Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

tione Objecti.

Id priusquam conamur, quarto oportet considerare ejusdem Originem ; haec autem susquam in rerum natura spontanea reperitur : quia in natura deficit. pag. 36. 3. I a. ubi diserte asserit, Terrae partem homo genealiter reduci in aquam per artem : sed acriter negat simul, unquam id fieri posse per naturam solam : quia in natura agens deficit, quo vera terra in salem , dc aquam reduci queat. Non autem producitur nisi per solam Chemiam , quae sola reperit laticem, qui transmutari nequit, reductus ad atomos minimas in natura postibiles. pag. 9 . g. 27, 28. Sed non vulgari Chemia; imo vero labore Sophiae. Ibid. dc pag. 7OO. g. 23. Et quidem pro ultimo ejus tantum apice, ut diserte clamat δί palam. Tan dem ac tandem Chemia, pro apice suo parat universale solvens. pag. 3 87. g. 6 3. Quin etiam in tota arte non habetur ullum opus dissicilius, quam

quidem illius est , quo Alcabest praeparatur ; neque operosior est pars in

tota Chemia. Neque lectione , neque putatione , sed plena scientia, eaque adhuc dupliciter obfirmata , scient1a hujus operationis acquiri potest , hinc rarissimus , cui datur. pag. 7oo. g. 23. Hincque liquor ille taediosissimae praeparationis , comparari nequit intellectui humano , licet quis gnarus sit ipsius artis, ita ut ad consecutionem illius revera perveniat ,

nisi quem Altissimus speciali dono eo deduxerit : quia particulari privilegio electus esse debet, qui eo potietur. pag. 714. g. 27. Manet quippe solus Deus ejus dispensator, ob rationes Adeptis notas, pag. 7O4. f. a. EX qua origine tradita ab hoc autore, liquet, quam desipiant aberrando, qui male credunt, se levi labore id confechuros. Certe hi magno hiatu promissores ostendant inscitiam suam , simulque arguuntur falsi. Neque excipiant, plura talia jactando : nam manifeste hos redarguit Hel montius , dictitans , quod in tota natura universi unicus modo est ignis, Vulcanus ardens , ita quoque non esse nisi unicum liquorem dissolventem cuncta solida in primam eorundem materiem , absque ulla sui mutatione , aut virium diminutione, quod norunt, testanturque Adepti. pag. 677. 678. g. 6. Hac profecto doctrina tutus repuli tot inanes scientia , promissis &spe divites , stepe δί dolosas vulpes, postquam unam mQdo ab ipsis , aut alteram quaestionem fuissem expiscatus, ex responso enim statirn patuit, quam parum intelligerent de re verbis jactata. Nos autem videamus jam quaenam stupendae Virtutes , quae adscribuntur mirabili huic, dc pene tremendo , arcano. Igitur Menstruum hoc suam potestatem solvendi exercere essicaciter potest in omnia corpora sensibilia , quaecunque demum ea fuerint, simplicia , vel composita , volatilia , fixa, solida, liquida , animalia, vegetantia , fossilia, imo in ipsum

aurum , δί mercurium , in quae nulla alia agere usque in intima possunt. Ita audite loquentem : Nostra mechesnica mihi patefecit, omne corpus, puta saxum, lapidem , gemmam, silicem, arenam, marcasitam, argillam, terram , lapides coctos, Vitrum , calcem, sulphur, 3c caetera , transmutari in salem actualem , aequi ponderantem corpori suo , unde famis est; dc plantam , carnes , Ossa , pisces, quidquidque similium est novi redigere in sua mera tria. Metallum autem , propter sui seminis anaticam commistionem , dc arena, dissicillime in salem rediguntur. pag. 3. g. II. Arena enim , sive terra originalis, resistit tam arti, quam naturae, neque

