Oratorum Romanorum Fragmenta ab Appio inde Caeco et M. Porcio Catone usque ad G. Aurelium Symmachum, collegit atque illustravit Henricus Meyerus

발행: 1842년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

ERRATA ET ADDENDA .

p. 14. De Catonis vitaJ v. Drumanns Geschichie notus Τ. b. p. 97. quod Volumen tum demum Τuricum allatum est, cum iam dimidia sere laboris mei pars typis impressa esset. p. 37. l. I. ab in s. indicat leg. iudiea ι.n 64. l. 18. innominasis leg. inominatis.s 45. l. i. ab ins. I a morον leg Tριωέωον. v 46. l. 1. ορκέων leg. ΟρκHυν.n 69 l. 11. sacellos leg. 8accellog.η 191. l. 10. iudicariam leg. iudiciariam. h 441. C. Salustius Crispus, Add. Oratio, quam Ventidio scripsit. Hanc orationem Salustius Ventidio imperatori a. 716 38ὶ scripserat: tum enim Ventidius, ut in Fastis Triumphalibus legitur, egit triumphum ex Τauro monte et Parthis orationem que habuit. Fronto ad Verum Imperat. p. 181. Ventidius ille, postquam Purιhos fugiι fugavitque, ad vicιoriam suam praedicaudam orationem a C. Salustio mutuatus est. p. 495. l. 9. Isinius Figulus leg. Cisinius Figulus. p. 527, l. 26. Aetam leg. aclam.

22쪽

I. Inius Claudius Crassus caecus.

Extat vetus inscriptio apud Orellium t. s. p. 146. N. 539. de cuius fide minime dubitandum censet Niehuhrius Hist. Hom. t. a. p. 430), in qua omnes Appii magistratus

Enarrantur:

pius Claudius C. F. Caecus censor, consul his, dictator, interrex ter, Praetor his, aedilis curulis bis, quaestor, tribunus militum ter, complura oppida de Samnitibus cepit, Sabinorum et Tuscorum exercitum iudit, pacem feri cum Pyrrho rege Prohibuit. In censura Diam Appiam stravit et aquam in urhem adduxit, aedem

Bellonae iecit. Natus esse videtur circa annum 400 354 a. Ch.) : senex enim Contra Pyrrhum regem a. 474 280 dixit. Censor fuit a. 442 312), eonsul a. 447 307 , et a. 458

296 tempus ceterorum magistratuum incertum . Eius vitam descripsit diebuhr t. 3. p. 344 seqv. et Drum annus Geschichte Roms t. 2. P. 170. Appius primus omnium Romanorum auctor esse traditur, neQ orationem tantum sed carmina quoque et libros de iure reliquit. Cicero in Bruto 16, 61. Nec vero habeo quemquam antiquiorem cuius quidem Scripta Promerenda Putem, quam Catonem , nisi quem Appii Caeci oratio haec ipsa de Pyrrho et nonnullae mortuorum laudationes fortes delectant. Isidorus Originum lib. 1, 27, 2. Apud Romanos APpius Caecus in edit. Linde manni Appius Graecus male legitur) adversus Pyrrhum solutam orationem primus

exercuit.

Livius i.10, 19 eximiam fuisse Appii eloquentiam scribit. Dictio Appii rudis erat, et ea, ut Ciceronis temporibus

me era Orat nom. Fragm. ed. 2. 1

23쪽

nemo Pene eum legeret: attamen fuerunt nonnulli, qui nimio antiquitatis amore magni eum usque aestimare Solebant. Testis est Seneca Epist. 114. Multi ex alieno sectilo petunt Derba, duodecim tabulas loquuntur, Gracchus illis et Crassus et Curio nimis culti et recentes sunt, ad APPium usque et ad Coriaricanium redeunt.

GracchusJ intelligo Caluin Graeelium , L. Lieinium Crassum , C. Scribo innium Curionem avum et Tiberium Coruncanium.

Tacitus Dial. de orat. 18. Num diabitamus inventos , qMi Prae Catone A se pium Caecum magis mirarentur 'ibid. c. 21. Asinius, quamquam PropioribuS temPO-ribus natus sit, Didetur mihi inter Menenios et A se pio s

Asinitiat Asinius Pollio.

