Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

3. sequuntur postea recensiones Variorum tra P. 3 .ctatuum, quos ab anno 17ψr ad annum usque I 7SQ. academici ediderunt, . Has excipiunt duorum academicorum defun-P. Io7. Horum elogia, quorum priUS GUI ELMO CHE SELDEN dicatum est. Hie anno seculi praecedemtis octogesimo octauo Sombery in Comitatu Leice-ser natus tam acriter studiis incubuit, ut anno aetatis suae vigesimo secundo anatomen iam doceret.

Verum non in hac solum, sed in Chirurgia etiam adeo exercitatus fuit, ut multis consiliarium se praeberet deque iisdem erudite insimul scriberet. ob bene merita insuper Reginae Anglicae Chirum gus superior constitutus atque etiam Eques creatus est. Anno demum 17Sa aetatis suae sexagesimo quarto die duodecimo Aprilis obiit. NICOLAVS PvTOS, patre chirurgo Parisiis an P. III. no r686 natus, ab eodem statim chirurgiae destinatus fuit. Atque ut multum in ea proficeret, philosophiam prius addidicit, postmodum autem chirurgiae sedulo operam nauauit et in hac se occasione cladium insignium ab anno I7o 3 ad annum

17o' usque multum exercuit. Artem praeterea obstetriciam bene calluit atque hac in re multis auxilium praebuit nec a paucis in consilium vocatus foeminas etiam obstetricantes ad obitum usque de hac arte instruxit. Anno 17 S academiae clibrurgicae Director a Rege creatuS annoque IT SOCensor librorum chirurgicorum regiuS nominatus fuit. Per plures annos asthmaticus denique anno

17s 3 subito viribus fractus d. 7 Iunii obiit.

202쪽

Transeamus ad ipsos commentarios, in quibus deprehenditur: i) Commentarius cum plurium obferuntionum summa

de cancro. At Hore Cl. LE DRAN. Tractatio, in qu

tuor partes diuisa, primo de cancro' cutis, deinceps

de cancro mammarum, a Causa externa orto, porrodo iis, qui a menstruorum cessariti lim refluxu, tamdem, qui a lymphae vitiis nascuntur, agit. Cancrorum culaneorum ortus glandulae obstructae sunt,. paruum nodum formantes, qui irritatus in cancrum, demum latius sensim serpentem aliasque sanaS aflius parses depascentem, abit. Huic malo medetur chirurgia, dum cancros paruos vel caustico, semel tantum applicando, destruit, vel eos cultro exscindit. Id variis illustratur obseruationibus, ex quibus sequentia notamus. Cancri in faeie deprehendendi in initio parui duntaxat nodi fuerunt, qui autem, cum mali moris non sint, sola tantum irritatione in cancros abeunt. Inde ista tubercula, incrementum non capientia nec dolorifica tangenda non esse, colligitur. Quando vero duri isti tumores increscunt, nec lenioribus remediis obediunt, caustico demum aut scindente instrumento destruantur, necesse est, ita tamen, ut caustica eo tantum in casu valeant, ubi tumor paruus unica applicatione destrui potest; sita minus, tumor exscindendus, minime autem caustico, saepius applicando consumendus, quia lenta ista et crebra applicatione parSaffecta irritata in peiorem statum transit. Tandem cancros faciei et ab interna causa oriri, semper fere ex regressu tantum mali cognoscenda, notamUS.

