장음표시 사용
321쪽
Memoria Viri amplissimi et celeberrimi Mag. TORBERNI BERGMAN, in academia Us saliensi Chemiae, Minera logiae et Pharma Ceutices Professoris Regii et Ordinarii, regii ordinis Wasiaci Equitis Aurati , in publico Con Uentu nationis westro - Gothiae Us saliensis, d. XV. Iunii, MDCCLXXXV. celebrata a
PETRO FABIANO AURI VILLIO, Biblioth. Acad. Aman. E. O. et Graec. Litt. Docente ').
Quae in praecipuis humanae vitae bonis merito
ponenda sunt, at Chius cum viris bonis amicitiae vinculum et familiaris cum illis conuersatio, qui eximia eruditione et virtute omnium meriti sunt venerationem, eadem nos haud raro adflictio nibus exponunt durissimis . tum vero ma&i me ubi eisdem carere nos iubet tristis fatorum necessitas. Surnma opus est cura et circumspectione, si illo fortunae fauore ita fruamur, ut oblatam nobis omnem ex eo percipiamus utilitatem; graue est nullo quidem temporiS momento duraturam eius
possessi nem sibi polliceri poste grauissimum vero, si subito et ex improuiso ingruit infausta tempestas, qua Iumen illud et delicias nostras, illa, quae nuper
adeo intemerata praesto nobis fuerunt gaudia, una dies nobis aufert . et acerbi sitimo mergit funere. Quando saeuiens mors, frimissimos; qui putabantur, Obices abrum Pen8, truci vultu noliris eripit amplexibus, quem summo iure venerati ' sumus, quem tenerrime amauimus, tum vel sortissimum pes ius deficiat, primoque saucium dolore usque eo perducatur, necesse est, ut se felicius fuisse repu
' Ex Suedico in Latinum sermonem tranilata.
322쪽
tet, si fana pretiosum numquam possedisset atque
adeo numquRm amittere potuisset thesaurum. Animus ad utramque fortunam bene praeparatus, fractas quidem propediem reparas vires, non ut vocem naturae suffocet, 'sed potiui ut eamdem rite intelligat. Inter vehementiores doloris impetus istinu-xam suam accuratius aestimare discis, et plures verissimi caussas solatii, plura meditationum maximi ponderis argumenta sensim detegit. Hoc certe nobis accidit, Auditores, qui omnes et singuli nouimus, amavimus magnique fecimus Virum, dum in vivis erat, Amplissimum et Celeberrimum, Chemiae, Mineralogiae et Pharmace
tiees in illus ri hac Mu sarum sede Prosessorem, Regii ordinis Wasiaci Equitem Auratum, Magistrumae ORBERNUM BERGΜΑΝ. Vidimus illum non in
nostra solum patria, verum etiam a phocul dissitis gentibus, ubicumque florent scientiae, ut singularis exempli eruditum virumque vere magnum, agnitum suis e et celebratum. Permultis quidem una nobiscum adeo felicibus esse contigit, ut eius frui institutione, ut fructum diligentiae eius fatigari nesciae percipere licuerit; nobis vero speciatim contigit, nobilem illum candidumque Cognoscere animum, qui summum his dotibus addidit decus.
Nobis illud proxime patuit pomis, in quo quis
illam non inuenit fidem et integritatem, illud patrocinium, quae quidem ab amico sincerisiimo et prae. ceptore optimo expeti umquam possunt Sed fuimus simul, eheui testes decrescentis indies huius luminis, innumeris fore vicibus metuentOS, ne exstingueretur illud penitus, et quone timoris dolorisque sensu illum languescentem praeterita aestate suos deserere penates vidimus, medelam quaesiturum morbi, quem insanabilem esse nemo nostrum ignorabati Non sane libenter adluescimus cogitationi,
323쪽
fioni, quod perdenda sit res, qustin pretiosissimam
censemus: contra Vero spe blandiente quam diutissime nos consolari conabamur. Aderat pr0pe tempus, quo reditum illius exspectabamus, et properabat laetitia nostra, illum tenerrimi amoris testificatione exceptura, quum subito tristissimus et publico comitatus itupore adsertur nuntius, illum non amplius nobis videndum, numquam huc rediturum esse: qui nuntius ubi verissimum eum esse compertum est, acerbissimo nos perculit dolore et desiderio. Hos sensus vobis declaraui, Auditores, vehementiore Sque suisse satis nostis, quam qui nunc rite describi possint. Gemitus et lacrimae testes nostrae suorunt moestitiae, diu, sed frustra, reuocare conantes nobis dilei fi stimum sκRa- MANU Μ, priuatis deinde locum cedentes de meritis, ingenio et virtutibus eius colloquiis, quae plus simplici vice qualecumque nobis praebuerunt solatium, aliqua saltem amissae felicitatis umbra frui cupientibus. Vobis, Populares Honoratisi1-mi neque hoc sussiciens visum est: in vestris fuit desideriis, ut hoc etiam in loco, praecipuis nostris dicato negotiis, vobis ob oculoS ponerentur virtutes atque merita Viri illustris, cui ultimum moestissimi iam diituri erimus Vale. In votis Vobis fuit, ut hoc vestrae pietatis monumentum et pignus coram illis deponeretur, qui veri dignique sunt iudices, quantum aeui Patriaeque decus suerit BE vGAi AN Us noster,' qui candidum amicum et collegam dilectissimum in illo deliderant, quorum quufavor ea nobis non defutura bona spondet, quorum in illius morte saeta iactura solatio alioquin locum vix relinqueret. VOti n0S iam compoteS Ce nimus, Vestrumque fauorem, Patroni, Hospites,
Patres edi Doctores: Academici, gratissimis pectoribus numquam non seruabimus.
