Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

vasa gestillato,

norum flava , si spiritus acidi volatiles coercendi sunt. Figurae in Tabula

conspici queunt. Alia autem Vasa, quibus artifex eget ad instituendas separationes corporum per ignem , quae inprimis destillatione solent peragi, varias requirunt figuras, pro varietate obtinendi effectus. Quum vero duo tantum huc requirantur ; unum quo corpus mutandum continetur, & cui applicatur ignis ; alterum , quo separatum ex priori per vim ignis excipitur, quod fere seinper frigidius requiritur ; hinc de figuris utriusque agam. Si corpus mutandum , dc in varia separandum igne, solum fixum remanens servare debet, tum figura fere semper est cono idea obtusa , cujus basis in supremo ore , apex hebes infundo. Unde a conica hac figura , usque ad segmentum cavum sphaericum varietas est. Sic catini fusorii, Crucibula dicta, referunt conos ; patinae vero fusoriae in quibus ustulatio,& calcinatio , fit, partes cavas sphareici segmenti referunt. Regula quidem in his Vasis a figura haec est : quo Vasa haec minus alta, magisque panda, eo materies volatilis facilius a fixa avolat, eoque vis ignis ad majorem superficiem Corpori tam mutando , quam remanenti fixo, magis applica tur ; unde pro ustulatione semper patulae maxime, & humiles , Patinae eliguntur. Quoties autem materies volatilis, a fixo separata, teque desideratur, quam fixa ; tum in Vase continente est: triplex figura. Cylindrica , conica sursum convergens, Conica deorsum connivens. Cylindrica lateribus suis solum coercet volitantia ; caeterum adscensum , nec juvat, nec impedit: omnis igitur illius varietas pendet a solo discrimine altitudinis ; igitur regula ut altitudo , sic diversitas operationis. Maxime volatilia, ut a munus volatilibus separentur altissima Vasa cylindrica exigunt. Fere fixa , a penitus fixis secernenda, humillima requirunt Vasa. Quando autem Vasa ex angusto fundo , sensim sursum expansa assurgunt, ut in catinis hemisia phaericis, aut segmentum sphaerae cavae constituentibus , tum patet ex hydrostaticis , singula puncta cavae basis sustinere columnulam liquoris incumbentem , cujus altitudo est ab eo puncto ad punctum superficiei, quod est in perpendiculari ex eo puncto ducta ad horizontem. Unde liquet, columnas semper eo breviores , quo margini propiores, & contra. Quare repanda figura mire adjuvat elevationem. Inde & exhalatio per ea fit expeditissima. Hinc idea habetur Retortae dietie : Est enim sphaera cava, qua desinit in collum cylindricum , cujus superior linea horizontalis est tangens illius sphaerae in apice supremo. Linea autem inferior illius colli est diameter ejusdem sphari e parallela illi tangenti. Ideo tale Vas partes igne elevatas quam facillime, coercitas , & repulsas fornicata parte Vasis, facile determinat in aperturam cylindricam indeque in recipiens. Hoc nempe Vas , est aptissimum separandis destillatione partibus valde fixis a parte absolute fixa : ut in destillatione olei Vitrioli, Spiritus Nitri , Aquae fortis , Spiritus Salis , Spiritus A luminis, similiumque. Solent autem artifices collum illud deorsum incurvare , & in apicem conicum , apertum , ducere : Ut Vapores in primam colli aperturam acti , mox sponte inde deorsum decidant destillentque; ex quo proposito vulgaris Retortae for ma nascitur. Verum in destillationibus taediosissimis , ubi diuturna summi igniS.

482쪽

Dp ARTIS THEORIA.

ignis achio requiritur ad elevanda, & expellenda , G ν puscula maximo pere resistentia suae elevationi , curabam mihi construenda cylindrica Vasa, quae horizontali in si tu posita , parte superiori horizontali aperi rentur in collum horizontale; ut figura in Tabulis docet. Per quae destillatio Phosphori & liquorum dissicillime propellendorum , commodissime

peragitur : laudabitis commodissimam horum Vasorum facilitatem in operibus dissicillimis. Verum quotiescunque tamen magnam illam quotannis copiam olei Vitrioli, spirituumque acidorum fossilium coram Vobis conficiebam in demonstrationibus privatis, vidistis loco Retortarum adhibuisse me semper Cantharos cylindricos figulinos 'in latum orificium cylindricum patulos. Hi enim in situ horizontali intra furnum accommodati praebebant sane quam optima ad has destillationes Vasa. In horum enim orificium cavum segmenta cylindrica inserta, alteraque parte in magna recipientia vitrea horizontaliter quoque apposita agglutinata , dabant se curissimam methodum acres hos sipiritus destillandi. Quae omnia in figuris