8. Qui ob copiosas glandulas in Deminarum mammis oriuntur cancri, externam saepe causam agnOscunt. Duri enim, post contusionem v. g. Obortitum OreS, qui diu absque incremento et dolore feruntur, irritati in carcinoma mutantur. Quando

itaque simplices adhuc existunt, a remediis lenio i

203쪽

bus diluentibus et resoluentibus, interne sumtis, medela saepe expectant, sensim vero increscentes et dolentes iam, iisdem etiam remediis cum lactea diaeta iunctis interdum quidem, sed raro curandi, ut plurimum absque recidivae metu amputantur. Quodsi dolores frequentes et lancinantes accedunt, atque tumores iam carcinomatici sutis ii nondum tamen glandulis sub axilla induratis, amputatio saepe etiam adhuc locum habet; si vero lympha viti ta est, semper recidiva metuenda, quae omnino certa habetur, si sub axillis glandulae indurantur. Cumque a tumoribus istis totius saepe corporis lympha corrumpatur, in aliis etiam Iocis, in primis pulmonibus tumores pariter cancrosi oriuntur.

Caeterum mercurio, nec tumoreS Carcinomatici, nee

etiam scirrhosi curantur, imo in peius mutantur RCausa contra venerea orti medelam inde admittunt. Cauteria in partibus remotis e. g. extremitatibus applicata, recidiuam saepe praecauerit. His ipsis enim humores avocantur, ita, ut in multo minori copia ad partem affectam tendant. Hactenus de cancris, a Causa externa natis, di p. 37ctum, nunc de iisdem ab internis causis agitur. Ιωter plures causas este hic in primis notantur, quas menstruorum fluxus, tempore definito cessans, largitur. Sed cancros ab hac causa non in mammi S solum, sed in utero etiam vere produci, Obseruationes ostendunt, ex quibus etiam liquet, eiusmodi Cancro S eodem modo, ut CaeteraS specieS, a CuiuS-dam partis obstructione Formari. Ita enim tumores primo scirrhosi, postea carcinomatici, tandem fere exulcerati cancri producuntur. Eiusmodi metas ases paruo temporis spatio absque notabili dolore se extendunt, ulcus increscit atque malum in- curabile euadit. Saepe etiam diu cancros socumferunt foeminae, tandem pulmonibus aut cerebro

204쪽

infarctis ut plurimum pereunt. Ast praefer Uferum et mammas aliae quoque in hypogastrio sitae partes eiusmodi tumoribus obnoxiae sunt, quarum vero morbosus status in initio vix detegi potest. P. 7. Tandem etiam cancri commemorantur, qui, avitio humorum orti, nullam medelam admittunt. Si enim in ipsa lympha miasma cancrosum residet, aC-cidit saepe, ut, una parte amputata, nouuS in altera tumor, vel alius peior fere morbus oboriatur, ideoque nullus curationi locus relinquatur. Obseruationes hic adductae eiusmodi casus continent, ubi post amputatas parteS cancrosas, vel insignis caries ossium, vel eorundem emollitio, vel pulmo induratus euasit, ita, ut mors ineuitabilis subsequeretur. p SS- a) Obseruatio de corpore peregrino, in intest nis furmam, perque anum extractis. Auctore Cl. MARES CHAL. Foemina diu insigni alui farditate laborat, cuius causam disquisitam Corpus esse peregrinum in intestino recto eprehendunt. Ano it que ob volumen dilatata, inque pluribus locis incisa lapis extrahitur, qui, uncias duas totidemque drachmas cum dimida ponderans, in medio nucleum, ex induratis excrementis formatum habuit, cui plures incubuerunt lamellae. Tab. S. fig. I. z. S. corpus istud repraesentat. P 7- 3) Alis obseruatio de concretione lapidea per anum e GPDa. Auctore Cl. M O R E A v. Haec, praege denti fere similis, lapidis, magnitudine mali maioriS, peranum educti mentionem facit, tabulaque 3. figura

. frustum istius lapidis diffrai si delineatum sistit. p. 62. ) Obseruatio de νου uere dieiti cum phoenomenis

peculiaribus. Auctore Cl. MORAND. Homo quidam vitreum tubum, mercurio plenum, expurimentis physicis destinatum transit, quo facio orificium

