장음표시 사용
31쪽
educatam, habere radicem perpendicularem, quae, nisi impediatur, ad magnam profunditatem recta
descendat: Hanc radicem autem non amplius e ten p. 83.
di, quam primum extremitas eius ad vel f pollicum longitudinem refella sit, sed ex gemmis suis eo
maiorem copiam radicum lateralium protrudere: In crementiam radicum clua longitudinem tari semper p. 8 . in extremitatibus tantum, ita ut punctum in super sicie radicis notatum, et ab eius extremitate plus quaim quartam pollici S partem distans, eandem a trunco distantiam semper, crescente licet radice, seruet: In humo rara leuique radices quarundam arbo p. 86. rum longissime extendi, et graciles tenuesque esse, contra in densiori terra breuiores esse ac crastiores:
Ramificationes radicum arborum neque ramificationibus trunci respondere, neque Omnino regulares
esse. Praeterea Austor, in eodem capite de ramis p. 9 I. breuiter agens, optime describit modum, quo rami ex trunco Oriuntur. Hunc modum oculis qu si sub p 93. licere licet, truncum arboris bisurcum hori I. int aliter secando proxime superiorem extremitatem, ubi rami divaricare incipiunt. Sic enim area sectionis ostendet duas series circulorum lignosorum, centra sua in axibus ramorum habentium, et alium circulorum lignosorum seriem, qui centrum habent commune in axe trunci positum, atque illas duas series cingunt.
Liber II. quatuor capita habet, quorum primum p. 9'. de gemmis soliosis seu sterilibus, secundum de foliis
generatim, tertium de perspiratione plantarum, quartum de pilis, spinis ac clauiculis tractat. In primo capite Cl. Auctor praecipue describit diuersas in diuersis arboribus et fruticibus positiones gemma Tum in ramis, quarum ope saepe diuersae species UniuS generis arborum a se inuicem discerni possunt. De structura gemmae hoc loco Pauca dicuntur.
32쪽
P. Ios. Secundum caput Auctor in duodecim articulos diuisit, et in I. de positione foliorum in ramo, et de stipulis, atque in a. de diuisione foliorum in simplicia et composita breuiter egit; in 3. autem soliorum simplicium differentias, qua substantiam, colorem, superficiei habitum, figuram, connexionem Cum ramo, cetera, copiose exposuit, iconibus illustrauit, et nomina foliis hinc imposita indicauit; eodemque m0do in Articulo ψ. circa solia composita versatus est. In s docuit neruorum ramificationem
in soliis diuersae sigurae plerumque diuersam esse. In 6. articulo et sequentibus usque ad decimum varia ad anatomen soliorum spectantia tradidit, primo λ-lia in gemmis adhuc latentia, et sese inde euoluentia, deinde perfecta etiam folia considerans. Quo P. II O. loco exactiorem gemmae descriptionem, exemplo gemmarum hippocastani usus, dedit, ex qua apparet, squamas gemmae ex parte interiori corticis rami oriri, corticem vero surculi, quem gemma Ve no protrudit tempore, ex stratis internis corticis, aut inter lignosum corpus' ac corticem veteris rami,
lignosum denique corpus surculi, quod valde subtile
est , aut ex corpore lignoso rami, aut ex fibris strati lignosi, quod nunc primum veteri ligno accrescit ceterum medullam, quae pars. surculi longe maxima est, non esse nisi continuatam medullam rami, a qua solo colore viridi differat. Vtilis etiam est ad stru-P. IzS.cturam soliorum penitius cognoscendam haec Cl. Auctoris obseruatio, in soliis aquis otii facta, quod fibrae, in quas tale solium facile diuiditur per diutu
nam m cerationem, crebris ictibus malleoli, sormam cunei obtusi habentis, in multa flamenta subtilissima diuidi queant, inter quae innumerabiliS multitudo fibrarum spiralium appareat. In undecim articulo de causis, quamobrem folia olerarumque arborum quotannis decidant, disputat, tandemque hanc eius rei, ceu maxime probabilem, rationem
33쪽
reddit: quod petiolis soliorum erasiescere desinenti P. ISo. bus ob imminutam humoris, quem radices praebeant, copiam, rami diu post adhuc incrementum crassitudinis capiant, unde fibras petioli a fibris rami separari necesse sit. In Ia. articulo usus soliorum ad vegetationem iuuandam, fructusque perficiendos,
declaratur. In tertio capite praecipua enarrantur HALE SIT et G v E T T A R D I Oxperimenta de perspiratione plantarum insensibili, quam Cl. D via AMEL a sensibili perspiratione distinguit. Hanc vocat factam Perpo P. ISI.