472쪽

ullis adminiculis vel artis , vel naturae, a primaeva constantia receder. Sed sub uno dantaxat artificiali Igne Gehennae arena sti Sal, & tandem Aqua. pag. 43. g. IS. Rursum , Alcaiiest Paracelsi cuncta naturae corpora subtiliando transmutat. pag. 33. g. 7. Alibi, omnia corpora facile in aquam reducuntur adjuncto liquore Alcaiiest Paracelsi. pag. 81. g. s. Etiam illa , quae aliter negant dividi in tria. Ibid. Etiam illius ope omnia vegetabilia commutantur in succum destillabilem , sine ulla foecum in fundo vitri res1- dentia. pag. 88. g. 27. Ipse carbo quernus. Ibi d. g. χ9. Unus scilicet, idem que liquor Alcabest , Omnia totius universi corpora tangibilia , perfecte reducit in vitam eorundem primam. pag. 26 s. g. II. Etiam in omnia Venena. pag. 37 . g. 49. Quaeque alia praeter se solvit, ut aqua calida nivem liquet. pag. 38O. g. 24. pag. 387. g. 63. Ipsum oleum , & spiritum vini pag. s 76. Ligna Cedri. pag. 634. Omnes 1 pecies Elixiris proprietatis. pag. 633. Ludum quoque Paracelsi. 7OO. Mercurium. pag. 776. g. Io. II. Ipsum Aurum. p. 7O6. f. IO. quod aliter a nullo , quocunque demum , solventCradicaliter in sua principia componentia destrui nequit: quum longe facilius sit, ex non auro facere aurum , quam de auro producere quid , au'rum quod non sit. Quibus succinit omnis Turba Sapientim , uno ordidem clamans. Sexto consideremus modum , quo virtutem suam , in haec sua objecta , exercet Alcahest. Scilicet semper vis illius excitatur igneo Isque applicatur lenis tantum, sive digerendo, seu destillando, vel cohobando Nam Carbonem quernum & Alcahest, aequis combinata partibus, in vitro hermetice obsignato , spatio tridui tepore balnei tantum digessit , tumque jam solutio peracta erat, pag. 88. g. 29. Sal circulatum , sola di gestione , oleum omne , & spiritum Uini, reducit in formam mirabilites mutatam. pag. 367. Alcabest cum pari pondere ligni Cedrini in fragmenta redacti, in vitro sigillato , fovetur tepide, intra septimanam totum lignum mutatur in liquorem lacteum. pag. 63 . Aliquando autem destillatione ipsa & quidem unica opus hoc absolvitur. Si enim liquor Aleahest semet destillavit a Mercurio vulgi, relinquit eum in funHo coagulatum & pulverabilem , pondere nec auctum , nec imminurum. pag. 628. quod fit quadrante unius horae. pag. 776. Sed ad alia iterum opus est cohobatione priusquam desideratum effectum praestat. Saepe en1m corpora in salem aequiponderantem concreto conversa, aliquoties cohobanda sunt cum Salta circulato Paracelsi priusquam fixitatem suam omnino amittant. pag. 43. f. 1 1. quod inprimis in metallis, praecipue omnium in auro , propter perfecte aequabilem seminis commist1onem. Ibid. Aliter, si unica modo destit latione abstrahitur a Ludo , vel Cevilla, Paracelsi. , prima vice destillatio nis pauco duarum horarum spatio, totum lapidem convertit in salera ejusdem ponderis. Caeterum allo modo applicationem Universalis hujus, Solventis non reperi, neque vim ignis majorem eo requiri , ullo argu mento constat. Leni ergo agitatione suarum partium per ignem facta potest dissolvere omnia corpora. Ipsum enim Alcahest destillando elevari potest , gradu secundo ignis arenae. pag. 88. g. acto Sed non adscendit calore tepido balnei. pag. 88. f. 29. pag. 634. Nihil autem in tota natura rerum magis mirum, vel observatum, vel

sexto modis agendi. Septimo est

473쪽

sis , PARS ALTER AE

Sc narratum, habetur , quam quidem est illa mutatio Physica, quam Autores hi adscribunc huic actioni illius Menstrui. Scilicet, torum omnino corpus sui objecti simul convertit in unam massam mutatam , quae nihil ponderis acquisivit, amisit nihil tota hac operatione. Mutata autem haec massia liquida videtur semper , aut Salina. In qua re tamen quaedam diversitas; nam Argentum vivum actione Alcabest sit pulvis fixus , triturabiblis , follium igni resistens, in plumbo constans. pag. 776. g. IO, II. Alia

fere omnia convertuntur in Salem priori silo corpori aequiponderantem. pag. 3. f. II. g. IS. pag. 3 γ. g. 12. Carbo Quernus mutatur statim in

duos liquores diaphanos , fundo, & colore, Varios. pag. 88. g. 29. Lignum Cedrinum mutatur in liquorem lacteum ponderis sui prioris. Dein ulterius in duplex oleum. Quod oleum sola digestione totum transit in salem purum , ita ut aquae misceri queat. pag. 63 . Ludus vero , vel Cevilla Paracelsi, qui lapis in fundo Scaldis prope hiatu verpiam , intra duas modo horas, una, leni, destillatione totus conversus est in salem aequiponderantem suo concreto , qui sal aeri expositus deliquescit, decurritque , in humorem l 1 quidum , line ulla omnino foece. pag. 7OO. g. 23. EX quibuS Omnibus liquet hanc solutionem, in primo quidem initio , variis contingere modis ; sed tamen semper tandem reducere corpora soluta in speciem S lis , qui aqua solvi potest : excepto argento vivo ; quod ob summam simplicitatem , auro puriorem, aquae purae simillimam , in Salem verti renuit; hinc radicaliter omnem divisionem, arte , aut natura, pollibilem respuit, adeoque ipse penitus in destructilis est. pag. 3 s. g. 8. pag. 7OS. f. IO. Corpora igitur illa, postquam in salem tequi ponderantem ope Alcaiiest reducta lint, retinuerunt adhuc proprias virtutes , quae a seminali proprietate illorum corporum pendebant, quae ergo singulares erant, nec aliis communes. Memorabilis inprimis haec proprietas describitur, dum pag. 33. g. 7. ita ait : Alca test Paracelsi cunecta naturae corpora subtiliando