205쪽

Cium, ne mercurius Omnis egrediatur, digito obturat et inde vulneratur. Vulnus emplastro tectum

post aliquot dies consolidatur. Verum paulo post

dolor et inflammatio denuo accedunt et, abscessii Drmato apertoque, singula deligatione pus una Cum globulis mercurii educitur. Decem diebus elapsis rursus quidem vulnus consolidatur, digitus Vero tumidus manet. Per plures dein menses, paruis saepe nodulis in digito formatis hisque apertis, una Cum pure mercurius eductus fuit. Accuratiori demum curatione Obseruata perfecte conualuit digituS.

sin Obseruationer de duobur vulneribur in homine p. 67.

quotam no ictu fignis. Auctore Cl. v ER DIE R. Melancholicus quidam nouacula vulnus abdomini supra umbilicum aliud que gulae infligit. In priori portio intestini ieiuni cum alia coli exit insimulque

duplex omenti portio eodem instrumento separata in lecto et pone istud reperitur. Qua occasione, cum epiploon ob reliquarum partium breuitatem ligari nequiverit, neque tamen ullum inde damnum euenerit, Cl. Auctor ostendit, quo in casu omenti ligatura, quae tamen, si reducendum istud est, ab omnibus suadetur, omitti, quoue suscipi debeat. Locum ea non habet, ubi vulnus gladio inflictum paruae portioni omenti exitum praebet. Ipsa enim vulneris angustia vices ligaturae gerit officitque, ut desiccata portio propendens sponte decidat. Quodsi vero egressum epiploon singultu et vomitu stipatum est, vulnus tunc dilatari omentumque, parte mortua prius deligata, reponi debet, ita enim decidentia partis procuratur, moles a Verosymptomata praeestuentur. Tandem si in epiplocele vasorum infarctus et inflammationis signa adsunt, ligaturae locus non est, sed expectandum, donec infaritus et inflammatio cessarint. Alterum

206쪽

p. 78. Alterum vulnus gulae supra laryngem intor cartilaginem thyroideam es os hyoideum ita inflictum suit, ut liquida, ore sumta, per hocce Vulnus exirent insimulque vox deficeret. Uulnere rite tractato, vocem recuperauit aegrotang, inde No ster, neruo S recurrentes non discissos ibi fuisse. comi icit, cumque iste aeger pristinam vocem reCuperst-xit, optimo inde cum successu bronchotomiam in casu, ubi aer ob faucium inflammationem, aut ob peregrinum in asperam arteriam ingressum Corpus, intercipitur, institui, vulnus dein consolidari vOeemque restitui omnino posse, concludit. p. 8 . 6) Commentarius de hydrocete. Auctore Cl. BERTRANDI. Hydrocelis variae species sunt. Vel

enim aqua inter integumenta communia et musculum darios, vel inter hunc et cremasterem effunditur. Tertiam, quam assurnunt, speciem, aquae nimirum effusionem inter cremasterem et vaginalem

tunicam, Cl. Auctor negat, colligi autem eam in ipsa tunica vaginali cellularemque ab initio eiusmodi hydrocelen esse, asserit. Fractis enim cellulis aquam dein congeri, plures obseruationes ostendunt, hancque hydrocelis speciem frequentiorem esse, confirmant. De ultima tandem, quam

in ipso testiculo constituunt, specie Noster dubitat,

obseruationibus hac de re nondum confirmatuS. Ad has es aliae hydrocelis species referuntur, quae ab herniis ortum trahunt. Saepe enim intestina, omentum et vesica, causam dant, ut aqua in saccis congeri queat.

