장음표시 사용
431쪽
currit. Pendet autem vel a morbo, vel a causa, vel ab alio symptomate, et haec accurata disquisitio et subordinatio multum facit ad intellectum naturae morbi, estque vera via, qua ad hunc ducimur. Quo-P 3.
niam autem in morborum decursu naturae molimina, quae a vi vitae pendent, obseruantur, illa quoque attendi, et symptomata afflua dici merentur: licet enima vi morbi saepius sollicitentur, peculiarem tamen indolem habent, et symptomata salutaria a morbosis certe distingui potiunt. Ex illis itaque in omnibus morbis praesentibus intelligitur, quid sine naturae propriam salutem propagantis certamina. Neque haec quamuis salutifera sint, semper moderata deprehenduntur, sed interdum iusto debiliores , interdum modum CXcedenteS, a medico moderari debent. Haec etiam epigenomena dicuntur, sed et alio P. ψαsensu fortuita quaedam aceidentia in ipso morborum decursu obueniunt, quae a causis variis ambientibus pendent, et cum statum morbi mutent, separatim quidem consideranda, nec cum veriS m O
borum symptomatibus confundenda sunt; haec enim sunt necessaria, essentialia et primaria, illa minus necessaria et fortuita veraque epigenomena dicenda. Vera etiam morbi symptomata ordine quodam eueniunt, et ita considerari debent, alia enim sunt perpetua, alia temporaria. His in pathologia generali praemissis, ad specia-P. Sa. lem progreditur Cl. Auctor, et quo differentiae, quae inter morbos accidunt, melius intelligantur, a simplicioribus ad magis compositos progreditur. Ad morbos simpliciores accuratius considerando analysis chemica corporis humani omnino facit, quam generalem praemittit, postea morbos solidi simplicissimi, vivi, continentis et instrumentarii. scilicet fibrae, et huius vi vitali pollentis, canalis, organorum et viscerum morbos sigillatim recenset.
432쪽
Simili ratione morbos suidorum considerat, et primo quidem vitia cohaerentiae et auritatis humorum distinguit, alia a secessione humorum orta addit, tandemque humorum singularium chyli, sanguinis. et succorum secretorum morbos examinat. lnde ad humorum morbos relativos accedit, et quantit tem eorundem vitiatam, fluida loco aberrantia motusque vitia in humoribus subiungit, et, quomodo ex his morbi compositi fiant, declarat. Seligamus ex his morborum differentiis, cum OmneS tangere nequeamuS, nonnullaS, quo methodus docendi Cl. Auctoris inde cognoscatur. Post-
p. 66. quam ille vitia solidi simplicissimi in debilitate et
rigiditate exposuit et in illa laxum, iners, flexile, tenerum, tabidum, fissile et fragile, in hac tenax, durum et fugite quasi vitreum distinxerat, ad mor- p. 72. bos solidi viui eruendos se confert. Vim vitalem solidi dicit, qua id ad confatum irrit menti se contrahit et crispat; inde et sentiendi et mouendi facultatem inuoluit, et licet vis illa per uniuersum corpus vitium diffusa sit, in diuersis tamen partibus corporum et in diuersis hominibus diuersimodo viget. Vis vitalis ab animali distinguitur, licet
haec illam excitet; est Do μων HIPPOCRATIS in solidis haerens non in fluidis, nec ab elementiS, nee a mixtione pendens. nee cum vi elasticitatis, attramonis, effervescentiae confundenda; an vis electrica R Sic dubie de vi vitali enunciat Cl. Auctor, eam tamen ab omni alia vi motrice corporum liue usque detecta distinguit, nec eam a fluido, quale p. 79. Derueum Ust, deducere audet. In morboso itaque statu, ad quem nunc considerandum se conuertit Noster, et torporem et irritabilitatem tanquam duo extrema a statu sanitatis aberrantia distinguit. Irri
inbititor est solidi viui tanta sensilitas, ut leuibus Musir