I. Oratio de Pyrrho rege.

Ea est habita a. 474 280 .

Livii epitonae l. 13. Cineas, legatus a Pyrrho ad Se Natum missus, Petiit, ut componendae Pacis cauSα rex in urbem reciperetur; de qua re cum adirequentiorem senatum referri placuisset, Appius Claudiu3, qui ProPter Daletudinem Oculorum iamdiu consiliis publicis se abstinuerat, Denit in curiam, et Sententia suci tenuit. ut id Pyrrho negaretur. Cicero Catone maiore c. 6, 16. Ad Appii Claudii senectutem accedebat etiam, ut caecus es et, tamen is cum sententia senatus inclinaret ad Pacem cum Pyrrho foedusque faciendum, non dubitavit dicere illa, quae versibuS Persecutus est Ennius Quo vobis menteS, rectae quae Stare solebant antehac, dementes sese flexere Diat 'ceteraque gravissime: notum enim υObis carmen est,

int. Ennii i et ipsius Appii ext αt oratio. Atque

haec ille egit septem et decem annis Post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem inter fuissent , CENSOnque ante Superiorem consulatum Misset r

ex quo intelligitur Pyrrhi bello grandem sane uisse,

et tamen sic α patribua accuimus.

24쪽

autem et decem annisJ consul iterum fuit a. 458 296 . 458Φ17 α 475. Unda suspicatur St. Allais l 'art de verifier las dates. Vol. s. p. 436 , item Fischer fromiscite Leitta se in ad h. a.) orationem Appii a. 475 279ὶ esse habitam, non a. 474 i 280ὶ, ut vulgo putatur.

Valerius Max. 8. 13, 5. Appius fessus iam vivendo, tectica se in curiam demerri iussit, ut cum Pyrrho de Ormem pacem feri Prohiberet. Suetonius Tiberio 2. pius Caecus societatem cum rege Pyrrho ut parum salubrem iniri dissuasit. Ovid. Fasti 6, 203. pius est auctor, Pyrrho qui pace negata

multa animo Didit, lumine captus erat. orationem ipsam non amplius habemus, sed imaginem

eius ex Plutarcho vita Pyrrhi c. 193 et Appiano de rebus Samniticis l. 3. fragm. 10, 2) adumbrare licet. Incertum autem est, an horum scriptorum verba aliquid contineant,

quod ex ipsa Appii oratione fluxerit, imo potius veri simile, utrumque nihil aliud retulisse nisi quod Dionysius Ηalicarnassensis in historia sua tradidisset Niebutir His t. t. 3. p. 571). Deinde diebuhrius quoque Appii orationem imitari conatus est l. 3. p. 570-578. Librorum Appii de i ure facta est mentio apud Pomponium Digestorum l. 1. 2, 36. Appius Claudius de

Pyrrho in urbe non recipiendo sententiam tulit: hunc etiam actiones scripsisse traditum est, primum de usurPαtionibus, qui liber non extat. Carmina quoque Saturnia condidisse videtur, extantque eorum fragmenta apud Cic. Tuscul. 4, 2, 4. Pseudo Salustius in Epist. ad Caesarem de republica c. 1. Priscian. t.

1. P. 370. ed. Hrehi. Festus p. 317. ed. o. Mulier. Sed ipse Μύllerus p. 316. dubitat, an fragmentum, quod Festus ex Appii sententiis attulit, ex carmine sit sumtum, verum sententias in iure pronuntiatas potius intelligendas esse censet. Cons. Praeterea de Appii carminibus Santenius ad Terentianum P. 177. Utrici Geschielite der Histo

riographie p. 88. Spalding ad Quintilianum l. 12, 9, 9. Wolfit

25쪽

Scholae in Cic. Tuscul. 4 6 4. ed. orelli. Niebus,r Gese h.

v. ROm T. 2. P. 9., T. 3. P. 366. Krause Geso h. d. rom. Lit teratur p. 115. Duent Zer et Lersch de versu Saturnio P. 60. II. O. Fabius Maaeimus Verrucosus cunctator.

