Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

In serophis grauidis demortuis numerus corporum luteorum foetuum numero semper respondit, iii altero ouario tamen paulo minora suerunt. Inter haec corpora in externa su perficie prominentia Graasianae vesiculae dispersae fuerunt, tunica tuo

communis ouarii ab iis dissiculter separari potuit. Exigua in iis apertura est infundibuli instar, mediam

eorum substantiam penetrans. Constant ex carno duriuscula, sit flaua, copiosissimis vasis referta, e vum autem Constans non habent. Substantia eorum aequalis manet. Propriam tunicam habendi Grandissima corpora lutea equae et asinae exhibent, nucem iuglandem magnitudine superantia. Duplicem carnem habent, externam flavam, in te n m albescentem. Ab his humana parum differunt. Cum renibus succenturiatis haec corpora,

quoad fabricam , similitudinem quandam habere vi

dentur.

Fallopii tubae in utero suillo elegantissime stru- p.

me sunt. Initium earum eo in loco est, ubi exte nil tunica ultra marginem superiorem cornu uteri porrigitur, et in subtile vasculosumque omentum mutatur, linearum aliquot latitudinem seruans t

bamque concomitan S.

Altera sectione de utero agitur. Variae con-p trouersae opiniones de uteri vi contractili et dei laetus in utero nutritione, omnes , uteri structura in anim8libus variis hominibusque rite cognita, facile componi possent. In bicorni uteri tria receptacula proprie sunt. In primum uteri orificium ducit pro communi matricis cauo habendum, ex hoc primo cauo duo larga orificia in binorum co mum re Ceptacula transeunt. Rarius accidit, in capra tar en semel Ill. Auctor vidit, ut uterque foetus in prima communi camera haereat, nulliss0rnubus apparentibus. Aber

592쪽

Aberrationes a naturali structura, et in humana utero saepius obseruatae, tales sunt, ut uterus aut duplex aut bicornis esse videretur; nondum vero adhuc relatum est, tubas Fallopii quoad partem ampliores factas cornua repraesentas e et in verum uteri cauum hiasse. Idque Ill. Auctor anno I 77S. in vetula obseruauit hydrope demortua. Totam in hoc cadauere pelvim uterus repleuit, globoseque utero grandique duo minora corpora adhaeserunt,

quorum quodlibet ac pollic. longum unumque latum fuit et in breues tubas Fallopii terminatum est. Corpora haec uteri substantia longe tenuiora

fuerunt.

Texturae respectu, uteri in spongiosos et membranaceos diuidi possunt. Muscularis tunica in grandiorum animalium ouariis certissime, in homine autem non adest, neque ulla musculosae texturae ouaria constringentis vestigia in hominibus Nostet detexit. Muscularis uteri tunica in omnibus animalibus certissime, in homine autem non reperitur, nec regularia strata fibrarum uteri a noEDE-ngno descripta Noster vidit. Grauissima quidem argumenta WALTHERI, V. Ill. sunt, quibus fibx Tum muscularium uteri praesentiam plane negat, uterumque ex cellulosa tela elastica et vasis tantum constare asserit; verum tamen infinita copia brevium et longorum fasciculorum muscularium uterum in omni regione perreptat. Hae fibrae in utero virgineo sine dubio adsunt, verum ob uteri duritiem dissiculter inuestigari possunt. De villosa uteri tunica tandem, et de mutationibus illius a sanguiferorum vasorum uteri dilatationibus, grauiditate durante, agitur.

593쪽

De medendi tineae capitis ratione paralipomena, Programma. - Auctore IO. ANDR. ΜUR

RA v. Gottingae, 178 a. Verissima ex omni parte usuque quotidiano nobis

et 'mnibus medicinam exercentibus cons mala ea sunt, quae Illustris huius opusculi lectu dignissimi auelox de infelici puerorum hoc morbo adfectorum sorte, et de peruersa medicorum curatione a peruersa, subtili nimis , magis in sutili specierum distinctione, quam in vera morbi natura perquirenda posita theoria, candide disserit. species enim exanthematum, quae capillatam capitis partem occupant, tam copiosas, auctores, inprimis Arabes, proposuerunt, ut qui eas studiose persequatur vix sciat, quaenam pro veris fictisque habenda

sint. Latent insuper penitus verae tineast caussae, Omniaque, quae circa eas a celeberrimis viris dicta sunt, eo redeunt, ut humorum aut tenacitas nimia, aut acrimoniae Variae, salsae, aut denique impurao

luis venenum accusentur.

