Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

PARS ALTE R A.

da vegetantia mista 1ali Marino, Nitro, Ammoniaco, param illa mutant. Quin eadem acida vegetantia fermentata, silve & destillatu quoque puriora, commista cum salibus iisdem non multum mutant. Quid vero nascatur mutationis in Menstruis ab artificiosa mistione Acidorum fossilium ad sales modo enarratos, jam supra retuli, dum de acidis , & salibus istis natativis agebam Brevissime repetam. In Alumine, Vitrioloque calcinatis in igne, ad ficcitatem usque Heret copiosum acidum fixum, fortissimum , cujus virtus singularis est , ubi ope ignis actuosum redditur, omnia alia acida expellere ex illis corporibus , quae soluta erant per illa aeida, si nimirum illa corpora etiam solvi poterant per hoc Acidum aluminis, Vi trioli, Sulphuris. Sicque producit penitus singulares effectus Menstruo rum. Feratis exempla. Si Sali Marino conteritur Vitriolum calcinatum ad siccitatem , & dein haec ambo in retorta committuntur igni prudenter applicato per gradus , tandem in maximum usque, tunc spiritus purus S lis Marini adscendet sursum : quia acidum coleotharis validius expellit Acidum Salis Marini volatile, occupat dein partem aliam fixam ejusdem fatis marini , fitque ex binis his concretis species quaedam Salis Mirabilis Glauberi, sed una cum metallica Mce, quae in vitriolo fuerat. Atque hoc quidem jam prius intellectum fuit. Verum , si Argentum Vivum conteritur rite cum vitriolo calcinato , quousque ineipit subigi, tumque huic misto sal marinus decrepitatus additur ; si deinde mistum hoc cucurbitae committitur vitreae, atque subministrato lente, Per gradus, igne arenae , urgetur , tunc iterum Acidum Vitrioli vertit Acidum Salis Marini in Spitaritum , qui tum motus , & calefactus , dissolvit Mercurium ut solet : moxque solutum sublimat in Mercurium sublimarum purum. Qui nihil aliud est, quam Spiritus Salis Marini purissimus, qui attractus est in Mercurium,

eique unitus in massam homogeneam , vitriolicam , mercurialem, in aqua solubilem. Infinita sunt, sani & mirabilia , quae ex his fundamentis intel liguntur in Historia Menstruorum. Hinc enim ex alumine , aut vitriolo , calcinato, misto eum nitro , fit per destillationem Aqua fortis ; in qua ni

hil acidi vitrioli, sed purus nitri spiritus. Si illa cum Sale Marino ita

tractantur, fit Spiritus Salis. Si cum nitro & sale marino simul, Aqua Regia producitur. Hinc si nitrum & colcothar in catino fusorio, igne aperto urgentur , di matur nitri acidum, manet species nitri vitriolati Sal Marinus ita caletnatus cum coleo thare, relinquit speciem Salis Mirabilis Glauberi. Sed jucundius etit Vobis, e datis fundamentis doctrinam

hano ulterius erigere , quam si ego cuncta particulatim enarrarem. Id solum addere liceat, sales salibus combinando omni modo semper oriri sa-Jes novos, nova Menstrua r hinc augeri assiduo Chemicam Scientiam , de

semper novas apparitiones nasci, quarum contemplatione animus obieeratur , cognitio naturalium Virium promovetur, tape utilitas ingens detegitur , prius non praevisa. Ultimo tandem Menstrua fiunt nova ,singuIaris' virtutis, ex compositione varia diversorum Menstruorum inter se , ubi quidem infinitus labor ;tum rursum in reductione cuiusque menstrui in depurationem summam , denique in attenuatione alicujus in atomos minimas arti & naturae postibi

las : nam in his tribus capitibus videtur constitisse inprimis eximia, & si

462쪽

DE ARTIS THEO AIA. s

gulatis prorsus scientia Principum in Chemia. Impossibile omnia dicere.

In uno monstrem exemplo. Acissum quiero vegetabile , fermentatum, purissimum, fortissimum, subtilissimum. Sumatur aerugo, optima est haec cuprum acido fermentante , exhalante, subtiliter arrosum , huic atandatur spiritus aceti fortissimus , qui destillatione parari poterit , ad vigecu plum; fiat digestio , ut aerugo sit in liquorem viridissimum soluta, liquoil hic quiete, & colo, fiat defcecatissimus, dein in spissetur leni igne, donec

formet pelliculam in superficie. Reponatur in loco quieto, dabit concr tas glebulas , ex acido Aceti ,& corpore rosi Cupri, in forma crystallo tum smaragdi. Effundatur liquor supernatans, colligantur glebae cuprere, liquor inspissetur superstes iterum ad pelliculam. Legantur rursus nata crystalli. Sicque pergaetur, donec crystalli ulterius cogi renuunt. Si tum haec aerugo sic acido saturata , leni aeris tepore des siccatur quam suavissi