ros plantae euacuationem materiae cuiuSdam, quae
vel ob tenacitatem, vel ob copiam, nimiam non aeque ac illa, quae insensibili perspiratione excernitur, in auras facile dissipatur. Talis obseruatur euacuatio materiae resinosae in fraxinella, quae planta in aere tranquillo et valde calido atmosphaera inflammabili cingi sertur. Huc Auctor etiam refert mannae et laedi mellei florum secretionem. DeincepS Per MA
RIOTTI, HALESII, MILLERI, BONNETI et
propria experimenta docet, folia organis absorbentibus instructa esse, per quae pluviam, rorem, et humidos vapores insensibiles in aere dispersos fugant, et sic plantis nutrimentum peculiare quaerant ne comparent. Hinc plurima ducit consectaria, ad hortorum et agrorum culturam utilia. Neque tamen p. I 66. dissimulat, huic tot experimentis declaratae sui fioni foliorum contrarium videri experimentum quoddam Cl. GVST TARDI, qui, quum caput iunioris arboris inclusisset globo cauo vitreo, cui adaptatuS erat tabulas, cuius alterum extremum insertum erat vasirecipienti, in terra defosso, vidit hanc arborem, licet siccissima, ut videtur, atmosphaera cinctam, laditius tamen crescere, simili arbore in aere libero constituta. Hortatur ergo physicae botanicae amatores, ut hoc experimentum repetant, sed adhibitis
34쪽
cautionibus, a Gu ET TARDO neglectis, quas Auctor hoc loco praescribit. Progreditur ad tractandam quaestionem, num folia in psantis pulmonum vice fungantur. Quo loco primum ea asteri, quibus, argumentum vulgare pro vasis exspirantibus et inspirantibus ab adhaesione bullularum aerearum ad folii aquae immersi superficiem petitum a Cl sto N-NKΥo solide refutatum est tum monet, experimenta, quibuS HALESIVS ui3m, qua aer plantas intret, ostendere v0luit, non satis este ad hanc rem apta , qu0niam in eis pondUS atmosphaerae aeri vias sternere potest insuetas; denique si iam ipse come-cturam proseri, quae huc redit, aerem una cum succo a radicibus , et nonnunquam a soliis, hauriri; sed uberiorem eius declarationem lectori in quinto libro pollicetur, quam nos tamen ibi deprehendere non meminimus, colophonem huic capiti imponit redensitis variis experimentis, et a se et a zON NE-Υ o institutis, eum in finem, ut quibus modis perspiratio et sectio soliorum , saluis soliis, impediri possit, patescerer, quae autem omnia frustra fu
P. I 82. In quarto capite Cl. Auctor pilorum et glandularum in soliis praecipue conspicuarum differentias et species ex Cl GvETT ARDI hac de re commentariis describit. Glandulas sic definit, ut dicat eas esse corpuscula tumida seu inflata, a ceteris folii partibus varia figura distincta, ortu ex insertione fibrarum plurium longitudinalium, rete formansium, in particulam corporis cellulosi. Vsum harum glandularum et pil0rum, quem adhuc non nisi coniectura assequi licet, putat eundem esse, quem habent glandulae cu-taneae nostri corporis, nempe ut pers irationem inffensibilem adiuuerit, nonnunquam autem etiam su P. t 83 . ctionis vel ins prationis negotio inserviant. Illum usum Auctor confirmat obseruatione, quam specieSquaedam' vid. Commenti nota. Vol. III. p. 6'.
