Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

disset eum sua de testibus inaugurali dissertatione, nisi tempore et copia rerum fuisset impeditus. Etsi autem anno quinquagesimo septimo demum prodierit hicce libellus, probat tamen Cl. MONRO, pauiS,Cl. BLACK II. professoris Glasgouiensis et Cl. REI- MARI, medici Hanaburgensis, testimoniis hanc suae inuentionis aetatem; licet CLIIvNTERVS, Undecim annos ante, idem se obseruasse asserat, viteriusque arbitratur Noster, ex inaugurali sua dissertatione Cl. HvNTERVM hanc opinionem demum didicisse, et ex egressu vasorum lymphaticorum ex glandulis conglobatis male eum conclusisse, illa esse vasa absorbentia. Argumenta, ab aduersario adducta, reliqua perpendit, neque experimentis fulciri eadem, annititur declarare, immo ex aliis at illo-xibus eandem hausisse, id quod docte eleganterque

exequitur.

Sunt autem alia quoque ac lymphatica vasa, pquae absorbendi facultate instruuntur, hinc in sequenti disquisitione Cl. Auctor, rubrarum sic dictarum venarum absorbendi virtutem perpendit. Denegauerat hanc venis potentiam Cl. HvNTE Rus ex praeco ficepta opinione, lymphatica vasa sola esse absorbentia, autumans, hanc suppositionem cum simplicitate atque perfectione naturae non conspirare. In Ouiparis autem animalibus et auibus, quum neque lymphatica nec lactea vasa sint, venas resorbere necesse est, in uiuiparis absorbent vasa placentae, ad nutriendum foetum, in qua tamen, nec non in chorda umbilicati nemo potuit vasa lymphatica demonstrare. Porro suida, in venas iniecta exsudant per cutim et caua corporis, cuius rei demonstrandae caussa varia instituit tentamina Noster,

quibus constitit diuersa sui da per mesenterigas venas in intestina transprimi, et facilius quidem in

eorum caua, quani in arterias. Immo olim iam

422쪽

chylum, spiritum vini, aliaque fuida, a venis

mesaraicis resorpta aperte viderunt. Ex quibus itaque argumentis experientiisque tela contra suum aduersarium conficit Noster. Ρ- 6S, Operam tamen dat Cl. MONRo, ut explicet usum generalem duorum systematum venarum ab-sexbentium in animalibus uiuiparis. In animalibus uiuiparis lymphatica adsunt vasa aeque ac lac ea; sic enim concludit Noster, quo utroque destituuntur ouipara, quum Vero lympha commisceatur mediantibus iisdem cum chylo prius ad sanguinem ille quam deseratur, ergo lymphatica vasa data sunt, ut serviant lacteis. Quoniam tamen chylus in Ouiparis recipitur a venis mesaraicis, lente iam cum sanguine miscetur, inprimiS, quod eidem circulandum sit per hepar, prius ad cor quam deseratur. Quod autem vasa Venosa simul resorbent in uiuiparis, duplex adhuc ratio esse videtur, primo, quod per illa resorbeantur particulae singulari usui inserviturae, v. c. in sangui DC venae portarum ad secretionem bilis, et sic porro, secundo, quod non omnis absorpta Particula cum chylo misceri potest,

sed tantum pars elaboratior et saponacea, qua2 dissoluendi, acria obtundendi et heterogenea viaiendi vim habeat; si quidem per obseruationes demonstratum sit, et analogia confirmatum, vasa lymphatica absorbentia suis orificiis latius patere, ac in halanteS venarum rubrarum ramos. Neque obest,

vasa quaedam . lymphatiza in rubraS venaS aperiri, quum maxima eorum .parS per omnem longitudinem ductus thoraci ci desinat. p. 69. Haec ad defensionem sui contra Cl. HvNTE-RvM hucusque disputauit Noster, in pyscriptu,

quod dicit, mentionem facit atque dilucidat opinionem Cl. Α κ E N Si DE, qui in Philosophicol trans offi0ns sor. 17S7. Vol. J . P. I. p. 3za. pariter Obseruationes de origine et usu vasorum lymphati

corum

423쪽

corum in animalibus proposuit, quarum vis eo redit, ut ex similitudine vasorum lacteorum atque lymphaticorum, ratione structurae, ad simile absorbendi ossicium concludas. Tandem, quae de dultibus glandulae lacryma-plis obseruauit, subiungit. Hos in brutis animantibus viderunt multi, in homine vero absconditi manserunt, ut alii subsidiarias lacrymarum vias servit quaesiverint. Iam anno huius seculi quinqiuagesimo tertio, in detegendis hisce ductibus Occupatus Noster, duo vel tria subtilia admodum orificia ad internum latus superioris palpebrae aperta vidit, in quae immittens minores setas versus glandulam lacrymalem ex his continuari ductus perspexit, sequentia repetita tentamina iterum dubiam reddiderunt praeconceptam opinionem, quippe quum non adeo feliciter succedebant, sed tandem de veritate conuictus fuit. Hyeme nempe anni quinquagesimi et septimi in superiori palpebra versus

