장음표시 사용
171쪽
maximam partem conchyliorum fossilium non ad Europam, sed ad plagas aequatoris aut tropicorum pertinere. Haec fusius persequitur CLWRIGHT et, facta imaginum plantarum et animalium in remotissimis regionibus obuiarum, quae lapidibus impressae
cernuntur, mentione, certitudinem uniuersalis diluuii Mosaici contra hanc auctorum bigam adstruit. Hoc autem diluuium non poterat non supericiem terrae multum mutare. Ex accumulatione animalium et vegetabilium fermentescentium et putrescentiuin cataractes igneos nasci necesse erat. Terrae motus primis post diluuium annis ex hac heterogeneorum corporum sermentatione saepius exortos esse vero simillimum est. Uariae obseruationes produnt non nullas ad minimum terrae partes ignem
fuisse passas; quibus accedunt signa in multis mineralibus substantiis reperiunda. Actificialis productio
argillae huic opinioni multum roboris addit. Argillam in s lo humili ac vallibus inter montes et multa strata calearia copiose inueniri notum est. Sed cum ex silicibus, vapori concentrato coquentis in machina
Papiniana aquae expositis, similis argilla parari possit,
clarum esse videtur, terram in iis locis, in quibus argilla inuenitur, igne vehementer suisse agitatam, idque terrae motibus statim post diluuium ortis tribui minus absonum est. Diluuium etiam multa fossilia
produxit. Succinum est resina arborum antediluuianarum cum acido salis marini coniuncta; ex quo ortus insectorum ei inhaerentium explicari potest. Nec minus omnes aut plurimi carbones fossiles a diluuio repetendi videntur, cum supponere liceat, magnarum sylvarum arbores eius tempore terra Obrutas et putrefactas colore, sed non textura mutatas
fuisse. io 6 Epistola Cl. π E N r. WII so N ad societatem p. 6s regiam, qua sententiam suam, quam de experimento
172쪽
electrico Leidens anno 17 6 et copiosius ITyo in peculiari commemtatione de electrisitate deaurauerat, re-
non nullis stagnis in Herefordiae comitatu ii. I Nou. 7is obsertastis. p. 686. Io 8) Contemptationes ic0nis duorum plumbeorum fruisorum Romanis inscriptionibus in nitorum, quae
ante aliquot annos in Eboracensi comitatu repertae fuerat, Auctore IO. WARD. p. 7oo. IO') m0 terelamina V 9nomica a Cl. CAR. WALMES LE Y, S. R. S. IA C. BRADLEY, inscripta. Primum agit de praecessione aequinoctiorum et axis terrae mutatione, alterum autem de inaequalitatibus
p. 7sp. XI O) Diarium tempestatis Dublini obseruntae stea nos IIS 3, I7μ et 17Si, Auctore IA C. SIMON, S. R. S. P. 796. 17i Narratio de ingenti niuis mole tu visum Bedige moletio e vicinis m0ntibus deuoluta a Cl. IOSEPHOERvNi, Pros. Turinensi transmissu et a Cl. HEN R. BARER, cum scietate c0mmunicata. Cum d. I9Mart. I7SS memoratuS vicuS niue Obrueretur, praeter alios homines uxor viri, cui nomen Iosephur Rochia erat, cum sorore sua et duobus liberis sepulta fuit et usque ad d. as Apr. in hoc statu permansit. Nam hoc die cum sorore et filia viva ex niue protrahebatur. Feminae, quarum prima ψS, alter 3SPuella autem I 3 ann OS compleuerat, ingredi non Poterant, et Valde emaciatae eranti puella tamen breui ' Lecta d. II Nou. I7SS
173쪽
breui post facultatem eundi recuperauit. Hae Omnes cum puero, sex annos nato, instabulo ad domum pertinente erant, cum nivis moles eas obrueret, sed cum eius decursus in eum locum in quo praesepe situm erat, magna columna inhiberetur, angustum spatiuna mulieribus reliquum erat, in quo habitare cogebantur. Puer breui post moriebatur, nec minus animalia, quae hic alebantur, peribant, duabus t men capris exceptis, quarum lacte cum foenum suppeteret, seminae vescebantur, niveoque liquore
sitim extinguebant. Tempus ex incremento uberum unius caprae foetae mensurabant, cumque ea