transmutat : nam corpora, dum ad summum subtiliantur, ut amplius non possint, si perseveratui subtiliando , tandem abeunt in aliam sub- 1lantiam , cum retentione proprietatum seminalium. Et pag. 387. f. 63. Per Universale Solvens , cuncta remeant in Ens primum , praebentque dotes nativas, unde magnas, & inexplebiles, potestates nancisci opportunum est. Manifestius adhuc dum pag. 677. 678. g. s. asse' rit, Liquorem hunc unicum cuncta solida dissolvere in primam eorum materiem absque ulla sui imminutione aut immutatione. Clamat ideo ,

discite dissolvens homogeneum , immutabile, dissolvens sua objecta in

materiem liquidam primam, poteritis ita intimas rerum essentias , harumque dotes , inspicere. pag. 78 o. g. 23. Unde igitur hac ratione omnia haec corpora abeunt in salinam , volatilem, materiem , quae spiritum rectorem illarum rerum singularem retinet. Hinc intime miscer1 potest cuicunque humori corporis nostri, cumque eo permeare per UniVe se humani corporis vasa , inque hoc itinere ubique exercore potestates, quas in corpus nostrum proprias habet. Itaque haec vocaverunt potabilia.

Sicque noscitur , quid nomine potabilis aues intellexerint Adepti, quamque vana sit gloria , quamque fallax eorum , qui hoc se possidere gloriantur, Aurum acidis rosum auri veri ramenta in corrodente latenti, exhibet

474쪽

DE ARTIS THEORIA. s

bet: sed aurum potabile Philosophorum est liquor sal nus, auro suo arqui- ponderans , sine ullo prorsus adjuncto menstruo , sola pura puta auri materies prima, vel primum Ens. Vid. inprimis pag. 7OO. g. 23. Hinc omnium maxime singulare hic est, quod Alcaiiest sic solvendo nunquam immisceat semet suo soluto , sed inde separatissimum penitus perstet. Ira non

auget, nec minuit soluti substantiam i verum eam tantam relinquit, quaΠ-ram acceperat. Ut manifesto animadvertitis pag. 88. g. 28. dum ait, soluti carbonis Qiverni duos liquores , fundo , & colore , distinctos , tepore balnei adscendere, liquorem vero solventem manere in fundo ejusdem ponderis. Non enim reperit ullum corpus, cui nubere queat: ipstun nimis purum, subtile, redactum ad atomos minimas , spernens hinc omnia se

menta, semperque caelebs manens. pag. 9 . f. 27. 28. Hinc agit tantum actione externa , non concrescenS cum suo mutato, quemadmodum ignis

solet agere purissimus in sua objecta, ut aqua calida nivem liquefacit. pag. 3 8 O. g. 24. pag. 677. 678. g. 6. Liquor quippe hic nihil sui admistum relin quit soluto. pag. 776. g. IO. II. Hinc mihi duo eximia haec privilegia apparent , praeter alia , hujus Menstrui, ratione caeterorum omnium. Primo, quod non per attractionem, aut repulsium , agat; Led tantum mechanica quadam solvendi virtute, contra quam alia omnia , quae nota sunt, demto forte uno igne. Deinde etiam , quod omnes vires nativas solutorum semper conservet, & tamen interim venena , dum resolvit, orbet virulentia sua, vim deleteriam iis adimat, vires summas medicatas iis indat. Dum illa in Entia prima deducit. pag. 37 . g. '. quae sane res intellectu dissicillima habetur. Postquam igitur omnia corpora in ens primum sali

num , volatile , ope Alcabest reducta , cum retentione suarum dotium genitalium 1, si tum ulterius urgentur actione ejusdem solventis, amittent naturam salis , orbantur omni prorsus seminali, propria , virtute , fit ex

omnibus , diversissimis , eadem iners , inodora , insipida , simplex , ele mentalis , aqua ; sicque nimia ejusdem applicatione perditur , quidquid pulchri fuerat productum ; tantum constat, ultimam omnium tangibilium materiem Aquam esse ; in quam Alcati est ipsum ulterius nihil quidquam agere potest ; sed quae, impraegnata iterum seminali cujusque seminis sce