subnexis explicantur, unde facile hauriri potest recordatio toties viso rum , atque intellectus etiam . nunquam visorum prius. Hinc puto, jam intellechum esse fundamentum doctrinae de figura Vasorum continen tium ad destillanda dissicilia adscensu. Quando autem consectaria illius doctrinae consideramus , regula fere haec est: quo dissicilius adscendit res destillanda, eo semper magis conveniet figura de accommodatio ultimo rum Vasoram. Verum, quoties res in sublime agenda, facile movetur, atque gradu volatilitatis haud ita multum differt ab illo corpore , unde

separatio instituenda venit, tum vasa figurae contrariae requiruntur. Talia igitur sunt primo conica , quae quia clavae Herculis formam habent, hinc Germanis quoque & Belgis Clavae seu Kolven , appellantur. Quae etiam a specie simili Cucurbitae vocari solent. Antiquissimi vero Alchem istae , ut Lullius , aliique frequentissime Urinalia dicunt haec Vasa. Fata cillime autem intelligitur, liquores in his Vasis igne elevatos incurrere in conniventia Vasis latera , ibi impediri , inde repercuti , iterum deorsum delabi. Hinc igitur, si quid illo igne dissicilius movetur , id raro

tam facile adscendit sursum , quin potius deorsum repulsum manet infundo. In his Vasis quoque id obtinet, ut quo latitudo fundi, ubi ille amplissimus est, magis superat architatem orificii superioris, per quod liquor sublimatus eluctari debet, eo semper impeditio , & repulsio , elevati major erit adeoque tanto dissicilior elevatio : unde iterum solum volatile fere a reliquo minus volatili hac lege separatur. Tertio denique longitudo horum Vasorum rite etiam cogitanda, quum , quo altior haec, eo dissicilior sit, minus volatilium sublimatio. Speculatio harum trium conditionum dedit inventum pulcherrimum , quo levi igne, labore, δίsumtu , confici queat copia abundans Alcoholis simplicis, aut ejusdem subtilissimis spiritibus vegetantium impraegnati. Scilicet ex stanno conus fiat, cujus basis pro lubitu, verbi gratia sex unciarum in diametro, Vem ilex supremus unciam habens. Altitudo quatuor pedum , a vertice inflec latur aeorsum cylindrica forma, in infima varie instechatur, ut ingredi queat in orificium tubi cylindrici spiralis, quem vulgo serpentem appellitant. Si enim spiritus vini in cucurbita continetur, quae locata est in

483쪽

aqua bulliente, illieue supra applicatur talis conus pro capitello , tumque fit destillatio per tubum illum spiralem , & refrigeratorium , prima

vice habetur spiritus generosissi us; qui mori geminata repetitione me rum Alcohol exhibet. Ex iisdem evidenter concipimus naturam Phialae dichar Chemicae , quae ampulla est sphaerica , ex cujus vertice erigitur collum longum cylindricum , superius apertum. Has vulgo Matracia vocant. Est usus incredibilis is Chemia ad operationes quam subtilissimas peragendas : quum enim tangitudo hujus colli pro arbitrio construi queat, tumque etiam proportio architatis colli ad latitudinem ampullae etiam prolubitu, facile liquet, ergo fieri posse , ut liquori in ampulla contento concilietur resistentia quam maxima , sic ut leni digestionis igne nihil fere adscendere queat ex ore colli Vasis. Inprimis autem observ qui in hoc Vasorum genere atmosphaerae pressionem , quae cavo colli Phialae insistens liquores & corpora intus contenta , & ab igne agitata mirabiliter comprimit , atque instar operculi cujusdam, sed semper aequilibrati ad impetum

assurgere conantium liquorum , obturantis aperturam colli phialae. Dum enim calore applicati ignis aer rarescens in ampulla universam atmosphaerae columnulam nititur elevare , patitur iterum tantundem resistentiae arenitente pondere ejusdem ; hinc ergo partes liquidae , quae in hoc aere

rarescente continentur , etiam reprimuntur ad fundum illius vasis ; atque inde fit, ut agitatae per ignem partes fortiter applicentur illis corporibus, quae in vase infimo continentur. Id autem oculis cernere evidens est ,

