Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

unetisque duabus cum semisse salis ammoniaci, puluis fit, cuius usus egregios praedicat. Adhuc melior p. s8.est, qui ex S partibus nitri et una parte salis cornu cerui commiscetur. Solent animalium morbo defunctorum hepar, lien et pulmones, combusta pecori aegro praebere, id probat Noster, ob sal volatile in cinere hoc contentum, suadet vero, ut cadauera integra comburantur, tum, quia sic plus cineris obtinetur, tum quia aer purificaretur et putrescentium eadauerum noxa euitaretur. Oleum terebinthin e p. Sy. et plerosque pulueres alios aegris animalibus praeberi solitos improbat, quia calorem putredinemque augent. Idem de remediis adserit, quae bili obsunt,

ut ostrearum et cochlearum testis, quas de S AvVA GES commendat. Tumores aperire, aut ad sanguinis profluxum scarificare, vulneri argillam, puluerii adicis britannicae mixtam, imponere utile fuit. Prodest etiam stabula sulphure, puluere pyrio, acς to fumigare. 8ὶ De hortis irrigandir agit Io. LECH K. Caus p. 6O.sam, cur plerumque parum prosit h0rtos irrigare, in eo collocat, quod irrigatio, manu hominum peragen da plerumque non sufficiat. Id probat, quantitatem quae, quae in data quantitate humi hortensis a pluuia satis madidae continetur , mensurans, hincque ostendens, ad humum horti mediocris aeque made faciendam operam hominum vix susscere. Suadet igitur, ut si possit operariorum industria quarta v. g. p rs horti phetae madefieri, hortus sic in partes diuid tur, et quaevis quarta quovis vespere, quantum

suiscit, irrigetur, quod illi ad octo dies etiam siccissimo tempore satis fore existimat. 9 De variis, quae academiae perscripta sunt, in P. 63. compendio resertur: i) In lacu cui ludii inditi sue runt, obseruasse quidam sibi visus est, reliquos

12쪽

pisces, pauciores quidem, maiores tamen suisse, P. 6S. quam ante luciorum societatem. 2) Ex lolio respe insecale non fieri, nec contrarium contingere; operam dedit Cl. 2ARKMANN, ut ruricolas, qui alia omnia sibi persuadent, experimento sol licite instituto con-P- 66. uinceret. 3)os Avs BERG MAONSON de laminis ferreis, quae aedibus tegendis adhibentur, obseruat, vernicem iis super inducendam esse, antequam coniungantur, quo et iuninirae vernice obducantur, quae aliaS Orbae illa manent sicque ab humore corrumpuntur. Deinde cum post aliquot annos noua vernix inducen da est, et ut haereat, crusta impuritatum, quae in

laminis consedit deradenda, fieri id debet primo vere; postquam enim per aliquot septimanas tectum p. 67- incaluit, minus seliciter derasio contingit. 4ὶ Loca palud0sa musco plena, quomodo optime in prata

P. 68. commutentur, docetur. S) Arbores, quercus inprimis, ut vere, dum insistunt adhuc terrae decorticentur suadet; ita cortex optimus usui cerdonum habetur, arbor vero uno alterove anno adhuc radicibus adhaerens exsiccatur, et aedificii materies apti sima fit. 6 Quos praemiis academia dee0rauerit, tandem refertur. Trimestre Secundum. P. I. I) Cl. WAR GENTIN parallaxis lunae ex suis obseruationibus Holiniensibus, cum iis, quaS DE LACA L Es in capite bonae spei instituerat, collatis,

eruit.