hoedum enixa fuisset, intelligebant se medium mensis Aprilis attigisse. Fames post primos sex dies eas non multum adflixit; praecipuum dolorem ipsis gelida niuea aqua et angusti habitationis limites attule
Ita) Relatio de non nullis rarioribus plantis An, P. So3. gliae. in comitatu Leice strenyi obstructis, data ad EM. MACCLES FIELD, Meia. Reg. Praefidem. Praemisit eidem plantarum rariorum in agro Leicestrensi sponte nascentium sylloge litteras hasce Cl. wΑΥ-s0N, inque illis de auctore eiusdem disserit, nominat scilicet Cl. RICHARDvM PVLTNEY, Leice- strensem pharmac0poeum, quem recensionem aecu-
Tatarum utiliumque obseruationum de vegetabilibus Venenis, in Anglia prouenientibus, edidisse scribit. Haec sylloge ad methodum Cl. I 1NNAEI est disposita, cuius nomini subiunxit synonyma veterum et
recentiorum, medicos et oeconomicos usus, locumque, in quo singula planta crescit. Perlegimus cum voluptate catalogum, studiose elaboratum, atque speciminis loco quaedam addimus. Atropa, quae p. 8 ILBella donna ossicinis dicitur, habet specificam contra cancrum virtutem, quod variis iam comprobatum Ost Lecha d. 29 Nou. Ipso
174쪽
est exemplis, ' nouum addit Noster, cuius mentio facta fuerit in Bibliotheque des Sci nostr et beaux aris P. 83 an, I7ss. De Tormentilla notat, duas esse species, quae ex soliorum natura melius ac crescendi habitu distinguantur, optimeque posse vocari alteram vulgarem : Tormentilla foliis et linis fessilibus: alteram p. 837. tormenti se foliis caulinis petiolatis. Menua porro
verticillata minor acuta non crioa, odore O mi I. B.
ipsi noua species esse videtur, quum caulem habeat erectum, simplicem, vix pedalem: folia longe elliptica, in petiolos sere desinentia, serrata glabra:
sores in verticillis laxis e radice ad summitatem consertos: stamina corolla longiora. Optamus interim,
ut Cl. Auctor in sua pergat disquisitione, bolanico studio adeo utili.
p. 866. 1i3 Epylo a Cl. Io. ELLIS ad PHIL. C ARTE R E T W E B u data, in ΤUz arborem, ex qua in China et Iaponia vulgaris vernix petitur, de ire studet, et eius propagationem in Americanis coloniis Anglarum commendat. Cl. ELOS, literis Abbatis MAZE As et Cl. MI L L ER de Toxicodendro Trans ait. num, ψ9. Part. I. P. ISJ inseritS motu ', hanc plantam curatius perscrutatus fuit. Varia perieula in tribus stΜAZEAsmem ratiS eius speciebus cepit et uarum vim in se foriam satis cognouit. Cum vero inquireret, num toxicodendron pinnatum, in coloniis Americanis crescens, aut fraxinus venenata hortulanorum, legitima vernici sera arbor Iaponica sit, ut Cl. M II LERasseruerat, reperit descriptionem legi in 'e arboris a KAEMPSERO relictam, ad quam Cl. MILLE Rprouocarat, in hoc toxicodendron minime quadrare nee figuram, quam C AT Essu de toxios enisu foliis alatir fructu purpureo pyriformi pars exhibet, recte
ab eo allegari. RAEMPFERus postquam legitimam arborem vid. Comment. nostr. Vol. II. P. II. P. a63 sq. Lecta d. as Nou. II 6.
175쪽
arborem descripsit, dicit, optimam vernicem in Dyonia ex ea parari, sed in tam exigua copia, ut Iapo nenses alia opus h beant, quRe vilior species sit ex Siam aduecta et Num-Rah dicta. Hanc Si amicam
vernicem dicit, peti ex arbore, austearditam vocata, quam L INNAEvS AUicenniam nominat; ac Cl. EL-L Is existimat, huius culturam ciuibus suis utilissimam fore I I Egis0B GVI L. ηRA KENRID GE ad GL p. 877. LV D. SC OT, qua se praesenti incremento incolarum Britanniae et Hiberniae agitur. Iis Epistula I A C. Donso N ad GV . BRA- p. 89 I. R EN RIO G E, tobulam Uahmis avnuitatum uitae c0Atinens. Haec respondet tabulae decrementi vitae, quam BRA KENRID GE, Philos. Transact. Vol. q9. Part. 1 P. ISI . inseruit.