35쪽
quaedam Martiniae, haud ita pridem ex Louisiana allatae, suppeditavit; quippe cuius folia, flores et fructus pilis valde subtilibus sunt obsiti, in quorum
extremitatibus haerent guttulae liquoris transparentis, viscosi atque odoriferi, ex planta haud dubie exsudantis. De spinis post haec agit Auctor, quarum non solum diuersas figuras et positiones, sed organicam quoque structuram describit. Quaedam spinae, veluti in rosa, grossularia spinosa, paliuro, nihil habent cum corpore lignoso commune, sed ex solis stratis corticalibus exterioribus oriuntur, et propterea unguibus nostris ab Auctore comparantur. Aliae,
cornubus boum et ungulis auium similes, habent nucleum lignosum, vestitum productione corticis, quae indurescit, et in quibusdam pellucida evadit. Tales sunt spinae aurantii, et pruni siluestris. Et P I9 quia hoc genus spinarum ramis valde assine es si dii crimina, quae illas et hos intercedunt, Auctor sollicite annotat, inter quae praecipuum est, qu0d nulla in centro spinae medulla deprehenditur. Praeterea dari obseruat productiones, quarum natura inter ramos et spinas media sit, velut spinas monstrosas Meditschine, quae ligno rami leuiter adhaerent, et in axe sua medullam habent, sed exsuccam, et medullae rami non continuam. Quem autem in Oeconomia vegetabili usum habeant spinae, id se ignorare fatetur. Ultimo loco clauiculas describit, de quibus P. I9S. huc tantum enotabimus, quod ex clauiculis vitis, in
quarum extremitate nonnunquam duo vel tres acini
persecti reperiuntur, colligi possit, clauiculas habere
inuolucrum corticale, fibras lignosas, vasa Propria, tracheas et telam cellulosam. Libri III. argumenta sunt organa fructificationis, fructus, et usus partium in floribus ac fruitibus. Haee tria argumenta in totidem capitibus tractantur. In primo capite gemmae floriferae meZerei, pyri, et
36쪽
persicae accurate tum verbis tum iconibus describuntur, non solum qua externam figuram, sed etiam, qua interiora, quae oculis, micros copio armatis, Omnes floris partes, iam in paruo sermatas, exhibent. Eodem modo circa singulas floris partes, calicem puta, Pet la, stamina, pistilla, et net laria versatur Cl. Auctor,
et varias earum figuras, positiones, ac cum ceteris partibus Monnexiones, nee non nomina, qtiae a BO-tanicis acceperunt, usus etiam quarundam diligenter P. zO7 annotat. De calice negat, ullam eius desinitionem
sibi obuenisse, quae ad calicem, in omni planta a Pe p. 2I s. talis distinguendum, satis apta sit. Petalorum usum putat ampliorem esie, quam ad inuoluenda stamina et pistilla, et habenda illa esse pro organis secretionis, perspirationem eiiicientibus, qua ipsa motus P. zz3. succi in partibus floris incitetur. De puluere antherarum monet, eius particulas diuersas se epe in diuersis plantis habere figuras, et de puluere valeria nae annotat, non nunquam se vidisse granula quaedam eius pulueris in soco microscopii sponte disrupta, ex quibus prodiit liquor, saliuae similis, in quo
p. 2 28. granula ad modum exigua obscure visa sunt. Stilos non nullorum florum in medio usque ad ovarium
manifesto cauos conspici tradit, et probabile esse, ex dissectione pistilli in pyro, cauum illud formari a fasciculis vasorum, qui a singulis diuisionibus stigma tis ad singulos loculos fructus descendant. p. 27o. In secundo huius libri capite, descriptis breuiter disserentiis fructuum vel seminum in diuersis plantis, anatomica traditur expositio fructuum pyri, et amygdali, nec non fructus capsularis seu siliquae. Sed ex hac, licet admodum eleganti et accurata expositione, vix quidquam potest excerpi, quod sine iconum adspectu intelligi possit. Tertii capitis initium continet historiam opinionum de generatis ne plantarum, et controuersiam,
