장음표시 사용
451쪽
bonum , juxta obse ationem Hombergit. Ac. R. Sc. T. II. pag. II. Dein& illud valde mirum , quod tamen Acida semel genita , atque diutissime ignem experta, Vix mutentur : nam aqua Fortis, aqua Regia, spiritus Nitri, spiritus Salis , oleum Vitrioli, per quatuor annos , Vasis hermetice sigillatis, in calore aequabili Athanoris , digesta , vim solvendi retin bant eandem. Solum Acetum evaserat linsipidum , odore aromaticum. Et spiritus Salis inceperat vitrum suum rodere. Tertio tamen , ipsa haec Acida, amittere naturam suam Acidam, dum actiones Menstruorum exercent in sua solvenda corpora Ut laborioso eXperimento, per argentum vivum , & spiritum nitri, subtiliter satis collegit Hombergius , apud Ha- melium, Hist. Ac. R. Sc. pag. et 3. Unde patet Acidum fortissimum menstruum , solvendo suum objectum corpus, verti in materiem inspidam, inertem , privatam illa vi propria solvendi , qua prius instructum fuerat, sive hanc Aquam velis vocare , sive alio appellare nomine. Mutari igitur vere, & solvendo , solvendi vim amittere , unde forte haud improbabile Acida haec nasci, atque perire. Quis enim mortalium , usia quam , in rerum universio , Spiritum nitri reperit, nisi de existente prius Nitro. Atqui Nitrum , de terra excrementis animalium foeta , calce, dcalcati, & aere, nascitur ; aut ex Spiritu nitri prius puro in Alcati sincerum attracto , inprimis in fixum. Aut & pingues valde , fertilesque , terrae , a pluvia prohibitae , dc impeditae penitus, ne alendo vegetabilia nutritimenta sua consumant, diuturnitate temporis omnes impraegnantur Nitro foecundo , si modo omnis salis marini accest is inde prohibetur Vid B yLChem. Sc. 177. Atque inde liquet Spiritum acidum nitri solo igne nasci ex mutato nitro puro ; ipsum autem nativum nitrum produci, sine hoc spiritu prius nato. Quarto igitur , Acida haec , dum corpora solvunt, cum iis concrescere , mutari, in nova verti , & sic plurima nasci diversa ex uno. Etenim Spiritus nitri solvit Argentum , Plumbum, Stannum mire
mutat, Cuprum, Mercurium, Nitrum, Antimonium, Zincam , Emeriam , de cum singulis semper creat alia corpora , odore, sapore, colore, densitate, effectibus omnibus. Vid. Boyl Mech. Qual. II 8. 179. Qui Dioconveniunt omnia haec Acida inter se in quibusdam, 'merunt in aliis. Conveniunt in compositione cum Alcalicis, quoad effervescentias, indeque natas salium novorum origines. Item in compositione cum creta, coralliis , lapide cancrorum, pertis, matre perlarum , testiS cochlea-Tum , mytilorum, Ostreorum , cornibus , ossibus, unguibus, calce Viva, Calce exstincta, ferro , cupro ; omnia enim haec solent Ocyus tardius distsolvi per Acida quaecunque, sive magno id cum impetu fatis sive quiete. Soluta haec in se traxere semper Acidum solventis ex aqua illa , in qua id Aeidum prius dilutum haeserat. Dein materies haec ita soluta, Sc unita solventi suo Acido sali , convertitur in naturam salini, potestque dilui in aqua, ac si sal esset, quamdiu Acidum illud ei adhaeret; quamvis antea CO Cra haec omnia nullo modo. in aqua poterant dissbivi. . Quando autem Acidum illud solvens iterum abducitur de materie sua soluta , tum folet semper illa iterum apparere instar terrae , quae in aqua solvi renuir quam maxime. Unde igitur liquet, quanta saepe fallacia aqua nobis ap- Parens credulis imponat : dum specie decepti putant meram aquam es
452쪽
mentalem fuisse, quae certis operibus adhibebatur iesum interim in hac aqua laterent dissoluta corpora , & solventia simul. Unde etiam saepe putantur nasci de aqua simplici, quae revera ortum debebant absconaitis illis solutis, & solventibus. Id autem tanto quidem facilius contin git, quod , demtis metallis, Acida in genere , accurate , & ad saturan
rem mensuram, unita corporibus modo recensitis , amittant omnem acri
moniam , plerumque omnem saporem , sicque lateant penitus. Solvat ni tri spiritus drachmas quatuor , & grana novem , lapidis cancrorum, ut solet facere. Sit autem solutio haec facta exquisitissime ad definitum saturationis punctum , erit liquor limpidus , i insipidus fere ; diluatur ille aqua purissima, coletur dein ; atque detineatur in calore moderato ali quamdiu , apparebit aqua pura. Quando autem instillatur liquido huic Alcati forte fixum , mox iterum in fundum labitur omnis moles Goluta , quam incautus sola de aqua natam falso suspicaretur. Conveniunt Ac1da haec, quod solvendo illa corpora, non modo solutis adunentur concre cendo, sed & simul inde mutentur in sua natura; demonstratum enim est certissimis experimentis, Acida acidissima, dum rodunt sua solvenda, vere immutari ab iisdem , δί naturam Acidi non modo, sed & solventis
exuere. Ita nimirum spiritus nitri Mercurium rodens , dein ab eo immu lato reductus , amisit potentiam brevi dissolvendi ulterius Mercurium. Communis & Acidorum vis in succos vegetantium , ut colorem rubrum in iis producant: ut in succo heliotropii, rosarum , violarum , patet. Ru sum omnibus iis convenit in eo, quod non adeo mutent omnia soluta , quam quod mutentur ab iis. Id fere in omnibus patet. Acetum in plum bo soluto non manet ibi acetum , non separatur inde iterum ut acetum.