canthum externum tria vel quatuor orificiola perspexit, quibus immitti potuerunt setae, versus glandulam dirigendae. Quo eo facilius haec paterent, in aqua, sanguine tincta macerauit oculum, adeo felici eventu, ut ductulos, Ceu tubul OS capillares, rubro humore repletos inuenerit, in quos pro lubitu fetas immittere posset et extrahere vicissim. Duffus autem hi per varias glandulas transibant, quare glandulam lacrymalem ad congregatas glandulas refert. Immo hydrargyro immisso ductus hosce ramosos fieri vidit, et cuncta iconibus additis confirmauit. Pluribus denique experimentis idem

reperit. In auibus unus est atque communis ductus, in homine plures , quare solum lacrymarum secernendarum organon est haec glandula, plures autem ductus, quo parua earum copia, simul egrediatur, nec molesta fiat oculo. Et haec quoque inuentio solertis indagatoris gloriam auget.

IU. De

424쪽

IV. De Cataracta. Theses ex Anatomia et Chim gia Praeside M. IOANNE BAΡT ISTA AN-ΥΟNIO ANDO VILLE Profestare regio

nensiS Art. Mag. etc. Ρarisiis in regiis Chirurgorum scholis d. I Iun. Ι7 7 pro actu publico et solenni cooptatione tuituS est. UO.

Cum in altera, chirurgica huius fractationis

parte, Cl. Auctor tantum de extractione catar ctae egerit, in priore nonnullas tantum obseruatione8 praemittit, quae corneam, Vueam et lentis fabricam et sedem concernunt, ex quibuS ea, quazicone declarantur, breuissimis indicabimus. Membrana, pupilla perforata conspicua, quam iridis nomine Noster habet, breuissimo ligamento scieroticae eo in loco adhaeret, ubi haec cum cornea committitur. Septum iridis a maiori circumferentia ad pupillam undatim excurrentes fibrae formant, huic a parte posteriore adhaerent lingulae albentes ex processibus ciliaribus deductae. Hae lingulae in maiori crystallini convexitate teneriores sunt, et partim impediunt, ne mucus a crystallini humoris attritu detergatur et maior iridis circumferentia

his fulta planam superficiem obtendat. In iride duo circuli vasculosi adducuntur, in quos vasa septi

confluunt. .

Post iridem in maiori eius circumserentia tinnuissimae prominentiae albidae excurrunt, quae pro cessiis ciliares constitulint, anterior eorum extre mitas in orbem effingitur et circulum ciliarem ex cedit, procelli is duos per hanc suam extremitatem

unitos inuenit Noster, ex qua unione fiebat rostru ium

425쪽

luna, ex cuius convexitate lingulae supra deseriptae oriebantur. Inferna processuum ora plures flexus continet, et retinae et vitreae membranae flexus ita adhaerent, ut flexus inde sumant. Si membrana

tollitur, apparebit in aqua limpida obseruanti cuiusque proces s ora externa super fwndum solidum, cauern9sum tamen, Ha, cum funiculis albis, qui a protuberantia communi nascentes ad i 0r de unt. Postoa crystallinus humor, eius sirus in capsula, P in qua libere haeret et imbibitione nutritur, ad-liaesio capsulae ad partes Vicinas, mutationes lentis . post cocturam et macerationem in acidis aliisque liquoribus et inde definienda fibrarum directio describitur, inprimis vero lamella crystallini microscopio subiecta ita declaratur' retaculum fisis rectis pene parallelis, flamentisque longe leuioribus transverss subtiliter contextum; ex Abrarum cum lamentis unione innumeri exsurgunt pori quadrati longiores piteratis saepissime obseruationibus lamellarum interiorum fibras densores comperimus, quam exteriurMm,prctiusqu in illis exiguiores pori. Detineatur lamella similis ex squalinae crystallino desumpta. Capsula lentis, a vitreo deducta, duplex describi- p tur, posterior tenuius est fossulum impressum inuestiens, anterior retinae produc tionibus firmata videtur. Non tantum Vero ambitus capsularum et retinae ad limbum crystallini cohaerent et usquo ad Processus ciliares producuntur, sed et surculi albi veluti neruosi utramque eapsulam perreptant, ex quibus omnibus firmum satis pro subtilitate partium surgit ligamentum, quod ciliare Vocant. In chirurgica huius trailationis parte cat, P. Gractam tunc adesse ostenditur, si color trans pupillam conspicuus in album, flavum,subnigrum Cef. mutatur et visus imminutio Vel plenaria abolitio sequi. tur. Obseruationibus ita variis adductis ostenditur.