vius i. 30. 26. Cicero Brut. o. 14. Q. etiam Maximus Verrucosus orator habitus est temporibus illis. Ibi d. c. 19. 77. Cum hoc Catone grandiores natu δε- erunt C. Flaminius , C. Varro , Q. Maximus, Q. Metellias, P. Lentulus, P. CraSSuS. l. Laudatio su nebris Quinti filii. Q. Fabius Maximus filius consulatum gessit a. 541 213 , sed quo deinde anno diem supremum Obierit, incertum est. Cicero Calo Mai. 4, 12. Multa in Q. Fabio praeclara cognovi, sed nihil est admirabilius, quam quomodo illla mortem fili tulit, clari viri et consularis. Est in manibus laudatio, quam cum legimus, quem PhilOSO-

Phum non contemnimus '

26쪽

Fragmentum quoddam huius laudationis sive orationis stinebris extare videtur apud Priscianiam T. 1. p. 368: Fabius I f a x imus: amitti quam apisci passiυe sunt

viscit i. e. obtineri. Alii has e verba ex annalibus Q. Fabii Maximi Sarpiliani Exeerpta essa putant, sed oratori magis qua in histri rico propria

es As videntur.

III. P. Cornelius Scipio Africanus maior.

Natus a. u. 519 235), si Livio l. 26, 18. , Valerio Maximo l. 3, 7, 1. 4, 3, 1. et Orosio fides adhibenda est l. 4, 18. , vel a. u. 516 238), ut Polybio videtur l. 10, 6. A. u. 536 218) intersuit pugnae ad Ticinum, annos septemdeci in natus. Livius i. 21, 46. l. 38, 50. Polyb. 10, 3. Florus 2, 6. A. u. 538 216 iam tribunus militum ad Cannas. Livius i. 22, 53. A. u. 542 212) ante legitimum annum aedilis curulis creatur. Livius i. 25, 2. A. v. 543 211 in Hispaniam eum imperio missus. Tu in annos natus viginti et quatuor erat, auctore Livio l. 26 18. , Valerio Maximo et Orosio l. 4, 18. Sed Polybius i.

10, 6. scribit, Scipionem, septem et viginti annos natum, proconsulatum Hispaniae obtinuisse, unde Patet, eum a.

516 238) esse natum. A. u. 548 206) ex Hispania rediit. A. u. 5 49 205 consul fit, triginta annos natus. A. u. 550 204) provinciam Siciliam obtinet, indeque cum classe in Africam traiecit, et Hannibalem a. 552 202 ad Zamam vicit. A. u. 553 201 triumphum duxit de Poenis, Hannibale et rege Numidarum Syphace, et Africanus appellatus est. A. u. 555 199) censor. A. u. 560 194) consul iterum : a censoribus princeps senatus nominatur, tribus deinceps lustris. Livius i. 34, 43.

44. I. 38,28. Iz39, 52. A. v. 561 193) legatus in Asricam mittitur. Livius i. 34, 62.

27쪽

A. u. 564 190) gratia sua effecit, ut Lucio fratri bellum Antiochenum mandaretur, ipseque legati munus suscepit. A. u. 565 189) confecto bello rediit, sed de praeda atque pecunia capta multae inter Scipiones et Catonem potissimum lites et inimicitiae ortae, et P. Scipio, ut invidiam enfugeret, ruS Secessit. De anno, quo mortuus est, dissentiunt scriptores. Valerius Antias scribit, eum obiisse diem a. 567 187 , Livius i. 39, 50. 52.3 et Cicero in Catone maiore o. 6. anno 569 185), Ρolybius et Rutilius a. 571 183 . Cons. Vis conti in Iconografia romana T. 1. P. 55. et Pauly Real- Encyclopa die, Lie ferung XXIV. p. 654. et Gerlachii commentatio: P. Cornelius Scipio und Μ. Ρorcius Cato im Schwei geris chen Mus eum 18 37. J. 1. H. 3. Quamvis sit verisimile, nihil scriptum reliquisse Scipionem superiorem, non omisi eum, quia Sub eius nomine Oratio quaedam ferebatur. Cicero Bruto 19, 77. Ipsum Scipionem accepimus non

non infantemJ non rudem eloquentiae.