Sed plumbum inde reducturn iterum plumbum est. Spiritus nitri solvit Mercurium. Mercurius inde reductus est prorsus idem. At spiritus nitri rursum separatus inde neutiquam est spiritus nitri, qualis antea fuerat. Hinc ex universis commune est , quod assiduo plurima ex Acidis his
Differunt autem inter se haec Acida quam maxime, primo copia Acidi veri, ratione aquae admistie. In Aceti optimi uncia grana veri acidi octodecim , totum reliquum aqua. In uncia spiritus salis grana tria & septuaginta veri acidi, residuum pura aqua est. Uncia spiritus nitri dat drach mas binas acidi & grana viginti tria, caeterum aqua est. Eadem quantitas aquae fortis dat acidi veri drachmas duas & grana viginti sex. Uncia tandem olei vitrioli dedit Acidi drachmas quatuor, & grana sexaginta quinque. Secundum observata HOmbergiana , Ac. R. Sc. T. I. p. 32. Secundo ipsum hoc Acidum , jam in qualibet specie sincerum , virtute solvendi differt mirifice : nam Acidum nitri coctum cum auro illud vix aDficit , nisi quod nigrum reddat, argentum solvit ilico. A qua Regia comtra : unde patet, Acidum ibi non agere ut Acidum , sed ut singulare corpus.Tertio, differunt Acida haec & in eo, quod quaedam mutentur longe alia ratione, quasi in novum corpus , dum suum objectum solvunt, alia minus. Spiritus aceti in plumbo soluto fit oleosus, pinguis , spiritus ; at spiritus nitri, dum rodit saturnum , inde non ita mutatur. Quarto, idem Acidum in uno objecto mutatur valde , in altero vix vel non. Ac eum
453쪽
stillatilium in plum o mutatur, ut dixi ; si ferrum roserit, amittit om-n m antiquam naturam, neque inde unquam idem recipi poterit ; sed quando cuprum rosit in aeruginem , hancque iterato dissolvit in liquorem viridem , ex quo dein aeruginis crystalli natae. Hae crystalli continebunt acetum fortissimum i quando autem illae crystalli ex retorta pelluntur magna vi ignis, tum prodit spiritus aceti fortissimus , acidissimus , vix m ratus , licet cupro tam arcte adhaeserit. Unde igitur liquet, quanta differentia, Acido accidat in diversis metallis , quae etiam in aliis objectis imvenitur. Acida omnia dilui queunt aqua. Uniri possimi spiritibus , ut spiritus nitri Alcoholi cum terribili aestu , fumis ruberrimis , effervescentia fere ignivoma. Necti queunt oleis; spiritus nitri cum ignivomo siepe motu , plerumque cum summo aestu. Oleum Vitrioli quoque ad Alcohob &olea aestum parit summum. Quotiescunque autem Acida oleosis nubunt, semper fere aliquid bituminosi, picei, aut sulphurei solet produci: unde sepe mirae mutationes prodeunt. Ex quibus jam recensitis satis patuit nobis Acidorum Menstruorum enarratio , ut intelligere queamus illorum actionem. Brevissime igitur debemus adhuc recensere Sales dictos neutros, hermaphroditos, compositos vel enixos. Igitur de his jam dicere ggredior.
