Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

s,l lassilis Hujus species. Sal fossile.

Nitrum

iet 4 PARS ALTE RA.

ceptores nunquam queant pondus dare Auri, nee fixitatem ad ignem V rq 'dc Argenti. Binis nempe his notis tuti erimus adversus dolos , lausibilia ratiocinia , & arte facta metalla spuria. Quin & extensilitas ad incudem solet fere semper descere. 1 3. Metalla sex, in vasis puris , ad ignem fusa, omnia apparere eadem , &referre quam perfectissime Argentum vivum omni similitudite,coloris, soliditatis, formae in sphaeram contractae , partium attractionis , modi suendi, mobilitatis. Inde igitur forte metallum igne minimo fusum. v. fluens gradu dein ignis majore ; sique aer esset calidus gradu hoc adfusionem requisito in v ; tum T esset U ,sed fumans,& spumam ejiciens. Dein Τχ foret gradu ignis iterum paulo majore , sed spumans, & per vasa transiens. C & O , z igne longe majore fusile, nec mutabile. scrursus ad fluorem adhuc majore flamma egens, sed mutabile. denique omnium dissicillime fluens χ ῖ, sed mutabile.

De Salibus. A Metallis Sales censeantur, succi concreti aliis appellati: quia simplices valde, de concurrunt ad semimetalla, aliaque fossilia, comeonenda. Venit hoc nomine fossile , quod ad ignem , & in aqua, liquescit, adeo simplex , ut quaelibet ejus particula eandem toti naturam referat , linguae saporem imprimat. Natarales hi sunt, sal Maris, sal Gemmae vel fossilis, sal de Fontibus salinis, Nitrum, Borax , sal Ammoniacus spontaneus, Alumen , Acidum vagum fodinarum. Sal fossile , cujus purior pars , sal Gemmae appellatur , in fodinis v riis , per orbem sparsis, copia ingenti, ad summas profunditates, per .fectum eruitur. Sal fontanum , aqua dilutum, scaturiens, depuratum , inspissatum smillimum marino. Sal Maris, in eo diffusum , sola exhalatione, & deseecatione, in crystallos reducitur.

Hae tres, ab ortu diversae, salis species, ejusdem naturae; eadem aquae copia solvuntur , sc. in 3 ; in aere aeliquescunt nostro sua sponte; cry tallos formant fere similes, cubicas, parallelopipedoras, vel pyramidales, lentiore, vel celeriore coactu ; affusae ad aquam fortem aurum solvunt; vi ignis destillant in spiritus acidos ejusdem naturae ; solutae in aere humido multum terrae aeponunt; & liquorem pinguem, acrem , austerum, relinquunt ; crepitant in igne; fluunt igne magno ; diu in illo fixi manent, si puri funduntur ; nec tum mutantur ; nec spiritus fundunt , & parum modo aquae; alcati non dant; nec patrescendo mutantur. Nitrum hodiernum, vel sal Petrae ; crystallos prismaticas formans octo-hedras ; semifossile ; ex terra petitum nitrosa, acri ; in igne mediocri fusile; vix aquam exhalat ; satis fixum; cum omni materie inflammabili, ubi fusum , deflagrans; solvitur in aquae si . Haec nitro a terrae, aut saxi mirosi, indoles ori debet excrementis animalium, horum putrefactis cadaveribus,praecipue sale marino non uten-

42쪽

tium, avium ergo inprimis, accedente vegetantium exustorum cinere

non eluto , & calce viva; denique parati sic nitri, pluriist, Mi uti,

per arenam trans colatione , atque in crystallos octohedras formatu. Nitrum generatur ex pingui, alcatina , terra; aere. Hota. de Est. v. min. T. 2. p. 42