p. to 6. Quod ad curationem spectat, ea vel setaceis

vel causticis, vel ferro perficitur. In hydrocele recenti , quae in vaginali tunica fit et cellularis est, seiaceum septime conuenit. Si vero tumor amplus et vetustus est pluresque sunt cellulae, atque aquae

eopia insignis , feraceum locum non habet, sed in-

207쪽

cisso suadetur, ita tamen, ut cellularum cumulus minime laedatur. Inciduntur cellulae a parte inferiori ad superiorem, sique, euacuato humore, iacellulis conspiciuntur maculae, cavum tunc lin mentis impletur, quorum superficies lapide infe nati contuso cumque sapone permixto oblinitur, ut maculae erodantur. In ampla hydrocele, antequam inciso suscipiatur, aqua prius educenda, remedii S que corroborantibus scrotum fouendum, et suspensorio per aliquot dies sustinendum, atque, noua aqua collecta, saccus iterum perforandus. Ita namque gangraena et haemorrhagia, incisionem saepe

sequentes, praecauentur, haec autem felicius tunc demum instituitur. Valet haecce medendi methodus , Ubi tumor non adeo vetustus est et aqua tantum limpida exit; sin vero aqua subrubra vel atroxubescens, lurida et graveolens egreditur, incisio confestim suscipienda, saepeque testis exscindendus est. Si saccus nimium crassus, amplus, scirrhosus P. II s. deprehenditur, maximam partem exscindendus iste, non vero causticis tangendus est. Sin vero idem non adeo crassus et amplus conspicitur, lenior institui potest curatio. Sacci praeterea suppuratio

promouenda, ipse autem ita obliterandus est, ut nouae collectioni humoris nullus ultra aditus pateat.

) Commentarius de exosi bus ossium cylindri 9 P. IS .

rum, quarum nouam Deciem Constituit Cl. HOvSTET. Praeter exostoses a malo venereo, scorbulo CtC Ortas, alias a succo, post contusionem aut aliam externam violentiam extrinasato, natas Cl. Auctor annotauit. Prima earum species est, si succus in ipsa ossis cauitate subito et copiose colligitur, ita ut substantia ossis sensim detrudatur et exostosis exoriatur. Alia species est, si olla a succo, intra ipsam eorum substantiam effuso, distenduntur et intumescunt.

208쪽

scunt. Tertia tandem habetur, si exustos es, vel ab indurato perios eo tumido, vel a succo nutritio, super OS externe effuso, Oriuntur. Vltima haecce species a tumore scirrhosse, tum fixitate, tum dolore discernitur. A cancro autem incipiente dissert in eo, quod in hoc cutis color mutetur et venae intumel cant; ab aneurismate vero, quod hoc molle, pulsans, dolens sit et compressum cedat; aspurio demum, quod hucce subitum incrementum capiat, molle sit atque cutis fauescat. Exostosis, quae a succo, in ipsa cauitate estuso, producitur, cognoscitur, quod canalis ossis distendatur et mem-hri volumen undique augeatur. illa vero species, quae a succo intra ipsam substantiam estum oritur.

crescere nequit, nec ut praeCedentCS eleuatur.

Cuncta haec pluribus obseruationibus et figuris, tabul. q. s et C repraesentatis, illustrantur. I S. 8 in Commentarius se curatione hemiarum inresinalium cum gangraena. Auctore Cl. L o v I S. Intestina, per annulum ex abdomine egressa, saepe incarcerantur et gangraenam inde Congipiunt, quare, ne in vitae discrimen incurrant aegri, promtum auxilium adhibendum est. Quadruplex autem Obsermatur modus, quo gangraena accedat. Dantur nimirum casus, ubi aliqua tantum intestini portio in- carceratur, ita tamen, ut intestini cauitas minime intercipiatur. In hocce casu aegri leues duntaxat

dolores colicos, nauseas et vomitus experiuntur, stercoraria vero materies per viam adhuc bberam

transit. Magna itaque attentio hic requiritur, idque eo magis, quo minus symptomata grauiora videntur, quoue negligentiores plerumque tunc esse solent aegroti. Rebus interim sic se habentibus partem interceptam Occupat gangraena, qu3 Pe

spesta segmenta illa gangraenosa separanda, partibus sanis intactis suppuratio conuenientibuS reme-

