Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

unice vindicare. Oblatum illi est anno MDCCLXXVI, Ordinarii Membri munere functuro, suos illuc

transferre penates, Privatae quidem fortunae, quae ibi promittebantur, incrementa, magnum quoddam apud Illum habere non poterant momen tum, cui pauca satis semper erant, quique in mediocri sorte contentus iam diu vixerat. Aliae for tius suadebant rationes. Inconstans valetudo submitiori coelo confirmatum, saltem non in dies attenuatum iri videbatur. Primis Scientiae rudimentis nouis, qui accedebant, discipulis, iterum iterumque repetendis, tempus suum huc usque maxima ex parte dicauerat: nemo mirabitur, si

talium laborum, deficientibus praesertim viribus, nimiam aliquando futuram grauitatem prouidus timuerit, sique magis Ipsi arriserit vitae ratio, quae ab alienis curis libera, excolendae vacaret disciplinae, quae cultura, ut ipsius utar verbis, et duleis es, et nouos semper o fert, quibus recreemur et Oίcu- P mur, materias. Haec, inter amicos singula diligentius perpendente HERGΜANo, fama ad Regem

nostrum Augustissimum inopinato pertulit, eui placuit, verbis gratiae plenissimis, Cancellario Academiae significare, acceptum sibi sore, si Berotinum Noster non migraret. Mandatum etiam est viro, inter Primores Regni, ut nomine S. R. Μ.BERGΜANo tantam, quantam Aerarium Academiae serre posset, praemiorum amplificationem promitteret. Respondit autem, satis sibi praemiorum dudum contigisse, quum a Rege suo, tamquam ciuis in sui partibus ossicii integer, probaretur, atque adeo augendum salarium submisse recusauit, ipse iacultates Academiae, illo tempore non

abundantes, optime noscens, nec eas sui causa vlterius attenuandas iudicans; praesertim quando

collegas, aeque licet sincera fide in suis muneribus

352쪽

rite obeundis desudantes, eo tamen, quod multis eorum, quam Illi, minus sussciebat, jalario contentos esse oporteret. Quem in modum Principi perspicacissimo pariter atque optimo tale se insinu ret responsum, facile, Auditores, intelligitis. Novum iusium BERGΜANo nostro aliquid certe, quodsbi dari vellet, nominandum iniunxit. Tum Ille, suo coniuge, si ipsi superstes foret, centum thalerorum imperialium stipendium , pro se libertatem, sub conditione ingrauescentis valetudinis, ante solutos triginta annos, ab ossiciis decedendi expetiuit. Quorum utramque partem ita obtinuit, ut stipendium quinquaginta thaleris Imp. augeretur. En nouum

huic insignis illius gratiae specimen, qua Augustissimo Regi BERGΜANU Μ nostrum numquam non

amplem placuit, quae splendido insuper documento coram uniuersa Patria eluxit, quum inter

primos viginti et octo Equites Auratos, Noster quoque, in sollem ni Regalis inaugurationis pompa, Wasiaci ordinis insigni a S. R. Maiestate decoraretur u . Quinimmo i tum etiam, quum defunctus amicus noster Ipse non amplius pluribus recipiendis praemiis superesset, magnus tamen Rex pias Illius fidelitatis memoriam, summis beneficiis perfruendam, ad illam transtulit, cuius felicitas vitimis HERGΜANI nostri votis continebatur. Superstitem loquor Coniugem, MARGARETAΜ C

U Ceterum, quam fidem Rex noster BERGΜANo habuerit, Patet etiam ex iussis, quod mense Augusti anni 1777 ad Eum peruenit, quo noua Inspectoris STROΜBERG puluerem pyrium conficiendi ratio, ad SLagga Wernido ensium examinanda, Illi, una cum nonnullis Legionis tormentariae praefectis, committe batur, quod etiam mense Decembri eiusdem anni ad effecium perductum est.

353쪽

TH, RINAM TRAST, in cuius connubio quatuo decim eosdemque suauissim0S exegerat annos.

Quod si dulcedo illa, quae Patris nomen comitatur, amborum filiorum obitu matur Illi est abrepta, hoc quoque unicum erat, quod in coniugio suo aliter euenisse optasset. Nostis, Auditores, HERG-ΜΑΝUΜ nostrum, quemadmodum ipse domi suae inter maxime amabiles fuerat maritos, ita etiam Coniuge gauisum suisse, quae amore in maritum optimas aemulabatur. Quid Z quod eo etiam merito omnes nostrum sibi reddidit deuinctos, quod suo in maritum adfectu, suis vigilantibus curis, adiuuante Supremo Numine, vitam Eius, quamdiu fieri posset, nobis conseruauerit, in quam, praesertim ultimis his annis, noua quotidie pericula imminebant.