dum Alcohol vini contentum Phiala tali longissimi, arctique valde colli tenetur prudenter supra ignem y quando enim liquor jam adeo calescit, ut fere ebulliret, vapor sumosius assurgere spectatur intra cavum illius colli atque iterum deorsum deprimi specie fluctuantis nubeculae. Hinc illo artificio digestiones Menstruorum una cum propriis suis solvendis, quam pulcherrime exercentur, sine jactura Menstrui, aut rei solvendae, quod sane hac in arte ad plurima experimenta mihi quam optime profuit, quae aliter praestare nequivissem. In serviunt praeterea altae Phialae

quam maxime a separandos spiritus & siales , puros alcatinos , volatiles quam maxime, ab aqua , oleo , terra volatili : unde aliter adeo dissiculter accurate secerni se patiuntur. Unum modo incommodum habent : quando enim valde longae habentur : tum liquor in imo fundo jam aestuans usque in ebullitionis calorem , quum tam alte assurgere nequeat, relinquit supremum colli vitrei fastigium adhuc frigidum , quum infima pars colli

jam aestuet: unde tum , si vapor ebulliens subito hursum ruit, repentino

calore collum ibidem dissilire cogit, inprimis quidem hyberna, glacialique , tempestate. Alterum vitium accidit ex eo , quod guttae in supremo

collo frigido collectae, ipsae adeoque etiam frigidae saepe confestim delabantur deorsum in calefactas maxime in fundo partes ampullae, vel colli, easque inde dissilire cogunt. Id malum quandoque mihi , magno meo

damno , evenit, quando forte argentum vivum in talibus vasis socce apparatu digererem. Dicta satis sunt ad perspiciendam virtutem figurae in Vasis , atque necessitatem hujus , illiusve formae ad efiiciendum propositum. Recipientium figura , si majora inprimis requiruntur, duplex est namque in ampullam sphaeroidem figurantur, vel in formam cucurbitae τ

484쪽

quando autem capacitas in utrisque eadem habetur tum cucurbitacea

sphaericae ideo praeferenda; quia in longum porrectior fundum suum habet ab ore vasis exhalantis remotiorem : indeque praebet liquoribus aestua tibus ab igne liberius spatium , in quo paululum tepes eant, ita enim semper expertus fui. Saepenumero autem requiritur , ut distantia haec inter continens vas & receptaculum augeatur ; id jam dixi supra essici tubis cylindricis interpositis , & agglutinatis inter os continentis, dc recipientis. Sed in destillationibus magis artificiosis inprimis argenti vivi a metallis, solemus hujusmodi ex arte compositis pro necessitate distantiam addere magis magisque , quem in finem haec iam Vasa videtis vitrea, quorum praecedentis finis orificio summo sequentis insertus continuitatem vasis prorogat in quamcunque longitudinem ; commissuris idoneo caemento rite conglutinatis. Consulite Tabulas sequentes. Retorta igitur, Sc receptaculum, una cum depictis modo Vasis prolongantibus sussicerEnt ad omnes destillationes , nisi forent saepe volatilia valde separanda a volatilibus aliis. Sed quum quotidie destillationes requirantur pro volatilibus valde, hinc igiriar alta Vasa, & erecta, repetuntur. Indeque Capitelli imponendi necessitas, ἄμζικα dixit Dioscorides , ubi de Cinnabaris subli matione scribit , unde δί flexu Arabico Alambic , vel Alambicus , sive Alembicas deducitur ; cujus naso receptaculum supponitur. Facile ipsi res pondetis roganti, ubi Cucurbita cum capi rello δί excipulo ; ubi Retorta cum recipiente, usarpari debet: Facilitas adscendendi sursum permistio aliorum etiam valde volatilium , unde secretio instituenda, facile dictatabunt : quin & percipitis id , quod inprimis est vitii in apparatu hoc ultimo ; scilicet, quum Alembicus cucurbitae agglutinandus, dc rostrum ejus dem receptaculo , hinc binis locis instituenda conjunectio facile aliquid halituum per carmenta rimosa transpellit, quaecunque demum cautela adhibeatur. Sed Cepe etiam requiritur assidua reaffusio , separati volatilis ad residuum fixum , unde abductum fuerat : Cohobationem vocant vulgo artifices , Circalationem Paracelsius dixerat ; quae quidem operario omnium pulcherrima eslectu habetur in Chemicis. Quum ideo necessitatem summam hujus viderent artifices tamen in singulis vasorum apertu ris , liquorumque per aera reamusionibus , magnam jacturam dolerent li