Partem, qua arbor quovis anno altius crescit . S. aut 6 rami circumcirca collocantur, horum inferiores paulatim exsiccati decidunt, loca vero, ubi arbori inserebantur, cortice et annulis ex vasis, quae succura

13쪽

cum serunt, cornpositis, teguntur. Vidit autem ad quamuis talem seriem locorum, in qua rami constiterant, qui deciderant, tot circulos vasorum succi serorum in corpus ligni sum mutatos, quot anni a na, p. 92. tis his ramorum seriebus praeterfluxerant; hi annuli, crassitie maiore et colore flauo a paren chvmate distinguebantur. Hinc infert, succum per ram OS virides cuiusuis anni circulari, partim in auras abire, et in vasis succiseris eo pertinentibus 1 noueri. Fissis arboribus vidit, rari os anni cuiusuis arborem intrare, nastique in anni correspondentis annulis vasorum suceiserorum, ubi versus superiora ramus maior reperiebatur, qui plures annos durauerat, ipsis vasis succi seris eius prope arborem in corpus lignosum abeuntibus, ibi ramus hic ea profunditate arbori inserebatur, ut numerus annulorum succiserorum insertionem tegens, aetati rami responderet. Hinc intel- p. 93. ligitur in arbore, ubi exterius nihil ramorum ostendit, si secatur, vestigia ramorum reperiri posse, paren chymate et cortice obducta. Igitur densus et crassius corpus lignosum erit arboribus, quorum rami annui cito deciderunt, antequam insertionibus suis prosundius in parenchyma penetrauerint. Huic finidensae in sylvis relinquendae sunt, ut rami inferiores, sole, libero aere, spatio se explicandi destituti, mox pereant. Nec inutile e siet ipsos hos ramos caedere.

3 De hirudinum usu medico disserit Cl. NIC GIs pLER. Experientia, ut ais, compertum est, nihil venenati illis ines e. Optima usui medico est hirudo quam medicinalem vocat, depressa cinere0 nigra, lineis

octo dorsalibus uis subtus uo variegata. Hac deficiente utuntur etiam Sanguisuga depressuscula sues potius r0tunda ) nigra, margine subtusque fauo notata: sed ea non fugit, si diutius et horis in vase se uata fuerit, igitur statim ad usum adhibenda est. Tempus maxime idoneum hirudinibus quaerendis

14쪽

est, cum vere ineunte pisces coeunt aut Iunio et Iulio, tempestate calida et aere quieto. Borealis Sueciae incolae olim frequentius hirudinibus usi sunt, illasque scarifieationi praetulerunt, quod minori dolore adficerent, uulnus autem, quod efficiunt facilius sanaretur. Iam parcior usus est, hirudinibus rarioribus , nam superstitio, nescio quae, illas, quae suxere, P. I Oz. comburi iubet: Ceterum utiliter illas adhibent in morbis omnibus a sanguine corrupto, acri, salso natis, scorbuticis, vulneribus putri is, cancro, ipsis

venereis. Copia vero satis magna hirudinum utendum censent, numero ad 3o adscendente, neque illas prope uulnera inflammata aut venas maiore S collocant. In dorsi, capitis, lumborum, artuum doloribus illas applicant loco, ubi dolor vehementissimus est, nee non in scabie. In odontalgia ad gingiuas, sub lingua ad maxillas collocant. Sunt, qui pede in lacu, ubi listbitant, collocato, tot quot Recedunt, admittunt, donec ob sanguinem a misium in animi deliquium incidant, ita vero a grauissimis pedum doloribus liberentur. Id igitur experientia docuit nimium parua copia adhibitas hirudines irritare magis morbos, sed debita multitudine applicatas egregie Prodesse. Patet, medicum in corpore humoribusque praeparandis ossicio suo non deesse debere. Addit aliorum de hirudinum usu obseruationes ex libris medicorum collectaS.

bit EPHRAIM OTTO R V N S s E R G, inulta , quae

ad arithmeticam, politicam de viribus regionis alicuius computandis pertinent, proserens. p. 163. S) Acum magneticam electricitate turbari monet

ANDR. WIKSTROM, vitro scilicet, quo tegitur, incalescente aut siricato id nisi sallimur, iam ELLIs in Trans. Phil. obseruauit aut cera sigillatoria admota-