dein Vero ex retorta vitrea, igne per gradus subministrato, urge

tur , habebitur Acidum vegetabile , incorruptum , fortissimum , non inquinatum metallica cupri labe. Si hoc tentetur cum plumbo, stanno, ferro, nunquam succedit, cuprum solum rem praestat, acidum attrahendo , ab aqua sua separando , non mutatum reddendo ; quum alia attrahant qui dem , & separent, nunquam ramen sincerum reddant. Quum autem ducerevisia , manna fermentata , melle , saccharo , Pomato , pyrato , tal Cacetum queat parstri , atquC ex omnibus quoque his, ope cupri tale poterit confici acetum forte . Ut Zvvel ferus inde falso putaverit Alcahes h se possidere; solerti inde vapulans Tachenio, qui acetum modo forte id habendum ad ravim usque inculcat. Caetenim finis non est in Menstruis novis semper inveniendis ; & quilibet hic artifex solet se jactare in aliquo, arcano proPri , quin & plerumque eo quid valet efficere, quod alteri prorsus est impossibile perficere, qui hoc forte ignorat Menstruum,

Qua in re non tantam saepe utilitatem laudamus , quam culpamus super-h1am : quia nemo Chemiae peritus unquam carebit inventione novi Men strui, dum corporibus corpora arte parata applicat. Sicque tandem omnium forte corporum propria jam inventa fuissent Menstrua, ergo &calculi humani, si modo Chemici quoscunque pMaverant, liquores cauculo applicuissent. Si quis omnia explorasset Menstrua, sed spiritum panis omisisset, haud crederet, quam ille habet, potentiam multa solvendi. Sed

etiam componendo Menstrua cum Menstruis nascuntur nova, eaque saepe'

quam pulcherrima. Exempli gratia Tartarus regeneratus, rite paratus si fuerit, conjungi potest intime cum Aleoliole vini purissimo. Tum quo Menstruum habetur vegetabile, compositum ex Alcali, Acido, dc Sulphure, vegetantium subtilissimis , arctistimeque adunatis simul; unde & eskeacia illius summa , sive pro Menstruo , sive pro Medicamento adhibeatur, Rursum , si spiritus alcatinus , saturatissimus , purissimas, unitur cum At cohole purissimo, fiet Offa Hel montiana, quae eximium praebet Menstruum . Id solvit accurate olea stillatilia, vegetabilia ; nascitur tum Menstruum ex genuino sulphure vegetabili,& alcati, compositum , de quo dubites,praestanistior sit in Medici a, an Chemia, res. Pari ratione spiritus nitri Optimus sat retur spiritu salis Ammoniaci alcatino perfecte. Nanciscimur salem fere volatilem nitri: adeoque parari poterit adeo illud quaesitum Nitrum volae

463쪽

tile,quod an praestet desiderata nec ne facile dein experimento poterit exisplorari. Atque in hisce quidem excolendis, promovendisque, aetatem con-1umsere Chemici,contenti, quod semper novi cujusdam inventi dulcedine taedia laborum pensata invenirent. Hinc & Vos quoque, eximii Iuvenes , hac in arena Vos exercebitis, inventa Dotabitis , atque ex collectis multis tandem summa cum prudentia regulas elicietis sensim magis universales. Meum esto, his jam tractatis,descendere ad Corollaria quaedam de Menstruis. I. Hactenus certo non constat, an in Menstruo ullo insit sua vis, ut in objectum suum solvendum agere possset, sine ullo plane adjumento ignis. Neque enim unquam potuit instatui experimentum tale , quin in illo loco ignis aliquis , imo satis magnus , fuerit praesens : ut in historia summi frigoris supra patuit. Quin etiam omnia fere Menstrua nostra cognita huc cisque , certo quodam ignis gradu incitata , tanto rectius solutiones suas perficiunt. 1. Menstrua vix agunt , nisi prius reddantur in fluidum , aut formam fluido proximam. Id vero ignis , aer, aqua, contritus , inprimis praestant. Quae quoque quatuor solent actiones Men struorum sopitas excitare. 3. Menstrua quaedam ipsa gerunt in se causam, cujus efficacia , videntur ipsa motum incitare , qui tantum pendet ab vicinitate illius corporis , ad quod motus ille pertinet. Si magnes optimus a filo pendens, quietus , respectu suorum polorum, & polorum mundi,