Tertius Borax, vel Chrysocolla, appellatur ; fossilis ; figurae variae ; magnam aquae, vigecuplo majorem, copiam ad solutionem requirens, & ca lorem magnum; sapore subamarescente sed dulcescente in exitu; ad ignem facile fluens ; simul in spumas tum assurgentes se effi dens ; aquam pluri mam ita dimittens; residuo in vitri pulchri speciem subsidente; corporum sibi commistorum fluxum in igne valde promovens; sic metallorum, auri praeprimis, consolidationem essiciens. Arenarius deinde, vel Ammoniacus , sal; aestuantis Lybice sitientissimis locis genitus ; Cyrenaicus Veterum , circa Ammonis templum copiosus ;ex notis bonitatis Plinio indicatis , nomo hodierno simillimus apparet. Talis & circa ignivomos montes eructatur variis terrae locis. Vesev1 sane optimus censetur vel hodie. Ad fossilia ergo hic referendus erit: liCet AEgypto delatus hoc aevo ani malis censeatur. Nonne ex fuligine originem solam ubique ducit 3 Quintus inter fossiles simplex sales esst acidus, vagus, volatilis , liquidus , forte ubique in fodinis obvius. hic cum oleo fossili, petroleo , oleo terrae, vel similibus, unitus Sulphura forte varia nativa, fossilia, pellucida, viva dicta, ut & semimetallis unita in cinnabari, & antimonio , aliisque fossilibus, creat; tam fluida , quam consistentia ; cum metallis diversa Chalcantha , cum terris calcariis alumina differentia , componit; ex Py- rite , Chalcanthi matrice, per ignem vegetantem ustulato , Sulphur vulgare producit. Est: ne hic simillimus illi, quem incensum sulphur diffundit , fumo de caerulea ejusdem flamma nato , suffocante, atqueZomnibus animalibus funesto Θ sane analysis, & resolutio , ita credamus, suadent. Ideo forte & masculinus, & impraegnans sales Remininos, atque te ras , sal hic censeri queat. Sextus vero Alumen. Quod verum fossile, ex saxo profunde sub terrasito , duro, fissili , bitumine & sulphure pleno , incendendo facile; vel ex terra bituminosa, combustili, & flammam nidore sulphureo noxiam emit tente. Haec materia , aeri mensis spatio exposita, in pulverem fatiscit, alumini gignendo apta redditur, prius illi inepta. Si ex saxo , materies, aeri exposita prius , igne exuritur, flammam tunc capiens, sulphuris presentiam testatur. Sic parata aere, & si e saxo aere & igne, materies aqua solvitur, affusilaicali fixi vel volatilis praecipitatur cum effervescentia : sic exsuperans aci dum unitum alcatino, facit Salem novum, ex aere, alcati, & fossili natum. Praecipitata materies a lixivio supernatante separata, aqua bulliente so luta , in vase plumbeo in spissata, dolio immissa , quiescens, dat crystallos albas, vel rubellas, ochohedras, saporis dulcis, austeriusculi, haud facile liquescentes in me, requirentes decies quater aquae pondus ut sol

43쪽

Pi incipia Salium fossilium. sulphur.

vivum vulgare. Auripigme

αε . PARS ALTER A.

Hujus acidum , vi ignis expressiam , sulphuris incensi collecto Iaporiaci d hi fere dote. Diucta inde , expulso acido , tax terram levem , subtilem, bolo similem, exhibet copia larga. Cum carbonariae inflammabilis materiae triplo exusta , Phospnorum Hombergianum dat : adeoque virtutem singularem eaecitando cum aere

igni videtur possidere. Unde in salibus fossilibus conficiundis natura videtur adhibuisse acidum triplex ; nempe spiritum salis, nitri spiritum , & sulphuris, idque copiosum; sulphur parcius; aquam deinde; & terram. De Sulphure. Tertiam fossilium classem Sulphura inprimis constituunt, quo & alia

quaedam referuntur.