tura , abire iterum potest in quaecunque nova corpora. Audite Ipsum lomne corpus transmutatur in salem actualem , aequiponderantem suo corpori, unde factus est. Et Sal ille, aliquoties cohobatus cum Salo circulato Paracelsi, suam Omnino fixitatem amittit, tandemque transmutatur in liquorem , qui & ipse tandem in aquam insipidam transit, aequi

ponderantem sali, unde manavit. pag. Α3. g. II. Arena originalis uno duntaxat artificiali Igne gehennae fit Sal, & tandem Aqua. pag. 43. g. IS. Et, novi Aquam , cujus medio omnia vegetabilia commutantur in succum destillabilem , sine ulla foecum in fundo vitri residentia ; qui succus destillatus cum alcalibus, totus in aquam elementalem insipidam reducitur. pag. 88. f. 27. Carbo Quernus in liquores duos versus per Alcaiiest , pavica creta admista , destillatione adscendit pristino pondere fere, omnem que qualitatem aquae pluviae habet. pag. 88. g. 29. Tumque omnia fiunt tam volatilia, ut tepore balnei avolent a remanente in fundo Alcaiiest. pag. 88- f. 29. pag. 38O, 3, 24 pag . 34,

475쪽

octavo propria immutabi

Nono Volatialitas. Decimo tu dem obsequium uni rei,

ues PARS ALTER A.

Quod tamen ognia alia longe adhuc superat, est , quod Menstruum

hoc, dum in omnia omnino corpora , tam mirabilia peragit interim tamen ab illis omnibus nullo modo vel minuatur , vel mutetur, vel in vi tute sua debilitetur. Unde iterum hac dote sua Ignem absolute refert, optimoque jure ipsi igni comparetur. Perspicua ideo phrasi dicitur agere visua agendi super sublunaria quaevis , assque reactione. pag. 43. g. IS. Et postquam carbonem Quernum tam mirabiliter solverat, mansit liquor solvens in fundo, paris ponderis & virium. pag. 88. g. 19. Est quippe desperata ejuS transmutatIO , quia non reperit corpus ullum dignius cui nuberet , α caelebs est omnis fermenti commiscibilis , cui obediret : hinc &mori nescit. pag. 3 4. g. 27. 28. In sunama ideo ejus actione reducit omne tangibile in vitam ejus mediam , absque ulla sui immutatione, viriumque diminutione. pag. 263. g. II. Immutabile ergo , dc immortale. pag. 377. g. 3. Solum agendo non mutatur. pag. 38O. g. a . pag. 628. & 63 . 677. 678. g. s. Agit igitur absque reactione patientis , agentis e depauperatione. pag. TOq. f. 27. pag. 776. g. Io. II. Etenim hoc dissolvens homogeneum , & immutabile. pag. 78O. g. 23. Idem numero , pondere , activitate , valet millesima actione , quantum prima. pag. 776. Nono inter ea , quae in hoc Menstruo observare oportet , esto ejusdem

in igne fixitatis , aut volatilitatis gradus. Atque ille quidem iterum mirabilis valde est : nam postquam omnia , vel & fixistima quaeque , corpora reddidit tam volatilia ut leni igne balnei in altum inde elevari queant, tamen ipsurn manet in fundo fixum , neque simul adscendit. pag. 16. f. I . pag. 88. g. 27. 29. pag. 634. pag. TOO. & 776. g. IO. Interim tamen Alcat est ipsum adeo Volatile est , ut gradu secundo ignis arenae adscendat destillando una cum corporibus solutis. pag. 88. g. 29. Unde quoque potest destillando abstrahi a mercurio vulgi, dum illuna figit, coagulatque.

pag. 776 & 628. Ex quibus ergo quam definitissime limitatur gradus

ignis parvus , quo omnis illa potestas. Alcaiiest exercetur in natura rerum. Decimo tandem , priusquam dimittamus hanc materiem , omnino notandum , quod intactum hoc , indomitumque , corpus , nulla alicujus resistentia unquam fatigatum, tamen unum agnoscat in rorum natura CO

pus aliud , cui uniri potest ita, ut ab eo trahatur in conjugium. Id clare apparet consideranti textum integrum autoris pag. 94. g. 27. 28. ChC-mia indagando sollicita est corpori, quod tanta puritatis symphonia colluderet nobiscum , ut a corrumpente nequiret dissipari. Ac tandem stupefacta est reli io , reperto latice, qui reductus ad atomos minimas innatura possibiles , caelebs omnis fermenti connubia sperneret. Desperata ideo ejus transmutatio est , non reperiens corpus se dignius , cui nuberet. Sed labor sophiae anomalum in natura fecit, quod absque fermento commiscibili a se diverso surrexit. Serpens is r se ipsum momordit, a veneno revixit, dc mori deinceps nescit Unde videmus , conjunctionem quan etiam duarum rerum , quae utcunque diversae fuerant, contigisse Manifestius idem , dc distinctius, id docet, dum pagia 263 k- ΙΙ- scribit, unum , eundemque, liquorem Alcaiiest, omnia universi totius corpora tangibilia perfecte reducere in vitam eorundem primam, absque ulla sui immutatione, aut virium diminutione, a solo autem suo compari subter jugum trahi,

476쪽

atque permutari. Alio autem loco rem propius tangit: namque pag. 16.37. g. I --I7. ait mercurium a sulphure originali , rofunde ad erente liberatum , nullo igne mutabilem , omnia alia semina confestim consum

re, excepto suo compari.