absolute non movetur , in summo etiam frigore , putabitur, nullam vim actricem possidere. Si autem intra sphaeram virtutis ejusdem , ferrum aliumve duxeris magnetem , statim nascetur in utrisque motus , donec ad contactum veniant, tumque unita simul quiescant. Hujus lodi sane potestas, sponte, sine igne nobis sensibili , ipsa generat motum , non adeo excitatur a motu. Ita spiritus nitri optimus , in vase Clauso , per annos fumum rubrum edit, qui supra superficiem liquoris, in vase semper sus. pensus movetur, & effumat , simulac operculum collo vasis eximitur. Idem in spiritu salis Ammoniaci alcatino apparet, qui, quantum Observare potui, nunquam quiescit. Ille autem spiritus , qui ex Ammoniacos de cum calce viva destillato oritur , longe minus erit quietis patiens. Talia igitur corpora motum mire servant, mire excitant : an talia in su terraneis obvolitantia semper , donec quiescant in corpore quodam, quo post adunationem fixantur , plurima producunt corpora composita ibi dem , quis neget 3 Sed tamen in his omnibus cogitandum restat, quod aer in summo frigore adhuc tamen motus , assiduoque oscillans , siepe causam dat, qua ipsi hi motus incitari queant. Atque motu hoc , propr1o Menstruis , & inde nato , solutiones saepe ilico contingunt, quae aliter motu maximo , per aliam causam excitato , haud contigissent. Id autem velitis in exemplo intelligere hocce. Sumatur Cretae optimae Britannicae frustum , hoc igne calcinetur summo , etiam foco I schirnhausiano, vix mutabitur in hoc summo moria. Ponatur in aere aestuante , frigido , quies-

. cento , summis procellis agitato, non mutatur. Mittatur in aquam ebullientem quam diutissime, non solvetur. Coque in lixivio Salis Tartari, manebit creta. Pone in aceto frigido , statim solvitur, ut dispareat. Unde liquet immanis differentia , quae est in motu excitato per Vim reciprocam Menstrui Sc Solvendi, & inter motum alium factum ab igne, aere , aqua,

464쪽

pmpulsu. 4. Acrimonia Menstrui nobis explorata, oua corpus nostrino rodendo , dolorem excitando , destruit, ideo non eli habendum aptum ad alia solvenda. Hoc in Oleo vitrioli , spiritu nitri , spiritu salis , aquae regia, ilico patet: quae dum nos citissime consumant, ceram, & sul phur , quae a nostris humoribus tam facile dissolvuntur, non dissbluunt. s. Menstrua multa corpora solvere nequeunt ; si tamen illa corpora prius in alio Menstruo dissbluta fuerunt, tum inde redduntur apta, ut queant

solvi ab eo Menstruo , cui prius penitus resistebant. Coque Sulphur vulgare in A lcohole quamdiu libet, manet non plus dissolutum quam lapis, in aqua ; funde Sulphur cum Sale Tartari , fit massia rubra fusca ; huic a funde in frigore: Alcohol, promptissime mox Sulphur intime dissolvitur. Coque Stibii pulverem in Alcohole, nihil fit. Coque idem in alcatino sale per deliquium soluto , donec sit massia sicca. Huic affunde Alcohol

moX tinctura auroa enascitur. Hanc autem ordinatam , & successivam

applicationem Menstruorum diversorum tanti fecere summi in arte principes , ut BOVleusi, Hombergius, Tachenias, scripserint , ipsa sic Metallae resolvit posse intime in sua bina principia , sulphur fixans, & mercurium renatum. Ita tradunt scilicet, argentum in spi ritu nitri solutum , dein in alcati fixo purissimoi diu digestam, postea cum sale Ammoniaco Depe sublimatum , tandem mercarium verum currentem exhibere : una Sales hos

resuscitantes appellabant. Ita Aeida parant ingressum Alcalicis fixis in intima Metallorum. Alcalia fixa introitum procurant salibus Alcatinis volatilibus , quae aliter eo ingredi haud potuissent. Si autem rogatis , an credam, Metalla sic in mercurium abire posse ope salium 3 nihil ausim proferre r quia multa tentando nihil tale inveni hactenus : propriae tamen nuditatis conscientia alienae industriae obtrectare , aut fidei, nolim. s. Men strua quaedam solvunt eorpora, quae ante hausi experientiam , crederentur omnium minime' apta tali solutioni, sive Menstruum spectantur, sive solvenda corpora. Ita tenax, & viscosissima, Terebinthina nativa , ita corpore humano , Vivente , adeo penetrabilis , ut intra paucissimum temporis fragrantia violaeea lotium inficiat , colorom ejusdem mutet, P tum corpus calefagiat; si oleis miscetur , t ec solvit; ut & resinas , solutudissicillimas, leni admodum cuora liquefactas penitus di solvit; gummi resinas etiam , quae vix ulla arte solvi queunt, ut gummi Copai, & alia facit liquescere. Quid autem de Vitello ovi credere oportet Θ est , si ex ana logia loqui licet, placenta pulli , est machina organica, cujus abstrus L