Alia sententia, cui ipse Ill. auctor fidem quandam conciliare videtur, ea est, tineam capitis locale malum constituere et medicamenta ipsi loco adsecto applicata internis longe praeserenda es e-Hanc sententiam exemplis pluribus morborum e ternorum, externis medicinis sanatorum exemplis confirmatam, copiosius defendit, enarrata breuiter eam ob caussam partis capitis capillatae structura. Quaenam pars in linea speciatim adfecta sit, dici non potest, nec forte, ob partium subtilitatem, poterit. In bulbis eapillorum certe mali sedes non est; iis enim euulsis, malum absque metu reuersionis non tollitur, etiamsi hoc tentamen pluries r Peis.

594쪽

petatur. Haec Ill. vir ipse in quibusdam aegris

obseruauit. Potior tamen mali sedes in solliculis pinguedinosis cutis, vel ipso textu celluloso quaerenda. Forte etiam in lineolis muci Malpighiani uberior prouentus obtinet. Probabile quidem admodum est, in linea peculiare inquinamentum humorum totius corporis locum non habere, sed corporis malos succos omnes in capitis corio coaceruari, attamen in aliis locis subinde vestigia semitis astinis, vel eiusdem occurrunt, eXanthemata, verrucae in ore, caei. Vidit etiam in puella tinea adfecta Ill. auctor digitum deformiter tumidum, inflicto ei vulnere eundem humorem, quem caput tineo sum, reddidisse. 1n vetustiori malo labes profundius saeuit, colli gland lae tumescunt, corpus emaciatur. Glandularum nuChae, earum, quae pone aures et ad maxillam inseriorem sitae sunt, tumores inueterato morbo proprii quidem semper sunt, attamen saepius etiam priusquam linea estiorescat, oriuntur, inprimis Priusquam exanthema in capite copiose essiorescat. Tumor etiam peculiarem naturam habet, ab aliis earundem partium tumoribus paululum recedentem, ita ut, conspicuis his tumoribus, instantis tineae praesagium facillimum, et nisi medicina opportuna morbus instans auertatur, tutissimum sit. Haec nos ex copiosissimis exemplis ceu stabilia veraque didicimus, eaque sententiani illustris auctoris de mali originibus quodammodo infirmare vi dentur. Internae medicinae aut debiles nimis, aut so tes sunt, aut aliam labem inducendo nocent. Plurimum tamen praesidii in purgantibus situm est,

quae tamen morbum penitus non tollunt, nisi accedente efficaci externa medicina. Nec multa fides curationibus per internas medicinas habenda est, quum saepe

595쪽

saepe aetasum et temporum mutatio morbum sponte sanet. Externas cum internis medistinis alii essicaciter iungunt. Ipse Ill. Auctor morbum absque capilli exstirpatione solis externis medicini i curandum putat. Nos in copiosissimis, quas curavimus, fineis, haec seruauimus: Corpus aegrorum iterato purgauimus datis per inferualla resoluentibbus, puluere viplurimum alterante Plum meri. Finem purgationibus imposuere glandularum tumores evanidi, aut admodum minuti. Caput interea quotidie tepida aqua totum est, vs inprimis omnia, quae puris stagnationi Auens, praepedirentur. Postea evanidis glandularum tumoribus, iuniperi bacineas tusas cum calcis aqua decoqui iussi cum eaque decoctione caput lauari. Hoc modo plurimos si

naui, in iisque paucis, qui non sanati sunt, mombus ob curationis neglectum, ob incongrua alia medieamenta simul data, inprimis ob neglectam munditiem perstitit Duplici methodo, aut in umectione mercurii praecipitati albi cum unguento rosito, ex qua aliquid mali nunquam percepit, adhibitis simul purgantibus ex talappae radice, aut altera

methodo, qua tineam fauosam depulit. Altera methodus est, quam in addita morbi historia enarrat. Tinea capitis laboranti puellae admodum iuveni, quum purgans aluum paululum methodus nihil proficeret, venereique inquinamenti suspicio adesset, puluerem alterantem Plum meri, at incassum exhibuit. Exhibitum etiam pari successis.

viuum antimonia tum Huxhami est, externeque unguentum ex mercurio praecipitato albo applieatum, Exteriae postea mercurii sublimati diluta solutio cum mi ea panis, cataplasmatis forma adhibita est, posteaque vinguentum ex aerugine, sed pariter sine levamine, saltirn morbi eadem ferocia,

eessante via, redeunte. Tandem cicuta interne et

596쪽

externe adhibita, excitatis copiosis in capite abscessibus, pus probum landentibus, diuturnum admodum et taedii plenum morbum feliciter sustulit.