quorum eorumdem, excogitaverunt instrumentUm vitreum constans Cu

curbita , Sc Alembico , cujus bina rostra intra eandem cucurbitam reducta , collectos Alembico liquores in proprium ventrem Cucurbitae assi duo reaffunderent, sicque , vase supra rite clauso , evitaretur jactura laticis , Sc taedium tot laborum. Instrumentum Pelicanum dixere. .uod eo

melius, quo tubus ex verrice Alembici eductus longior habetur. Quia autem talia Vasa non facile comparanda, simpliciori apparatu idem es sectus obtinetur , si Phiala ampullata, in longum satis collum producta ita accommodatur ; ut prius indita materiar, alia Phiala minor , instructa collo tam gracili, ut intra collum prioris inseri queat imponatur , atque locus

orificii bono glutine obturetur , postquam prius Uasa cum materie tantum incaluerunt , quantum requiretur ad operationem instituendam : tum enim aer calefactus , se expandens , exit pro rato ex vase , quo dein peii

gluten clauso, ignis sine periculo instrui , dc continuari , ultra poterit.

485쪽

Attamen in hoc paratu accidere solet , ut liquor desuper deorsum deciduus frigidus in calidum fundum delapsus ex alto, vitrum sic fin dat : quare monita cauti periculum cavebitis. Haec vero de Vasis dicta sussicient ad opera.

DE LUTO.

uti usus. Luti nomine Chemistae intelligunt ductile, tenax , atque exsiccatu solidum , mistum, cujus ope hiatus illi, qui committenda inter vasa patent, obstrui queunt, ut ita aeri exitus , & introitus prohibeatur. Praecipue au tem, ut corpuscula per vim ignis in motum rapta , coerceantur inter desiatillandum, nec ex vasis aufugere queant. Igitur liquet, Luta haec varia

requiri, pro diversitate materiae des 1llandae. o Luctiles ad Et quidem , si res illa mere aquosa est, tum farina seminum Lini, unde ''μ': .ό P oleum prius expressiam fuit, in pollinem tenuem trita , dein cum pauco albumine ovi accuratissime subacta , in pastam crassam redacta , sufficit haec enim inserta inter hiatus alembici, & cucurbitat, atque circumducta commissurae rostri alembici aut retortae, & eYcipuli, calore durescit , si que rimas contrahit illi tu similis solidescit. In destillatione autem omnium spirituum fermentatorum inflammabilium, atque salium volatilium alca linorum , alcoholi fatorum , sussicit pasta ex eadem farina diu subacta cum aqua pura , frigida. Ad Aeeiosa. Verum in destillatione acidorum , Vel acetosorum , vel aliorum , gluten hoc non sussicit; quia ero sum solvitur, mollescit, fumantes spiritus emittit. Vesica tum bubula, aut suilla , in aqua macerata prius, donec gluti-nescere incipit, & quasi semiputrere , adaptata , & circumducta, pulchro

inservit. 3 Adidastis. Quotiescunque autem violento igne expelluntur acidi de chalcantho , Ita, S Alc una aut salibus fostilibus , spiritus arrodentes , tum opus est Luto , quod lapi

descit, apposito. Unde illud Lutum sapientiae appellabant. Fit autem quam optime , si colcothar a destillatione olei Vitrioli residuum , coquitur in

aqua, sepe renovata, tamdiu, donec nullam notam salini residui, amplius edit. Tum exsiccatur, & clauso arcte vasis conservatur. Quando igitur illo opus erit , tum hoc dulce colcothar , bene siccum , conteritur cum aequali copia calcis vivae optimae. Dein cum albuminis ovi conquassati parva copia subigitur ocyssime in pastam , quae extemplo siccis , paulumque cales actis vasorum commissorum extremitatibus is ducitur. Haec enim cito exsiccara lapidescit fere durescendo ,. omnesque sales instar vitri coercet. Interim , absque tanto molimine , similis emcaciae Lutum, paro. Nimirum terram figulinam Misceo arenae purissimae illi ponderi ut massa per aquam subacta non amplius adhaerescat tractantium digitis ,

huic dein misto calcis communis caementariorum unam quartam addo,

ut sit pasta satis spissa. P aec, quo aridior eo melior , modo ductilis sit, apponitur juncturis connexorum vasorum, ubi durescens optima est. Si forte in igne surruno inter destillandum dehiscit, rimasque contrahit, inductu similis statim potest rima operiri. Hoc commodum : quia calX viva sipe haud ita prostat venalis , & sincera. Lorica vasorum, Inter destillandum vero , minime in furno ferventissimo, ubi vasa