sima structura effugit omnia microscopiorum conamina, OmnCS anat micas artes; nonne viscosum , lentum, iners , inodoeum, parum sapidum, nullo modo acre corpus est. Si tamen cum Gummo sis, Oleosis, Resinosis , Balsamicis , quibus cimque , ii, leni tepore, lege artis , conteritiar, plus sane praestat, quam ullum aliud Menstruum poterat essicere : tollit sci licet tenacitatem inde, redditque in aqua , & spiri ruosis, haec ipsa dissolvenda , reddit humoribus animalium facile miscibilia. Ut liceta agnoscere , natura quod hic praebeat Menstruum , cui virtute aliud par vix summa ars effecerit. Quin etiam , amarissimae, sava, fana, bilis, quo rumcunque animalium/, piscium in primis non respirantium , rapacium similem fere potentiam exercet, Balsamica, Gummosa , Resinosa, T*-

465쪽

ARS ALTER A

nacia, Terebinthi etcea, Viscosia, molli admistu, feliciter resolvens. Mancina, Mel, Saccharum , pariter contritu, & tepore similia solvunt. Quid Albumen ovi memorem id coctu durum , rite separatum , ex aquae bul lientis balneo destillans aquam dat limpidam , nec odore , nec sapore notabili , praeditam , non salinam , haud acidam , nec alcalicam , cujus tamen , quanta sit, quamque singularis potestas in ipsis metallis, Paracet sus testetur , & Hel montius, qui eam solam idoneam habuerunt in praeparando suo Mercurio medicato ad virtutem laudatissimam. Si autem alta humen purum , coctum, in catino puro aeri in cella subterranea exponitur , liquorem promit insipidissimum , aquam diceres puram ; haec tamen aqua myrrham, adeo duram solVi, ita penetrat, tit evadat melius sic resoluta , quam quocunque alio Menstruo. Sane nihil magis mirabile ignaris apparet, quam quod ita per omnium blandissima solvantur , quae, omnibus fere Menstruis intacta restiterant. 7. Igitur assero , quod acedo , lixiviosa acrimonia , salina indoles , demonstrata physice praesens in altiquo Menstruo , non demonstret unquam a priori, quod ideo tale Menstruum sit soluturum datum corpus ; nisi prius constiterit per singularia experimenta capta, quod solutio fiat, postquam conjuncta simul fuerint. Si enim acida quaecunque nota , a lenissimo ad fortissimum usque , commissa fuerint cum sulphure simplici, adjuvante licet igne , sulphur m

nebit immotum , ut arena bis aqua. Nitri spiritus , metalla caetera utcunque aggrediens , aurum relinquit. Quare nihil proderit dicere, acida queunt metallum solvere; sed tantum , acida certa solvunt hoc , illud-ve, metallum. Qui Alcali ignei , fortissimi, rodentes vires multoties ex

pertus in multis corporibus , inciperet credere , potentiam hanc se extensurati ad omnia, quam fallereturi dum argentum ViVum, aurum, a

gerit m , nihil pati ab hoc solvente tam clare cerneret. Atque idem

etiam in salibus videmus : psi enim argentum coquitur cum cremore tar

tari, aealbatio fit; si cum sale marino , neutiquam. Ita tandem ut ne qui dem liceat dicere in genere , acida, alcalia, salina , sunt solventia , nisi semper tantum respectu limitato ad sua, definita, objecta. Simulac ultra

conamur progredi, natura obstat. 8. E converso autem non licet prudenti Chemico colligere ex eo , quod deprehendit, corpus aliquod solutum esse , ergo causian illius solutionis faetie fuisse acidam , alcatinam, salsam, nisi iterum aliae accesserint conditiones, quae pressius hoc determinent. .ua tamen in re Chemici recentiores sepe lapsi sunt, dum nimis proni in generalia , statim ex solutione detecta solvens innotescere putabant. Q amvis enim pulchre quis nosset, aurum solutum esse in minima ; licet etiam recte sciret , aurum non solvi ab ullo sale, hactenus cognito , nisi Sale Marino , ejus e productis ; ne sic quidem daretur, vere concludere , igitur , si solutum aurum , solvens fuit de Sale Marino : nam argentum vivum , purissimum , auro nitidissimo affr1ctum , illud intrat,

corrumpit, fragile reddit, solvit. Attamen in rerum natura non est no tum ullum corpus minus acidum , minuS alcalicum , minus salinum , quam argentum vivum. Nullum quoque habetur corpus, in quo minus acrimoniae , quam hoc ipsum : quum nec aperto oculo dolorem inferat, ne