De Satibus Neutris Me fruis, Primus hie esto sal Ammoniacus vulgaris. Qui aquae jungitur facilli
me. Imo in aere paulo humidiore ilico deliquescit in muriam valde acrem , & mire penetrabilem. Quae coeuntia, crasta , gelatinosa , pituitosa, picea , in corporibus animantium pulcherrime attenuat, incidit, aperit, re solvit, hinc diapho resin, sudores, urinas , salivam, pellit. Putrefactioni simul optime re stit. Pari ratione muria haec cocta , vel digesta , cum gummosis , resinosis , gummi resinosis , vegetantium , eadem intim C re solvit, utque dein in aquosis, in spirituosis fermentatis menstruis dissiolvi queant commode etiam disponit. Sed & in metallis pulchra praestat : ferri sco, , si huic incoquit, mire resolvitur, inque medicamen optim Uminstaurans , aperiensque convertitur. Limato aeri. affusa igne digestionis, vel coctionis , liquidum producit amoeni coloris ; cujus paucae guttulae , jejuno haustae , anthelminticas, atque antepilepticas virtutes Lepe praestitit. Hinc muria haec praeclarum in triplici regno menstruum exhibet. Quando autem siccus hic sal, purissimus, inque flores actus, cum fossilibus accurate miscetur , diuque conteritur, dein autem vasis clausis , igne arenae , simul sublimantur, tum virtutes exercet inimitabiles Menstrui- Adeo quidem , ut Aquilam albam, Pistillum sapientum , appellaverint Alchemistae. Sulphura, sulphurea, semimetalla , metalla , ita tractata , Volatilia , aperta, attenuatissima, penitus permutata sic redduntur. Unde& Medicamina praestantissima praeparantur, vix alia arte tam bona paranda ; Flores lapidis Harmatitidis , Ens Veneris, Ens Martis , multa alia ne commemorem. Quid mirabilius visit, quam antimonii sic paratos colores ex uno nigro versicolores Θ Sussiciat mihi dicere plurimos Philosophorum Clavem appellasse hunc salem ad arcana reserCnda. DOS CjUS
erimia , quod vix mutetur in sublimando, rust per aliae adjuncta. Porrot
454쪽
mistus aquae sorti , vel spiritui nitri , statim conciertit hos liquores in aquam regiam. Cum alcalicis salibus fixis illico mutatur in Alcali puri L simum volatile, quod tum statim hac potentia agit, & in novum salem, marino satis similem. Ex spiritu salis marini permisto ad saturationem eum spiritu alcatino volatili puro, ilico Sal Ammoniacus nascitur. Ex sale marino, urina , fuligine , simul mistis nascitur. Hinc videtur esse verus sal marinus semivolatilis. Omnis proinde potestas illius , qua instar Menstrui agit, ad virtutem salis marini inprimis referri potest : atque ideo etiam nunquam melior reddi potest , quam ubi de purissimo sale marino, decrepitato , siccissimo , aliquoties sublimatur vasis accuratissi me clausis. Hac enim ratione Flores salis Ammoniaci quam optime pa
Succedat igitur Sal Marinus, de quo toties dixi jam , quod in fodinis , hinc & in fontibus saepe , idem prorsus erat tur ; ideo etiam sub unius Marini historia, tres illas diversa origine species describam. Sal hic fere
ope maris , fontium , vel fodinarum , distributus per omnes Orbis plagas , universale habetur condimentum adversus omnem putredinem.
Solvitur facile aqua : in aere humidiore sponre liquescit in myriam fostissimam. Haec Menstruum praebet pulcherrimum , defoecatumque talis Marini. Cujus effectus idem fere est in Chemicis , qui modo de myria salis Ammoniaci explicatus fuit; quare ad omnes eosdem usus adhiberi poterit. Sal hic Marinus igni impositus decrepitet, erit facile in pollinem terendus intra vasa calida , sicca : tum in igne fundi potest, facileque tum per poros vasorum transit, sicque in igne evanescit. Quando autem sal illi ita fuso admiscentur fossilia metalla, semimetalla , mirae mutatione&producuntur, & alienae naturae ab aliis. Miscui salis Marini non decre pirati, humidiusculi , octo uncias cum Antimonii mineralis tin pollinem triti unciis duabus. Accurate mista diuturno tritu commisi crucibulo , quod inverso alio texi , dein forti luto inter se connexui. Posui haec ita parata in igne rotae spatio viginti quatuor horarum, Ultimo ursi igne ,
ut sal flueret. Apertum dein crucibulum exhibuit massam nigro fuscam , in cujus fastigio, spicula alba elevata erant. Omnia terendo redegi denuo in pollinem ; caementa vi ut prius , massam obtinui rubro fuscam, infando erat pars magis metallica ; contusa , contrita, miscui, iterum , sic caementavi, tandem igne forti fudi, transivit fere omnis Sal per vasa. Reperi infundo Antimonii massam rubro-flavam mire mutatam. Unde
patet in exemplo , quomodo sal hie Menstruum siccum agat ignisque. Caeterum ad infinita talia praestanda adhiberi potest effectu semper longoealio futuro , quam per ullius alterius salis actionem fieri solet. Solet hinc