num tenser perturbatur; Turpor varo ponit solidi vivi
433쪽
imminutam vario gradu se ilitatem, hinc, ad irria
tamenta nifus in contractionem tamparuos, ut non fu*eiat iis producendis motibus, quor oeconomiae farus potu se . Cl. Auctor itaque ad sensilitatis et nisus diue sos gradus praecipue respicit, quae, nostro quidem
iudicio, a mutuis solidi et fluidi assectionibus depem
In fluidis morbi cohaerentiae et aeritatis pri- P. Iz6.rnum Considerantur et ratione prioris ad tenuitatem et spissitudinem, ratione posterioris ad mechanicam et chemicam, respicitur; cum etiam haec in humoribus magis indaganda sit, viam causalem ad eam vibterius declarandam eligit. In morbis humorum relativis quantitas primo P. 177. consideratur, et plethora ad molem, ad spatium et ad volumen distinguitur. Prior molem sanguinis ita exuberantem ponit, ut partibus continentibus ob nimiam distensionem molesta sit. Haec vera est et absoluta. Secunda ex imminuta systematis circulatorii capacitate oritur, quantitate sanguinis haud pariter imminuta. Haec respectiva est , et firmis partibus nimis constrictis debetur v. c. in terrore, ita accessu labrili. Tertia aucto rarefacti sanguinis Volumine molem veluti auctam mentitur, quanquam huius nulla sit exsuperantia. Haec spuria est et a calore aeris, balnei, febris inflammatorii imducitur.
Motus humorum intestini vitia dissicile cognos-P. I93. cuntur et ex sermentis chemicis sano sensu explic tis tantum quodammodo illustrantur. Motus progressivus non tantum auctus et imminutus a solidispendet, sed et in directione abnormi peccat, quacttamen idea ex peruersa viscerum et partium constitutione pendet.
Ad causarum examen nunc se Conuertit Cl. Au p. zo .ctor et potentias nocentes in vari A sex rerum non
uaturalium vicissitudinibus et vitiis, et primo quidem
434쪽
noctuis aeris potestatibus, nec non in cibo es potu. P. r s disquiri . His adiungit potentias, quae virus habent. Venena alia ex figura mechanice, alia ex mixtione chemice agunt, ex his alia putridum inducunt humoribus, alia vasa constringunt et humores inspissant, alia pernicissima vi ipsum principium vitale inuadunt, singularium tamen actio, cum adeo obscura sit, explicari vix potest, cum et sint, quae genesi quasi continuata multiplicentur et propagentur , cum in variis mirabilis facultas faenos humores in sui similitudinem conuertendi perspiciatur, nec a seminio verminoso, nec a metu vel
animi assectu vehementi, nec a stimulis solidi, nec a fermentis fluidi omnis repeti postis venenorum esticacia. In causis morborum ulterius diiudicandis ad errores in motu animali progreditur Noster et damna ex posituris et motibus singularibus v. c. statu, sessione et decubitu explicat; simili ratione exercitationes mentis immodica S, vim noxiam animi perturbationum, excessum somni et vigiliarum, et cretionem et retentionem in Ordinatam perpendit; tandem de calculi et vermium genesi et nocumentis agit et alia forinsecus admota addit. Seminia morborum in naturalia et ea, qUae praeter naturam sunt distinguit. Illa sunt, vel comm nia vel propria; ad Communia praezipue referuntur,frmarum c0rporis humani partium cusistem nexusque
haud insuperabilis οῦ succ0rum multitudo et cru in facile mutabilis p enuntium numerus, subtilitas, implicatio; superficies meatibus Undiqur patens, Princi tum vitae
larum gener sis fundumentum in motibus harmonicis p tum, etc. quae nostro quidem iudicio sunt conditiones corporis vivi, non causae ipsae, sed rationem sistentes, cur corpus non omnibus causis absoluto