486쪽

DE ARTIS THEORIA. ς'

ignis restri candescant , maximum incommodum Coi ingit , quando inter ingerendum novum pabulum, Vel aer frigidior, vel ipsa materies ingestaeomburenda , frigiditate sua ferit superficiem candefacti vasis, quod tum facillime crepans distilit, finditurque. Hinc quam maxime necessarium est, vasa haec incrustare superinducto vestimento, quo munita defendantur ab hoc frigoris subitanei insultu. Id quoque saepe exigitur , dum destillationes peraguntur in vasis vitreis, summo igne arenae , ubi vitrum fere dis ponitur ad liquescendum : ut id caveatur, utque ferme vitrescens materia in crusta illa quodammodo figatur, & a confluxu ita proh1beatur. Optuma haec , mihi nota , fit crusta , si terra pinguis figulina cum arena contri ta in pollinem, cum pura aqua subigitur in pastam accurate permistam quae non amplius lentescit habendo. Tumque ultimo parum calcis caementariae admistum capiat, ut intime permista sit pasta. Tum enim vas tepefactum,& vapori aquae expositum , ut tota. superficie levissime madescat, aflixa sequabiliter hac pasta undique investitur, palmisque manuum appressis seducitur ad eandem circum quaque crassitiem , prout judicatur utile. Quo facto aspersa extrinsecus arena calida , sicca, reponitur in loco fere frigi

do , ut lentissime exsiccetur lorica induta. Rimae forte natae inter exsiccan dum implentur eadem imprellia materie. Si tum absolute exsiccata omnia fuerint, tunc ignem violentum Vasa haec sustinebunt.

DE F U R JU I S. Unum tandem in his superest , Auditores carissum , ut scilicet agamus

paucis de Furno. Animus non est omnes metallicorum fornaces describere :nec enim hic requiritur. Incomparabilis Georgius Agricola sussicit: quia sermone enarrat purissimo hanc materiem , quin & vivis imaginibus ac curatissime depingit ; Ioannem Rudolphum Glauberum de Furnis si consulitis, reperietis quaedam singularia inventa, ut compendio laborum radiores quaedam operationes perfici queant, Atque hos tum sussicere pro illis arbitramur. Nostrum autem hic est Vobis construere illos Furnos, quibus indiget , quicunque juxta decursum nostrarum Demonstrationum opera Chemica exercere studebit. Furnus igitur est aedificata machina, cujus ope ignis contineri, coerceri,

applicari, queat ad Vasa , in quibus materia mutanda per ignem ipsi igni

exponitur. Hinc in Furno primo requiritur focus, in quo ignis excitatur, conservatur, determinatur : quum Vero ignis pabulo suo sustinendus c minum requirat, quo fumOS exhalet, atque Ventilabrum , quo aerem admittat, ostium denique, quo pabula ingeri queant, apparet qua ratione haec construi debeant. Secundo inprimis in his fabricandis semper oportet

curare, ut vis excitati ignis ita conservetur, ut non dissipetur incassum , Contra vero ut cogatur eo ire , ibique suam vim exercere, ubi ad opera nostra illo indigemus. Tertio in illa structura exigitur , ut fabricetur locus aptissimus , in quo Vasia cum materie mutanda ita componantur , ut ibidem vim ignis requisitam aequabiliter quamdiu requiritur, in gradu definito queant recipere , donec operatio peracta erit.

Ille igitur, suo in genere, optimus Furnus. erit, qui minimis expensis, Tom, I. ' N n n iij

Furni varii. Cui hono. Conditiones optimi.

487쪽

. PARS ALTER A.