Prosperam satis iuuenili aetate BERGMAM1 valetudinem deficiens motus haud parum debilitauerat; eamdem vero tandem laboratorium, unde neque frequentissimae aestuum ac frigoris commut tiones, nec insalubres venti prohiberi potuerunt, adeo prorsus infregit, ut post annum MDCCLXIX perpaucos Noster integrae valetudinis dies numerauerit. Ingentes capitis dolores nec probatisiimis alioquin medicamentis cedebant, nec longis, inter aestiuas serias susceptis, itineribus depelli poterant. Aperta tandem haemorrhois mitigationis non nihil attulit; eam autem desinentem grauis haemorrhoidalis colica excepit. Aquae minerales medicatae, praecipue artificialis Selterana, non sine sensu lenimenti adhibebantur; nam harum ope et stomachi torsiones diminutae sunt et haemorrhoides laxatae. Sed tamen hae in dies magis magisque inordinate se habere atque diutius durando magis magisquo aggrauescere coeperunt; praesertim postquam stomachus, graui intermittente febri, insuper debilitatus

354쪽

tatus suisses. Haec tamen omnia non nisi remotiorem mortem minitata fuiste credibile est, nisi insuper funestus casus, ante quatuor annOS, accesesisset. Sub itinere, quod tempore aestatis recrea tionis causa susceperat, in gratiam Nobilis cuiusdam adolescentis, eo comite, ad paruam adlaCentem insulam Linire traiici voluit; quum autem peduad alterum nauiculae suae latus nimis appropin quas et, subuertitur haec Nostrumque undis ad humero S usque immergit. Ne vero penitus infelix fieret euentus, cymba quaedam, quam prehenderet, adstitit, qua etiam fultus, littus tandem recuperauit. Terror interea ac frigus neruos Viri, insignem in modum impressionibus obnoxios, vehementer perculerunt, unde, post aliquot dies, violenta haemorrhoidum per pulmones iam est eruptis. Quodcumque vel ars vel amicitia praestare pollet, ad tanti casus pericula auertenda, ab arcessitis medicis sollicite est adhibitum. Conatum eorum, sanguinis ordinarium cursum sensim restituendi, successiis quidem non fefellit, sed perbreve fuit hoc

gaudium. Initio sequentis anni tristibus eorum curis locus iterum datus est, BERGΜANaque, sub continuis narratorum malorum vicissitudinibus, vires quotannis diminuebantur, usque dum vernali

tempore anni MDCCLXXXIV ad exitium nimis

aperte properare coeperunt. Facies pallorem in duebat, lenta etiam ambulatio eum grauabat, me

dicina parum proderat. Tum desiderium significare coepit ad acidulas Medeuienses maturius, quam prioribus annis solitus erat, aceedendi M. Hoc etiam

Acidulis his primum utebatur anno II 3I, tam fe

lici eventu, ut sequenti anno pergere constitueret Prius tamen ad Lokenses aquas proficiscebatiar, chemice eas examinaturus L quas . suo ex arbitrio, et

bibere

355쪽

etiam iter mense Maio suscepit, votis stipatus, quas et cogniti ot incogniti, pro dubiae adeo spei itineris aliquantum saltem prospero successu, funde bant. Nam publicus fere erat metus, ne quiuis passus eius ultimus foret, quare etiam, quae Vpsaliae studiis litterarum inuigilat, Fennica natio, ad specimen suae erga Eum, quo tam venerabili gavisa est Ephoro, pietatis, quam vix ampliuS coram testificandam fore sperare audebat, sub ipso hoc itinere, edendum festinauit. Aureum decem ducatorum numiSma, quod amica eadem atque egregia sculpserat manus Professoris et Equitis L 1UNG-BERGER F), BERGMANO nostro, Holnsa iam proficiscenti, attulit curator nationis, Philosophiae Magister AGANDER. Quod inopinatum munus non potuit non ad insigne gaudium hune animum excitare, qui, quamuis nulla priuatormn praemio rum habita ratione, amicis his suis ac discipulis deditus fuerat, non tamen sine sensu voluptatis id experiri potuit, quo vix quidquam dulcius fauens sortuna adferre potest, nempe quod se tenerrime amari hibere incepit et simul ad lauationem frigidam adhii here. Ausus insuper est valde calido die equo vemis deambulare. Vehemens hic nimis erat motus; rp-deunti adeo violenta exorta est haemoptysis, ut maximo quidem cum impetu erumperet sanguis Tum, exiguis licet residuis viribus, tamen ad Me- deuienses aquas se conlpsit, ubi supra spem adeo eos aluit, ut, Upsaliam redux, domi rursus discipulis suis praelectiones habere atque experimentis Chemicis operam dare sustinuerit. s Exhibet hoc ab una parte imaginem Viri, circumposita inscriptione: TORBERNUS BERGMAN , Patrtire Decus ac Decus Aexi. In altera Parie, intra lauream,

legitur: Ephoro Egregio Natio Fennica die T. Maii MDCCLXXXIV Numisma duodecimae est magni,

356쪽

amari videret. Tandem, post satis molestiana iter, ad aquas Medeuienses peruenit, quas statim bibere incepit non sine spe s0litae opis, haud tamen

vllibi amplius inueniendae. Exiguis, quae restabant, viribus singula momenta nonnihil detrahebant, anhelitus summos adserebat dolores; tandem uniuersales conuulliones, impetu saepius renouato, decimo die. vitae, quani in hac exegit terra, finem imposuerunt.