Est sulphur fossile corpus; in frigore durum ; conterendum facile in

pollinem ; in calore moderato fluens forma liquefactae cerae; vase clauso totum & immutatum ab igne elevandum; in ime fluens admisso aere to tum deflagrans cum flamma caerulea , & vapore volatili , animalibus lethali. Hoc raro , parciore copia, de terra eruitur tale ; estque tunc vel pellucidum flavum instar succini, aut rubini instar rubens pellucidum, quod Sulphur Auri vocant; vel non pellucidum , flavum , aut coloris cinericet, aut varie mistum , tumque ViVum, sive Sulphur virgo , vocatur. Omne autem id , quod venale per Europam habetur , ex lapide Pyrite dicto producitur arte, in eodem prius vix praesens : quum matrix ejus igne acta non sulphur , sed acidum liquorem exhalet, acido chalcanthi simile. Verum fossilis haec ejus materies arte parata, dein igne acta, verum sui phar exhal at. Quod fit, si Pyrites, magno igne , diu durante, actus , mollescit, cal- cinatur , finditur, verum Eulphur fundit. Aut, quoties jam paratum tulphur in matrice hac adest, tum fusa venadestillat liquefa um sulphur in excipula supposita,ex declivibus crucibulis. Est vero vena matricis Sulphuris & Chalcanthi eadem. Hinc & arte ex oleo Chalcanthi, Aluminis, vel Sulphuris per campanam , & vegetabili oleo so , unitis, componitur. Ergo haud inscite Resinam terrae Sulpsiur vocaverunt Artifices. Id fusione repetita depuratum a supernatantibus, atque subsidentibus , inque cylindros effusum in modulos ligneos, venale vulgare , a colore i primis mali medici laudatur, Citrinum dictum.

Sulphuri plurimis dotibus simile se exhibet Auripigmentum; friabile ;fusile , facile inflammabile; tumque tatore sulphureo infestum, non acido volatili; iners ; innoxium ; animalium corpora haud ita, ut traditur Vulgo, laedens; fusione rubescens; tumque volatilem materiem emeticam prae bens. Arsenicum Citrinum male dictum.

Auripigmentum hoc nativum, fusum igne in vari lauso, massiam dat

44쪽

DE ARTIS THEORIA. et fragilem ; facile conterendam ; minii fulgore spectabilem; non valde

acrem ; neque adeo etiam Uenenatam ; hanc tamen Real άν, rubrum , Sandaracham, Veteres atque Recentiores aphellaverunt, ipsi ueex confusione vocum occasionem dederunt erroribus in arte natis. Arsenicum vero venenatissimum, album, crystallinum, ponderosum, triturabile, recens inventum , ante ducen S annos ignotum, arte factum,

corpus est : dum Cobalti cum alcati fixo & slicibus in Smaltum fusio paratur , adscendens flos dat Arsenicum album crudum , quod clauso vase, igne valido fusum, exhibet Arsenicum album venale. vid. I unicelium, de arte Vlixaria, ubi Furnum hunc graphice depingit Si vero stos arsenicalis Cobalti funditur cum decima sulphuris communis, Arsenicum nascitur citrinum venenatum , sollicite distinguendum ab Auripigmento , quum lethale sit vi indomabili. At quoties flos idem Cobalti quintae sulphuris parti ad ignem fusus admiscetur , nascitur ilico Arsenicum rubrum, venenatum, Recentiorum :quod omnino distinguendum est ab Arsenico Vererum, ob memoratas

causas.

Quare ergo Arsenicum hodiernum vix sulphur adeo refert, sed indolem penitus singularem , sibique omnino propriam, possidet, ignotam V teribus , lethalem omni animali, nec facile referendam ad ullum corporum cognitorum genus; sulphuri tamen potius, quam aliis, accedens :idcirco huc etiam relatum. Vid. omnino Hos m. Obs. Phys. Chem. Quin & patet, proximae sulphuri indolis habenda , quae sponte naturae fundit tellus, pinguia : quum in illo componendo partem tribuant prae cipuam. Tale Vero censetur Petroleum, ipso nomine ingenium aperiens &Ortum. Bitumini fuso expressum ; saxis defluens ; tenuissimum; levistimum; graveolens; inflammabile penitus ; aquae fontanae stipe innatans; oleo stillatilio ita simile plerisque notis , ut multi eliquatum igne subter raneo putent. Liquidum hocce Bitumen Lepe vocant, colore, odore, limpiditate , differenS. Naphtha quidem Petroleo quam simillima; dilutior; tenuior; candidior ; ignis rapacissima ; raptique in se conservantissima quam diutissime; neque exstinguenda facile; bituminis purissima atque subtilissima pars ,