diuturna constantia, aequabilitate maxima, atque regimine facillimo, non nimis laborioso scilicet, neque assiduam praesentiam artificis requirente, tamen effectus suos desideratos praestat. Prima conditio obtinetur , si ita structus Fumus est, ut calor igne excitatus omnis , sine dispendio, applicetur corpori mutando. Hoc autem obtinetur, si solidissima de materie Furnus fabricatur , sique interna ejusdem superficies figuratur in eam formam , quae vires accensi combustilis determinet in locum destinatum. Tum quoque eo faciet fabrica talis , ut minima opus fuerit ministri praesentia ad ignis subministrationem , nimis saepe repetendam. Altera Conditio , ut materies combustilis, idonea electa, omnium lentissime consumatur , ita tamen , ut interim calorem suppeditet necessarium. Id vero praestatμr inprimis, si apta proportio observatur inter secum , caminum , & ventilabra. Qua observatione artifices peritissimi una vice suos Furnos instruunt requisito pabulo , quod durat in longum val de temporis spatium. Tertia vero conὰitio omnium maxime necessaria, ut diu gradus idem ignis sustineri queat sine aucta , vel minuta ejusdem virtute. Ex Chemia enim patuit, definitum quemque ignis gradum producere determinatum effectum , in unumquodque corpus. Quando autem major, vel minor , ille vigor ignis , mox eventus quoque alius, aliusque, erit. Unde fiet ut confusio turbata contingat proJuctorum Chemicorum , quando in eadem operatione promiscue jam major, minor jam, ignis applicatur. Inprimis quidem illud notum quoque, quod variati ignis augmentum , vel decrementum , ipsa corpora disponat, ut aliter longe dein se habeant ad definitum quemque ignis gradum. Si enim eodem quidem igne utimur ad opera Chemica, sed graduum pertψrbatione alia in uno , in altero opere alia, non obtinebitur sic de eodem corpoxe idem p ductum. Qua quidem in re saepe damnosus .error obtinet. Hinc Artifex in his construendis semper cogitet primo de copia ignis , quam focus Furni debet accipere , continere , fovere. Secundo de materie pabuli subministrandi in opus requisitum : ubi consulantur , quae dicta a pag. 13 3. ad 193, Tertia de vi ignis requisita ad unumquodque opus singulare Chemicum : quum

in eodem foco ejusdem Furni, eadem copia ejusdem materiae varium caloris gradum ita potest producere, ut a primo ad extremum omnis & medius cieri, & continuari, queat. Ideo quarto nunquam negligat facilitatem accessus aeris ad focum. Quin & ςomputet vim qua aer ille movetur, dum in focum tendit, nomine flatus , ventive. Imo dc varias atmosphaerae conditiones , ratione gravitatis , levitatis , humiditatis , siccitatis, caloris, frigorisque, pereendere oportet, tempore enim , quo aer monstratur in barometro ponderosissimus , dum simul maximum frigus omnia constringit, dc summa ariditas simul in arie adesi ; ignis luculentissimus excita bitur, atque flagrantissimus. Quinto tandem omnium maxime agat secum

de exitu ignis excitati ex suo foco. Qui namque facillime per vias latas dilabitur in auras , & quaquaversum dissilit , minime agit. Sed cujus unita actio determinatur in illum unum locum , ubi ea proposito Artificis exigitur , ille omnium optime famulatur Chemico. Atque haec quidem ea sunt, quae fundamenta praebent praecipue ad ordinandas Furnorum structuras. Quare superest, describam structuram jam Furnulorum , quibus utor co-

488쪽

ram Vobis, dc qui requiruntur in ossicina studiosi Chemiae, qui volet illos habere, quibus Operationes quaecunque perfici 'ueant. Incipiam de

simplicissimo , quem ante quadraginta annos inveni proprios in usus, quando in inviso haud ita magno, & in quo parvus modo caminus erat, multa quotidie experimenta capiebam. Ad quae plurimis simul indigebam FurniS. Ille itaque sic construitur. Ex ligno querno, optimo , siccissimo, fit prisma cavum , quadrata basi , novem uncias latum & quatuordecim uncias altum. In eo intus infigitur quadratus asser, ad altitudinem a basi quinque pollicum , pollicem crassitas , ex eodem ligno ita ut totum Furianulum asser hic dividat in duas partes , inferiorem ue pollices altam , is focus est , dc in superiorem , Octo pollices altam , in ea retortae, vel cucurbitae locantur , ad destillandum. Asser ille medius, diaphragmatis vice fungitur , in medio foramen orbiculare habet diametro quinque polli

cum , in quo cavo immitti potest fundus rotundus cucurbitae, vel retortae. Tum idem asser, extra hunc orbiculum perforatur adhuc quatuor fora

minibus orbicularibus diametri pollicaris : ut ignis e foculo possit in secundam partem libere adscendere. Focus ab uno latere portam habet ve fatilem , magnitudinis aperturae totius foci , adeoque pollices novem latam , quinque altam : ut ita aperiri libere arcteque iterum claudi valva

