장음표시 사용
611쪽
t dictae collo adhaesit, quae colleAa, aftactuque,stum caluit, lubrica, aquae iniecta sun Jum vasis statim petiit; chartaeque calefactae iniecta, notas chartae nullas, ab omni pinguedine alias residuas. impressit, sed lente exsiccata massam exhibuit, in aqua non solubilem, lymphae ignis Ope coactae se san propaginem. Bili vetustae adfusa aluminis solutio albidam massam, pinguedinis solidae nomine ab H ΜnκΗ-o1o insignitam, statim produxit. Eandem produxere acida omnia, tam mineralia, quam vegetabilia, hoc tamen modo, ut vitriolum album, ferri vitriolum suscum, coeruleum vero viridem massas colorem induceret. Haec massa exsiccata lente duram, litabilem se exhibuit, albumque colorem retinuit, artificiali vero, aut naturali solis calori e posita, albus color in flauum, postea in viridem, deinde in fuscum, tandem in nigrum mutatus est Fundum vasis semper aquae iniecta petiit. Chartae iniecta et carbonum calori exposita statim cerae instar liquata est, i acidosque vapores emisit, nulla pinguedinis in charta relicta nota. Igni exposita statim flammam concepit. Massa haec cum clauel- satis cineribus aqua solutis cocta verum sulphuris hepar exhibuit, quod hepar, institutis etiam sicca via experimentis, p3riter produllum est. Nec si ponis indicia experimenta dedere. Conclusio ex his Omnibus est: in bile oleum nullum contineri: oleum, quod destillatione bilis tristituta obtinetur, non bili, sed lymphae coagulabili proprium esse: talem huius olei miseelum quae saponiformem miscetum constituat, in bile non adesse, massam denique acidorum ope a bile separatam indolem adiposam non habere, sed sul
612쪽
Experimenta etiam circa aerem in bile contentum instituta sunt, iisque, sed non copiosis, nec hoc modo institutis, ut omnem dubitandi occasionem amoveant, patere putat Noster aerem nullum in bile contineri. p. 86. Maiorem attentionem merentur, quae de sale lactis saccharo aemulo in bile contento proseruntur. Experimentis in altera operis parte describendis eo scilicet Noster peruenit, ut siccatione et lotura lapideam ex bile massam obtineret. Haec massa spiritui nitri dulci iniecta in eo liquata est, remansere tamen corpuscula alba, sub rotunda, quae dentibus fracta et saliua soluta saporem dulcem exciturunt. Eadem corpuscula in alia lapidea materie cum nitri spiritu non tractata crebro se exhibuerunt Sed bovilla bilis verno tempore collecta hunc salem tantum exhibuit. In humana, anserina, p, scina bile experimenta summa cura instituta eam
Varia etiam circa serri praesentiam in bile e perimenta instituta sunt. Vitrioli oleum bili veteri adfusum coagulationem solitam statim induxit. Et psis diebus aliquot liquor, in quo coagulum subsederat, pulchre viridem colorem, et vitrioli cum saporem habuit, cum lixivioso tamen sale non esset buit. Gallarum decoctio huic liquori adfusa colorem in illo lacteum, non pellucidum statim induxit. Eundem colorem produxit spiritus salis ammoniaci liquori adfusus. Natum autem postea sedimentum est, nullum serrum continens. Nec aliis expetimentis ferri in bile praesentia euinci potuit.
Quibus omnibus copios sit me et cum experimentis plurimis expositis, ex quibus sequitur, al- catinum salem, oleum, aerem, ferrum partibus biblem constituentibus adnumerari non debere, ad Veras partes bilem constituentes transitus est.