Bitumen Latinis, Grsecis Asphalloen ; Naphtha atque Petroleo spisse sus; lentum valde ; tenacitate tamen primo adhue distiuente ; aquis pie rumque , dum nati Vum obtinet ingenium, innatans; in igne rapidissime

Idem vero, Solis ardore, ignis vi, vel & temporis mora , excoctum iresiccatumque, pice durius redditum ; splendens; ponderosum ; fusile iterum ad ignem ; miscibile ad pinguitudinem oleosi affusi; inflammabile. Dix Judaea, Bitumen Iudaicum. Pissas phalium , ipso vocis sono medium quid picem inter δί bitumen

notanS; nigrum, terrenum; graveolens; solo gradu a prioribus differre videtur : forsitan & variis coeuntibus pinguibus cum bitumine fuso con crevit arte, Vel & na Tra. Atqui eousque M saturae perfectum, ut evadat nigrum; durum; terre-

Arsenicum hodiernum album. Arsenicum Di- trinum hodier

num.

sulphur sor e iquidum, P

45쪽

α8 . PARS ALTERA.

num ; scissile ; politum ; graveolens; resplendens ; Gagatem lapidem , vel

T N candri, conficere viderur. Lithuithrast. MQuando autem bituminis pinguia glebis petrosis, aut & forte metaustorum scortis,immista simul & concreta, materiem formavere duram; assise latam ; lamellatam ; nigram; pinguem; scissilem; inflammabilem; Lithanthrax, Carbo fossilis, & huc quoque ipse referendus , natus Videtur. Sueemum. Ambarum , Carabe , Succinum , Electrum , huc pertinet, videturque

Sulphuris bituminosi progenies; in igne ardens , fluensque. Sale acido liquido, imo & concrescente in glebas, adeoque forma solida, eonstat, tum & oleo fossili, quod quam proxime petroleum refert. Est album,

citrineum, flavum , nigrum , rubrum.

oleum terrae. Oleum terrae Indis, descriptum Neuhovio , vix ad nos deductum, sed in Asia retentum a Regulis , an sit Petrolei, vel Naphthae species, haudita certo definiam. Id vero, quod ex Indiis venale ad nos defertur hoc titulo , parari ex oleo Nucum Cocos pressb, atque terris medicatis commisto , me docuit Vir harum rerum peritissimus ; adeoque vegetantibus id omnino adstri bendum. An & Barbadensium dictum oleum ita paratur ξ

De Lapidibus.

Lapis. Lapis vocatur fossile durum , non ductile, sed fragile , in igne fixum , . neque facile fundendum ullo igne, in aqua haud solvendum. Quibus sane notis a metallo , sale, sulphure, pulchre distinguitur. Videntur satis commode dividi in pellucidos, subpellucidos , opacos. semesa. LVides pellucidi Gemmae vocari haud inepte possent: ut orginando generi nomen detur. Harum quidem indoles vitro proxima omni fere dote ; duritie , soliditate, simplicitate , dissicillima fusilitate ad ignem , illud exsuperat; vide turque sale & terra perfectis limis , tenuissimis, intime commistis, con sari : ut cinis salsus igne fusus vitrum dedit. Gemma vero perspicua, absque admistu ullius coloris, quam proxime

vitrum imitatur.

Crystallus alba, nitida, pura, Vitrum scindens , vix in igne fundenda, vitrum fere referens, definito radiorum & stratorum applicatu & concumsu genita, prima in hac classe reponenda videtur. Adamas verus; purissimus ; durissimus; solidissimus liquidissimus; re fulgentissimus; pretiosissimus; gemmarum crystalli forte perfectissimae si- millimus; singulari lucis repercussu omne corpus superans. Igni summo tempore longissimo indomitus resistens. Pseudoadamantes purissimi accedunt adamanti , molliores eo , minus solidi, minus pellucent S. Saphirus albus Adamanti congena. Ut & Amethistus Orientalis arte , vel natura, eXcolor. Topasius quoque & Chrysolithus omni colore orbati ad ingenium ad

manti nuru accedunt. ΚABoites verus, in sole lucido radiantis lucis si, rgens lineas , lege

46쪽

DE ARTIS THE OR I A.