haec possit. Tota dein superficies interna hujus foci, in sex suis lateribuqtenui bractea ferri, aut lamella tenui ex aere investitur : ut lignum ab igne quodammodo defendatur. Porta autem illa pertunditur, quatuor foraminibus orbicularibus , diametri pollicaris , ut aer libere in focum admitti queat. Fiunt & epistomia quatuor cylindrica his foraminibus immissilia, & eductilia , pro regimine ignis , ad plus minus V e , aeris admittendum. In primis autem faber debet curare , ut porta haec de arido ligno sic fiat , ut clausa undique exacte adaptetur liminibus , & lateribus foci, sis perior autem pars hujus larni a quatuor lateribus ligno suo clausus, ea tamen lege, ut in uno latere , quod portae contiguum est in parte superiore ex cisum sit in foramen in medio hujus lateris positum , quod quadratum sit , cujus latus sit quatuor pollicum cana dimidio. Margo interior hujus foraminis , ad dimidiatam crassitiem asseris semipollicari magnitudine ,

undique, tam infra , quam ad duo latera , scinditur, tumque utrimque ad latera , lamina lignea , ad superficiem internam arixa sic accommodatur , ut cum excisa illa fossula faciat crenam Fit tum de eodem ligno, lamina pollicaris crassitiae, magnitudinis accuratae illius foraminis, quod lateri incisum erat, ita tamen , ut margo interior hujus laminae emineat

in tribus lateribus margine semipollicari, quae immitti adaptata queat ad formatam illam intercapedinem in margine foraminis , ut ita lamina haec , expedite huic foramini, undique fulta queat immitti, tumque latus hoc furni accurate clausum erit, pro destillatione ex cucurbita , vespro digestione in phiala , Vel pro exhalatione per exsiccationem in Vas aperto. Atque iterum tolli queat, quando destillatio ex retorta facienda Crit, tum enim parata esto de eodem ligno eadem lamina, sed in medio tuo perforata in aperturam circularem diametri duorum , & dimidiati pollicis ut collum retortae transmitti queat per hanc aperturam, lamina

489쪽

Furnus alter.

7: . PARS ALTERA.

hare iisdem internis , eminentibus , marginibus instruitur , ut prior , quo& haec facile que inseri, eximi. Dein supremum hujus furni valvis biforibus , seorsum versatilibus tegitur. Quarum valvarum incumbentium medium exscinditur in foramen orbiculare quinque pollicum : pro transitu cucurbitat, aut colli phialae. Denique orbiculus simplex ligneus dia metri sex pollicum fiat, qui imponi queat superiori illi foramini, quotie; destillatio fiet de retorta. Instructio hujus furni ita fit. Sit testa figu- lina quadrata, infra innitens tribus pedibus semidigitum altis. Fundus

esto planus. Latus testae sit exterius quinque pollicum , cum dimidio. Altitudo totius testae esto a fundo furni ad marginem. supremum trium digitorum cum dimidiato. Tum primo fundo testae cinis cribratius quam levissime inspergitur ad altitudinem quartae partis pollicis; huic cineri inponitur prana de cespite Batavo , Undique candente , neque amplius fumante , quam Batavi prunam Candefactam, aut coruscam , vocant eenglimmende Kool. j pruna haec cribrato cinere , lenissime insperso accurate recta , aequabilem calorem , corpori humano ferendum , viginti quatuor horis fere sustinet. Quo pauciori cinere tecta , eo caloris plus , sed citius evanescentis , exhibet. Furnulo hoc , nec fumus , nec foetor , fit. Calorem lenissimum aequabilem adeo dat , ut crediderim & ova in eo foveri , & excludi, posse. Sed & calorem in eo possumus excitare , quo aqua ebulliat, imo & eo majorem. Ergo omnes digestiones, destillationes aqua rum , spirituosorum, alcatinorum salium volatilium , omnium salium

volatilium aromaticorum , oleos rum , singularium , omnes tincturarum praeparationes, omnes exsiccationes , exhalationes ad crystallisationem ,

in eo commodissime, tutissime , sine impensis possunt fieri. Quin spiritum nitri , spiritum salis , more Glauberiano, in eo perfeci, obstupescente V terano quondam & expertissimo Chemico. Hinc Furnulum hunc Studio sorum appellavi. Quando autem purnus requiritur , qui fortiorem ignem dare queat, ut ex arena fiat destillatio , tum haec mihi formula optima videtur pro studioso Chemite ad hoc opus : quia vero portatiles hi Furni commodissimi, dum focum ossicinae liberum relinquunt; forma portatili describam. Fiat itaque de ferri lamina tenuissima cylindrus cavus, diametri septemdecim pollicum altitudinis vero pollicum novemdecim. Inferius simili lamina ferrea clausus , superius apertus. Suffultus ad suam basin tribus pedibus ferreis duodecim pollices longis : & basis ferrea tegatur intus lamella simili cuprea, ne sal cinerum ferrum nimis cito erodat. Tum craticula fit firmanda intra hunc cylindrum ita, ut superior craticulae superficies parallela basi cylindri, elevata sit supra basin quatuor pollices. Craticula haec est cincta orbiculo ferreo ex tenui bractea, cujus orbiculi latitudo