Ir6 Relatio se terrae motu Coloniae, Leodii et P. 3. Traiecti ad Mosam d. I9 Nou. I7 i 6 obseruata, Amctore Cl. ABR. TREMBLEY.IIT) A gumentum commentationis Cl. G o T ' O s P. 89 S.CAR. SPRINGSFELD, M. D. de praerogativa thermarum Carolinarum iu dissoluento calculo vescae prae aqua calcis Diuae,' a Cl. GuIL. WAT SON enarra
' vid. Commentari nostr. Vol. V. P. III. P. S3
176쪽
XIII. IACOBI THEODORI KLEIN, Ciuitatis Gedanensis Secretarii, Imperialis Academiae Scientiarum Petropolitanae, Regiae Societatis Londinensis et instituti Bononiensis Membri, Lucubratiuncula subterranea prior, de Lapidibus Macrocosmi proprie talibus. Petropoli,
Indesessus naturae scrutator RLE INIVS , cum summo studio animalium in primis historiam pertra Hauexit, variaque magnae rerum parentis historianargumenta excoluerit, nunc quaedam de terra c0rporibusque fossilibus tradere conatur. Prior itaque haec lucubratiuncula, quam tamen aliae vix sequuturae sunt, ob Cl. Auctoris obitum, quem cum Omnibus dolemus, lapides stricte sic dictos in aptum ordinem artificialem, non naturalem, redigere tentat. Longe distant minerale et lapideum regnum, nec eorum corpora commode fossilia appellantur, cum eo nomine artesiacta corpora subterranea quoque coinprehendantur.
Lapides dicit terrae corpora sui generis dura, vel, si negative eos velis definire, corpora dura, non ductilia, nec malleabilia, neque in aqua solubilia. De causa phaenomeni phy sici. qui nimirum fiat, ut lapides figurati in primis pretiosi in variis figuris mathematicis appareant, quaedam disputat, et licet existimat, veram eius causam nunquam detegi posse, multis tamen argumentis commonstrat, salia a variis p Auctoribus asiiurata causam crystallisationis lapidum esse non poste. Naturam quidem eodem modo prOcedere assirmat in figuris lapidum essiciendis, quo utitur in salium homogeneis particulis sibi inuicem applicandis, hinc tamen non concludendum monet,
quod crystallisatio solum modo salibus, nullique alii
177쪽
corpori competat. Hinc iure noERHAAVII degnitionem salium, paucis verbis mutatam, ad crystallos quoque applicandam censet, ut nimirum crystallus lapidea sit collectio elementorum lapideorum eiuS-dem speciei in glebas unitas et semper stabilis figurae, propriae uni singulari crystallo. Ieiunum et prorsus reiiciendum ipsi videtur vocabulum Vitrum Quarta nec placet parasiticas petras nominare quosdam lapides, cum plantae parasiticae non ex aliis plantis suam originem ducant, sed producantur ex proprio suo semine, quod nutrimentum ex plantis, quibus adhaeret, capit. Ad fluidum statum Cl. Auctori respiciendum videtur in declaranda petrarum serma, nec absonum esse contendit assirmare, lapides durissimos quondam iuisse fluidos. Tres ordines constitu P. IS.
it lapidum macrocosmi. Prior continet eos, qui ser-mant in concursu molecularum genus homogeneum
durissimum, plus minus pellucidum, transparens, ponderosissimum, quod crystallus et ingemmationeS, barbaro usuriza, appellatur. Reliqui lapides omnes ex aliis principiis generantur, quae vel crassiora et fragosa, vel inaequalia inter se elementa, vel ex duobus ordinibus mixta habent: hinc alia eorum, vel fixa, vel pertinacia, Vel quasi in magma coacta, vel compacta fiunt. Varia tunc de crystallorum genesi earumque variis qualitatibus exponit, et colores ipsis a variis metallicis exhalationibus concisiari assirmat, sic e. g. Rubinus a cinnabaris halitibus, topasius ab auripigmento, hyacinthus a mercurio, ad eius sententiam, tingitur. Crystallorum etymologiam ex
graeco et latino sermone adfert, latinisque subscribere nullus dubitat, qui sua denominatione indigitare videntur, eandem esse fiendi rationem crystallis, quam videmus in glacie, haecque duo corpora non nisi materie esse diuersa. Praemissis his ipsam lapidum p et dispositionem inchoat, et primum ordinem ex Ped
178쪽
lithos, siue lapides congelatos. Refert ad hos primo Crisi ullum et Adamantem, qui tantum duritie differunt: Eubinum eiusque species pro col0ris profunditate di
speciem, lydio affrictam. aeri S colorem referre dicit, ipsique annumerat Berysium et Chroolithum; Topaetium, qui si nimis in nigredinem vergit, Morion ipsi P. 27. dicitur; Spatha siue Fluores; Seleniten; Micas; Ami-anthum siue orbesum. Lapides secundi ordinis Matiosit hos quasi consi tOS nominat, eorumque ordini subdit Chalcedonium, Sari nychem, Onychem, Acantem, Carneolum; alum, Ophtalmuidas e. g. oculum mundi, beli,cati cet. ; ius ictui, Lapidem corallinum Freybergensem, Nephriticum, Malachitem, Lapidem laetuli, Tum couem, ' fu, ad quae refert Alabastrum Sinicum et
vulgare , Ophitem, cruciformem, lebetum. Temtium ordinem ingrediuntur Pamphistholithi, quasi opera pistoria, qui mixti a WALLERIO dicuntur, et sculptiles haud tamen tornatiles sunt. Marm9ra, quorum nomenclaturam ab Italis mutuandam censet. pa tim a coloribus, partim a loco natali confectam; marmora varia vetustate ita indurari dicit, ut silicis instar dissiliant, quod exemplo porphyritarum Comprobare annititur, quoS tamen nos aptius saxis du
rissimis, non marmoribuS, annumerandOS censemus.