certa ex puncto communi oriundas , ad pellucidas etiam pertinet. In his durities maxima , summa soliditas, pelluc1ditas Irfeeriri aesti mationem augent. , Gemmae autem pellucidae quidem , sed eximio quodam nitentes color , videntur materiem habere similem modo recensitis, sed pigmentum metallicum inprimis , aut & aliud fixum & follite, in ipsa earum nativitate quam intime permistum , unitumque : ita quippe evincit colorum simili tudo , atque artificiosa gemmarum confectio. Inprimis huc referuntur. Amethistus. Berillus. Carbunculus. Chrysolithum. Granatus. Hyacinthus. Opalus. Rubinus. Saphirus. Smaragdus. Topasium. Quin & Crysta

los coloratas eo mittendas puto.

Maxima durities, soliditas eximia, purissima simplicitas, excellens coloris fulgor , his summum ponunt pretium. Est & genus harum inter opacos lapides, & gemmas, ita medium , ut semiopacum vocari queat; quod & magis compositae indolis videtur quam praece)entes , praecipui in his lapidibus, opaci gradu differentes.

Achates. Arena. Astroites alter. Armenius lapis verus. Busonius. Car

neolus. Chalcedonius. Heliotropium sive Jaspis, Orientalis verus. Jaspis. Lapis Laguli verus. Lapis Nephriticus. Leucophthalmus. Malachites. Onyx. Sardius. Sardonyx. Selenitis. Turcois. Quin & in his etiam probatur quam maxime solida, dura, maxime pellucida , colorisve amoenissimi particepS , natura. Caeteri lapides opaci, Aetites. Alabastrum. Amianthus. Belemnites. Gypsum. Haematites. Jaspis. Lapis Iudaicus. Lapis Lydius. Magnes. Marmor album , cinereum , flaVum , fuscum , nigrum , porphyriticum , rubrum , viride. Ophites. Osteocolla. Pumex. SaXa calcaria , cotes, molaria. Silex. Specularis. Smiris. Talcum. Tripoli. In postremis his varia saepe natura : dum alii in Vitrum mutari apta, alia in calcem fixistimam in igne. Terrae tandem dictae fossiles & nativae, pinguiores plerumque sunt, ut subactae cum aqua in pastam sint subigendae, Boli hinc vulgo appellatae, caeterum aqua & igne non solubiles. Argilla. Axungia terrae ves Lunae. Cimolia. Fullonia. Bolus alba. Armena. Chia. Eretria. Lemnia. Lutea. Melitana. Rubra. Rubricae. Samia. Selinusa. Sigillatae omnes. Tocavienss. Aliae macilentae magis, ut Creta alba, Marga, ochra. De Semimetallis. Fossilium classis septima continet ea , quae vel metalla nota , & Verae, in se continent, vel eorpora adeo vicina metallis , ut fere pro iisdem haberi queant , imo &a bonis Auctoribus eo referantur. Haec vero non absurde statuas comprehendi, simpliciora si fuerint , ad has tres species. I. Semimetalla ex Metallo vero & adjuncto sale constantia. Quae quidem Atramenta sutoria , Chalcantha , Vitriola , appellari

solent.

Duplicia vero rem giunrur ; alia ex ferro , quae colore viridi praestant; ex aere alia, quae raulea plerumque amoenitato commendantur. Caeteya

Virriola;

47쪽

semimetalla sulphurea,

metalla vix soluta in fodinis apparent : quia illorum solventia , nitriaci a H - 4ni salis spiritus, haud reperiuntur in fodinis ; unde Auri, A enti, Argenti vivi, Plumbi, Stanni, succos solutos vel concretos,

nunquam fere invenias , utique non multa.

Sed tamen metallica plumbi levi acido solvi posse ut constat, ita si mul dissicillime in crystallos cogi poste, ars Chemica docet, sed statim fere in pulverem cerussie, excusso iterum acido , verti; id & de Stanno

ita verum. .

Omne ergo fossile Vitriolum , quod erutum hactenus , ex solo Ferro . aut AZr . Tamen ramenta forte , vel pulveres aliorum metallorum soluto Virriolo , inter concrescendum immisceri posse nihil vetat ; sed eodem solvente aequabiliter soluta alia metalla , iis intime nupta esse , necdum constat.