in cae mentationibus sal hic forma sicca , una cum pulvere lateritio mistus, adhiberi ad mutationes pulcherrimas inducendas, ad metallorum exaltationes , separationeS , maturationes , de quibus tot Paracelsus scripsit
in suis operibus, comprobata & aliis. In illis quidem adnotare licet salem marinum siccum , pulvere laterum contritorum permistum , igni expositum, in spis itum volatilem, acidum, Aquae Regiae fere similem , converti ; qui dein agat in glebas metallicas instar Aquae Regiae : und singulares desn actiones, Vid. eundem Paracelsum de caementis, dc Srare
455쪽
dationibus. 41ando tutem arte prius memorata in descriptione acidi spiritus salis macini, sal hic maris conversus in spiritum est; hicque dein a sale purissimo , decrepitatissimo , siccissimo, salis marini destillando abstrahitur, atque Lepe cohobatur; tum nascitur solvens de sale marino mirificum, singulare. Vultisnae mecum repetere taediosos, attamen utiles , labores 3 agite. In binis libris salis Marini Spirituum d1ssolvi tantum Marini salis puri, siccissimi, minutatim triti, sensim parum injiciendo simul,
quantum ullo modo poteram dissolvere , liquorem hunc quiete, & colatione , feci quam purissimum , inclusi altae phialae hermeticae, quam altera minori adaptata occlusi , & caemento accurate obsignavi, exposui calori solis a decimo Maii ad decimum Iulii, tum destillavi ex retorta leni igne, donec in fundo remaneret liquor crassus, pinguis , apparens instar olei tenuioris , inque eo erant crystalli salis marini , durae. Reaffudi omne destillatum , sicque tribus vicibus egi , semper reaffusum iterum abstrahendo. Sal tum in fundo restitans spongiosum, oleo sum , evadebat, & pingue. Hoc postea repetivi accurata, sedulaque opera praeterea adhuc viginti quinque vicibus repetitis. Reatadi tum ultimo destillatum quod exiverat,
reliqui simul mista per quinque menses , tum vero igne lenissimo abduxiphlegma fere insipidum , tamdiu , donec spiritus acidissimus incipiebat adscendere , applicui aliud excipulum , destillare feci igne paulo majore ,
prodiit oleum acerrimum , acidissimum, ponderosum ; salis ; quod servavi seorsum ; sal in fundo retortae residuus post omnes has destillationes erat acidiss1mum adhuc, satisque fixum. Id exposui in patina vitrea aeri in loco subterraneo , ubi in deliquium solvebatur. Quando hoc liquidum deinde depuratum percolando , unitur iterum phlegmati, spiritui, oleo salis, prius eductis , tandem nova destillatione liquor comparatur earum virtutum in classe Menstruorum , quae operae pretium solvit. Vid. Paracel. X. Archidox. C. 4. Labores hosce haud subterfugi: ut discerem, quid veri foret in his , quae Paracelsus scripserat. Boyleus artificio sa , & diuturna, digestione , praestitit, ut sal maris modico arenae igne, absque additione ullius corporis , spiritam dederit sine phlegmate , ante phlegma. Mechan.
al. 23 4. P artes novem salis marini, solutae, colatae, depuratae, crysta lisatae, dant partem unam non cogendam in grana, acerbam , austeram , salinam. Hac ablata sal purior. du Hamel, Hist. Ac. R. Sc. p. 16. 17. Haec si . quis cogitat, non mirabitur, cur tantas vires sali marino Chemico praeparato , artifices summi adscripsierint in Menstruis, & in medicamentis ;videbit quisque , quanam ille methodo debeat praeparari. Nitrum nostrum , de animali, de alcatino, & calcario , ortum , atque depuratum, hinc facile alcalescens fixum , facile iterum vertendum in Acidum volatile, satis quoque singularis est naturae, dum menstrui instar applicatur corporibus. Operationes autem illius adeo intricatae sunt, ut sar penumero extricari vix queant: id autem praecipue inde fit , quia adeo est mutabile in igne cum rebus. Si purum, siccum , igni exponitur , quum fluat instar aquae tam cito cum corporibus, hinc sane mirifice horum aliter dissicilius fluentium fluxum promovet, ipsa attenuat, dividit, intermiscet. Licet nullo alio respectu agere hic intelligatur. Hinc quoque metallurgi, fundendis occupati metallis, Nitro utuntur assus , ut ita fluxum illorum
456쪽