de sexu plantarum docte expositam. Doctrinam, hodie
37쪽
die a plerisque receptam, quod generatio plantaria in generationi animalium analoga sit, Ct Auctor non solum notis argumenti8, sed et nonnullis peculiaribus obseruationibus confirmat, et ab obiectionibus aduersariorum vindicat, quanquam ipse, experientiae fulcro destitutus, neque decidere audeat, utrum liquor, p. a s saliuae similis, ex granis pulueris antherarum ru taxum susus, an obseruabilia in illo liquore puncta seu granula seecundationem ouulorum absoluant, neque usus singulorum organorum semineorum in fruttii possit determinare Deinceps elegantes ac lectu dignissimas obseruationes suas microscopicas partium genitalium equiseti. polypodii, linguae ceruinae, angusti liae lucidae solio serrato, filicis non ramosae dentatae, et musci capillacet soliolis latiusculis congestis, capitulis oblongis, reflexis, cum lectoribus communicat; ex quibus Obseruationibus apparet, ni- p. 292. hil ex consideratione harum plantarum,' qVarum Organa genitalia nondum satis cognita sunt, iure posse colligi, quod hypothesin de sexu plantarum eue tat. Postea V. C. docet, causam Ortus nouarum varieta P. 296. tum in regno vegetabili magna cum probabilitate attribuendam esse foecundationi a puluere antherarum certae speciei in specie alia eiusdem generis effectae ;tandemque monstri fas quasdam plantas et plantarum , partes a se obseruatas describis, inter quas non nullae morbis plantae verisimiliter debentur. In IV. Libro Auctor de ortu plantarum exponis, Tom.II. et in primo quidem capite semen perfectum conside P. 1. rat, cuius accuratam descriptionem exhibet, ab ea, quam GRE vrvs dedit, haud discrepantem, et simul nuclei cum ouo similitudinem manifestam reddit. Caput secundum de germinatione seminum in p. 8.scriptum est. Postquam Auctor HOMBERGII eXpe'
rimenta Mem. de l' Acad. des Sc. I 693 in de aliquali, sed imperfecta germinatione seminum in spatio aeris
38쪽
vacuo recensuit, primam germinis in semine, terrae mandato, euolutionem verbis et te inibus declarat. P. Sub finem huius capitis annotat, iunioris radicis, cortice detraito, in aqua coctae vel maceratae, partem
lignosam in fila valde subtilia poste diuidi, quae, per
microscopium eontemplata, vasa spiralia seu tracheae appareant; unde colligi posse videtur, inquit Auctor, fibras lignosas omnes, quamdiu adhuc tenerae sunt, esis fibras spirales. p. I7. Tertium caput de incremento arborum agit. Quo loco doctissimus Auctor primo recens natum surculum considerat, et per experimenta docet, eum in singulis suis partibus in longum extendi, dum crescat, magis tamen in partibus a trunco remotioribus, sed incrementum illud imminui, quo magis lignum indurescat, tandemque Omnino cessare, quum pars eius lignosa perfecte induruerit. Proximum, quod considerat, est incrementum arboris in latitudinem. Ea de re Cl. D v H A M E L iam exposuerat in Comment. Ac. Sc. Par. ad ann. l SI, sed quanquam ibi dicta, hic nouis non nullis experimentis et obseruationibus auxit, tamen haud omnem euidentiam in
decidenda hac quaestione, quae sit noui strati lignosi, quo lignum iam formatum quotannis vestitur, origo, I. se adhuc assequi potuisse fatetur. Certum quidem est, in statu naturali strata lignosa produci ex cortice vel libro: sed utrum ea sint strata libri indurata, ut
MA L PIG HIvS sensit, an emanationes ex cortice,
quae pro partibus libri haberi nequeant, ex sententia GRE Ir, et quomodo dissicultates non nullae, quae utramuis sententiam premunt , et quas Cl. Au
ctor p. 6. 7 indicat, tollendae sint, id quidem
physicorum sollertiae adhuc indagandum relinquit, etiamsi ipsi sententia GREwir probabilior videatur.