Cic. de officiis 3, 1. nulla eius Africaui in ing nil monumenta mandata litteris, nullum opus otii, nullum solitudinis munuS extat. 1. Oralio P. Scipionis Africani maioris adversus M. Νaevium tribunum plebis.

Ea dicta ferebatur anno u. 569 185). Naevius enim in magistratuum libris, ut Livius ait libro 39, 52., erat tribunus plebis P. Claudio L. Porcio coss. a. 570 184), sed inierat tribunatum Ap. Claudio M. Sempronio COSS.

Argumentum Orationis tale. II. Naevius tribunus plebis Africanum in ius vocavit Catone instigante, tamquam ab rege Antiocho pecunia et largitione corruptus, pacem molliorem icisset. Scipio, tribuni contemnens iniuriam, magnifica et generosa usus est oratione. Gellius 4, 18. Cum M. Naevius tribunus plebei accusaret Affricanum ad populum, diceretque accepisse αBrege Antiocho pecuniam, ut conditionibus gratiosis et

28쪽

: istrio

lebis

isis dmollibus p cum eo Populi romani nomine feret, et gnaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca Praefatus, quae dignitas Ditae suae atque gloria Postulabat, si Memoria, inquit, Quirites, repeto, si talem esse hodiernum, quo Hannibalem Poenum impe-- rio vestro inimicissimum magno praelio Dici in terrasi Amrica, Pacemque et victoriam vobis mPeri insPerabi-- Iem. Non igitur simus adversum deos ingrati, lectis Censeo, relinquamus nebuωΠEm hunc, eamus hinc Pro-- rinus Iovi optimo maximo gratulatum- Fertur etiam oratio, iri ae videtur habita eo die a Scipione, et qui dicunt eam non veram, non erεnt inscias, gurn haec quidem verba fuerint, quae dixi, Scistionis. Livius 38, 56. Multa alia in Scipionis exitu maxime uitae dieque dicta, morte, munere, sepulcro, in diυer Sum trahunt, Vcui amae. quibus scriptis adsentiar, non habeam. Non de accusatore conυenit salii M. Naeυium, alit Petillios diem dixisse scribunt , non de tempore, quo dicta dies Sit, non de anno, quo mortuus Sit, non ubi mortuus aut elatus sit. Nec inter Scriptores rerum discrucit solum , Sed orationes quoque , Si modo ipsorum sunt, quae ieruntur, P. SciPionis et Ti. Gracchi abhorrent inter se. Index orationis P. Scipionis nomen M. Naevii tribuni plebis habet, lysa oratio sine

gαtorem vPellat. Datet, Orationes, quae vulgo tradebantur, D. Scipionis et Ti. Gracchi non ea indem causam spe tare, nec de eadem lite in utraque agi, sed altera P. Scipionis accusationem

M. Naevii tribuni plebis quae in a. 569 185 cadit, refellit, al

tera Ti. Gracchi in illa causa versatur, quae orta est, eum

Scipio Lucium fratrem ab iniuriis tribunorum plebis defendisset, id quod tum accidit, cum Gracchus ipse tribunus pl. erat a. 567. Fischerus autem ROmische Zeittalain p. 105 orationem Scipionis anno 567 1873 dictam existimat. Livius 39, 52. Scipionem et Polybius et Rutilius hoc αnno 571 mortuum scribunt. Ego neque his neque I terio adsentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Vale-