Solvens Martis & Veneris idem, acidum , igne violento inde separandum titulo spiritus , aut olei Vitrioli; quod ipsum ex alumine exprimitur arte, aut de sulphuris accensi fumo colligitur. Imo vero & Vitriola& Sulphur eadem matrice concipiuntur, foventur , eduntur , lapide scilicet Pyrite dicto effosso , aeri exposito , sulphure abundanti Jiberato, contuso , in aqua soluto , ad bacillos ligneos crystallislato. Aut etiam ex Misse Veterum naturali solutione & crystallisatione ilico producitur. Unde Vitriolum est quintuplex. r. Viride ex solo ferro & Spiritu Sulphuris , medicatis viribus laudatam, atramento optimum. a. Caerulescens, ferro plurimo , pauciori cupro , per Spiritum Sulphuris soluto, constans ; cujus solutio aqua facta lamellas ferri immissas rubro teris colore tingit , sic parum admisti teris demonstrans. 3. Vitriolum album. videtur parum differre a vero viridi, forte paulo majori calori originem debens , ut in factitio apparet : namque omni caeterum dote idem omnino exhibet. . Chalcites. verum Chalcanthum , vel Vitriolum rubrum , quoque simillimum viridi , in eadem resolvendum ; forte & aliquid admisti seris capiens. inprimis ferro & acido Sulphuris compositum vide tur. S. Cyprium , Vel Hungaricum , caeruleum penitus. solo cupro sit Sceodem acido sulphuris liquore. Inde & Sorysacerrimum , durum , crassum , pingue, glebosum , videtur Vitrioli succus condensatus, cinereus, vel niger; unde sola aqua Vitriolum nascitur. Metenteria pariter , cinerea, vel nigra, glebosa , caustica, ejusdem prosapiae , venae, imo & foeturae , est. Igitur omnibus his ferrum & ces , basin dat, acidus Sulphuris succus solvens praebet , aqua vero diluens acidum , glebulasque metalli ordi nans , figuram dat & perspicuitatem : unde pro varia proportione horum trium omnis diversitas intelligi videtur , prout Veteribus tradita fuit. Aqua, acidi Sulphuris spiritus , ferri aerisque metalla , certa igitur proportione mista, atque associata , formant Vitriola, dicta nativa.

II. Alia Semimetalla ex Sulphure & Metallo uic is simul conflantur ;eoque inprimis pertinent. h

48쪽

DE ARTIS THEORIA. 3I

Cinnabaris nativa , quae in ipsis fodinis ex Sulphure & Argento vivo coaluit per fusionem ab igne subterraneo factam : id & arth fadiri in nabaris docet. Minium Veteribus. Resolvitur facile in verum Sulph & Mercurium : unde apparet Verum quoque Sulphur , unius naturae ope in fodinis copiosum nasci. Stibium Antiquorum, Graecorum , Recentiorum Antimonium, ex vero sulphure fossili & parte metallo quam simillima componitur ;cui si malleabilitas conciliari posset, vera metallica indoles inesset ; retque septimum metallum ductile. Hanc vero rationem purificandi Stibii ignotam hactenus fatentur; licet Boyleus verum , fluidum , mercurium arte secreta inde electum asserat, iὰque vel Tirones hodierni δί Thrasones , in arte jactendi se posse. Fusile in igne, quin & caeteris faciliorem fusionem fossilibus conciliat.

Ut vero fragile ipsum , ita & admistu sui ductilia ipsa fragilia reddit. Quinimo & volatile ipsa caeterum fixa vi ignis, si permiscetur, facie