et crystallinum ipsum opacum fieri posse, et capsulas

426쪽

fgillatim nunc spisso luto aqua diluendo, nunc

concretionibus post macerationem persistentibus oblinitas, nunc ex omni parte opacas, est e, ex quibus P. 8. omnibus colligitur, Cataractam vel esse crystallinam. vel capsularem, Vel ex utrisque compositam, et

crystallinam quidem vel mollem diei posse, si lens

ex omni parte sol uta est, vel solidam, lente exsiccata et mole imminuta, capsularem vero in anteriorem

et posteriorem diuidi posse, compositamque ex his intelligi. - .. V Causas nune breuissimis attingit, in signis autem

declarandis accuratius versatur. In his alia ab aegro, alia a chirurgo percipiuntur; cum nos omnia huC tranSferre nequeamuS, addamus tantum ea, quae

crystallino anteriori propria sunt; haec superficiei proxima, vel Convexa et coeruleo candida vel plana in centro albida, vel acuta in apice albicans, in circumferentia glauco colore cincta deprehenditur. His iungit quoque prognostica signa et quaenam cataracta operationi suscipiendae apta sit, quaenam tangi nequeat, succincte proponit. P. I P. Cum cataralla vel depressione vel extractione curetur, depressionem minus tutam pronuntiat Noster. Acus enim non tantum musculi abductoris tendinem sed neruum ciliarem,processus, ligamentum cet. laedit, ruptis vasis membranae choroidis, sanguis effunditur; crystallinus, si dissolutus fuerit, inaqueum humorem effunditur, si solidus vix perfecto deprimitur, pupillae partem obturat, et in alias et peruersas sedes deducitur, immo in cameramanteriorem propellitur, quibus incommodis omnibus operatio per extraictionem facta obnoxia non est. p. II. Si crystallina est, lens extrahatur; si capsularis an-turior, cRpsula crueis in modum incidatur et lens extrahatur, si capsularis posterior est, incisa capsula interiori et lente extracta etiam posterior simili modo incidatur, tunc enim, via radiorum ad refi-

427쪽

nam libera erit. Duplici itaque scalpello opus est.

uno cornea descinditur, altero capsula finditur. In corneae incisione aptum est scalpellum Cl. D E p LA FAYE quod una facie, recurvum latere duntaxat scindens est, excepto apice, qui anceps deprehenditur, et a Cl. Auctore delineatus sistitur. Hoc aegro rito disposito ad semilineam a coniunctiva potiusy a sole. rotica coniuncta distantiam, ad minorem oculi ungulum in corneam immittitur, et e regione pupillae ad latus oppositum dirigitur, quo eandem Corneam

in opposito loco perfodiat, fissura usque infra pupillam producta, quo facto instrumenti acies introrsum conuertitur et, cornea di si ecla, retrahitur.

Cornea incisa, de incidonda capsula sollicitus siechirurgus, quod scalpello a Cl. Auetore proposito et delineato optime perficitur. Hoc stylo simile ab una parte aciem quandam productam habet, alteraque parte obtusum existit, et parte hac obtusa sursum spectante ita per pupillam in cameram poste xiorem adigitur, ut iris sine laesione quodammodo sursum premi possit, nec ipse, nec processus ciliares laedantur, tunc parte acuta incisio capsulae praestatur, Vsque ad marginem oppositum producitur, et porro Versus minorem Oculi canthum,

ora pupillae paulisper retracta, inuerso instrumento sectio perficitur, qua facta lens saepe sponte cadit et extrahitur. In cataracta capsulari anteriori et saepe etiam posteriori, cruciata sectione simili modo perficienda operatio absoluitur.

428쪽

Institutiones Pathologiae medicinalis Avictore

H. V. GAVBIO. Leidae Batauorum apud Samuelem et Iohannem Luchimans I7s 8.

8 mei. Alph. I. pl. 8.