resistexo possit ; inter priuata seminia, aetatem
435쪽
sexum et temperamentum recenset et idiosyncrasam subiungit. Ad ea, quae praeter naturam sunt, seminia, haereditariam dispositionem ex utero materno aut lacte nutricis propagatam, morbos simpliciores, qui diu sine incommodo feruntur et per accessionem aliorum seminiorum vel potentiarum demum euoluuntur, refert. His adiungit Cl. Aes Oxtractationem p. 3ro. de disterenti causarum morbiscarum constitutione et ostendit, quam attente medicus et Ordinem et disserentiam causarum occasionalium et praedis ponentium in morbis indagandis inter se conferre
debeat, et vires naturae medicatriceS examinat. Continuis vitae actionibus destrueretur corpus, nisi nutritio accediret; vulnera et alias laesiones natura
in solidis restituit, et humores peruersos subigit et temperat. vii in crisibus videmus, cui usui varia data sunt emunctoria. Inde profluunt motus automatici irregulares quidam, sed saepe salutares, ex quibus febris prae reliquis attendenda est. Nec menti desunt conamina, quibus sanitatem tuetur; huc certe rerum noxiarum fastidia, aut medicatarum appetentiae pertinent, et memorabilis quoque est facultas alluefaciendi in utroque hominis principio, perquam multis ea innoxia sunt, quae aliis morbum inducunt. Dubia quaestio est num haec facultas menti, an corpori, adscribi debeat ξForte utrique, licet explicatio phaenomenorum
His in causarum examine accuratius propositis p. 337- ad symptomata progreditur Nocter et ad qualitates
sensibiles alienatas v. c. colorem, foetorem, duritiem et vitia excretorum, praecipue vero adaesiones
laesas respicit. Ex his uniuersales scilicet dolorem p 3 si et a'xietatem primo considerati Dolor eis trisissent otiosui generis, quam ita percipit menta, Ut semper ad aliquam sui eorporis partem, tanquam quGe vim
patiatur, referat. Nititur igitur mutuo inter mentem
436쪽
et Corpus commercio: Corporeum, quod in eo est, ad certas mutationes partium sensibilium refertur. per continuo S neruoS ad sensorium animae perlatas, essicit tamen in mente angorem et molestiam. Induet dolores sine causa manifesta corporea oriri posse autumat Noster in insomniis scilicet et delirio. Num vero a sola potentia, quae laesionem continui minitatur, an motu fluidi per neruo impedito pendeat. dubia est quaestio 8 Vtrumque nostro quidem iudicio concurrit. Et ἀνωδυνια, qua aegri dolorificas mutationes non percipiunt, inter symptomata referri meretur. Pruritus est sensatio dolori proxima et doloris initium facit, et irritationem sensu quidem non tristi, sed inquietante tamen molestam ponit, in externis partibus non tantum percipitur, sed leniores stimuli, in internis partibus oriundi, huc quoquo reserri p0ssunt, quorsum irritabilitatem hypochon-driacorum et hystericarum refert, et anxietatem a dolore distinguit Cl. Auctor. A praesenti malo dolemus, ab imminente, quod auerti aut superari ne quit, angimur, in anxietate igitur imaginatio malo assicitur: Sed dantur quoque anxietatis causae in corpore, quando impedimenta circuli humorum et respirationis percipimus. Hoc itaque symptoma, quod magis, quam dolor, systemati vitali, tanquam
monitor malorum datum est, a medicis omnino attendi merotUr. Ad exercitationes sensuum laesas nunc se convertit Cl. Auctor, et post organorum externorum
vitia, etiam internos sensus in delirio potissimum laeso S examinat. Delirare dicitur, qui ideas, sibi ab
internis causis natas, ad res externas refert, praτ'