En, Luditores, rem fide Autoris enarratam. De tali nunquam legere

alibi memini. Philosophis antiquis, aliis Chemicis, Medicis , res indicta,

inaudita, omnium tamen desiderandarum in Physicis summa. Quaeritis igitur avidissimi ex quanam tandem materie debet quaeri Θ pauca dicam , incredibilem varietatem prius expertus , quandoque & cum poenitentia detestatus. Paracelsus habuit liquorem infinito labore taediosissimae circulationis praeparatum ex Sale marino,in quo natura summam posuit per fectionem. Hunc ille improba industria deduxit in oleum perpetuum.Tum vocabat Ens primum saliam. Oleum Salis. Liquorem Salis. A qua D Salis. Circulatum Salem minorem. Circularum minus. L. IX. Archid. in remedio ad maculas. In tractatu de Sale. C. Iv. in correctione eu additione. L. de Renovat. Archidox. IV. C. essentia de Salibus. Archid. L. VIII. C. de Elixire Salis. Quintae essentiae extractio e Salibus. Archidox. X. C. 2. Ipsa

autem praeparatio molestissima Salis circulati describitur , in qua nihil omnino ob curi, nisi quod ignoretur ibidem, quisnam sit ille Spiritus

Vini illic requisitus ad impurum separandum a puro. Hoc jam etiam con-s at penitus Helmontianae sententiae : quippe ait quod Sal corporum aliquoties cohobatus cum Sale Circulato Paracelsi , abeat in Aquam . pag. 3. g. II. Hinc & primo Enti Salium vires adscribit ipsius Alcabest. pag. 19. Per Salem Circulatum omnia venena mori. pag. 37 . g. 49. Inde salium summum & felicissimum vocat, qui ad summam metam puritatis , & subtilitatis , redactus est , hinc omnia pervadit, solus agendo manens immutabilis , alia omnia prompte resolvens. pag. 38O. g. 2 . Hoc Sal circulatum in oleum δί spiritum vini tam mire agit. pag. ue s. Hic Sal cir culatus reducit quoque corpora in liquorem sui concreti. pag. 628. Atque cum eo Ludus quoque potest praeparari. pag. 7OO. g. 23. Sed alterum habuit Paracelsus solvens , priori Circulato minori longe potentius , atqui & multo dissicilius acquisitum ; hoc ideo appellavit Cir culatum majus. Archidox. X. C. . Sciteque inde dixit ibidem materiem mercurii Salis. Imo & Ignem viventem deinde vocat. Archid. X. C. sCap. 6. In mercurio vulgi agnoscit summum ignem, coelestemque vitam absconditam ; quin & mercurii quintam essentiam coelestem ignem esse. Si cum sua matre, scilicet arcano salis, solvitur. Archi d. X. C. s. Quando igitur haec duo , ita intime unita sunt vera adunatione , inque puritatem, subtilitatem, & volatilitatem redacta simul, tum haberi videtur mirabitilis illa A qua Mercurialis , quam in capitulo de corrodente specifico descripserat ; in quo dicit. Ibidem aurum ita mori, ut deinceps aurum non

amplius maneat. Quum in carieris auri corrosionibus aurum , tantum minutatim corrosum , tamen Verum aurum maneat, idque inde semper,

per reductionem artificiosam , queat recipi. Hac igitur arte perfectum est conjugium aquae cum aqua : quum duplex aqua sit, communis scilicet, quae in sale , Sc metallica , quae in argento vivo ; quae tamen utraque ejus dem radicis habetur.Haec autem omnia ita & n Uelmontio intellecta om-

Circulato mini ri. Et Mercursus circulato mino

ri jungendus.

