Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

i. e.

De notis fossilium externis etc. etc. Auctore

DE ROM E DE I 'ISLE. Ex quo, studiis hominum ad naturae contemplationem, nostro potissimum seculo, conversis, historia rerum naturalium studiosisime coli summorumque virorum opera ad altum persei ionis gradum evehi coepta fuit: regnum minerale semper habuisse videtur, quod ceteris duobus naturae regnis inuideret. Cum enim historia naturalis nostro aevo longe plura, quam Omnibus seculis elapsis, propterea debeat, quod nunc demum exorti sunt, qui certis rerum naturalium notis systemata superstruerent, eorumque Ope tenebras, quibus historia naturalis per plures annorUm centurias sepulta latuerat, paucis admodum annis discuterent : quae emolumenta in regna animale et vegetabile ex systematibus conditis redundarunt, eorum in societatem minus licuit regno minerali venire.

Huius autem rei causa nemo dubitat quin in eo posita sit, quod certi fossilium characteres, quorum ignorantia omne studium systematis mineralogici condendi irritum reddit, a minera logis vel negligerentur vel quaesiti non reperirentur. Hinc diu multum que mineralogi disceptarunt, quales charae heres certi atque Deci sui essent habendi. In duas autem potissimum partes viri docti discesse runt, cum hi notas per analysin fossiliuni chemi cam patefactas, illi characteres a facie lassilium externa oblatos, probarent. Quae res quantum detrimenti disciplinae mineralogicae attulerit, dici vix potest, cum in quovis propemodum nouo libro mineralogico nouum systema proponeretur. Sed

bonum factum, quod tandem reperti sunt , qui illi

malo

222쪽

malo mederentur. Inconstantiae autem illius ioblendae gloriam cessisse laetamur Germano, WERNERO nostro, cuius praestantissimus libellus e stat de characteribus fossilium externis conscriptus

atque Lipsi ast 1774 editus ' . Hoc in libello pram

stantiam atque certitudinem characterum externorum, a multis etiam summis viris vel negatam vel in dubium vocatam, demonstrauit; eorum usum infossilibus describendis docuit, ita ut ab iis abstineri vellet in systemate fossilium condendo; eos denique in ordinem systematicum coegit. Cuius praeel aras operae usum minus late patuisse, et sciunt, et dolent rerum mineralogicarum studios: neque prosecto huius rei causae absconditae latent, quas adeo hic detegere et superuacaneum et vero etiam in idiosum fuerit. Sed quod mineralogorum si u.'dium minus in se conuertere potuit nostratis liber, id noΜE1 opera, inprimis nonnemini Gallorum,

characterum externorum utilitatem perneganti, comsutando impensa, forsitan excitabit. Ex eius ibbello notatu digniora iam excerpemus. Cum principia multorum fossilium constituentia aliis principiis diuersi generis uniantur, videtur esse magna in regno minerali confusio, ut non possint reperiri characteres, quibus fossilia dignoscantur, praeter eoS, quorum copiam chemica anal γsis lacit. Sed non 'mnia fossilia multis ex princi piis mixta sunt, reperiuntur adeo pura, quae nil peregrini in se habent, quod ipsorum natura mutet. Iam ab huiusmodi fossilibus clistracteres specifici repetendi sunt. Hos qui anquirit, ei non respiciendum est ad proprietates, quibus corpora in uniuersum instructa sunt, cuiusmodi est expansio, ad motum procliuitas etc., sed ad eas, quaο

223쪽

eertae missioni competunt, qualis est Drma, pondus

specificum etc. Enimuero hae proprietates non similiter inhaerent omnibus mineralibus, cum verbi causa

sapor proprius sit salium, odor bituminum, color metallorum, perluciditas salium purorumque lapidum, opacitas metallorum. Nihilominus qui hos characteres specificos habeat, et sellat, et fallatur: nam lapides exstant opaci et colorati, tales non solubiles

ideoque insipidi, at quis hos sales dixerit 3 metalla

perlucida ac colore destituta. Specifici autem sunt forma, h. e. sezundum nostrum crystallifatio, gravitas Decifica, atque duritier: etenim nascuntur ex attractione elementorum, atque omnibus in solii libus reperiuntur. Indiuidua igitur eiusdem spe et ei habent eandem sormam, grauitatem specificam, duritiem: nam constant iisdem principiis, eademque horum principiorum quantitate. sed ut cognoscatur fossilium natura, respiciendum est non ad unum aut duo illorum characterum, sed ad omnes tres simul, cum certum sit, non inueniri in rerum natura duo mineralia, diuersis principiis constantia , quorum sit eadem Arma, eadem grauitas specifica, eadem durities.