29쪽

rio principem senatus ipsum L. Valerium censorem Iec tum invenio, cum superioribus tribus lustris Amricanus fuisset, quo vivo, nisi ut ille Senatu mODeretur, quam notam nemo memoriae Prodidit, alma Princeps in locum eius lectus non esset. Antiatem auctorem refellit

tribunus plebis M. Naevius, adversus quem Oratio inscripta P. Uricani est. Hic Naevius in magistratuum libris est tribunus plebis P. Claudio L. Porcio consulibus, iniit magistratum Ap. Claudio M. SemPronio consulibus ante diem quartum Idus Decembres: inde tres menses ad Idus Martias sunt, quibus P. Claudius L. Porcita v consutatum inierunt. Ita et vixisse in tribunatu meoii videtur diesque ei dici ab eo potuisse, decessisse autem ante L. Valerii et M. Porcii censiaram. Protulimus supra ex Gellio brevem Africani orationem ad populum, eamdemque resert Livius, sed inulto ornatius, lib. 38, 50. Iussus dicere causam , sine ulla criminum

mentione orationem adeo magni cam de rebus ab se gestis eSt exorctus, ut Satis constaret, neminem umquam neque melius neque Derius laudatum ESSE. orationibus in noctem Perductis, prodicta dies est. Ubi ea υ nit, tribuni in Rostris prima luce consederunt. Citatus reu3 magno agmine amicorum clientiumque Per medi-αm concionem ad Rostra subiit, silentioque iacto. Hoc,

inquit, die, tribuni Plebis vosque Quirites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis collatis in Affrica bene ac meliciter pugnavi. Itaque cum hodie litibus et

iurgiis supersederi aequum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Iovem optimum maximum Iunonemque et Minervam ceterosque deos, qui Cayilolio atque arci praesident, salutandos ibo, hisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et saepe alias egregie reipublic gerendae mentem facultatemque dederunt. Vestrum quoque quibus commodiam est, ite mecum, Quirites, et orate deos, ut mei similes principes habeatis. Ita

at ab annis septemdecim ad senectutem SemPer UOS aE-tatem meam honoribus υestris anteistis, ego veStros honorea rebus gerendis PraeceSSi.

30쪽

me dio J Iam ex hoe loeo elueat, quata de orationibus Livii ferendum sit iudieium : Gellii enim oratio, quam Seipioni vindieat, multo simplicior est et antiquum eo lorem redolet, Livius aulem antiquitatem et robiginem eommutavit splendore atque uberinie orationis suae. Vide ad Catonis oriationem de lege Θρici. Λtque universe tenendum est, eum, qui eloquentiae oratoriae vim hene perceperit, facile sentire, quantum ab opere oriatoris historicorum distent orationes , verumque esse id , quod Ca,sius Severus, orator releherrimus, apud Seneeam in Exeorylis Controversiarum l. 3. Praefat. de Salustio dieit, orationes ipscia Saluat in honorem tantum historiarum legi, et quod da Thucydide Cicero iudicat in orato Pa e. 9. Numquam est numeriatua orator, nec, si historiam non acriPEisset, nomen eius extaret. Cons. Quintilianus 10, 1, 32.

Extat alterum quoque fragmentum Orationis Africani adversus M. Naevium.

Cicero de oratore 2, 61, 249. Quid hoc Naevio

ignavius' severe Scipio.

Naevio ignaviusJ ridiculum oritur ex annominatione.

IV. M. Claudius Marcellus.

Filius eius , qui quinquies consulatum obtinuit et in bello Punico secundo maxima imperatoris laude floruit. Hic Claudius Marcellus filius aedilis curulis a. 554 200 , praetor a. 556 198), consul a. 558 1963, censor a. 565 189). Mortuus est a. 577 177). Conf. Drumann Ge- schichte Ronas l. 2. p. 391.1. Laudatio funebris M. Claudii Marcelli patris. Ea est habita a. 546 208). Cum Μ. Claudius Marcellus pater in quinto consulatu a. 546 208ὶ Venusiae ab Hannibale insidiis occisus

esset, exequiae Romae celebrabantur, et filius eius, qui pugnae interfuerat, orationem funebrem dixit, ea inque scriptam reliquit. Livius i. 27 , 27. Multos circa unam rem ambitus fecerim, si, quae de Marcelli morte variant auctores, Omnia exequi velim. Ut omittam alios, L. Coelius triplicem rei gestae ordinem edit, unam traditam fama, alteram scriptam laudatione fili, qui rei gestae interfuerit , tertiam, quam ipse Pro inquisitα et sibi comperta afffert.

SEARCH

MENU NAVIGATION