Nona erat Iulii proxime praeteriti anni luctuosa illa dies, qua Medeuiensibus utentes acidulis,

tempore matutino ConuenienteS, grauem undiquo curam congesserunt. In ibcietate hac, antea valde hilari, altum domin libatur silentium, quasi nemo, virum egregium et amicum fidelissimum periisse narrando , ad amicos suum extendere vellet dolorem. Moestitiam tamen oborientes prodiderunt lacrymae, mutuam conquesti sunt iacturam, convenitque inter eos, ut singuli exsequias prosequo' rentur, quando in templo ecclesiae Restra Ny ossa ultimae quieti mandarentur. Ipsi excellentissimi

lugentium amicorum cohorti duces se dare voluerunt. Iustorum stinebrium curam gessit Cubicularius Regius ODEN GRANT Z, sinceri autem, quopia congregatio tenebatur, desiderii, Assessor WAΗLax ad sepulcrurii egit interpretem. Tantam vim Agua MANTA A vivendi ratio super hos eius, paucis tantummodo aestatibus, sodales exercuerat, ingenio ceteroquin, aetate, dignitatis denique ac vitae conditione inter se dissimillimos. Quod reliquum est idemque verissimum, morales animi eius dotes adeo amabiles erant, ut

haud dubie, ubicumque eum diuina prouidentia collocasset, illam tamen ubique ei adportassent felicita

357쪽

citatem, illum bonorum omnium amorem illamque venerationem, quae solis numquam eruditionis, numquam ingenii fauentisque naturae opibus, utcumque magniS, comparantur. Quae minime fucata erat, eius humanitaS, consuetudinem cum illo mirum in modum suavem atque deliciarum plenam essiciebat. Rara erga omnes facilitate sese ad diuersos eorum captus in iis materiis accommodabat, quas cuique iucundissimas est diiudicasset. Atque hunc in finem tantum adhibe

bat studium, quasi ad ipsum inde aliquis discendi

fructus redundaturus suisset. Peregrinatores urbanitatem, qua excipiebantur, satis admirari non poterant, nec patientiam, qua eis collectionem muneralium ostendit, quaestionibus respondit, attentionem denique eorum ad utilissima quaeque ae notatu dignissima aduertit z . Horas quidem admodum care aestimabat vir, de explendis partibus sui ossicii, quas insuper ipse nonnumquam haud parum dilatabat, plurimum sollicitus; hinc a numerosis conuersationibus, iis praesertim , quas con-Z a sum

H Celeberrimus coXL, in se is: Traveis into Polani,

Rufia etc. T. a. p. 42I, se BERGMANU Μ nostrum salutasse, his veri: s describit: MI waited, with a letter os recommendation, VPonMr. BERGMAN, Pro-

sessor os chemistry in the university, whose fame stantis higia among the learned os ali nations . The learnod Professor received me Nith great politenesi and showed me his cabinet, Whiria is particulary ricli in Suedish minerais. Ηe obliginglycommunicated to me much intelligeiace in a very long and interesting conversation, whicli I had theplealare os holding with him , and whicli made me regret that myista in Upsala was se s hori, that Icould not derive any fui ther Insorination stom a person of such generat and accurate knowiedge. M

358쪽

suetudo magis, quam studiorum similitudo, congregat libenter aberat; ideo vero morosuS neqUaquam erat, neque inno Centium vitae humanae gaudiorum osor. Si praesentiam suam amicos delectaturam nostet, si tim aderat, eorumque Oblectanaen

ta adsio contenm S et promtus participabat, ac si haec magno eius ingenio penitus adaequata sui sent. Sive loqueretur, siue scriberet , semper moderate se gerebat, suas opiniones aliorum subiiciebat examini , nec ulteriorem illustrationem sibi expetere grauabatur a . Quod si bis suas sententias paullo seuerius defenderit, neque nimis praecipitanter nec pertinaciter istud egisse existimandus est:

egit autem, conuictus de nece si1tate, post diuturnum silentitura, tandem, quid inter veritatem ac praeproperas conclusiones intersit discriminis, osten

dendi. Si quid ab eo, post solidam disquisitionern,

constitutum rechumque habitum su i si et, non sirmus in eo deprehendebatur, sed firmissimus. Non eum quisquam, praesertim in re publicum bonum tangente, a proposito facile dimouebat. Quamvis tota eius vita in testimonium vocari possit amoris, quo scientiam suam amplectebatur, num quanatanaen hunc ad ceterarum Contemtum, De Temotius quidem, extendit, numquam aliquid ideo reiecit, quod usus inde vel non statim in Oculos caderet, ab in prooemio opusculorum haec leguntur eius verba:

Si errauerita ali tibi, hoc nihil a me alienum puto, et ut corrigatur, quo citius, eo melius, opto. Et ab initio disquisitionis de attractionibus electitiis, cui tantum laboris atque adcurationis impenderat: hadientis, inquit, a me furitas obseruationes, quamuis incompletas et mancas, in medium proferre decreui ne inschedis pereant. In se parum refert, per quem scientia ditetur, per me an per alium veritates huc verti

nente eruantur.

359쪽

deret, vel ei saltem minus apparereti Tantum ab eo Noster abfuit, ut potius omnem operam, incognitionibus humanis amplificandis nauatam. laudabilem duxerit, illumque, apud quem huc aliquid

conserendi cupiditas eluxit, dignum auxilio at tuo exhortatione iudicauerat. Non ei in priuata vita fallax vanitas catenas iniecerat. Haec igitur eum non impulit ad splendida fortunae inCrementa anhelanda, quibus oblatis, et commodis eorum et

incommodis ponderandis par erat; utpote qui nonastestibiis ad partium studium deuocabatur. Quibus Vestrum, Auditores, ad interiorem eius familiaritatem patuit aditus, non ii negabunt sui sieeius amicitiam nobilem, an dignam cui confiderent. Si quid promisisset, fides ei habita non sallebati Si quis consilio indigeret fertus erat de obtinendo, si non semper gratissimo, eo tamen, quod optimum fuisse plerumque tandem detegebatur. Probata eius experientia, quaeque in consiliis summa eminebat bonae voluntatis integritas, in tali colloquio dictis eius pondus et vim addebas, cui non iacile resistebatur. Quae speciminamentis eius beneficae nouimus, illiusque generosae promtitudinis, qua lin rebus maximi ponderisiis subuenit, quibus neque ipse ullo modo ad referendam gratiam obstriinis erat, a quibus neque sibi Vmquam referendam esse sperare poterat Has inter tam pulchras animi dotes, eam, qua in describendo vere bono viro animae quasi loco est, non desiderari, hahul prorsus inconueniens est exspectatio. Quodque maiorem in modum mihi gratulor , ne minimum quidem anceps haereo, quominus in summum et vobis, Auditores, et mihimet ipsi solatium, assirmem, hunc inter eruditos tam conspicuum, in muneris sui partibus adeo sollertem, a cognitis denique et amicis tam adama-

Z a tum

360쪽

tum AERGΜANU Μ, hunc eumdem etiam inter vera Christianos locum obtinuisse. Contemplatione naturae inde a iuuentute delectatus, innumera Omnipotentis Creatoris vestigia mature animaduertit.

Tantum vero abest, ut huic maxime perspicuae veritati frigidum tantummodo daret assensum, ut potius haec eum manuduxerit, ad illam Bonitatem summa veneratione agnoscendam, quam et se, et quae subsistunt omnia, sua tutela amplecti vidit; haec illum cupidum reddidit ea experiundi, quae, de interiori cum Supremo Nymine coniurastione, teneris annis audiuerat. Scripturam sacram legit perpenditque, diuinam inuenit, neque oculos ad hoc Coeleste lumen occlusit. Hoc unicum sibi sumsit exemplar, ad quod vivendi rationem conformaret. Hic erat sons, ex quo vires hausit, et bonum

perspiciendi et perspellum exsequendi. Non ille quidquam de alia salutis via audire voluit, quam quae ab ipsa omnis felicitatis origine est praescripta. Si quis hanc vel aperte vel occultius suspectam reddere tentaret, quo ardore hoc alias tranquillum et mite pestiis tum excitabatur, praestantes animos haud raro denotante 3 Quod si e contrario cum amico, de solatiis infer aerumnas huius aeui atque de spe melioris vitae, familiares conferre sermones ipsi licuerit, quae tum repentina lux, qualis vigor ex languentibus oculis tum emicuit 3 Quam eloquenter ipse vultus pretium virtutis Christianae interpretabaturi Hanc quidquid promoueret, in curis eius quotidie versabatur; praecipue vero diem sabbati ad sanctos hosce usus consecrabat. Si tum publicis sacris interesse illi non liceret, quae tamen magis frequentabat, quam tenuis valetudo permittere videbatur, domi nihilominus per eorum scripta, qui veram religionis nostrae indolem cognouerunt, eas apud se veritates

SEARCH

MENU NAVIGATION