613쪽
ut autem hae partes exacte cognoscantur, scirep 98. expedit, bileni ex duobus diuerss humoribus consari, humore scilicet ipsi proprio et lympha co gulabili. Lumpham coagulabilem in ea contineri, eoagula ab acidis adfusis in ea oriunda iam probant. Haec vero coagula lympham puram non exhibuerunt, eo tandem Noster peruenit, ut eam puram obtineret. Sed quodnam principium bili amaritiem, colorem, eam proprietatem, qua flamma admota inflammatur, qua cum salibus lixiviosis in hepar subphuris mutatur, impertit 3 Hoc inflammabile sin dubio est. Eiusque principii praesentiam experi mentum euicit, quo calx viva humori iniecta, ex quo coagulum omne iam subsederat, humori aquoso penitus et omnis saporis experti colorem virident, odorem bili recenti proprium, saporem amarum, et acido adiecto pronitatem ad coagulam dum impertiit Terrae in bile praesentiam euicit experimentum, quo bilis inspissata, aqua sollita, in eaque saepe lota, terram residuam exhibuit gryseam, omnis saporis expertem , odore mos Chum referente praeditam, inflammabilem, ablato vero inflammabili principio calcaream cum acido phosphori in ea con
Aquosus humor ex putrida bile praeparatus,
inodorus puriter et saporis expers, calce viva adie taina mutatus est, ut colorem ex fusco flavum putri dae bili aemulum indueret. σSecretionem bilis quod attinet, in eo quidem Noster cum BDE RHAAVIO consentit, sanguinem ex portarum vena iecinori allatum putridarum substantiarum partem admodum copiosam continere, non vero Concedit, hunc sanguinem eam ipsam ob mussam lixiuiois sale refertum esse, quum lixivi6
614쪽
sus sal putredinis summae soboles sit, quae in vivo
animali corpore locum habere nequeat: assirmat potius, quum inflammabilis principii euolutio solutioque a putredine primum producatur, eundem sanguinem hoc principio plenum ad iecur convehi. Eiusdem principii inflammabilis copiam sanguis in splene stagnans liquatusque contrahit. Arteriis hepaticis id tribuitur, quod partes crassiores cum inflammabilis principii parte, terreas et mucosaS exsanguine secernant. Altera operis parte bilis proprietates et agendi mos, nee non bilis tu cymore animato inus per
Externas bilis proprietates quod attinet, vidit Noster, bilem ab hiemali frigore in glaciem lamellosam transisse, insperso lamellis liquore a frigore
I9. graduum thermometri Reati m. non coagul
bili, ipsam bilem serius a frigore semper, et ad grydum tantum 6. coagulari. Siccatam ignique admotam ignem concipere, at facile exstingui, agit tam in spumam mutari, in humido aere admodum liquari. Bilis in olea varia actis variis experimentiS varie demonstrata est olea expressa varia bilis a diversis animalibus desumta non soluit, non in unum corpus redegit, quamuis admodum agitaretur mixtus humor. Nec tritura oleo bili admiscendo suffecit. Amygdalae cum bile tritae eniuisionem non dederunt, amygdalino oleo tritura expresso bili pertinaciter innatante: Nee hoc effecit bilis, ut communis aqua oleo admisceretur. Eadem persecte phaenomena destillata olea exhibuerunt bili nullo modo, nec aqua interueniente, admiscenda. Balsamum Peruvianum aliaque mutata quidem sunt Paululum, Peruviano lacteus color inductus est, balsamum vero de Copaitia in cremorem mutatum,
615쪽
at aquae haec balsama non admixta sunt. Subs dere in fundo vasis resinae qualescunque naturales et arte facta θ. Nunc ad veram bilis actionem transfus est. Pri-sma Nostri est, quod oleum ex substemtiis, quibus ammixtum Vt, propellat. Charta oleo ricini saturata aquam non transmisit, bilem vero statim. Oleo saturata charta emporetica bilem non transmisit. Literarum notae chartas a typographis impressae dεletae statim sunt, si talis chaxta bili exponeretur. Conclusio ex his experimentis omnibus est, bilem, quam amicam oleis BOER HA A v a UN putaverat, iis inimicam pertinaciter esse. Sed peeuliarem agendi modum bilis habet olo qualiacunque in cremorem mutando. Hic modus agendi bili proprius, et ab umnibus hactenus non visus, experimentis compluribus demonstratur, adrimixta bile oleo amygdalarum, ricini oleo, cum sapono soluto, ipsis amygdalis minutim concisis lacti. Eundem cremorem bilis summe foetida pro, duxit, bovilla, humana, semperque hic cremor natus Ust, admixto, licet saepius bili, quae olea in ore'
morem mutauerat, recenti oleo. Bilis uncia olei tenuioris scrupulum in cremorem mutauit. Bilis, quas exhalatione crassior euaserat, uncia olei lar pulos duos in cremorem mutauit.