Compendia scientiarum struere et ex amplissima

cognitione, quam discendo et texperiendo acquisiuimus, praecipua disciplinarum capita in ordinem digerere, primasque lineas ducere haud vulgaris labor est. Hunc in pathologia suscepit et egregie perfecit Cl. Auctor et ita non solum auditoribus suis sed et aliis, qui veram et solidam, ab

omni hypothesium fuco remotam, morborum cognitionem expetunt, satis fecit. Ideam itaque OPeriS exponere, et ex omnibus succincte elaboratis doctrinis nonnulla breuiter indicare nostrum est. Quod si vero rerum propositarum copiam breui recensione assequi nequeamus, excitabimus tamen lectores nostros, ut has ipsi institutiones euoluant.

et, quae in iis solido proposita sunt, penitius intelligant. γPraemissa igitur breui introductione in omnem medicinam, in pathologia generali naturam, Causas et symptomata morbi tanquam obiecta pathologiae in genere diiudicat. Ira speciali tractatione in naturam et differentias morborum accuratius inquirit, et quatenus solida et fluida varie mutari possint, perpendit; potentias nocenteS et causaS mo borum postea fusius considerat et assiones laesas ceu seinploma ta in sensu et motu, nec non in actionibus vitalibus, naturalibus et sexus sigillatim prο- ponit; tandemque tractationem de morborum disserentiis accidentalibus subnectit. Vita et sanitas, morbus et mors obiecta medicinae sunt, et licet priores secundum naturam,

429쪽

t et in

posteriores praeter et contra eam eueniant, omnes tamen ex causis physicis pondent, et naturales dici merentur. Mens nimirum humana vi commercii, quod eidem cum corpore intercedit, fabrica et mixtio solidarum et fluidarum partium, et reS innumerae nos ambientes singulari agendi potestate praeditae, triplices vires sistunt, quibus et salutares et minus salutares mutationes inducuntur, quae si apte conspirauerint ex lege naturae vegetamsongaeuitatem, sin minus, morbo S et mortem in ducunt. Medicina itaque es scientia et prudens es' rectis Virium naturae humanae ad vi ne et sanitatis amorbis et morte tutelam. illa itaque duplex medico imponit officium, alterum seruandae vitae et sanitati S, alterum morborum curandorum. Hinc systema pinstitutionum medicinae in duas partes distribuitur, scilicet in hygienen et latricen. Illa officium medici circa hominem sanum tradit et physiologiam, semioticam physiologicam et diaeteticam complectitur : haec officium medici circa hominem aegrum perpendit et pathologiam, semioticam pathologicam et therapeuticam' sistit. Fundamenta nunCharum doctrinarum, quatenus et certa et dubia sunt, summatim considerat Cl. Auctor et se ad pathologiam tantum explicandam conuertit. Pathologia cognitionem hominis sani praesup-pponit, ad hanC enim normam aegrum considerat et dum ostendit, quomodo morbus distola sanitate, viam ad medendi methodum sternit. Haec vero disciplina medica morbi naturam, differentias, causas et effectus perpendit. Status corporis humani viventis, quo fit, ut actiones homini propriae non possint apposite ad leges sanitatis exerceri, morbuS dicitur, natura itaque morbi generalis in male effossis corporis vivi conditionibus illis, quibus id aptum est, suam conferre symbolam ad allioneS humanas,

sita est. Colligenda itaque sunt Phenomena sani

430쪽

eorporis ex eius mechanisino et viribus , rnec non ex actione corporum applicatorum et ingestorumpendentes et examinandae historiae morborum ex Cl. Medicorum obseruationibuS concinnatae, ex

quibus praecipue vis naturae in morbis deducitur. p. 2 . Morbus mutationem corporis a statu sano ponit et est effectus corporeus determinatae potentiao, cuius vi existit. Hinc deducitur scrutinium causa. rum , quae a medicis varie distinguuntur; praecipue autem ad remotas et proximas respiciendum est; illae singulare aliquid conferunt ad morbum produ- Cendum, neo tamen eundem, nisi coniunctae indu

cunt, haee, ex concursu omnium remotarum n stta,

sola integrum morbum constituit. Raro tamen simplex est causa, sed ex pluribus conditionibus concurrentibus composita, morbus itaque gradu mutatur, quotieS quaedam, totum componenteS, causae deficiunt vel accedunt, ex quare ratio durationis, incrementi, decrementi et paroxysmorum dari potest. In harum rerum scrutinio compositam causam primum in simplices resoluere, postea omnes componere debet medicus, quo ex his morbus totus

cognostatur.

p. 32. Attendenda vero sunt seminia morborum strie causae praedis ponentes, quae, corpori insitae, morbi generationi fauent, et potentiae nocentes siue causae occasionaleS, quae in corpore, in quo dispositio est, morbum producunt. Requiritur autem mutua utriusque speciei assinitas, quo in unum esse lumconspirent, si enim una alteram destruit, morbus

non Oritur.

p. 3 . Symploma Vi V0cis est omne id, quod homini

accidit et in aegro tantum attenditur, in quo sensibilem quandam a statu naturali mutationem notas, quae ex praesente morbo nascitur, ab eo tamen et causa diuersa est, et illam praecipue status morbosi partem efficit, quae in sensus aegri et medici OC- currit,

SEARCH

MENU NAVIGATION