Experimens fur la digestion de rhomine et de

differentes estpeces d'animaux, par l'AbbesPALLANZANI, Prosesseur de thistoire natu- relle dans r Universite de Pavie-avec des considerations sur la methode de faire deseXperiences, et les consequences pratiquesqu'on petat tirer en medecine de ses deeou-Vertes, par iEAM SENNEBIER a Geneve chez Chirob 178 . in 8. Consideratio methodi Spallanetanianae pag. Ia8. Opus aureim FPALLANZANII pag. 336. complectitur. imenta circa digestionem hominis et variorum animalium instituta. Accessit methodus S PALLANZANII, eXperimenta instituendi -- considerata, auctore S LN

NE BIER,

597쪽

Primum dissicultas disquisitionum physiolog ea

rum, in primis autem earum, quae Circa digestionis negotium instituuntur, a SENNE B ER, V. Cl. exponitur, in ea que tractatione viae plurimae,

quae physiologos, ob experimentorum dissiculaatem, in auia deviaque deduxerunt; satis diligenter enarrantur. Exposita postea eorum parte, quae ad obseruationes et experimenta instituenda requiruntur , in quibus methodus a SPA AN ZANIO, U. Ill. adhibita admodum laudatur, ipsa haec methodus, ipseque obseruationum et experimentorum modus, quibus SPALLANEAN ius abditas na

turae in digestione vias persequutus est, tale ex ponitur. His omnibus su se perfrinatis, attamen eum ni o. mia paene viri iam omnibus laudatissimi laude, corollaria practica ex sp ALLANκANo experimentis eruuntur, ex pustoque summo masticationis ad digestionem usu, trim'in corollarium est, stomacho calorem suum omni studio seruandum esse, ut digestio succedat: omnia enim experime a a s PAL LANκAN1o instituta manifeste probant, humorum gastricorum actionem lentam admodum, imo inibnimam esse, dum calori, quem atmosphaera habet, expositi sunt. Nimius etiam potus vitandus est, ne hu nores digestiui nimis diluantur. Neque alimenta sumere expedit, quae vim gastricos liquores alterantem habent; his enim media natura est, et ab hcidis, alcatinis, acribus, cael. admodum mu'

tantur.

Dissoluens autem vis quum gastrico liquore iusta p.

st, opus est , ut tantum alimenti assi imatur, quantum liquo pse dissoluere potest, denique ut talia tantum alimenta assumantur, quae a gastrico liquore tuique animalium generi specifico dissolui possint Humanus autem liquor gastricus licet omnia ali-Pp x menta

598쪽

menta soluat, in omnia famen non eadem vi agit pro Varia eorum duritie, mollitie, caet.

Stomachi morbi, in quibus digestio laesa est, si Nostro fides est, quam tamen illi non facile in his dabimus, omnes a gastricis liquoribus aut quoad

quantitatem, nut quoad qualitatem, praeter naturam mutatis pendent. Si mali sunt aut admodum minuti, digestio aut magnopere infirmatur, aut penitus tollitur. Ipsi autem liquores gastrici praeternaturales quum a corporis oeconomia praeter naturam comparata pendeant, patet, ad stomachi vitia delenda toti corpori saepe succurrendum esse. Ipsi autem gastrico liquori etiam medicata vis ad morbos complures insita est. Uim, qua vulnera ulceraque glutinat, Clarissimi viri cARMa NATI,

SPALLANTANT, SENNE HIER, alii experimentis institutis probarunt, ipse vero SPALLANTANIUS

Nostrum certum reddidit, se eodem gastrico liquore calculos humanos liquasse, et hoc quidem modo, luto liquatoque animali glutine, quo lapideae mastae glutinantur et in lapidem coeunt, ipsi hi lapides, a vinculo suo glutinante liberati a se inuicem discesserint. Nostro autem mens suis de quid orum digestione librum conscribendi, attamen , quUm SPAM LANZANaUM eundem librum praeparare intellige-iet, a proposito suo destitit. Experimenta tamen instituit circa vim, quam liquor gastricus in lacte

glutinando habet, eaque cum amico suo communicauit. Ιs, institutis experimentis aliis, obseruauit, lac vaccinum a saliua non coagulari, coagulari autem achymo, ob gastricum liquorem in eo contentum et agastrico liquore omni, ex quocunque animali desumtus fuerit. Ipsique vis coagulandi tanta insita est, ut, catulis assumto lacte statim necatis, ventriculus eorum coagulatum iam coactumque lac exhiberet.