15쪽

LLVR. GUM AELIUS. Smolandus est, ae t. I 6 vel

17; ab ipsa infantia aegrotauit, deinde scabie mox inquinatus, mox sanatus; post graues oculorum dolores oculi membrana nigra obducti sunt, ut iam ductore opus habeat. Anno 1 1o manus sinistra intumuit cum dolore et ardore vehementissimo, quod quidem ultra annum durauit, donec absoluta suerit deformitas manus, de qua dicemus, iam doloris nihil sentit, nisi quod pondere manus gravetur. Tum et enim manus cum digitis insigniter, plenaque est ca uitatum et eminentiarum; ungues fere omnes deciderunt, cutis rugosa est, et crassa, in palma ei similis, quae sub pedum plantis reperitur, magiS tamen albicans extremum pollicis ab extremo digiti auricularis distat digitis crassities ad carpum, qui usque tumor progreditur, dig. 84, longitudo pollicis Perimeter s dig. longitudo trium digitor. medi0r. 3ἶ, perimeter 6 usque diglauricularis longitudo periph. qi dig. Iam dextra manus dolet et intumescit.

Trimesne tertium. I) Cl. P. WARGENTiN de longitudine, in primis p. 167. de modis illam in mari reperiundi, disserit. et) Denter et ofa infantis in mesenterio puellae L S p. 178.

go honesta et probe educata, sana, nisi, quod thoracem ob dolores dorsi et abdominis, quos ipsi creabat, minus toleraret, cistam illam lapidibus grauera, qua lintea lota cylindris ligneis circumuoluta pre munt, sola agitans, dum propulsa cista ad alteram partem inclinauit, retinere corpore iniecto voluit. Hinc statim cruorem per aluum eiecit, in morbum incidit, quo mortua est. In sectione haec obserua ta

16쪽

P. y8..ta sunt, primum aqua ex abdomine instrumento tr0is quant educti est, cuius cannulam tandem Obturavit crinis humanus longitudinis ulnae dimidiae, qui sorcipulo eductus attentos fecit, ad abdomen accuratiuS conside andum. Apparuit vero Omentum

magnum, crassum, omne abdomen investiens, ad pel- uim et partes laterales eiuS descendens, 'lenum Particularum induratarum, quarum aliquae iam intumescebant, infra medium umbilici omentum longitudine quartae pariis ulnae transversim erat disruptum, sine dubio ab illa, quam diximus, pressione, perit0naeum plenum etiam glandulis induratis; cauitas sub omento plena pure crasso, putrido, quo ablato rursus excrescentiae durae plures apparuerunt. mesenterio, mei colo, aliis partibus vicinis adhaerentes, aliquae iam in tumores abierant; maxima et durissima in mesenterio reperiebatur, magnitudine infanti S caput aequans, supra duas ultimas dorsi et duas su pre mas lumborum vertebras positum ad intestinum colon ve rsus dextram partem inclinans, huius tum aris dimidium superius inuoluebatur membrana, quatuor lineas crassa saccum efficiente, qui aquam eduetam continuerat. Saccus hic nullibi adhaerebat, nisii excrescentiae. Eo sublato inter saccum et perit anaeum reperti s aut 6 crines eiusdem cum prioribus longitudinis nullibi adhaerentes. Excrescentiae pars, quam sacci S circumuoluerat, colore et consistentia hepar imitabatur, reliquum album erat et densius. Illa disiecta. reperiebantur in ea dentes infantis bini anteriores superior et inferior, ollo molares, duo canini maiores consueta magni udine. imo sere eos aequantes, quos habent infantes, dum primo dentes

mutant. Ibidem reperta maxilla superior cum ni UeOlis suis dentium, insidentibusque duobus incisiuis, denique ossicula, quibus locus suus ob figurae mutationem, quam pasia erant, adsignari non potuit, unum vero Pars ossis temporalis videbatur. Figu-

17쪽

rae ossium depictae sistuntur. Labia pudendorum P. I 8 a.