volatilia , Vix ullo perfecte excepto. Auri fulgoerem pulcherrime promo Vet. Denique Arsenico albo assimile ingenium videtur possidere. Bismuthum, Bisemulum, Stibio simile , lamellis appositis constans , albo nitore Argentum aemulatis , minus friabile , durius , sub malleo non ducti Je , sulphuris praesentis notas gerens , acidique actione bituminosa dimittens , in igne minus fixum quam metalla , eadem volatilia , atque friabilia admistu suo reddens Zincq , Zinetum, praecedenti valde simile, sed minus quidem friabile. III. Ad Semimetalla referri queunt & omnia corpora fossilia Crystallina, Saxea , Terrea , quae vera metalla sibi permista, offerunt: qualia sane maYima metallorum in venis nativis pars exh1bet. Quo igitur referre licet quam plurima. Praecipua quidem sequuntur. Lapis Armenus , Cyaneus , Laetulus , qui laevis , caeruleus , aureis stellulis micans ; qui & Auri dicitur ferax. Lapis Haematites ; qui embryone metallico dives apparer; ferro quam maxime similis; atque in sublime actus Ammoniaco sale , aromaticum

Sulphur ditissime spirans : unde quibusdam Aroph , vel Aroma Philosophorum.

Magnes Lapis ; ferro amicus ; concolor fere ; & indole admodum similis. Ochra forte & eo censeri queat, ferri , ut videtur , de acidulis praeciapitati soboles. Ex quibus omnibus colligitur, quid sentiendum sit de principiis silium λ apparetque ad mercurium, sulphura metallica , sales, sulphura combustilia , terram, lapides , inprimis revocari posse. Caeterum varia valde haberi, si cum cura excutiuntur in singulis. Volatile in iis salinum

acidum maxime actuosum , caetera ignem solum pro causa moVente agnoscunt.

De Vegetantibus, Alterum genus aruum, quod Chemia tractat, Vegetabile , vel Vege- , 'g' iη γ'

49쪽

PARS ALTERA.

, Plantae solet vulgo nomine censeri. se cicatris corpus Hygraulicum , variis vasis diversos humores ge-rins , quod parte quadam sua externa alteri corpori adhaeret, unde per Hanc partem haurit materiem nutrimenti , & incrementi, sui.

Inde manifesta hujus a materie Fossili descripta jam differentia, sive

firmarum partium varietatem , sive humorum contentorum diversam indolem , seu denique factam ex consistentibus & fluidis naturam, consideraveΓiS. Quin & pars externa , radix dicta , pabulum in se trahens ex nu triente , cui committitur , corpore , satis distinguit ab omni animali hactenus noto, descriptum Vegetabile. Partes Vegetantium consistentes mera terra fiunt; quae per tenax oleo- sum , nec nisi vivo , aperto, igne dissociandum . inde , gluten adunata est.

Vasa Stirpium , ut fabrica , locoque , ita materie contenta, & Vi tute , mire differunt. Radix , firmandae suo solo plantae, vel capiendo alimento, propria, respectu ultimo huc modo spectat; atque hinc quandoque universa ejus superficies hoc ossicio fungi videtur ; ut in tubere , vel callo terrae , manifestum. Fit itaque osculis bibulis in omni ejus superficie densissimo locatis ordine , quibus applicatus humor pabuli hauritur, suas in fistulas admittitur , his per omnem plantae molem deducitur. Vasa haec lacteis mesen tericis, & aliis venis absorbentibus , animalium haud absurde compa

raveris.

Succus Vero his acceptus de matre nutriente , nondum habet ingenium stirpi proprium , imo vero crudus matris indolem refert. Haec autem , quae tCrra plerumque habetur , aut aqua , quidquid dat , Ocyus serius recipit : quum orta de terra, vel aqua , ubi Occiderunt , in aera , aquam , Vel terram dilabantur ; eX aere vero, roris , nebulae, nivis , grandinis , pruinae, pluviae , specie recidant in telluris gremium , vel aquae alveos. Es Orgo terra corporum praeteritorum , praesentium , fui rorum , Chaos , de quo orta omnia, in quod certo rei abuntur. Aqua, Spiritus, Olea, Sales , caetera omnia , in terra reconduntur ,

igne subterraneo , artificiali, & ctaesti, agitantur , aquae inprimis permiscentur , terrae insertis plantarum radicibus applicantur. Quin & maris, fluminum , stagnorumque aqua, terrae instar sparsa per aera excipit, caetera ipsa ex terra dissbivit. Humores ergo illi crudi, maxima copia, celeriore motu, per plantas acti, verno inprimis tempore, aciduli, aquosi, diluti , spectantur : ut lachrymae sillantes de vulnerata mense Martio Betula , Iuglande, Vite, vasis exceptae liquido docent. Postea fabrica plantae , terrae coelique igne , aeris elatere , vicissitudine humidi, sicci, frigidi, & calidi , permutatione diei & noctis,

annique temporum, agitatus per varia st1rpis organa humor mutatur

sensim , atque ex eodem cocto singulis quibusque locis noVus , plantaeque proprius, deprehenditur. . sFolia yasorum fabrica, numero, tenuitate, mo r es maxime humores,