Iam occurrit Noster iis, quae ipsius sententiarn p. labefactare posse videantur. Ac primum quidem multi iique suitum viri negant, omnia eiusdem speciei indiuidua eadem crystallisatione insignita esse. At vero quaevis spe etes suam habet certam crystallisationem, a qua si indiuidua ipsius recedere videntur, eosdem tamen seruant angulos , ut illorum in diuiduorum formae non dicendae sint diuersae crystallisationes, sed primitiuae crystallisationis varie tates. Id verum esse, patet cuilibet, qui gonio

1netrum a ROMEo inuentum ad metiendos crystallorum angulos usurpat. Particularum adeo pers-grinarum admistio hanc angulorum constantiant

224쪽

non peruertit Contrarium accidit duritiei grauitati sue specificae: utramque immutat particularum heterogenearum adiunctio: ut vel hinc pateat, charai eribus illis specificis tuto fidi posse: licet non neget Cl. DoΜE , duritiem in lapidibus peregrinas particulas continentibu S melius negligi, cum e con trario eadem haec durities sit certus ac specificus lapidum purorum character. p. 3I. Sequuntur nonnulla de ceteris characteribus, quos, ut iam monuimus, specificos esse noster negat. Primum de colore P in lapidibus semperpendet a particulis peregrinis iisque metallicis, potestque adeo in eadem lapidum specie varius esse. Itaque qui hac in fossilium classe ad colorem tanquam ad charaeterem specificum respieiunt, sacile in eum errorem delabuntur, ut eas dicant species diuersas, quae sint unius eiusdemque speciei variet tes; quod inprimis accidit in ordine gemmarum constituendo. Sed in regulis metallorum salibusque mediis metallicis color longe aliter habet: suus cuique regulo color, suus cuique sali medio metallico Solum ferrum phlogisto orbatum acidisque nuptum ab hac constantia recedit, cum alii acido iunctum alium colorem eumque constantem induat: ipsos adeo diuersos multarum gemmarum, quarum compagem intrat, colores gignit.

p. 3s. Iam de textura uisu, Gemebe, Bruch.) et fraementis missure, bruch tu he, : harum alia in aliis

stilibus obuia indoles non tam existit ex varia elementorum forma, quam ex aggregatione horum elementorum celeriore aut fardiore, quietiore aut inquietiore. Etenim textura et fractura non raro

diuersae sunt in eiusdem speciei indiuiduis; e contrario eaedem in diuersis speciebus adeoque generibus : ut nec hi characteres munere specificorum langi queant, sed tantummodo ad varietates unius

speciei

225쪽

speciei cohssi tuendas aliquid conserandi Uidetur hic non satis distinxisse texturam den Bruch a fragmentis den Aruch filis en . Neque magis perluciditas atque opacitas pro p. 38. chara fleribus specificis habenda sunt. Hoc tenendum est in primis ei, qui lapidum saliurnque ordinem condit. Cum enim saepissime unius eiusdemque speciei indiuidua alia, utpote purissinna, perluceant, alia vel nimis cito in crystallos coalita, vel forte fortuna a particulis peregrinis inquinata, vel iterum disso lui coepta, opaca reperianturi imo cum non raro una eiusdem indiuidui pars lucem transmittat, altera non transmittat: patet, vin Culum, quo natura eiusmodi solii lia copulauit, discindi ab eo, qui illos characteres specificos esse sibi

persuaserit. Cum autem characteres illi specifici pendeant a p. forma atque attractione elementorum : nisi haec at tractio constans est certisque legibus adstricta, nullus est illorum characterum usus. Has leges cum

negati erit b. BERGMAN, nemo miretur, virum summum in POMEi reprehensiouem incurrisse. Ut autem noster eius opinionem refutet, maxime vibtur argumento ex angulorum crystallis propriorum constantia repetito, quae nullo modo sorti, sed naturae legibus, debeatur: nec minus respicere nOS iubet ad aliam alius fostilis grauitatem specificam, duritiem, etc., si quidem non raro fit, ut variae causae atque aliae alio tempore locoque crystalli sationem impediant ac confusam aut indeterminatam reddant.