accelerent. Secundo autem , si tum in illa materie aliquid adsit oleosi , pinaguis, sulphurei, id in igne fusionis cum hoc nitro, statim, summo cum impetu, detonat, incenditur , citissime ingentem aestum excitat, ignis vim subito incredibiliter incitat, auget, applicat hinc corpora eo modo valde immutat, dividit, fundit , sesarat, longe alio modo , quam aliis artificiis fieri queat. Sed tum simul ips in Nitrum amittit naturam Nitri, evaditque in naturam salis Polychresti , qui longe aliam solvendi vim obtinet , quam Nitrum , unde prius ortum fuit, prius habebat. Hinc igitur actio Nitri in corpora alia est ante deflagrationem cum iis, alia in deflagratione, alia post hanc factam. Tertio, Nitrum rursum fusum cum carbo naceis vegetasilibus , rursum quam maxime movetur, hinc corpora solvenda tum quam violentissime agitat, dissolvitque, simul fumos mirabiles , valde actuosos, producit, qui ipsi etiam igne acti cuncta penetrant, dissolvunt. Denique , postquam ita transivit in Alcati fixum , jam non amplius fluit nisi igne maximo , transivit in naturam Alcali acris , penetran iis , semper tamen singularis naturae, unde tum iterum jam incipit agere instar Menstrui Alcatini fixi, sicque tum novam solvendi vim acquirit, exercetque. Haec autem in Historia Menstruorum Alcatium jam praemissa fuit. Quarto , idem Nitrum fusum cum suis corporibus solvendis, si in
illis terrae , saxa , alumina , chalcantha, lateres triti, aut similia reperiuntur, statim transmutatur in salem acidissimum , volatilissimum, acerri mam,qui tanto igne jam agitatus, penetrat, solvit, mutat quam maxime , agitque jam actione aquae fortis pro una parte, dum interim altera parte, quae manet in fando iterum agit alia longe , & nova, virtute solvendi. Unde igitur intelligitur, quam mirus sit effectus hujus salis , dum carmen ii instar glebis admiscetur metallicis : tum enim vertitur in tales spiritu rodentes, qui interim metallica Variis immutant modis. Haec autem in
Acidorum jam praemissa enarratione fatis explicui; unde & peti facile queunt. Quinto rursus, si Nitrum purum igne fusum summo cum antimo nil regulina parte steterit in igne , fit vere lapis igneus ; qui agit ratione'
haud imitabili, quod sciam , ulli alteri sali : ast enim sal hic fiYissimus ,
fusionis difficillimae, acrimoniae igneae incomparabilis; quare pervidetur , quanta vi solvendi mirifica instruatur hic sal, quando cum regulo stibii adhibetur corporibus in igne : fiunt utique inde virtutes solvendi prorsus, mirabiles. Sexto, Nitrum in catillo mundo fusum per ignem , injecto salis ammoniaci pulvere incenditur, ac si pruna fuisset injecta, blandius tamen
sicque omni momento in igne mutatur , aliam assi Quo naturam induens , donec tandem saturatum ad injectum salem non amplius incenditur , sed jam versum sit in novum salis genus, quod rubescit tandem , singularisque prorsus naturae habetur, parum cognitae, parum inter Chemicos consideratae. Attamen, dum Nitrum cum sale Ammoniaco , ita in igne simul aliis
corporibus admiscentur, contingent certe omni momento aliae , aliaeque
solutiones , unde etiam alii effectus unoquoque tempore, dum haec ita si-mul in igne perdurant. Raro quidem de his tam pensiculate cogitant arti fices ; sed hinc etiam fit, ut improvisa accidant, δί praetervisa infidum efficiant experimentorum successiim. Septimo, si solvenὰo adhibetur famarinus ad unciam, spiritus nitri vel aqua fortis ad duas uncias , calor σ
457쪽
Borax ut Meninstruum Salina Menstrua composita.
moderato expulsus l,quor erit Aqua Regia , agetque tantum illius effectu ;sed sal in fundo rest1tans erit Nitrum ; & aget post exsiccationem suam in star Nitri veri, in ultima operatione, dum in initio per liquorem egresia sum ageret instar aquae Regiae : unde liquet , quam ingens sit diversitas vario tempore, quo durat dati alicujus Menstrui actio. Ita quoque si nitri purissimi parti uni, astusta sunt spiritus salis marini partes duae , dabunt in destillatione puram aquam Regiam , valde fortem , operatione Omni talem , destillatione dein fortiter ad siccitatem perfectam peracta ; in fundo
retortae verum iterum Nitrum, omni effectu tale, unde apparet, quanta sit
in his adhibendis cautela opus, ne in Menstruis fallamur. Quin & nitri spiritus , debitaque Alcati cujusque copia , solvendis simul si miscentur, brevi in Nitrum redeunt, deinde ergo instar Nitri agunt ultima in parte ope rationis suae. Si verum est Glauberianum dictum , ex Sale marino , Alcati fixo, & Calce viva, mistis , igne ustulatis ad ignitionem usque, aeri exposiatis, inde humectatis , nasci verum Nitrum, tum sane haec simul adhibita in caementis longe aliter agerent, quam quidem primo putaretur. Haec si quis rite consideravit, deinde vero & ea aδdiderit, quae in Historia Alcalium dicta de Nitri in Alcati conversione, & quae in enarratione Menstruorum acidorum de conversione Nitri ejusdem in acida dicha fuerunt, satis intelliget validam Nitri , variamque, in solvendo potentiam.