reperta sunt dura, rotunda, firma, hymenis apertura adeo parua, ut vix apicem digiti minimi admitteret. Uterus durus, exiguus, habitu naturali. Tubae fallopianae libere fluctuantes et flatui peruiae; ouaria exigua et sana; ventriculus colore et substantia naturali, nisi paulo compressior; serte a pressura, quam diximus, intestina tenuia versus ventriculum et costas spurias protrusa erant, ut in grauidis, colore viridi et nigro quasi gangraenosa; intestinum coecum et colon ad dextram a secibus expansum , itidem colore nigrescente; hepar colore et consistentia naturali;

in vesicula sellis sat bilis; glandula panereas parua

et habitus aegroti, renum color et substantia bona. Phaenomena explicaturus multa de conceptione ex-P. I 86. traordinaria profert, inter quae ipse cum patre suo vidit puellam 1 ἔ annor. cuius hymen vix calamum scriptorium admittebat, ea tamen iusto tempore puerum edidit, hic autem conceptionem fuiste negat,

nam puella 27 Iunii disiecta, tribus septimanis ante festum natiuitatis Christi anni praecedentis prima vice menstruata fuerat, igitur cum, antequam meu

strua fluxerint, non soleant seminae in frigidis regionibus concipere, foetum oportuisset mensium sex esse. Contradicunt etiam crinium longitudo, dentium conditio. Noster foetum in foetu supponit, primoque rem exemplis pluribus credibilem reddit; deinde hypotheses duas affert. HEDIN existimat, p. I9 I. animalaulum spermaticum aliud animalculum intrasse, ibique utcunque euolutum fuisse; Nostro verisimilius P. 19 z. videtur, ouula duo simul foecundata suisse, quorum alterum utero adhaeserit, alterum huius ipsius ouuli parti cuidam et quidem mesenterio; ita vero impe secte nutritum tardissime adoleuit, ut demum IS annis ad aliqualem persectionem peruenerit. Simul sorori coaevae morbum, quo Periit, creduit, san P. 193. guinis

18쪽

guinis circulum, motum intestinorum etc. turbando. Subiicitur figurarum explicatio. p. I9 - 3) Theoremata de integrationibus formularum

quarundam differentialium edit T. MALLE T. P. zoz. M NICO LAUS L. B. PALMsTIERNA Regni Consiliar. edit consiliarii rerum metalli cap. SODER HIRI Μ experimenta de lignorum in carbones commutandorum struibus si hisnmeiter . Ea , in quibus ligna horieontaliter ponuntur, illis praefert, quae coni figura adsurgunt.' λI 6. s) Casum singularem retentionis urinae enarrat

et explicare tentat ROLANovS MARTIN. Vir octua

genarius, per totam suam vitam sanus, Mali 7 in fessari coepit ab urinae retentione, sed ab Sque ullis, quae eam comitari solent, symptomatibus, ullis doloribus, nequidem tunc, cum semel, antequam re tentio coepisset, urinam sanguis sequebatur. Sola eleuatio vesicae supra os pubis, malum prodebat P Ι 8 catheterem Noster ultra bulbum et isthmum urethrae intrusit, sed in ipso collo orificioque vesicae subsi- P. zzO.stendum suit. SCHu TZERus etiam impedimentum, digiti transuersi circiter spatio a bulbo et isthmo urethrae sensit. sanguine multo prodeunte; cerei duobus diebus adhibiti digitos duos transuersos progressi sunt, tumque SCHUT ZERus catheterem per bulbum et isthmum uret hi ae ad collum vesicae protru-st. Nihil autem urinae exiit, eleuatio supra os Pu' bis creuit absque ullo dolore. Mercurii iniectio urinam nullam elicuit λ Aeger de quadam urinae aeri monia in aliis, quam debitis eius viis conquestus est; dimidiam diem, ante quam moriretur, rationis usum perdidit, nulla vero lethargia accessit, sed ceterum P δῖI- quietus nocte intra Is et 16 Maii obiit. Aperto cadauere patuit vesica expansa non maxime membrano'sa'

19쪽

sa, ut solet, sed fibris carneis distinctissime apparen.