477쪽

nino videntur : quare id unum adhuc paucis superaddam ; audite ergo , si placet, loquentesi pag. 1 3 . g. 8. Internus Metallorum Mercurius, omni prorsus Metallici sulphuris labe exutus, sibi undiquaque indissolubili nexu

cohaeret, ut radicaliter omnem divisionem natura , vel arte , possibilem. respuat. Neque naturam aquae discere potui, nisi sub ferula ex caduceo Mercurii parata. Quin & naturam Mercurii inveni aquae adaequatam. Nam ne minimum quidem terrae intra se continet , sed solius est aquae filius semper. pag. 36. & pag. 7OS. g. Io. Ait cum omnibus antiquis Alchemistis, si non vidissem , argentum vivum eludere quamcunque artificum Operam , ita , Ut aut totum avolet ab igne adhuc integrum , aut totum in igne permaneat, atque,utrolibet modo servet impermutabilem sui, ac primitivam identitatem , identitatisque homogeneitatem anaticam , dicerem, ariCm non esse Veram, quae vera est sine mendacio, atque longe

veris: ima. Adeo, ut quod supra est, sit sicut id quod est infra, & vicis sim. Imo hinc arti, & naturae , prorsus impossibile in Mercurii homogeneitate partes diversas reperire , ne per Alcaiiest quidem : quippe qui Mercurius Auro simplicior, majori, anaticaque identitate constructus est. Et quidem ideo inest Mercurio ratio proxima indestructilitatis , prout in

ipsis elementis. Hinc omnia sublunaria nimis debilia, quam ut Mercu rium purum subigant, penetrent, commutent, aut des edent. Manet sospes in aere , Igne , & in liquore acri. Non attingitur ab ullo dissolvente, multo minus terebratur. Ideo & huic sic puro Mercurio in natura nihiIsimile, ne eminu9 quidem. pag. s7 o. g. II. Ergo & enti metallico similis , α valde vicinus. pag. 7O3. g. 4. Et tandem simplex actualiter existens, non pars constitutiva rerum . pag. 67 o. g. II. Tumque ex his fundamentis jactis , cognovimus, quod a solo suo compari subter jugum trahatur, atque permutetur. pag. 263. g. II. Quia hoc anomalum in natura , surrexit absque ullo commiscibili fermento a se diverso ; sed se ipsum momordit , revixit a veneno & mori deinceps nescit. pag. 94. g. 28. Ecce , Ruditores optatiissimi, haec est historia Alcabest Paracelsi , & Helmontii, de propriis illorum scriptis eruta, summa fide , Vobis enarrata. Videtis hic sponte, in urina humana , cunctisque illius productis, frustra quaeri hoc Menstruum. Neque in Tartaro , ullove ejus praepara O , id unquam inveniendum ; licet Principi vicarius substitui queat. pag. 78O. g. 23. Σ6. Neque Phosphorus etiam huc reduci unquam poterit': repugnant enim proprietates jam antea propositae. Errat Glauberus hoc quaerens in alcati fixato nitri. Zvvelferus , dum in acerrimo aceti spiritu ab aerugine destillato. Neque recte de hac re censuisse videtur Clarissimus Guernerus Rotfincius, dum idem statuit triplex ex uno Athali, ut basi. Scilicet infossilibus ex Alcat 1 Tartari & aceto antimonii : nam est merus Tartarus Vitriolatus , qui sic ex si1rgit. In Vegetabilibus , ex Alcati Tartari saturato

per ac2tum : nam est merus Tartarus Tartarisatus. In animalibus ex eodem Alcati saturato per serum lactis acidulum : nascitur enim Tartarus Tartari satus pretiosior : Neque enim adjunctus dein Sal Ammoniacus rem multum variat. Vid. Eph. Germ. D. I. Ann. 6. 7. pag. I93 -I 26. App-Sed nemo propius ad mentem Paracelsi , & Hel montii accessit in describendo Alcaiiest, quam Petrus Ioannes Faber, in manuscripto ad Ser

478쪽

Crnissimum Holsatiae Ducem de Alchemia , qui editus habetur in Eph. Germ.

D. II. Ann. 8. App. pag. II I III. unde memorabito verba excerpta seniatentiam meam firmant. Alcaiiest liquor spiritus est Mercurialis, purus, Metallicus, suo proprio corpori, & naturali, ita nexus , ut haec duo fiant unum , inseparabile, in destructile, omnia destruens , & in materiem pri mam vertens. Est verus Mercurius Philosophorum , electus e regno minerali, puro suo corpori conjunctus, inde inseparabilis, liquor lacteus, butyrosus, Omnia penetrans , Sc dissolvens. Duplex hic est, simplex , dccompossitus simplex ex Acido Metallico , puro , de Sale Metallico puro , volatili reddito, cum suo spiritu. Praeparationis dissicillimae. Compositus longe adhuc dissicilior; nam fit ex acido mineralium, & puro salso animaliam, & vegetab1lium. Est liquor Alcaiiest , seu Mercurius Philosophorum purus , putas , Ignis naturae incorruptilis, in alterabilis , omnia ducens in materiem primam. Solertissimus autem Ioachimus Becherus in Subterraneis idem fere censet, dum in Sale Marino se detegere asserit vim quandam arsenicalem, & mercurificantem , quae foret, ubi pura separata habetur , ipsum Alca hest , quod tamen a Mercurio Philosophorum foret quam distinctissimum. Hinc ipsum Mercurium habet pro re Sulphureo Metallica , quae ex semet foret solida , sed fluiditatem omnem suam habe ret a sulphure arsenicali salis communis. Qiuae sane subtilissime excogitata utinam prestius demonstrasseti Argumentum viri subact issimum hoc est. Argentum purissimum in spiritu nitri arrosum, per spiritum salis marini praecipitatum , fit volatile , & disponitur ad Mercurium suum facile deina se dimittendum : ergo sal marinus metalla purissima a natura sua fixa, in