Deinceps explicat incrementum trunci in altitudinem, et productionem ramorum e trunco, horumque incrementum. Truncus arboris, e semine re
39쪽
eens enatus, est conus ligneus, in vertice habens gemmam. Hic conuS proximo anno non amplius crescit; sed ex gemma illa producitur nouus conus ligneus super cono primo cum noua in vertice gemma, et simul lignum primi coni inuestitur nouis str tis lignosis et corticalibus, quae cono secundi anni continua sunt. Huic trunco in tertio anno partim
nouUS conUS cauus circumponitur, partim nouus
conuS ligneus, ex gemma enatus, adponitur. Et sic porro. Simile est ramorum in longitudinem et cras-stiem incrementum. Tandem Cl. Auctor de modo disterit, quo vulnus, arbori inflictum, coit. Experimentis variis institutis didicit, si portio corticis usque ad lignum, vel et una cum aliqua ligni adiacentis portione, excisa fuerit, et ad vulnus aeri liber a cessus pateat, ad cicatricem illud venire ope materiae, ex intimis corticis stratis, vel inter corticem et lignum, emanantis, quae initio tumorem aliquem circa labia vulneris essicit, et, cum tempore se magis magisque extendens, cicatricem inducit, quum haec materia nouum corticem, et sub eo nouum etiam lignum formet, quod ligno veteri exacte quidem se applicat, sed cum eo non cohaeret; et hanc materiam semper copia maiori ex terminis lateralibus seu longitudinalibus sectionis corticis, quam ex transuersalibus, et ex parte superiori vulneris copiosius, quam ex inseriori, promanare vidit. Quum P. et autem semel iterumque ex truncis arborum iuniorum mense Aprili annulos integros corticis excidisset, atque haec vulnera tubis vitreis aliisque inuolucris contra aerem et solem contexisset: animaduertit non solum illam inter corticem et lignum prouenientem
materiem, sed etiam papillas quasi deprehendit gelatinosas albidas ex ligno ipso hic illic erumpere, qu e
succedente tempore viridescebant, increscebant et eum illa corticali materia se coniungentes cicatricem ducebant. Hanc gelatinosam materiam vere organi' p. 6 S
40쪽
eam esse, optime colligit Cl. Auctor ex eo, quod eadem etiam in aqua, qua tubum vitreum aliquando impleuerat, genita fuit, creuit et cicatricis formationem P. Sy. adiuuauit. Vulnerauit etiam iuniores arbores sic, ut inflectendo eas magnam partem fibrarum corticalium et lignosarum rumperet; quo facto restituit eas in situm verticalem, et per serulas in hoc situ sustentauit, donec reconualescerent; tandem serra diisetius his a boribus, obseruauit, fibras lignosas ad sanationem horum vulnerum nihil facere, sed vacua inter eas fibras spatia repleri materie granulata herbacea, qu3e ex libro emanare videbatur , et successive indurescebat, ac lignosas fibras ex se producebat. Ceterum
rationem sanandi vulnera externa in arboribuS eandem esse monet, quae in corpore animali; sed, inter multa emplastrorum genera, ea citissime et optime sanandis vulneribus arborum maxime couenire pertus est, quae ex materia balsamica; et pluuiae atque aeri arcendis idonea parantur, veluti ex cera, terebinthina, pice, stercore vaecino. Contra Omnis pinguedo noctua est.
p. sis. Capite quarto Cl. Auctor omnes insitionis modos docte, ac copiose, et ad praxin maxime accommodate exponit. Omnium modorum unam hanc
communem legem esse notat, ut liber surculi libro rami vel trunci contiguus reddatur, utque caueatur, ne cortex a ligno surculi inter inserendum secedat. Sub finem autem huius capitis docet, quanti mo menti ad insitorum surculorum incrementum sit ce ta inter arbores assinitas, adeo ust minime audiendi sint, qui arbores ad modum diuersae naturae sibi inuicem, velut pirum quercui, vel morum ulmo, vel vitim ceraso, inseri, et hac ratione nouos ac singulaxes fructus obtineri posse, aliis persuadere volunt. P. 99- Capite quinto de radicibus earumque incremens iterum agitur, sed eo consilio, ut ratio arbores mul