324쪽
Qui coram adeo intelligentibus iudicibus Uestro nomine, Populares Honoratissimi, summa saltem fastigia sequi iubeor honestissime actae vitae viri vere magni et inter principes nostri saeculi eruditos summo iure ponendi; Uesti una humillimus agnosco
satiorem illiusque pari ter ac de mandati mihi mune-xi Si ne perspicere amplitudinem dicere audeo. Ignoscatis vero, si, omnem licet adhibeam, citiae in mea est potestate, operam, tandem tamen lucide
percipiatis, fertilissimae etiam materiae idoneo opus esse interprete. Quam vellem ut illa mihi suppe teret dicendi Iacultas atque copia, quae pilaribus Vestrum adeo est natiuat Certissimum quidem est, simplicitatem et veritatis studium praecipua S COnstituore lineas amabilis imaginis, vestro ex desiderio iam sistendae, sed simul veri limaum est, artis Oratoriae veneres rarissima heic adhiberi posse dignitate
et ex hoc argumento noua vi animos mouendi et
percellendi ditari posse. Sed magis etiam mihi deesse sentio Vestram peritiam illius scientiae, cui
incredibilem laborem in Dendit AER GMANUS UO-ster, cui praecipuum vitae suae tempus dicauit, quaeque forsitan valetudinem viresque Corporis eius non minima ex parte fregit et consulanit. Sed
quo pacto aequo Vestro desiderio ego satisfaciam 3
Qua ratione merita eius ego debita in luce conspicienda exhibeam, qui opera et inuenta illa, quibus incrementa scientiae Ch emica e illius pro mouit calamus, recte describere neque 3 Sed Vestris confido promissis, quibus addita vacillanti animo est spes, fore, ut si licernia haecce ad tumulum popularis nostri; ad cineres usque debito amore et honore a nobis culti, in meliorem interpretemini partem.
Vos quoque mihi persuadere voluistis, boni propositi vestigia etiam inter magnas impersectiones facile percipienda his que excusationem ultro conci
325쪽
lia tura fore, licet satis digne exponere nequeam, quibus meritis et virtutibus ad immortalem et amatam nominis memoriam viam sibi panderit, quem lugemus, Celeberrim US HERGMAN.
Natus est die IX Martii anni MDCCXXXV in praedio Regio Catharina eberg, Westro - Gothiae, parentibus spectatae probitatis, quos indulgentis li
na Os semper veneratus est, patre exactore redituum Regiorum BARTHOLDO HERGΜAN, matro
Saro Hoeg gh, qui nulli pepercerunt labori, ut primo huic coniugalis illorum amoris pignori illa suppeteret cura et educatio, ex qua maturioris aetatis
felicitas praecipue pendet. Paternam hanc sollicitudinem obedientia et docilitate cito compensavit Noster, quippe cuius, in prima infantia non insoliti, hilares ludi breui cum morum grauitate et seriis studiis sunt commutati, adeo ut, parentum ad exemplum, in honestae, tranquillae et frugalis vitae commoda mature introspicere didicerit. Neque via quam sine intimo grati animi sensu hoc postea comimemorauit, seque felicem censuit, quod matri suae ad finem vitae eius, quae silium decet, tenerrimae pietatis ossicia, sua in domo exhibere sibi licueri: In schola et gynanasio Scarensi ab anno aetatis undecimo prima posuit eruditionis fundamenta, idque illo cum successu, ut quae ibi distribuuntur praemia partim ipsi oblata, partim reapse collata fuerint. Singula, quae publice privatimque proponebantur, ' litterarum scientiarumque rudimenta ea attentione exaudiuit, quae praeceptorum operam reddidit sicilem et discipuli pro gres iis solidos. Ad ingrediendum ampliorem scienti aruiti campum adeo bene praeparat US, anno aetatis decimo septimo huic Lyceo vale dixit, postquam nomine pubis Gymnasticae elegantem habuerat orationem parentalem in memoriam GL Regis sn1