Neque satis est nostro , consutasse hunc BERG' p. MANI errorem: alium etiam, qui ipsi videtur, che mici summi errorem refellendum esse putat. Cum enim vir praestantissimus censui stet, fossilia, ratione non characlerum externorum, sed mistionis, habitar

226쪽

bita, in classes, genera atque formas cogenda esse: noster id fieri posse negat, cum analysis chemica nondum detexerit elementa plurimorum fossilium,' utpote quorum synthesis nunquam successerit. Ita que in systemate condendo characteres specifieos consuli iubet. Cuius opinionis argumentum sano speciosissimum paullo inserius, de nuperrimo systematis mineralogici editore, Cl. KIRwAN, verba faciens, proponit. Qui cum in flectitis centenario repererit So partes terrae siliceae, et in tripeta 9o, in petroissice autem tantummodo 72, atque in iaspide 7s : noster inde patere arbitratur, quam manca sit analysis chemica, quandoquidem durities iaspidis et petrosilicis longe superat duritiem steatitis et tripetae Hic veremuri ne iniustuS videatur RouRin analyseos chemicae praestantiam. Etsi enim veri si inum est, ignota latere plurimorum, imo

omnium Corporum elementa: tamen analysis chemica cognitionem principiorum proximorum nobis tradit. At hoc sufficit ad systema fossilium condendum, quod certis obseruationibus atque experimentis superstructum sit.) Certiora ab analysichemica nos sperare iubet Cl. Auctor, si noua et

sortiora menstrua reperire chemicis contingat.

Finita hac disputatione, cum nulla fossilium classis maiores et frequentiores mutationes in libris mineralogicis experta suerit, quam quae terras comprehendit, recenset noster systemata lithologiza, quae itade a u ROMELII tempore ad nostram usque aetatem comparuerunt.

Denique additae sunt tabulae similes illis Phila nerianis atque Hillianis, de quibus u ERNKR in

libri supra laudati pagg. 6i. sqq. retulit,

227쪽

Tentamen historiae ferri cum applicatione ad fabricas atque opificia. Holin. apud Hesselberg. Vol. I. II. gr. q. I 78 a. vltra 6 alpha-beta Complectens f.

Ωuieunque insignia Ill. Auctoris in chemicam me

tallorum historiam, artificum usui appropriatam, merita nouit, et longam eius per quadraginta annos continuatam in ferro tractando experientiam perpendit, praeclara sibi de hoc opere pollicebitur, et nostrae de eius aduentu gratulabitur scientiae, neque sane, nostro quidem iudicio, habebit, quod fauentem eam opinionem euertat. Sollicite enim et ex sua et ex aliorum multivaria experientia congessit, quaecunque ad illustrandum suum argumentum atque amplificandum nobilissimi metalli usum sacere poterant. In digerendo suo argumento Cl. LRwis secutus in decem dispescit hoc opus sectioneR. Prima festio de serri colore agit, quem clare cinereum suo metallo tr buit Ill. Auctor, eo obseu

riorem, Nune etiam germano sermone prodiit, inscriptum IIerru SwEN RINMAN Versucsi ei ner Gesichichte depEsens mis Amoeu iung ffir Gewerbe Duq Han wer-her, cur dem sesi viastren liber P von I. G. GEORGT. Berotini apud Haude et Spener. IZ8S. S. VOl. 1. paulo minus sesquialphabeto complectens, Il. vifi

228쪽

riorem, quo mollius est; chalybis laevigati colorem inflauum, ferri in caerulescentem vergere; ferri frigide fragilis superficiem politam optimi ferri faciem praese ferre , sed, quum lima vaditur, scobem subtilem

et mitem praebere, quum ferrum tenax acutam a

que asperam largiatur. Notae bonjtatis ferri ex compage interna desumtae; granula rudia polyedra eaerulescentia specularibus superficiebus conspicua, et per gradus coagmentata ferri frigide fragilis esse indicium, granula minus angulosa, magis squamosa cum caerulescente aut obscuro colore micantia ferri debilis, granula argentea quasi dentata neque polyedra neque squamosa ferri egregii, granula subtilia et cinerea chalybis, quo subtiliora, et qtio magis in flavescentem colorem Vergentia, eo durioris, sila breuia nigrescentia, mollis quidem

et dum lis, sed debilis ferri, fila longiora ferri quidem calide parumper fragilis, eetera autem tenacissimi, fila in lamellas cornpacta ferri adhuc melioris. Ex dolore ferri crudi non satis tuto ad indolem ferri ex eo cusi concludi, quippe qui a multis conditionibus pendeat: genuinum ferri colorem lima demum cognosci; cotis ope per aquam nactae melius laevigari. Modus a sordibus depurandi superficiem, et multiplex, eam poliendi;

quo durius serrum, eo splendidius poliri posse;

hinc chalybem Anglorum susione paratum ex eo iam capite omnibus aliis serri generibus praestare; non inueniri in Suecta smiridem, cui eam tribuat patriam HAUΜERUS. Materiae, quae poliendo ferro inserviant, et praeparandi eas ratio; inter quas, iudice Ill. Auctore, palmam tenet chalybs, ut appellant, sulphuratus; nullam tamen eius inuenimus factam mentionem, qua Anglos ad maximum suo ferro aut chalybi conciliandum splendorem uti retulit nuperius Ill. cREL L. De speculis chalybeis, quo