50쪽

fere nudos C.

DE ARTIS THEOR A

per superficiem valde auctam, aeri per varia actuoso iatronunt, sic Sc eos maximopere permutant , atque in n aturam ' singuia arem excoquendo perficiunt, plantae suae reddunt, pulmonum vice inguntur : ut Malpighiana docent. f.

Humores illis proprii, foliis fiunt, mellitus noctibus aestivis foliorum superficiei adlitus liquor, exsudans cera , manna, Thereniabin. Qui aestu solis agitati , excocti , superveniente frigore noctis densati, colligi

queunt.

Florum dein calyces , petata, stamina , apices, paratos folii S humo- Flore, res ulterius perficiunt, cnaracterem his naturalem plantae fidelius impri munt , atque gignendo , Conservando , alendo , novo embryoni generato , parant, aptantque : sane florum & foliorum assinitas , vicinia, gem marum ortus , florum natorum fabrica, ita sentiamus cogunt. Gignitur hic suavis illa , vitalis fere , spiritus reficiens , aura, quam flores maturi fragrantissimam spirant. forte gentrali odoramento em bryoni gratus liquor; utique sinceras, praestantissimus, admistu aliorum foedatus venustam perdit gratiam. Imo & nascitur hic verum mel ad cotylas exsudans artificiosas, quas petalorum unguibus assinxit provida natura; id apes haustum , in folli culos reconditum , favis instIllatum , cera obsignant. Quin δc hic ad apices staminum quoque cera , ut ad folia, quam abrasam scabris pedibus , in globos actam , sub postica alvei parte repostam,

in alvearia clucunt apes : ut favis formandis , obsignanisque , serviat. Fructus seminis conceptaculum una cum ipso contento. Semen est semoκ

plantae Embryo cum placenta uterina , seu cotyledone simplici, duplici, vel multiplici, cui fune umbilicati embryo nectitur. Cotyledones ut plurimum balsamo scatent propriis in loculis reposito ; id olei videtur elaboratum ultimum humi ilum , quod planta paratum reponit in promptuariis hic natis. In eo pars est oleosa , tenaX , humida arcens aliena , em bryonem defendens , inque tenacitate sua illigans retinensque tenuem , purum, facile aVolaturum , spiritum , qui ultimam actionum in plantis metam constituit , qui Spiritus Rector , Sulphuris incola , Archaeus, Naturae Famulus, Alchemistis audit. Oleum hoc embryonis vascula ingredi nunquam observatur : nimis haec tenuia sunt, crassum nimis illud. Spiritus vegeta vi incitatus forte alimentis embryonis inspirat vitale principium , & characterem imprimi,egenti litium ; unde caetera postea mutantur in hujus plantae indolem ; essi cacia huic quidem uni propria : perdito quippe hoc spiritu, oleum re liquum iners , vapposumque, deinde reperitur : in hoc spiritu fragrans odor , sapor proprius, plantae, quin & color singularis ab eo , multum pendet. Hunc Isaacus Hollandus appellat sua phrasi Quintam Essentiam. Quum interim aridae stirpium fibrae fragiles oleum requirant, quo de libutae fiant flexiles absque dissolutionis metu , aliud deprehenditur in plantis olei genus, quod singularia per vasa juxta lignea filamenta decurrit , medio in ligno cernitur, de calefacto destillat, in Balsamum, Re sinamque , per calor vim, moramque temporis , facile permutabile. Sed & aestivo calce excoctum oleum plantarum, caeteri S minuS perspi- Cortex,

SEARCH

MENU NAVIGATION