326쪽
DERICI PRIMI. Honorifico munitus testimonio
anno I sa Vpsaliensem adiit academiam, ubi libertate, adolescentibus summopere desiderata, ad longe alacriorem in litterarum stii diis industriam usus est, usque eo fatigari nesciam, ut ad animi re creationem et valetudinis curam a libris interdum auelli debuisset. Non quidem ipsi defuit sincerus et aetate prouec ior amicus, qui tamen,' quiana Nostro auctor esset, ut tempus illis unice impenderet disciplinis, quae certiorem promitterent mercedem, quam impedire debuerat, sanitatis cognati sui debilitationem potius accelerauit. Consiliui in propinqui, cui obtemperare suum reputabat ossicium, spernere noluit Noster, neque tamen a se impetrare potuit, ut tantopere amata sibi studia ponitus desereret. Postquam igitur praecipuam diei
partem seriptis WoLFF11 et WALLERII impenderat, vespertinas et nocturnas hoxas sibi vindicarunt REI Q. et EUCLIDE s. Hoc pacto creuit quidem
eius eruditio, sed simul labefactatae sunt corporis vires. Qui enim per septemdecim via i us cui usque diei horas libris impallescebat, idque in camera raro aperta et plerisque etiam amicorum clausa,
illius laedi potui si et vel firmior corporis constitutio. Ipse tandem hoc sensit damnum, Vpsaliamque ineunte aestate reliquit, libris quibusdam classicis in historia naturali instructus, quibus ducibus utilem pariter ac iucundam sibi reddere post et rustica.tionem. In gymnasio dudum Scarens Bolani ceneum amare docuerat institutio Celeberrimi Professoris uo P, initiumque secerat Noster collectionis herbarum, cuius augendae studio duictus, plerasque natalis suae regionis plantas cognoscere didicit. Sed neque insecta, parua illa, sed ordine, pulchritudine
et varietate stupenda naturae miracula, attentionem diligentis Nostri botanici. effullere potueriant. - Quin
327쪽
Quin illo ardore illaque cum voluptate eadem quaerebat et considerabat, ut breui cum his suis deliciis publicam coniungere posset utilitatem. Quantus ex accuratiori cognitione laruarum ad oeconomiam priuatam pluribus nominibus xedundare posset fructys, quum satis perspiceret, fundamenta posuit semctis Laruarum, quae certe pleniorem notitiam eorum, quae alii praestiterunt, pluraque proprio Marte instituta experimenta poni , quam quae ab octodecim annorum adolescente exspectari potuissent. Lugent merito huius amatores scientiae, quod postea ipsi tempus defuerit, omnes suas hunc in finem factas collectiones in ordinem redigendi. Non nisi Classes illarum typis editae sunt n), qui tamen iuuenilis conatus summi in hac scientia magistri et iudicis, Illustri si mi Aulae lares challi etc.
Lib. Baronis DE GET. R plenam meruit approbationem. Neque prius cognitis unice immoratus
es: In sectis, sed contigit etiam ipsi adeo esse felici,
ut plura noua detegeret, quae ad promum condum huius scientiae, Nobilissimum Equitem A LINNE missa, magna cum voluptate recepta sulat, quumento mologum ipsi cognitum redderent, quem inter su os numquam viderat discipulos. Etenim non solum in Fauna Syecica, et SystemateNaturae nomen BERGΜANI, qui eadem inuenerat, illis adposuit, sed speciosae etiam Halamae BE ROMANIANAE nomen imponens, eamdem, dum viget haec spe- Cies, perennem inuentoris sui industriae testem
esse voluit et monumentum. Non tamen unicas BED MANT curas sibi vindicarunt innocuae hae deliciae. Qui ipser iucunditatem illarum expertus est, facile perspicere potest, quam parum in illa aetate vulgare sit cum his stu-
ab Noua Acta Soe. Reg. scient. Vpsat. Vol. I. p. 38 seqq
328쪽
diis adsiduam coniungere testionem Algebrae Lib.