sentia igitur percipit, quae absunt. Hoc in statu, licet sensationum exercitium peruertatur, praecipue tamen facultas iudicandi in vigilante perturbatur. Delirium itaque inducunt tenor medullae Cerebri generisque nexuosi infirmatus et virtus sentiendi
437쪽
inde labefactata, circuitus humorum infensor ad encephalum potissimum directus, fibrarum sensoriarum siccitas, rigiditas, per quas minuS mo biles mutabilesque redditae status semel comcepti nimis tenaces sunt, irritamenta in sensorium commune vel proxime vel per consensum agentia, et impedimenta alia, quae encephalo vim inferunt. Inde et patet, quid dispositiones ad morboS, V. C. in temperamento melancholico ad deliria excitanda praestare possint. His expositis ad facultatis motri-Ρ 393cis symptomata progreditur, spasmi et paralyses examinantur, et somni affectiones morbosae enar
Symplomata motuum vitalium in respiratione P imotuque cordis et arteriarum; naturalium in appetitu, actione primarum viarum, mictione et excretione culanea; sexusque in utroque sexu obseruanda
postea succincte enumerantur, et ad differentias morborum ordinandas progreditur. Ad hanc rem P. 46 optimo faciunt symptomata, quae multifaria concursione et successione et pro partium, in quas incidunt, diuersitate, distinctos morbos exprimunt. Quilibet morbus sua habet symptomata propria licet igitur natura morbi nos lateat, vel inter diuersas medicorum opinionos ambigua sit, symptomata tamen partem morbosi status euidentissimam ess-ciunt. Cum igitur mutua inter morbos detur assinitas , et genera et species poterunt constitui, ita, ut sperandum sit, morbos ad normam historiae naturalis scriptorum digeri et in ordinem systematicum redigi poste, qui ab omni hypothesi sectarumquo commentis liber sola nixus fideli obseruatione consstit. Sub finem fandem Noster morborum differen-p. 6 itias accidentales ab Origine, sede, cursu, gradu, indole et euentu definitas exponit. In morborum
differentiis ab origine deductis haereditarios et
438쪽
congenitos ab acquisitis siue aduentitiis distinguit. Hi in pandensos et sporadicos diuiduntur, quorum priores vel endemii vel epidem ii sunt, reliquae differentiae ab anni temporibus, temperamentiS, aeta tibus et sexu desumuntur. VI.
Dissertatio inaug. de epiphysium ab ossium dia- physi diductione, Auctore M. GEORG.
CHRISTI AN. RElCAEL. Lipsiae ex ossicina Bretthopsia I 7S9. is . pl. 6 . tab. aen. a. Inter eos m0rbos, qui iuniorum ossibus proprii sunt,prnecipue epiphysium ab ost tum dia physibus dedia fio attendi meretur, quam Cl. Auctor in hac dissertatione considerat. Praemissa itaque introdustione, in qua, hunc morbum a plerisque fuisse neglet tum , demonstrauit, ipsarum epiphysium ge- p. . Desin modumque crescendi describit, qui vasculis, in epiphysium substanti, cartilaginea repertis, prae' cipue perficitur, quippe quae materiem ibi aduehunt ossuam, particulaS adponunt, totamquae p. 6.Dpi Physin tandem in OS mutant. Huius osseae nunc
fa me epiphys eos structura, ab illa diaphysium
multum dii fert. Scilicet, olla praecipue artuum in media parte compage laminarum arctissime iunctarum sunt fabrefac ha, versus extrema autem laminae illae sesedentes spatia intermedia efiiciunt, quae mire intertexta cellulosa tela occupat; epiphyses vero meri S cauernulis construuntur, quas a laterelaminae quaedam osseae compingunt, eo vero in loco. ubi cum aliis ossibus tam in articulo coniun-iungtur, quam ubi cum aliis ossibus concrescunt,p xl mina cartilagineae illas inuestit Utrumque vero 08 et epiphys eos et diaphvs eos variis eminentiis et laueis mutuis, quibus inter se committuntur, est instru-
439쪽