tibus; aqua, spongiae ope exhausta, et vesica cum principio urethrae ab angulo ossis pubis separata, pene autem ante bulbum res icto, vesica deprimebatur, et inciso, in arcu anteriore vesicae farta, per ipsum orificiunal continuabatur. Tunc sequentia apParuerunt: locus, ubi glandula prostata sita est, tumo-xe duro, ut videbatur seirrhoso circumdatus erat, qui supra glandulae magnitudinem naturalem adeo excreuerat, ut in ipsum cauum verticis vesicae inserioris intrauerit, ibi spatium omne infra ambos sinu S Ure- p. 22 atherum occupans; figura cordisormis, situsque velut prostatae, supra segmentum anterius et superius orificii urethrae expansae, ipsam prostatam ita auctam esse, sere persuadebant. Sed dissecta massa ubique substantiam uniformem tardo tenaci similem, exhibuit, nihil glandulosi. Strati fibrarum carnearum, quod musculum pr0 stati eum essicit, ob tumoris extensionem, nullum Omnino indicium. Alia mortis caussa reperiebatur nulla, renibus et ureth ribus aecurate examinatiS, tunica neruea in superficie vesicae interiore omnino absque plicis, ob insignem, ab aqua natam, expansionem.

Iam ad explicanda haec ph8en0mena, in primis P. 223. retentionis subito ortae, nuli Sque doloribus comita tae, progreditur. Supponit sciri hum quendam, aut aliam excrescentiam in puncto quodam posteriore et inferiore orificii vesicae natam, et post auctam. Inde a primo huius rei initio sphincter facultatem perdidit per totum ambitum se contrahendi, plurimae

tamen fibrarum eius egerunt et effecerunt, ut maxi- p. zzy.ma pars ambitus orificii, quam excrescentia nondum Occupauerat, parti, ab excrescentia Occupatae,

applicaretur, unde velut punctum fixum, ad quod traheretur, habuit, ambitusque orificii aeque firmiter, ae ante. OcclusuS est. Auila vero excrescentia. a

Elius occlusum est orificium, ut segmento sphinitoris Num. VII L. Pars L. B nondum

20쪽

nondum occupato minus residui, quod occluderet, relinqueretur. Equidem excrescentia in parte sphin-neris occupata alternam contractionem et relaxati O-nem fibrarum, quae ad retinendam Vel excernendam urinam pertinent, impediit, segmentum tamen sphincteris nondum occupatum eo magis suffecit orificio occludendo, quo minor eius pars ob auctam increscentiam aperta mansit. Quamdiu igitur ape

ta orificii pars exitum adhuc urinae praebuit, tamdiu nihil incommodi sensit, etsi sorte nunquam urina omnis expulsa suerit, sed, quod eis restabat, vesicam . magiS magisque ampliauerit, donec contigerit, ut magnitudo excrescentiae sphincteri vim omnem ademerit, simul orificium penitus occluserit. Talem morbi statum fuisse indo apparet, quia sphincter ne in cadauere quidem cedebat, ut quidpiam urinae mixe posset, quod tamen regione hypogastrica compressa contingit iis, qui retentione urinae moriun- p. Antagonista vero sphincteris, detrusor urinae aliquid etiam huc contulit. Aucta enim excrescentia, orificioque vesicae magis occluso, contractio tamen sphiniteri adhuc superfuit, eaque sere facilior, forti0r et constantior. Ita vero urina rarius emissa est, sicque maiori post quamuis emissionem in vesica collecta copia, inde vesica expansa, quod absque expansione fibrarum vesicam expandentium contingere non Potuit. Interea detrusor urinae ex fibxis longitudin, libus earum, quae vesicam circumdant, constans, minus validus euasit ad vesicam contrahendam sphincteremque vincendum. Ab eo autem euacuatio urbnae proficiscitur, quod ex NICHOLTro sumit Noster, eaque Occasione quibusdam Ill. DE HALLER, contra NICHOL TII theoriam monitis, satisfacere conatur. Plenariam retentionem urinae ex obstructione, de qua diximus, tonoque omni fibris expansione ademto explicat; dolores vero nullos adfuisse credit, quoniam sensim sensimque malum creuit, ut velut adsueta illi

natura

SEARCH

MENU NAVIGATION