que nudatis inspersum nervis. Quum interim aurum omni acido , alcati, salino s

466쪽

salino , acri cuicunque cognito , intactum resistat. , Magis adhuc par doxon videtur , si dixero, omnem illam physicam vim , quam solemus

appellare corrosionem, sive rodentem acrimoniam , nullam absolutam esse, sed omnem hanc tantummodo relativam esse inter rodens, & rodendum singulare , non inter rodens & omnia alia corpora. Si enim quis acrimoniam arrodentem aquae fortis in animalia, vegetantia, & fossilia, iam infinitis in casibus expertus , pr ceps colligeret, ergo rodentissimum hoc liquidum longe facilius arrosurum esse alia magis mollia teneriora , mox falleretur , simul ac ceram illi immitteret mollissimam , aut fragilissimum sulphur. Io. Pariter haud erit ratum , si dixero , Menstruum hoc, vel illud , est blandissimum , ratione mei corporis , ergo etiam non habebit virtutem solvendi alia corpora , quia meas haud resolvit, arro-ditve fibras. Enimvero oleum olivae suavissimum ad libram impune quis ventriculo , & intestinis , ingerat. Quum tamen sulphur illud , omni aci do rodenti; resistens , statim in hoc oleo dissolvi queat penitus , ceramque pariter intactam Acidis rodentibus promptissime diluat. Ipsa cera liquefacta , iners adeo , immissi corallii colorem blande quidem , attamen esticaciter, dicitur extrahere. Quum interim corallia eadem immutata ignis summi extremam violentiam in longum tempus ferant , Alcalia omnia tolerent : nemo id facile a priori credidisset, nisi prius per singularia edochus fuisset experimenta. Quae igitur durillima nobis apparent, quae per ignem talia explorata sunt, ideo ad solutionem sui non requi

runt semper solventia , quae alias per notas acerrima apparuCrunt. Hac

doctrina preto haud habebitur impossibile, inveniri in artis, vel naturae , potentia solvens quoddam uni forte rei, per alia vix solvendae , pro prium, quamvis illud idem, alia corpora, longe debiliora, longe mol liora , non arrodat. Neque est in his alia ratio boni quid detegendi, nisis quis illi corpori, cui solvendo tale Menstruum . quaerit, successive ap

plicet Menstrua quaecunque : quod enim minime aptum crederetur, id unum prae cineris valebit efficiendo proposito. Calculum vesicae consi derate , cogitare cancrum. His mederi hactenus non potuimus ; at des

perandum neutiquam de possibilitate inveniendi remedii , quod illae a vesica calculum ibidem dissolvere posset, neque enim ex data doctrina opus erit vesicam rodi, quo remed1o calculus solvitur. Spiritus panis se catini miram habet vim solvendi lapides quosdam , interim partes hu

mani corporis non laedit rodendo. Aqua autem albuminis ovorum cocti, oculo vivo innoxia , multa interim valet resolvere. II. Menstrua pleraque, eo ipso , quo su a objecta solvunt mutantque, solent etiam mutari penitus a suis solutis, ita ut patiantur reciprocam actionem a Menstruis. Id autem fere in omnibus Menstruis' paruit. Aqua , Alcohol , dc

Mercurius minus mutantur , tamen sensim mutari solent. Quamvis enim dicant, Mercurium purissimum nihil mutari, tamen ille , admissu alio rum , concrescendo mutatur : quum enim sepe inquinetur ab aliis , tum sane ab iisdem quoque mutatur quodammodo , etiam quando muratus in metalla transit. I 2. In magno saepe Versantur errore, quicunque putant , omnia Menstrua semper tanto redhius suas perficere solutiones,

quo magis depurata fuerint, do hinc reducta ad summum gradum sui

467쪽

ueo PLA R S ALTER A.

roboris. Quum coFra vis solventis saepe minuatur in eo , pro rato, quo magis depurata fuerint. Si Vitriolum plumbi quaeritur , hincque dissolvi tur in aqua forti, semper erit solutio dissicilior in fortissimo spiritu ni tri , quam si idem sufficienti aquae copia dilutus est. Idem in ferro patet, quod oleo Vitrioli quadruplo aquae diluto dissolvitur 1, at si in Oleo Vitri

oli meracissimoi inmittitur , tum mas fit uno momento fere immobilis.