Baronis PALMQUIsΥ. Liber hic, fortasse non se
cillima conscriptus methodo, vitiisque deformatus typographicis, non potuit non tironi, qui omni carebat manu ductione, nodos obiicere, impeditam reddentes lectionem. Sed ea est mentis diuinioris discendi itie cupidine stimulatae indoles, ut nullisse facile deprimi patiatur disicultatibus. Etsi ad
paucas di cendas huius libri lineas, integra interdum opus erat hebdomade, tamen inuenta tandem veritas, adsiduum eam quaerendi studium mirifice compensabat, et augebatur in dies pergendi ardor, eo magis, quo certiorem impedimenta iam superata, reliqua quoque disiiciendi spem iaciebant. Integris quindecim mensibus adeo laudabiliter iii paterna domo collocatis, consensu parentum Upsaliam iterum petiit. Remotis sic impedimentis dilectae sibi mathesi et phy sicae non interruptam dicauit operam, Cuius suae diligentiae specimen breui publico exhibuit examini, edita, praeside Professore ΜRRTINO STROΜER, erudita de Crepusculis dissor tatione. Paulo post stegiae Academiae scientiarum Holmiensi, conscripta de Cotto Aquatieo commentatione, innotuin Illustris Archiater A L 3NNE , qui aliam antea lauerat de hoc animalculo senten. tiam, adeo accuratam et attentione dignam hane inuenit obseruationem, ut Nostrum ad eam in lucem edendam ipse hortaretur, eidem haec verba adponens: vidi et ob supui. Anno sequenti longiorem de Hirudinibus Metanis commentationem litteris consignauit, eadem cum approbatione Actis Academiae insertam b). Postquam dissertationem alteram de interpolatione Gyronomica, moderante
tum ' Prior commentatio inuenitur in Ams Academiae anni 1 s6, altera an . I7 7.
329쪽
tum professore, iam Regiae cane lariae Consiliario et Equite, BENEDICTO RERRNER, ediderat,
eximiaque cum laude consueta su b iuerat examina, anno 1788 promotus est Philosophiae Magister, quo honore eum adeo dignum censuit Amplissimius Professorum ordo, ut eodem anno, postquam ipse Ρraeses Dissertationem edideras de Attractio ne Vniversali, Physices Docens consti littus fit. Naturalem Nostri ad haec studia propensionem valde auxit simulosque eidem addidit honorificum hoc Patrum Academicorum iudicium, adeo ut etiam impedimenta, ex defectu necessari orum instrumentorum oriunda, quantum in se quidem, sollicite remouere studueriti Et quamuis tenues essent eius facultates, insignem tamen apparatum electricum, cum omnibus eius adiumentis, sibi compilia uit, ut in argumento hoc, quod tum in phvsica experimentali nouissimum erat, aliorum obseruationes ipse examinaret, atque iucunda et perspicua de illis institutione Auditoribus suis facem praeferret. Attamen ne deessent ipsi necessariae Upsaliae continue commorandi lacultates, non exiguum tempus privatae iuuenum institutioni impendere coactus est,
neque hoc subsidio prius carere potuit, quam ab Illustrissimo Academiae Cancellario etc. Comite
DE HOPKKN anno 1761 constitutus esset Matheseos et Philosophiae Naturalis Adiunctus, ad quod munus obtinendum ab Amplissimo Philosophorum
Ord me una cum duobus aliis exhibitus erat. Ad
Obseruatorium Astronomicum ΗκRGMANO semper, ex quo altera vice Upsaliam accellit, liber patuerat aditus, quo diligenter etiam usus est. Hoc pacto instituendis obseruationibus adsuefactu S, quibusdam etiam celeberrimis nostri temporis Astronomis innotuit, quorum constanti amicitiae plura iucunda vitae suae momenta postea debuit. Desti- naue-
330쪽
nauerat Academia Scientiarum Holiniensis, usNoster anno I 76i obseruationes transitus Veneris per Solem Caianeburgi institueret, quae vero sparta Celeberrimo iam Professori Aboensi A. PLANMAN, utpote loci linguaeque Fennicae gnaro, postea com missa est. Illis vero, qui Upsaliae phaenomenon hoc notatu dignissimum obseruarunt, sociam BERG- ΜΑΝ Us adiunxit operam, idque omni illo cum
succelsu, qui ab eius industria, egregio 'muniti instrumento, exspesuri debuit. Contigit etiam ipsi, iisdem sere cum sociis, octo annis post iterum Campercipere iucunditatem, quam perito spectatori
non potuit non conciliare adeo rarum et memorabile phaenomenon. Inter doctores academicos sua adsiduitate, cum accurata et perspicua methodo coniuncta, cito inclaruit Noster, adeo ut apertas ab illo scholas diligentius frequentare sibi maximo profuturum duceret studiosa pubes. Neque Illustrissimo Academiae Cancellario ignota mansit eius in institutione iuuentutis collocata industria, a quo, absque omni supplicatio ine, illi demandatae sunt publicae praelestiones in Algebram, loco Centurionis et Professoris ΜALDEnc; ΕυΥκ, semestrivernali anni 1764 habendae. Prodeste semper studens desiderium, suae ipsius peritiae amplificandae
cupidine excitatum, nouas continue diligentiori eius examini subministrauit materias. Historia explicationis Iridis et Crepusculorum, pariter atque obseruationes de Meteoris igneis sine fragore in aere vagantibus e), satis ostendunt, quam bene hoc tempore subsecivas horas collocauerit. Bina tamen phaenomena peculiarem Eius sibi vindicabant attentionem, nempe Aurorae Boreales et Materia