209쪽

diis procuranda ulcusque detergendum est; quibus

cunctis rite obseruatis, perfecta saepe obtinetur coim solidatio. Notandum . praeterea est, saepe etiam alui obstructionem in memorato statu obseruari et, licet tota intestini cauitas intercepta non sit, faec lentam tamen materiem vomitu reiici. In casu, ubi eiusmodi hernia gangraenosa annulo adhaeret, dilatatio nocet; Ubi vero, rupto intestino faeces per vulnus exeunt, conuenit sane, si aeger ventri in Cumbit, quo faeces exeant et impediatur, ne in abdomen istae dilabantur. Clysmata insignem in tali statu opem ferunt; non solum enim sci, bala, diu retenta educunt, sed faciunt quoque,

ut faeceS, quae per vulnuS ex euut, versuS Rnum rursuS terminentur. De reliquo regimen RCCur

tum et strictum diu post curationem obseruandum est, interdum tamen idem istud nimis diu continu, tum nocet, quia coarctationi intestini fauet, a qua autem varia saepe Ori UntUr mala. Dantur deinde casus, ubi tota cauitas intestini p. 166. intercipitur. In his eadem fere symptomata, quae antea, obseruantur. Hinc de curatione tantum notamuS, partes gangraenosa S separandas et, si intestinum adhaereat neque partes uniri postin anum artificialem constituendam esse.

Tertius casus est ubi intestini gyrus liberum p. 1 68

in annulo constituit anfractum, gangraena Corrinptum. Minime hoc in casu intesimum reponendum, sed, nisi reuiuiscat, mortua pars separanda nouaque anus, alteram intestini cum ventriculo cohaerentem partem Cum vulnere conglutinando, procuranda est. Tali enim modo multos seruari, Contra vero unionem partium intestini separatarum fallacem curationem suppeditare et aegrotantes, post aliquos etiam annos, plerumque tamen citius,

rupto intestino et materie in abdomen egressa perire, ex adductis obseruationibus patet. Quartus

210쪽

p. I 78. Quartus demum casus est, ubi hernia gangramnosa insimulque adhaerens infestini gyrus animaduertitur. In hoc casu si sanae partes annulo adhaerent, accidit saepe, ut parte corrupta separata et faecibus per vulnus euacuatis posio aliquot tempus, flatu in meliorem mutato, beneficio adhaesionis materies faeculenta pristinam viam transeat et per rethim intestinum eua Ctur. p. 18 . Primarium inter curationes locum obtinet methodus RAMDHORII, Chirurgi Bruns inicensis,

quippe qui post separationem portionis intestinatis

alterum intestini extremum superius in inferius inseruit et ita vitam aegri seruauit. Ex his pariter, quae hactenus diecta sunt, patet etiam, quo modo

vulnera intestinorum pertractanda Veniant, Cum plura cum curatione herniarum gangraenosarum communia habeant.

P, λ*ῖ. 9 Commentarius de utilitate iniectio tam aquae calidae in uterum, secun inarum portione pol ab9rtum reliora. Auctore Cl. RECOLIN. In aliquot foeminis, in quarum utero post abortum aliqua secundinarum pars remansit, aquam calidam aliquoties ope syringae in ipsum uterum iniecit. Quo facto symptomata non solum mitiora reddita sunt, sed secundinarum etiam reliquiae posthac exierunt. Aquam simplicem calefactam, utpote magi S soluentem, reliquis iniectionibus anteponit. Secundinas enim non solum hac ipsa detrudi, sed et humores putridos laetidosque nec non sanguinis grumOS eadem elui uterumque plane purgari, asserit. P. 2I6. 1οὶ Commentarius de methodo, placentos mis par tum extrahendi deque diuerss, quas operatio iisa pro rei qualitate exigit, cautionibus. Auctore Cl. LEURET. Primo tempus extractionis placentae considerat Noster. Si Demina fortis satque vegeta est, parua

SEARCH

MENU NAVIGATION