Vercurium verum convertere potest. Ultimo jam tandem quaeretis a me, ut apCriam, an crediderim , unquam ulli Chemicorum possessum fuisse tale arcanum Θ Libere responderim , Hel montium conqueri, lagenam se mel datam , iterum ablatam ipsi fuisse; unde certum , non potuisse eum tot experimenta illo liquore sicere. Paracelsus vero tot, & talia , non scribit de suis solventibus. Quare vere nescio, quid de ipsa re dicam. Id pro vero dixerim , consuluerimque , Salem marinum , & Mercurium , omes modo Chemico tractate , nunquam poen1tebit operae.

DE SUPELLECTILEC H E MC H E MIC A , ET VASISICIS.

Quum in mutatione corporum producenda , dc observanda , totum artis Chemitae opus Occupetur , atque inprimis igne applicato haec muta tio absolvatur, hinc necessaria sunt artificibus Instrumenta & Vasa, sine quibus impossibile artem exercere. Vasis igitur nomine intellectum volo Cmne corpus cavum, intra quod corpus Chemice mutandum , vel mu ratum , tum & ipsum mutans , seu solvens, continetur. Instrumentum vero vocabo , Omne corpus , quod praeditum est Ga firmitate , magnitu dine , figuraque , ut aptum natum sit causas mutantes ad corpora mutanda ita applicare , ut fiat inde motus ex lege artis praescriptus , Atque simul artifex , adjutus his, queat tractare & causas illas, & corpora mutanda. Tota denique Supellex Chemica constare .debet corporibus arte mutandis,

479쪽

vasa Chemica.

Iea vasa.

Uitrea vasa. Alaealtim vasa.

causis mutantibus , Vasis, Instrumentis, corporibus arte Chemica productis ; ut ossicina rite instructa sit. Vasa Chemica, quibus committitur objectum mutandum , debent posse continere rem mutandam , causas solventes , & ignem agitantem sustinere , S perferre simul, ne in medio opere fatiscant. Haec ideo firmissima requiruntur & minime inquinantia. Quae dein Vasa continentia appellare liceat. Illa autem Vasa quae excipiunt corpora mutata suas per caulas , &fere semper vi Ignis separata a corpore, quod in Vase continente hanc vim jam patitur , aut passum est, Excipula, vel Recipientia , dicamus. In Vasis his inprimis oportet considerare materiem , & fguram. Materia Vasorum est vel lignea; vel figulina , aut lapidea ; vel metallica ; vel vitrea. Lignea Vasa confecta ex ligno arido , non oleo so , neque ullo pigmento incrustata, optima Censentur ad Sales, salina, calces, calcinata , recondenda ; modo sene siccis indantur conservanda , & dein quam archissime claudantur : ita enim servari solent illa , quae in aliis fere omnibus ab humido aeris liquescunt. Solent etiam Mortaria , vel Patinae, ex ligno tornatae, magno bono adhiberi inprimis ad Metalla Mercurio sotaluta cum aqua Conterenda; ad quod opus caetera omnia vincunt. Quae &plumbo , stannoque , fusis , in pulverem reducendis, Valent , si creta prius obducuntur. Ad alia raro usurpantur. Ex vitro conflata Vasa usus sunt egregii quia nihil mutant, addunt nihil. nihil demunt , dum corpora continent, dum ignem patiuntur, nihil trans sudant , admittunt extrinsecus nihil, praeter ignem , & vim magne

licam , ipsum Alcaiiest continent , in Igne sustinent. Ideo in omni examine , in omni opere Chemico , semper, & unice, materies vitrea eligenda & adhibenda est , quoties non requiritur ignis major , quam est ille , quem vitrum ferre potest sine liquefactione. Quum vero vitrum viride Germanicum omnium minime inquinet , maxime incorruptile sit,