599쪽

Conclusio ex his omnibus eaque satis certe memorabilis) est, lac, humorem, qui iam animalem na-xuram aliquam habet, tamen, ut in cuiu Scunque animalis substantiam transire et assimilari possit, hac coagulatione mutari et praeparari debere, quae praeparatio omnium animalium corpori eo magis necessaria esse debet, quum liquor gastrictis in animalibus, statim, ubi nata sint, hanc qualitatem eadem, quam in adultis, essicacia habeat. His omnibus praeclaro expositis, de bilis usu pagitur. Hic humor ex Nostri mente non ex iis est, qui chylum componunt, quum, si hoc ita se haberet, bilis in sanguinem cum chylo transitura esset, quod tamen ipsi a natura denegatum est. Ipse chymi in duodeno intestino et superiori int*stinali tubo contenti c0lor albissimus, samor dulcissimus, residuaque, absorpto chylo, saua et amaricans manifeste materies satis probant, bilem chyna o non intime admisceri. Eadem confirmantur ex eo, quod bilis in intestino duodeno tantum in chymiam agat, neqU chymo in ieiuno intestino absorpto, bili tantum temporis supersit, ut dissolutionem inducere valeat sy). Eadem etiam Nostro excrementorum naturalis qualitas, eaque, quae in alui fluxibus quibusdam decedunt, probare videntur. Sed si hilis hos usus non habet, inutilis forte penitus foret 8 Summam ad digestionem et nutritionem usum habet, chymum in chylum mutando, inque vim potissimiana exserit ob qualitates non soluentes, sed praecipitantes ipsi instas. Mutatio-ΠeS autem Omnes, qUas chylu S experitur, dum excrementitia materies ab eo secernitur, huic facultati praecipitanti bilis sol tim adscribitur, quam CL noster Auffor institutis experimentis compluribus, mixta cum liquore gastrico amygdalarum emulsione,

600쪽

lacte coagulato bile, probare studet. Praecipit tum autem est ex omnibus mixtionibus aliquid, e cepto coagulato lacte, quod intactum permansit. p. io 3. Gastricum liquorem ex folliculis glandulosis et

arteriolis in ventriculo excerni S PALLANZANIUS

viderat. M0dum, quo hic liquor, repleto ab ali

mentis ventriculo existente, excernitur, a tentione Noster explicat. p. to 6. Tandem experimenta enarrantur a Go Ss E, V.Cl. circa digestionis negotium instituta. Facultas huic viro est aerem deglutiendi, isque deglutitus atmosphaericus aer vomitum ei constanter concitat. Hinc omnia circa digestionem experimenta in se ipso instituit; assumtis alimentis variis, iisques to tempore, aere hausto, vomitu eiectis. Quibus experimentis idem euis iam est, quod sPALMANTANTI experimenta probauerunt, solui scilicet non posse alimenta in ventriculo, nisi diluta liquore gastrico fuerint, ipsum hunc liquorem celeriter agere, redactis post horae et quod excurrit spatium alimentis in pultem, quae tamen aliam n 'turam non induunt, sed fluida tantum redduntur, neque acidi ut lixiviosi quiddam onerunt, nullam

etiam sermentationem patiuntur.

Experimenta idem CD Vir instituit cum alimentis plurimis, quoad facultatem eorum, qua digestionem aut nullam, aut difficilem, aut leuem admittunt Quas experimenta quum ad diaetam medicinamque Omnern plurimum conferant, nec in alio quouis talium experimentorum opportunitas sit, vomitu a nulla paene medicina, ab innoxio isto aere constanter excitato, recensere expedit, quae

nam alimenta non digesserit, et quaenam dissicubter, aut lacile eapertus fuerit. I. Ab κ

SEARCH

MENU NAVIGATION