Nativus Borax, Indita orientalis , Persiae , Transylvaniae, proles, aqua solutus, colatus , in crystallos actus , gustu amaro , subdulcescente , non
alcalicus , nec acidus; in destillatione meram aquam & vitrum dans; quod vitrum dein aqua sol vi potest ; si urgetur igne situ mo missius arenae, nullum acidum spiritum exhibet; fluxum in Metallis celerrime promovet;
hinc ea fundendo bene unit, sicque plurima iterum praestat, quae aliis disfieillime fieri queunt.
Quicunque gnarus est eorum omnium , quae huc usque tractavi de Salinis Menstruis , ille promptissime intelliget, quo pacto ex combinatione varia horum salium inter se componendorum , oriri queant quam plurima novorum salinorum Menstruorum genera , quae singula alias, & novas fere semper , virtutes solvendi statim obtinent. Haec autem combinatio alias arte & industria humana fit , quandoque casu contingit, men tem improviso effectu excitat, sicque dein in monumenta Chemica refer
tur. Atque de binis his fontibus fluxit uberrima copia Menstruorum , quae Chemicis descripta. Si enim Alealia volatilia junguntur fixis Alcalicis ,
tunc volatilia semper fortiora, duriora, volatiliora, redduntur per actio nem ignis; fixa autem, dum attrahunt acidula ex alcalicis volatil1bus forte residuas ut & olea, terrestria vero retinent , hinc evadunt semper alia, composita , dc alterius prorsus efficaciae. Alcalia fixa unita acidis vegetantibus , nativis , exhibenx salium genus mirificum , compositum, blandum aperiens, diureticum : ut patet, si omphacio , succo limoniorum, simili
busque, sal absinthii , aut similis adhibetur justa copia : oritur enim inde Sal qui vires longe alias solvendi obtinet , quam principia unde fit, vel quam ulli alii sales habent. Dum volatilia Alcalia junguntur his Acidis , statim verum aliud salis compositi genus nascitur , quod quam diversissimum ab eo priori de Alcati fixo. Quum vero Alcalia fixa rite componuntur
458쪽
oum Acidis, fermentatis , puris, vegetantium , exo,ur, post multa mi rabilia phaenomena , sal saturatus, volatilis , blandus, penetrans, sapo-naceus, facile ad ignem fluens , atque facultates mirabiles possidens. Hic Acetum rediit in suam matricem propriam , Salem Tartar1, eamque im praegnat suo Acido proprio, quod erat aceto sum. Acetum enim Chemistis Tartarus appellatur sui ius. Hinc igitur factum , ut Tartarum regener tum vocaverint hunc salem. Alii ipsam hanc recte paratam miscelam appellarunt Acetum radicatum : quum in radicem propriam rediisse cernere tur. Et dubitavi sepe edoctus pulchra essecta hujus salis in animali, vege tabili , & fossili , regno, an non hic ipse sit sal Tartari Volatilis Helmoniatianus, cui tantas adscripsit virtutes auctor. Id sane vere dixero, forte non esse in hoc Menstruorum genere aliud , quod magis meretur conside rationem,& applicationem. Infinitis id possem probare exemplis ; sed unicum Myrrhae 1ussiciat. Nobile hoc gummi dissiculter per alcalia , & per acetosa, tentatur , ut rite solvi queat, atque ita reddi penetrabile, ut recipi queat ejusdem succus, ore haustus in venas. Quando autem digeritur lege artis cum hoc state, inimitabili modo intime dissolvitur, liquescit, in massam crassam , homogeneam, medicatam , quam pulcherrime resolvitur. Ipse hic sal, si accurate confectus habetur, Alcoholi vini arctissime nubit, sicque praebet Menstruum , cujus confecti neminem poenitebit; licet labore constet magno satis. Apparet hinc, quanto Cum errore, recentiores Chemistarum , qui Acida & Alcalia ubique statuunt rerum principia , dicant, contra scientiam Chemicam fieri, quoties Acida miscentur Alcalicis : quasi generosa tum Alcalium virtus perderetur per Acida , hinc de misto illo nulla superesset utilis potestas, ut Zu vel ferus toties clamat in suis operibus. Sed sciant hi viii, quod Alcali purii sinum Tartari nuptum lege artis Acido volatili ejusdem Tartari, in acetum verso geminata se mentatione , tum extincto Alcali, ejusque facultate propria, deleto etiam Acido Aceti, ejusque operatione , nasci novum statem neutrum , qui essi caciam possidet longe praestantiorem illa, quam Alcali, aut Acidum , habuit. Quando autem Alcati volatile purissimum jungitur accuratissime spiritui purissimo, fortissimoque aceti vini, ita ut punctum saturationis quam exactissime obtentum sit, paratur liquor limpidus, levissime salsus , vix apparen ς acer , non multum odorus, satis volatilis, compositus de Aleali &Acido levissimis. In eo autem latet peculiaris prorsus virtus di sibivendi, quam in aliis frustra quaesi veris : penetrare enim potest per omnia fere