Hinc Alcolita multa coagulat, quae spiritus vini vulgaris diluit, dissolvit que ; ut in sanguine humano apparet, qui seiritu vini vulgari diluitur; sed per Alcohol rectificatissimum mox condentatur. Hinc summa Menstrui persectio , dc proinde simplicitas, in suo genere , non auget semper vim solvendi in Menstruo Attamen iterum , idem illud Menstruum , si ad alix objecta solvenda applicatur, siepe requirit summam purificationem, prius quam agere podit instar Menstrui in illa objecta. Si enim per spiritum vini conamur olea stillatitia accurate dissolvere in liquorem homog neum, debet tum ille redaci prius in Alco hol quam purissimum , aut nihil omnino praestat. Si succinum solvere volumus in Spiritu Vini, ne

cesse est, ut Alco hol omnium rectificatissimum adhibeamus. Ita tandem iterum de Menstruis absolute pronunciari nequit , an diluta , an pura , requirantur ad praestanda certa objectorum rmitamina , sed vel hoc iterum prius per experimenta determinandum esse. I 3. Nihil autem magis. in omnibus his notabile, quam effectu solutionis praestitae per Menstrua

respectu suorum objectorum , vires produci novas in rerum natura , qua prius non existebant nequC in Menstruo solo , neque in corporibus antequam soluta erant, 1ed pendent penitus ab hisce binis jam per solutionem hanc ita unitis : argenti vivi grana tria infans impune deglatiet, idem spiritus salis marini grana septem , vel octo , sine ulla noxia bibet. Quando autem de binis hisce habentur confecta quatuor grana mercurii sublimati corrosivi; tum haec ore hausta violentissimum erunt infanti venenum. Antimonii crudi in pollinem contriti grana triginta infanti tuto quis dederit. Facile & totidem nitri diluti grana exhibuerit eidem. Si autem haec duo in pollinem trita , permistaque , igne dein incendero , fit

tino momento crocus metallorum. Illius autem grana sex infanti quis

dederit, nisi occisurus 3 Utinam talia moniti , Chemici deinceps caveant credere , quod producta solutionum quas praestiterunt, semper sint vel medicamenta , vel utique innoxia humano corpori : quia simplicia , quae

composito faciendo adhibuerunt, talia vel remedia, vel non nocentiae prius, fuerant. Sane maxima damna, quae infamem operum successum

imputaverunt arti Chemicae , ex illa praecipitantia Artificum profluxit rnunquam enim aliud quid magis miratus sum, quam infraenatam illam licentiam , qua Chemistae , ne Medici quidem , ausi fuerunt subscribere vires medicatas, unicuique descripto corpori, quod arte sua paraverant. Videte, quaeso, Basilium Valentinum in curru triumphali Antimonii, rem cernetis coram. Mihi saepenumero subiit cogitare , idem jus fabro lignario, caementario, alii ve cuicunque artifici, esse , ut & sua laudet. Vos, Iuvenes generosissimi, unique bono , Sc vero , dediti, semper cogitabitis, compescendam hanc pruriginem prudenti cautela , & si quid in hisce explorandum forte occurrit, lento gradu, dosi parca, intento in omnem

468쪽

eventum animo , utendum , quoties nova probabuntur : ita Doctrina haec Chemica de Menstruis viam aperiet ad intelligen8a optima quaeque, quae ars habet. Si enim Classes descriptas excutitis, Objecta cuique ha-xum propria assignata consideratis , notasque veras appositas perpenditis, tum demum poteritis praeceptis talis artis uti, ut, quantum datur , a priori audeatis praevisa praedicere, quae evenient ex applicatione corporum ad corpora; sed sima tamen experiemini semper , nova quotidie evenire,& non praevisa prius. Haec potui Vobis aperire , dc feciste, gaudeo : propero ad rem tractandam aliam ; dicam enim de

Mens o Universab , ve Alcahes.

Qui ergo dicta hac enus sedulo cogitat, facile credet, omnes Chemicas corporum solutiones, paucis, mechanicis mere exceptis , tantum esse

effectus attractionis , & repulsae, quae latet inter partes solventis , & s lusi. Hinc igitur omnem ipsam actionem pendere a relatione quadam inter illa bina. Ideoque , juxta praecepta artis cognita, non posse assignari ullum corpus , a natura datum , vel ab artae productum , quod, sine ullo discrimine, dissolvere posset quaecunque corpora. Quin etiam pror sus impostibile esse, ut demonstretur unus modus Physicus , quo illa omnium promiscue corporum resolutio perageretur. Attamen , postquam Helmontius pater sua scripta evulgavit , arti Chemicat innotuit Historia Arcani cujusdam Menstrui, quod Paracelsus possedisse narratur, quodque ille, more sui idiotismi, Alcabest vocavit. Id, si ita, ut Hel montius fidentissime jurat, unquam ulli mortalium cognitam fuit, habendum sane est pretiosissimum donum, quo DEUS unquam per naturam beavit intellectum humanum ope Chemiae , hinc & alterius cujusque artis. Utique omni Philosophorum lapide carior foret, longeque magis desiderandus, thesaurus : cujus ope pulcherrima quaeque sanitatis , & opulentiae, instrumenta quam facillime parari possent. Iure ita censuit Boyleus ; qui tamen infinita diligentia , & nata inde peritia artis , non potuit ejus cognitionem non tantum assequi, imo vero vix crCdere, tale