ter sub fine recenset longumque catalogum eorum
addit, cui Quadra aliique arenarii insunt.
179쪽
BERTO AB HALLER, Med. et Phil. Dodi Anat. Chir. Botan . in Georg. Aug. P. P. O. Consiliario Aul. et Archiatro Reg. et Eleet. Praeside. Reg. Societat. Scientiar. Gotting. Academ. Brittan. Borussi Suecic. et V psal. Sodali. Reipub. Beria. in Supr. Senatu CC viro Salinar. soni. Beria. inspectore. Lugduni Batauorum. Apud Lac. a Messein. CIII CCLIX. q. mai. Pl. 6.Νeminem lectorum nostrorum esse arbitramur, qui egregiam illam so KRHAAv II methodum studii medici, ante decem et plus annos magno labore summoque ingenio ab Ill. H ALLERO in ordinem redactam atque innumeris sere accessionibus auctam euoluat, quin avide optet, ut huic libro tanti usus, in compendium laborum et ad commodum tironum, additus esset index, quo duce quasi posissent uti et tirones, et qui ordinem modumque hoc in libro receptum ignorant, et alii, quibus partim ob
insignem recensitorum librorum auctorumque cOpi in , partim quod hi ipsi interdum hic ibique u
riis sub rationibus repetiti obueniant, ex tot millibus quaesitum inuenire admodum dissicile est. Eadem quoque nobis iam tum, cum primum librum
hunc adspiceremus, erant vota, ' quae quo utiliora, quin etiam magis necessaria nobis videbantur, eo magis nunc laetamur, eorum noS nunc, tardius licet ' Vid. Comment. nostr. Vol. I. P. II. P. 3I9 seqq,
180쪽
eet, quam sperauimus, compotes esse factos. In acceptis vero ille est serendus Cl. PER E so OM, qui hunc taedio plenum laborem, ex tam vasto volumine indicem conficiendi, suasu Cl. GRASH VI S, qui etiam libello praefatus est, incitatus, eo lubentius in se suscepit, quo certius sibi ipse persuadere poterat, fore, ut maximam ab Omnibus, qui literariam artis medicae historiam amant, hocque HALLERLscriptum in suos conuertere cupiunt usuS, iniret gratiam. Nos quoque, ut grates ipsi agamus, adducit libelli huius usus et OpportunitaS, quae nobis nunc in methodo illa euoluenda laborum iaciunt compendium. Index vero ipse duplex deprehendu
tur, alter nomina auctorum, alter reS memoratu
dignas, quae in libro obueniunt, indicans. Cum insuper quolibet in indice id vel maxime exigatur, ut numeri, quoad fieri potest, sine errore typographico describantur, idem et hic obseruatum inuenimus: in iis enim euoluendis, qui nobis casu in oeulos inciderunt, numeris perpaucos et leuissimos tantum
inuenimus errores. Ornatus de reliquo externus et literarum et chartarum earumque forma conueniunt
cum eo ipsius methodi, ita, ut ambo una ligatura
xv. Noua physico - medica. Regiam artis chirurgicae Academiam Parisiensem
Praemio, quod superiore anno 17S8 decerne retur, quaestionem de iniectionum ad curansis mombus chirurgicos nec silacte et applicandi modo proposuis sis, Vel ex nostris quoque constat commentariis. Illud autem reportasse legimus dexterrimum chiruringum , CRI ON, Rothomagi artem suam cum laude facientem. Novum' vid. Commentar. nostri Vol. VI, R I. P. I