Corporum genera , eaque sinC magno apparente concussu solvere. Hinc
Medici aquam hanc fecere quam plurimi in tollendis oculi, aurisque , vitiis a concreta quacunque materie , laesis. Simili etiam de causa inter summa arcana, quae resolvendis tumoribus frigidis glandularum adhibentur , nihil fere repertum fuit efiicacius , quam fomenta ex lolio huma putrefacto , & aceto , si parti prius fricatae calida applicantur. Ex
hisce autem notatis intelligitur pariter, quid futurum sit, dum Alcalia
fixa , aut volatilia , combinantur cum Acidis fermentantibus: facta enim subita effervescentia , omnem mox conceptam fermentationem sedant,
formantque dein stiles modo descriptis quam simillimos. Quin simile quoque producentur, quando Alcalia haec associantur Acidis igne combu-
459쪽
rente de ligno expre Ris, aut per destillationem etiam exinde productis: Quando tandem Alcalia haec fixa adunanda curantur Acido fossilium natiuvo , tum nascantur iterum novi sales compositi, sed illi sane quam diversissimi. Alumini purissimo , dissoluto prius in aqua pura, instilletur cale facto , calidum oleum Tartari per deliquium guttatim , ad punctum sat rationis : deposita calce cretacea, limpidus supernatans liquor , des ecatus, Iercolatus, acido aluminis nativo in Alcati attracto constans , salem exhi- et Tartaro Vitriolato similem , sed a suspecta labe metallica immunem pcujus vis in Chemicis Menstrui intuitu optima, in medicina quoque saluberrima. Chalcantho cuicunque, albo , caeruleo , viridi, in aquae quadruplo soluto , colato , calido , si instillamus eodem modo Alcati fixum cali dum , acquirimus pariter sic concretum salem , qui traxit in se acidum fossile, quod aes, vel ferrum, in fodinis io serat; unde rursum Tartarus Vitrio latus nascitur naturalis , qui a vulgari differt, quod Acidum ejus tam validum ignem expertus non fuerit: unde vires naturales longe pulchrius, conservavit. Quin & metallicas partes rectius deposuit ; nisi verum fuerit Chalcanthum de cupro , cujus remanens in soluto pars metallica cinuleo in sale colore se manifestabit. Quoties autem sulphuri vero cuicunque,
immiscetur intime Alcati fixum , tum Acidum fostile trahitur in Alcati fixum , nascereturque simul sal p cedentibus similis ; sed tamen alterius utcunque indolis est, ut spicula falina inde nata docent: id autem in primis vel inde nasci videtur, quod oleo sum pingue immissum illi sulphurietiam, Alcati fixo se associat, hinc inquinet concreturum purum salinum adeoque ita salem decompositum formet, alterius longe odoris, saporis , efficaciae. Atque ex hisce jam quoque patet, quid futurum sit, quando
Aquar vitriolicae , aluminosiae, harum inspissata crassamenta , pinguia, quocunque demum Ornata titulo , conjunguntur eum Athalicis fixis iisdem : semper enim , secreto metallico , vel terrestri , quod prius solutum tenebatur in his, Acidum solvens coibit cum Alcati in salem, qui Tartarus Virriolatus , cujus vis solvendi singularis a caeteris ommbus sal 1bus; ut applicatio illius ad metalla , semi metalla, sulphura , aliasque glebas fossiles, solet demonstrare : soletque hane suam virtutem servare longe confrantius magis immutabiliter, quam ullus alius sal compositus. Habet enim acidum suum fixius , Alcati fixissimo , in salem fixissimum, combinatum ; neque cognitum est ullum aliud Acidum in tota rerum natura , quod aflu- sum huic tartaro vitriolato, valet excutere eo Acidum illud , quod sibi conjunctum habet; quum acidum vitrioli nativum soleat expellere de