quid extitisse : & quidem jure summae prugentiar. Interim a scriptura Hel montii Chemici praecipui ubique de hoc Menstruo scripsere, tanquam

de re sibi comperta. Impostores avaritiam suam explevere pecunia, qua Cmunxerant aVidos tantorum mysteriorum. Sapientes , in ambigua sollicitudine penduli, nihil ausi fuerunt statuere certi. Hinc volui aperte Vobis enarrare Historice ipsam rem, ut se habet; scilicet quantum ejus sciri potest ex scriptis illorum Virorum , qui soli scripserunt de hoc Menstruo : ut saltem assequamur sententiam autorum , qui dicunt se habuisse, dc usurpasse, haec ipsa secreta : caeteri omnes tantum hauserunt haec ex Helmontio. Nam ex Paracelsi dictis de Alcahes , mortalium nemo de tali re unquam cogitasset, nisi Hel montius monuisset prius tanta myste 1ia heteroclita hac vocula tegi. Et quum ipse hoc arcanum ignis non possideam ; haud aliud potero , quam ex diligenti excusione, x fideli comparatione , Vobis dilucide explanare, id omne, quod erui poterit ex dictis scriptoribus. Si enim illi tale quid noverunt ,. si cognitum sedulo

469쪽

RImo Nomen,

men.

1Σ PARS ALTER A.

Lectori revelare per sua scripta voluerunt , non datur melior modus , quam hic , eliciens rem ipsam. Unde , quicunque tanto se labori accingere promptus, sciat in qua materie, quibus instrumentis modisque, se Occupare debeat : ne Oleum perdat operamque. Sed & proderit quam maxime, ut praestemus nosmet immunes a damnosis strophis vagabundorum , qui importuni iactantia, & formidolosi dolis , nesciunt quod promittunt : poterunt enim statim detegi ab unoquoque, qui didicit Paracelsi, dc Hel montii, doctrinam. Quae sane res felici saepe opportunitate mihi fuit quam utilissima , quoties cum ignaris stentoribus res esset. Ut rem aggrediar sagaci cum cautela sic agam Primo nomen consideremus, quod scribitur Alcat est. Id ante Para- celsum , scriptorum nemo unquam prius adhibuit, ne quidem inter ChemicoS. Ipse autem , quantum reperire potui, uno tantum loco illud posuit, nimirum in tractatu de Viribus Membrorum , L. II. C. 6. ubi haec verba habet. Est & liquoris Alcabest magna vis in jecore , ad illud confortandum & confirmandum , & praeservandum ab hydrope & omnibus generibus ex hepate oriundis. Estque processus ejus, ut post coagulationem suam resolvatur, & coaguletur in formam trans mutatam. Ut processus ejus monstrat de coagulando , & resolvendo. Et tunc, si sui simile vincit , est Medicina Hepatis , supra omnem Medicinam. Et, liceat consumptum esset, vicem praestat universo hepati , ac si nondum consumptum foret : quare vobis omnibus , qui colitis Medicinam , opus ut noscaris. praeparare Alcaiiest , ad abigendos morbos plurimos, ab Plepate oriundos. Ita , ut modo bis vocabulum hoc Paracelsus , idque tantum in hoc loco , adhibuerit. Nunquam ante , vel postea , ullam hujus rei mentionem fecit, ut didici omnia viri opera sedulo scrutatus. Quare mortalium nullus ultra cogitasset de hac re , abfuisset postea superad)ita interpretatio Helmon

Inquisitum igitur fuit in originem 'novi vocabuli a Paracelso ficti. Et ubi cogitatum fuit', quomodo solitus ille fuerit, transpositis literis noras voces tegere , putaVCrunt idem quoque hic; quin & quandoque initia vocum conjungendo formavit inauditas voces. Dam enim vult, ut TartaruSadhibeatur ad fundendam saburram lienis,dicit, ut sumatur Sutratar. L. II. de Vir. Membr. C. 7. Rursumque, dum Crocum , quem ab aureo colore Chemici vocabant aroma Philosophorum , praescribit ad morbos renum

proprios , dicit id praestari per Aropho L. II. de Vir. Membr. C. Io. Hinc igitur quidam dixere Alcaiiest significare Alcati est. Rolfinc. Eph. Germ. D. I a. ann. VI. VII. p. I93- Rulandus in Lexico. Atque putaverant, id semper probasi habere Alcali, quod debito dein acido saturetur. Putavere alii, ita dici, quasi Sattageist : quia Alcahest , si idem circulato , ex Sale Marino

conflari putant coagulato , resolato , coagulato in formam transmutatam.