229쪽

rum mixtionem rarissime ingrediatur serrum, quod si recipiatur, ferrum crudum praecellere cus , et metallum praebere, quod aut nimis dissiculter sundatur, aut non satis densum sit: De modis et materiis variis superficiei serri adrodendae beizen) idoneis , ex quibus praecipue commendat salem armoniacum Ill. Auctor. Candefactione etiam in variis corporibus igne licuefactis depurari superficiem ferri posse; superficiei induratione diu a rubigine praemuniri posse: aliae atque aliae vernices, quae eam arcent; inunctione butyri antimonii susca quasi pellicula chraun helaen) obduci. De caussis variis, colorem serri immutantibus. Secunda sectio de grauitate ferri agit, pro alia atque alia serri indole, puritate ac calore alia atque alia; plurimo ferro ponderosior est chalybs, ferro crudo bono serrum crudum fragile, et intus album. De densitate et elatere ferri, qui transitu in chalybem perquam augetur: De praeparatione elatem na chalybe orum, horologiis adaptandorum. De confectione gladiorum, qui, teste Ill. Auctore, Solingae optimi parantiar. Tertia sectio magnetis in ferrum vim discutit; Zincum purum a magnete non trahi id quod nos quoque obseruauimius); quae ferri genera validius

attrahantur; quibus modis imagnetica vis in serro excitetur et dem 'tur, de magnetis vi in ferrum aliis metallis temperatum ; quam neque arsentCl, neque antimonii regulo deleri experimenta lit. Auctoris testantur; de eius vi in mineras ferri; ad pondus metalli, mineris ferri inhaerentis, detegendum, adhiberi magnetem non posse; de modo, quo ex chalybe confici magnes et acus magneticae positant. Quarta sectio mutationes enarrat, quaS ferruma calore et igne patitur; primo de extensione in aliis atque aliis ferri generibus, aliis atque aliis ca-Ρ a loris

230쪽

loris gradibus alia atque alia; chalybem aliis seres generibus secilius fundi, utrum a phlogisti maiore copia, an a principio oxygenio, quod hausit, disp.

terit inter se Ill. Auctor et Ill. LAVO ISIER. De eontractione servi, dum iterum consolidescit, et incommodis, quae exinde emanant; serrum calide fragile, dum ex fluido in solidum statum redit, potius turgescit; serrum igitur indole sua ad hoc accedens ad conficiendos globos sciopetarios eligendum. De coloribus, quibus ferri, sicuti aliorum metallorum, superficies igne, non tamen candens, imbuitur, alio ordine servum crudum, alio casum,

alio chalybs; nasci ex isti lura phlogisti, ex superis

cie euadentis, hinc citius, quam ignis vi, instillatis acidis; temperari cum ea coloris mutatione insuperficie chalybis duritiem; caeruleum Colorem, instrumentis, quibus m no elatere opus est, optime quadrantem, optime inuri chalybem oleis inungendo, et usque dum fumare oleum, et nigrescerct superficies incipit, igni lento exponendo; colorum in serro et serri mineris haud infrequentem lusum continuae eique reciprocae caloris ac phlogisti unioni deberi; omnes istos colores, serrum a rubigine et madoris esticacia munientes, acidis cito deleri ;Chalybi, cui sua manere debet intemerata durities, nullum inurendum esse aut caeruleum aut alium colorem ; caeruleum tutissime inuri, si ferrum plumbo liquefasto, intermedia bractea serrea, imponatur. Ferrum aliis metallis lentius et excandescit et refrigeratur; lentius omnia excandescere, et frige- fieri, quo difficilius fundantur xvismuthum tamen maiore paulo eget aestu, ut liquefiat, quam quidem stannum . Dum candet serrum, primo scoriarum quasi pellicula obducitur; certo eoque lento candore chalybem serrumque crudum, modo a car bonibus aut flamma non contingantur, in molis

SEARCH

MENU NAVIGATION