instructum , qua cohaesione prouida natura sortiorem effecit nexum, quem quoque, adiuuante perios eo, magis fri nauit, donec tandem hilec ossa omnino concrescutit et unum corpuS eficiunt; quae mutatio, etiam harum appendicum mutat nomen, siquidem tunc appellantur apophyses. Hae mutationes commodam Auctori dederunt occasionem, ut, quomodo ossa per diuersa vitae stadia mutantur et epiphyses cum diaphysibus concrescant, consideret. Ast sunt multae z usae, qURep. 9. Ostium incrementum impedientes epiphysium cum diaphysibus retardare possunt unionem, uti sunt graues atque diuturni morbi. Quemadmodum enim omnia ossa variis morborum generibus sunt p. I robnoxia, sic in primis horum appendices ob raram atque pumicosam substantiam illis infestari solent. Cum enim illius cauernulae tenui membra ita innumeris vasis referta, oleumque medullosum includente inuestiantur, inde, si haec vascula obstruuntur vel inflammantur, omnes inflammationis sequelas et effectus perpeti debent, qui tandem eo peiores fiunt, si oleosus medullae liquor corruptu et acris omnes, etiam durissimas, ossium partes
arrodit et destruit, siquidem inde plurima ostium vitia originem ducunt. Ipsa epiphysium ab ossium diaphysi diductio haud raro his ex causis oritUr . ad
quam considerandam nunc propius Recedit Aui Dr. p. 13. Postquam igitur veteres hune morbum notatu iam censuisse dignum monuit, illum accuratius describit. Scilicet, quando appendices illae vel capita, quibus inprimis ossa cylindracea artuum praedita sunt, a media illa parte, quae di physis vel corpus appellatur, et quacum cohaeret, se edit, dicitur diductio. Quae cum variis a causis P. I oriri soleat. inde varie distinguitur, Alia est, quae a causis internis oritur, et dicitur spontanea. HaeC. praecipue in iuniorum infantum corporibuS euenire
440쪽
solet, quando articuli intumescunt et rachi fici fiunt, vel si a corrupta materia arroduntur et pessimo illo spinae ventosae aut paedarthrocacis malo afficium tur, ubi haud raro, ut epiphyses e sede sua moueantur, Contingit. Neque vero solum iuniores, sed et adultiores hoc morbi genere afficiuntur, uti in corporibus iuuenum scorbuto enecatorum Obseru tum fuit, vel quando morbosa materia ad articulos P Isi per metas asin transfertur. Alia diductionis ratio est, quae a causis vel violentia externa inducitur, et dicenda violenta.
Haec duas in classes iure distinguitur, quarum altera facillime fieri potest, quando epipli sis in loco
Commissurae tantum diducitur, uti euenit, dum in Partu ipso foetus minus prouida manu educitur, vel dum teneriores puerorum artus variis motibus vehementius premuntur, aut adducuntur; altera,
quando in loco commissurae ossa iam firmius cohaerent et violenter separantur , particula epiphy-P. I9.seos vel diaphyseos simul abripitur. Bene vero hoc ab aliis articulorum vitiis est distinguendum. idque eo magis, cum frequentius eiusmodi epi- physium diductio pro luxatione accipiatur; hin praeter alia signa diagnostica, illud in primis attendendum est, ut membro denudato disquiratur. num circa articuli capita sinus aut hiatus inueni tur, quippe quo praecipue a luxatione dignoscitur epiphysium solutio, cum in luxatione eo in loco semper tumor appareat maior, in quem OS prorupit. Augent suspicionem, quando chirurgus mobilitatem vel f exilitatem membri insolitam inuenit;
quando causam violentam accessisse agnoscit; quando puerum valetudine infirma affectum et tumores articulorum antea perspeXit. . r. 2I. Vti autem omnis fractura circa articulos peribculosa est, sic sane epiphysium solutio periculo non caret, indeque vix unquam aut raro saltem pro