ignemque diutissime ferat sine fusione , illud quidem ad haec praeferendum cae teris ejusdem speciebus. Album vero , & fere crystallinum , quod tam facile rimis fatiscit, & alcati suum sudat, rejiciendum hinc : quia nimis facile funditur , alcati communicat , ut nimis pater. Patitur autem vitrum illud viride ultra 6oo gradus ignis, necdum fluens vi ignis; qua tum adhuc ultra exquisite sustineat hactenus ignoro , quoad accuratam definitionem limitis : sed in maximo igne arenae reduxi eo , ut liquesceret. Igitur satis late constantia illius invicta patet, sed supra fines certos ignem ferre ultra nequit. Utinam ergo Helmontius voluisset revelare secretum illud incrustamentum, quo indutum vitrum absque liquefactione potuit sufferre summum , apertum , furni an emit, ignem , ita, ut oleum vitrioli igneum ex vitro potuerit destillare. Crusta haec nec dehiscere , nec conistrahere rimas , nec sponte decidere , neque nimium vitrificari , dicitur. Ita enim in summa ignis tortura vitrum inductam loricam incrustare in terne asseritur. Vid. Hel m. pag. 7O7. g. I9. Tum enim possent omnes fere operationes absolvi in vitro. Ego autem talem loricam ignoro, neque hactenus reperire potui, qui id nosset artificium. Tertia materies metallica est : metallorum autem omnium dissicillime

480쪽

per ignem funditur ferrum : Ideo multa Vasa e se e constantur. Habent vero omnia metallica Vasa duplex vitium : quum & a Salibus ignitis pere dantur , hinc inquinent dc pereant ; secundo & vi ignis liquescunt. Ex ferro enim fuso , in fornacibus ferri, curavi conficiundos cantharos , ut ex iisdem phosphorum pellerem de urina , sed fundebantur in igne longe priuS. Hinc igitur quarto de figulina terra ficta, & excocta, Vasa parantur , in usus Chemicos. Sed & haec , ubi de pingui, argillacea , terra facta fuerint, in summo igne vitrescunt, sicque in opere deficiunt. Unde optima

tandem , quae de macra magis materie conflantur , ut hessiaca, & similia ex terra crucibulorum parata. Sustinent quippe ignem violentissimum.

Sed, porosa quum sint, aliquid salini per illa transpirat. Maxime, quandos piritus acidi per illa vasa pelluntur. Facile jam liquet, quanam de materie conflata Vasa requirantur ad singulas quasque operationes. A quos aenim pura , & spiritus perfecti fermentatiles , ex metallicis Vasis destillari queunt. Spiritus autem vegetabiles, acetosi, si1llaritii, fermentati , ex stanno , & per vasa stannea , hic satis commode destillant. Caetera sa lina vitrum requirunt. Tubi spirales destillationi acetosorum destinati exstanno conficiuntur. Capitella semper optime de vitro adhibentur : obrationes jam dictas. Terrea autem Vasa nunquam, nisi ubi summa vis ignis requiritur ; & tum tamen , ut minus perspirent, neque tam facile findantur , semper incrustanda prius luto quodam apto ad haec. Haec igitur edocti, priusquam opus Chemicum aufeicato aggrediemini, considera bilis materiem , gradumque Ignis requisitum ad operationem suscipiendam : inde enim statim ipsi decidetis , quanam materie ad Vasa indigea tis ; aliter , ubi optio datur, semper vitrum, vel eo nomine, eligitur ,

ut curiosi oculus per liquidum vas observare queat omnia phaenomena , quae corporibus intCr operandum accidunt: quae res praeter amoenitatem

observationis , etiam summos usus habet tam in Chemia , quam in Phy-sca ; cernitur enim plurium apparitionum origo. Est autem terra figulina Indorum , cinerum colore , porcellanae similis, ejusque forte species. Inde figuli ibidem Vasa formant valde magna, sed & minora, in quibus condita sua servant , & per maria mittunt. Haec non roduntur , neque penetrantur ab acidis. Hinc confectores aquarum fortium illa saepe usurpant pro receptaculis idoneis ad spiritus acidos. Omnia autem Vasa , quacunque de materia constentur , semper figura sua mire variare possunt. De quo in usus Chemicos paucissima monebo. Illa igitur Vasa vitrea , quae destinata sunt volatilibus conservandis liquoribus , salibusve, ut optima mihi probantur , quae fando plano , orbiculari introrsum formata in cylindrum assurgunt , dein in collum angustum cylindricum supra exeunt. Orificium horum obturaculo vitreo, ad colli cavum cylindricum examussim expolito, claudatur. Quo autem majore superficie epistomium hoc superficiem cavam colli lagenae tangit, eo melius respondet votis vasis consitructio. Vascula autem , de quibus guttatim stillandi liquores , ampullae formam habeant. Collum esto cylindri cum ; os vero exeat in marginem repandum , qui superiora versus pam

Iulum cavus sit ε epistomio de subere claudi potest , aut de cera hortis

Figulina vasa, sorum figure

ad servanda Gog Pora.

SEARCH

MENU NAVIGATION