aliis omnibus salibus sua acida , ut prius patuit. Sed ubi acidis his fossilibus nativis admiscentur sales puri Alcatini volatiles , tum vero exsurgunt
salia Ammoniaca singularis generis ; quae ex acido fossili, & alcati volatili , composita, forte Tartari Vitriolati semivolatiles appellari, distinc-rionis gratia, possent. Utique merentur & hi considerari a Chemicis inter Menstrua , ob insignem solvendi facultatem , a Medicis inter instrumenta medicata, propter insignem aperiendi , attenuandi, resolvendi , stimulandi potentiam. Atque inde intelligitur quoque , quid futurum sit, quando sal Ammoniacus vulgaris miscetur Vitriolis, dein vero igni applican- metu namque Acidum Vitriolorum in alcatinam Ammoniaci partem rap-
460쪽
tum expellit spiritum salis aesdum, alteram Ammauaci salis partem, hanc volatilem factam separat ; tumque ex conjunctione Acidi Uitriolici, de Alcatino Ammoniaci , nascitur idem Tartarus Vitriolatus semivola illis , qui modo descriptus. Reliquum est massa metallica, quae , prius in Vitriolo praesens, jam inde praecipitata, specie forcum separatur; aut, iterum ab illo spiritu salis arrosa, novam quandam speciem metalli soluti exhibet. Hinc 1gitur habetis fundamentum verum judicandi de futuris ,
ex combinatione Alcalium fixorum , aut volatilium, cum omnibus Aci
dis fossilibus nativis; licet haec siepe abstrusisim a lateant ita metallis , terris, oleis , aliis filibus : effectus enim semper idem habetur; hincque praedici
potest. Sunt autem adeo certa, hinc & jucunda, haec experimenta, Ut com
mendari satis nequeant ; quin & upilia ad Chemiam simul δί Medicinam. Sed Menstruorum haec doctrina adhuc requirit consideremus quoque illa Menstrua, quae nascuntur de combinatis Alcatinis fixis cum Acido stili per ignem producto. Igitur Alcati fixum , purum , ubi saturatum est rite Acido Salis marini, fontium , gemmae, spiritu , dat renatum salem, qui omni fere dote nota Salem Marinum verum refert. Si autem saturatur acido nitri, salem gignit, qui Nitrum reddit omni nota perfectum. Si acido aluminis , sulphuris accensi, aut Vitrioli, rite conjungitur , Tarta rum Vitriolatum ubique facit, qui supra descriptus fuit. Quando autem Alcali purum volatile, eadem lege, unitur Spiritui Salis marini, gemmae , fontium , genuinus enascitur Ammoniacus vulgaris. Si spiritui adjungitur nitri, vel aquae fortis, Nitrum semivolatile creat. Si idem cum spiritu acido Aluminis , Sulphuris incensi, aut Vitrioli, sit, Tartarus iterum exoritur Vitriolatus , semivolatilis, idem qui supra. Atque omnia
haec quoque Chemicum docent, quot, & quam mirae, actiones Menstruo rum producantur Cepenumero ex eo simpliciter , quod conjungantur, Cona misceanturque, quaedam corpora inter se , mistisque dein ignis, comm nis causa movens, applicatur : nam incredibile prorsus quantum mutationis excitet unius cujusdam rei, vel facta per industriam , aut fortuito contingens, miscela. Atqui tamen, sine cognitione omnium harum rerum accurata , nunquam doctrina Menstruorum Chemica constat. Mihi sane suave fuit haec percurrere experiendo , vobisque communicare ; restat tamen nobis brevis consideratio actionis Menstruorum , quando jam salibus puris, simplicibus, conjunguntur sales alii. Atque haec quidem jam fere patet. Si enim Alcali purum unitur Sali Marino in aqua dissoluto, turbatur myria, terra quaedam praecipitatur , sal dein crystallisando rite paratus , purus, marinus , habetur. Lixivio Nitri additum Alcati fixum albi tuditanem turbulentam conciliat, terram praecipitat, Nitrum dein omnium depuratissimum profert. Alcati fixum Ammoniaci myriae infusum mox arripit Acidum ejusdem , hinc A lcati liberat, reddit profugum ,& in fundo
gignit purum Salem Marinum fixum , expulso in auras Alcalico volatili. Alcali purum volatile assusum myriae marini salis, turbat, depurat , dein aufugit. Si idem Nitro soluto miscetur , idem facit, nitrumque depurat. Si Ammoniaco sali fuerit commistus in aqua bene diluto , ibidem quoque depurationem similem producit , caeterum salem haud turbat in sua natura Ammoniaca , sed intactis inde viribus recedit, eum quibus accesserat. Aci-