Rursum fuere, qui suspicabantur , Alcaiiest appellari quasi Algeist, sive to

tum undique purum putum spiritum :quia processus ejus de coagulato,resoluto, coaSulando , id docere videtur. Tum & sententia Fabri, qui ait esscipurum Spiritum , mercurialem , metallicum, qui ita nexus proprio suo corpori, ut evadant haec duo unum , inseparabile, indestructile , corpus.. Ephena. Germ. D. II. Aon. 8. App. III. Quum vero certi quid ultra ex

470쪽

Etymologia vix eruere queamus, transibimus ad Sylonyma : periclite mur, an ex iis collatis aliquid sublucere queat. Paracelsus nullum nobis Synonymum edit quod novi. Hel montius plura substituit, quae perpem demus. Enimvero /ullum aliud superest auxilium ad hanc rem, praeter unicam Hesmontii interpretis autoritatem, quum & sibi eandem hanc lagenam traditam profiteatur. Primo igitur vocat simpliciter aquam ; scribens pag. 8 8. g. 27. se novisse aquam , quam manifestare non libebat, cujus medio omnia vegeta tia transmutarentur in succum destillabilem , sine ulla foecum in fundo vasis residentia. Ibidemque f. 1'. narrat, se posuisse aquae cujusdam , &carbonis querni partes aequas , inque vitro Hermetice clauso tepore balnei digessisse. Ibidem eandem aquam crassam appellat, dum f. 18. scribit in solo Machabaeorum libro secundo , capite primo , a quam crassam mCmo rari, quae Ignis esset perpetuus , & forte non absimilis aquae suae. Alibi iterum aquam solventem vocavit, ut pag. 628. ubi ait liquorem Alca hest esse immutabilem aquam solventem. Propius accessit, dum vocavit Ignis aqua uno vocabulo ; pag. enim 377. g. 3. dum enarrat allegorice ac quisitionem suae scientiae , fingit , se accepisse lagenam , in qua erat uniuς verbi Ignis aqua, nomen prorsus simplex, singulare, indeclinabile , inseparabile, immutabile , & immortale. Quin & Laticem iterum vocavit , qui reductus ad atomos minimas naturae possibiles. pag. ' . g. 28. Liquo rem autem creberrime Vocat, pag. 83. g. 6. Adjunes o liquore Alcaiiest Paracelsi omnia corpora facile in aquam converti asserit, pag. I r'.

89. Per Ignem gehennae , qui est liquor Alcati est Passacelsi , sciri posse,

quantum luminamis alterius vegetabile possideat. pag. 263. g. I r. pag. 3 84, 6. 43. pag- 4I'. pag. 628, TUO. g. 23. TOO. g. a. pag. TO6. g. ro. TI . g. 27 776. f. II. so. Ac etiam liquorem distat ventem appellat, pag. 88. g. 29.

Quae igitur omnia innuere videntur , quod Areanum hoc forma liquida , humida, instar aquae cujusdam , existat. Alio porro loco, pro Synonymo ejusdem ponit, quod sit Ignis Gehennae ; ita enim diserte pag. II p. g. 28. loquitur, per ignem Gehennae, qui est liquor Alcat est Paracetc. Rursumque pag. ΑΤ. 13. Arena originalis arti , de naturae, resistit neque potest ullis adminiculis a sua constantia recedere 7 unico dun taxat gehennae artificialis igne excepto , sub quo igne artificiali are na sal fit. Si ergo Hel montius hac appellatione Paracelsum sequutus 'fuit, i ex hoc discere poterimus , quid Alcabest sit : quia Paracelsus de hoc Igne gehennae scripsit. Sed de hac re paulo postea, ubi de ipso

Alca hest dicemus. Postea Hel montius ait esse hunc salem , summum , & felicissimum , qui ultimam puritatis , & subtilitatis metam in natuEa alti git. pag. 38 o. g. et . Hinc & illud vocare videtur Ens primum salium. para ry. Inde & Salem circulatum , & Salem circulatum Paracelsi, pag. 43. f. II. pag. 37 . f. 9. Hinc δί Circulatum majus. Ibid. Sal circulatum. pag. 376. Sal cireulatus. pag. 628. Sal circulacus Paracelsi. 7Oo. g. 23. do quo ille loquutus est in libro de Renovatione, & Restauratione. Si igitur Hel montius sincerus in his, & verax fuit; poterit ex ejusdem alle

gatis Synonymis, ut & ex Paracelsi scriptis tentari indagatio mirabilis, Menstrui

SEARCH

MENU NAVIGATION