ambiens craticulam istam trium & dimidiati pollicum. Radii craticulae aequaliter quadranguli, semi pollicem lati , aὰ distantiam pollicis a se

mutuo remoti. Vel diameter circuli craticular dividatur sic, ut sex tales ferrei radii in ea poni queant. Craticula haec intra cylindrum ferreum immittitur ad distantiam a basi quatuor pollicum , ubi margo ejus Orbicularis inniti debet tribus ferreis eminentibus apiculis, ut firma haereat

craticula. Tum fiat porta cinerarii versatilis, quatuor pollices alta, sex

lata

490쪽

lata, quae quam exactissime claudere queat, ubi opus erit, ostium portae cinerarii. Postea fiat in altitudine trium pollicum a crisi cular superficie superiore , infima margo Ostii foci, lata sex pollices , altitudo autem ostii

sit quatuor, & dimidii, pollicum : describatur tum ellipsis , focis distantatibus pollices quindecim, & normali ex foco ad circumferentiam quinque pollicum di fiat dein modulus ligneus talis semiellipsios , supra focos abscisse. Iuxta hunc modulum erit formanda cavitas interna Furni, ex lateri bus coctis sic figuratis, atque inter se appositis , ut cavum hoc faciant, structura sua, similC illi modulo circa axin suum revoluto , ita, ut haec caementatio fiat lateribus sic formatis, ut non nisi parum relinquatur , δίquam minimum vacui inter superficiem laterum commissorum inter se, dc applicatorum cavitati furni , quod dein caemento ex calce , & arena

quam curatissime opplendum. Sea priusquam Crementarius haec efficiat opus est operculum ostii foci fabricare. Id debet construi ex lamina ferrea eadem unae furnus, superficiei cylindricae similis Furno. Debet habere marginem , superantem ambitum ostii foci, undique pollicis magnitudine : ut hac superficie undique tegat cylindricam ferream superficiem ostii ci. Sed ad magnitudinem aperturae ostii foci debet erig1 in hoc operculo segmentum cavum excisum ex cylindro hoc ad magnitudinem ostii foci, lateribus in centrum cylindri tendentibus, superiori, & inistiori latere basi parallelo; ut superficies operculi centrum Furni spectans, sit similis ellipticae conicae superficiei cavi Furni. Tum Carmentarius cavum hoc lateribus δc caemento replere debet, & in superficie centrum Furni spectante ita expolire , ut perfectam relinquat aequabilitatem superficiei cavi Furni , postquam operculi impositu occlusus est. Hoc facto construa tur lateribus I caemento. FurnuS interior , ut supra dictum. Superior pars laminae ferrete Furni exscindi debet segmentum supra tres pollices latum,& duos profandum, in latere, quod adjacet ad latus ostii : ut collum

retorta: ibidem commode locari queat descendens, quoties opus erit ex retorta destillationem facere. Tum denique ollae ferrea ita est accommodanda intra Furni aperturam superiorem , ut intra lateres cum suo cae

mento quam arctis1ime immissa sit, ut vi ignis commissurae illae nequeant dehiscere , aut in rimas agi. Ita tamen , ut sint ad marginem ollae superiorem , in margine laterum ibi ambientium quatuor spiracula lunatae figurae pollicem lata, & in curvatura sua duos pollices longa, per quae fumi exitum , & ignis spiramentum , habeant : ita constructus Furnus aptus destillationi per cucurbitam , retortam , phialam. Et quum portatilis sit, valde servit plurimis operibus. Tertius Furnus, quo Officina carere nequit , est Balneum Mariae. Constat Furno , ut prior, secundus, nisi quod a craticulae superficie ad funiadum vasis cylindrici tenet tantum sit distantia odio pollicum. Vas autem aeneum immissum pro balneo , caementatum intra Furni fastigium est pro funditatis pollicum duodecim. Vas hoc cylindricum , in parte superiori marginem habet pollicem latum , repandum , quo incumbit Furno, ut sustineatur. Dein alium habet marginem recta adscendentem , quoque pollicem latum. Tum paratur aliud vas , quod ita fit, ut uno pollice un

Furnus tertius.

SEARCH

MENU NAVIGATION