Altera bilis amo ea est, quod acidam sermenta ptionem impediat. Lac bili mixtum elapsis horis XXIV. acidum odorem non exhibuit, nec fermentationis ullius indicia, seruata in calido loco misceta. Sod partes lactis admixta bilis perfecte separauerat. Acidam panis secatini dentibus masticati fermentationem in spiritus sam bilis addita statim mutauit. Bilis pani addita, qui fermentationem acidam non Passus suerat, sermentationem accelerauit, sed non
616쪽
aridam, verum spirituosam. In putredinem massa postea transiit, sine ullo acidi vestigio. Experimentis nunc eruitur, quid acida in bile
recente et putredine corrupta essiciant. Uini acetum bili recenti additum eam non mutauit. Uitrio. ii oleum in eadem bile sedimentum profunde viri- deicens produxit. Elapsis aliquot diebus eadem bilis abi eodem oleo in albidos grumos coagulata est Experimenta omnia comprobarunt, acida inirecentem bilem aut non aut leuiter agere, in bile vetusta vero coagulationem statim producere. Bile
acidis mixta, liquor, adiecto lixivioso sale, acidi nulla indicia dedit.
P. I 7t. Quaestio nunc est, quomodo chylus praeparetur. Chumus; qui ex Nostri sententia in ventriculo acidae fermentasionis initia passus suerat, in/ duodeno intesti no cum bile miscetur, quae eum penetrat, praesentem iam fermentationem accelerat. acidam sermentationem in spirituosam mutat, aerem expellit, sales obtundit, particularum oleo-sarum cosaesonem cum aliis partibus soluit, easque, cremoris forana, sine ullo muci adiumento
in chymi superficiem propellit. Isque cremor chyli
P. Z77. Tertia operis particula plurima continet, quibus quaestiones variae enodantur. Prima est, num bilis lactis coagulationem impediat. Experimenta docent lactis coagulationem a bile non praepediri, illius potius coagulationem a bile induci, eamque ea sortiorem esse, quae ρ vini aceto indueitur. Altera est, num bilis aeris in intestinis contenti copiam minuat. Experimenta probarunt, Rerem non minui, imo a bile addita augeri. Tertia est, num bilis in sanguinem retrocedat,
quod de bilis subtilioribus particulis atam luxi de naturali vero bile neg tur.' Quarta
617쪽
Quarta est, num bilis sanguinem solvat. San. guinem in grumos coactum non soluit. Quum autem sanguis, vena secta, in vas infunderetur bilem calefactam continens, sanguis sero coiit, coagulata pars admodum mollis attactu fuit. Patet hinc, sanguinem a bile solui. Quinta est, num excrementitius humor bilis P Lyssit. Secretorium et excretorium simul esse asse.
Sexta est, hum bilis in chylo parando ipsa mutetur. Excrementa aluina humana eum aqua terendo tractata aquae flavum colorem dederunt. Adfuso huic aquae vitrioli oleo, aqua sedimentum deposuit, coagulo accedens, rubrum. Conclusio est, bilem non mutari. Septima est, num bilis in vesicula sellea contenta hepaticae praestet. Adseritur, eam praestare, Omniaque experimenta optatum magis habuisse successum, bile ad ea adhibita, quae mora aliqua vim
Octaua est, num bilis cum adipe conueniat. Bilis grauitatem specificam longe maiorem habet, amarities pinguedinis rancescentis et amaricantis longe alia est, quam ea, quae bili propria est. Sapodemum ex bile praeparari nequit. Tandem rationes in sine operis copiosae adducuntur , quare lac, morbo putrido perdurante ano inie'um, statim coaguletur, quare homines, in quibus bilis abundat, nullo symptomate acidum indicante vexentur, cadi.
618쪽
Materialia a d theologiam et religionem. Voluminis primi fasciculus II. III. IV.
Ad medicinam biblicam pertinensia plura in hos
profecta. quorum breuem enarrationem exhibere Iubet Primi fasciculi censuram iam dedimus I. P S7- Altera pars enarrationem morborum eXhibet, qui in noui testamenti libris memorantur. De paralysi noui testamenti inprimis agitur, quam intersari tos a sospitatore nostro morbos biblici scriptores frequenter memorandi Dissicultatem. autem quandam explicationis habent symptomata paralysia sacris scriptoribus adscripta, huic morbo alias non communia, dolores ingentes videlicet, βασα-νοὶ qui summum cruciatuum gradum indicant, aliaque non paralysi, quo sensu apud medicos sumitur, sed potius articulorum rigori communia. Ut autem paralysin noui testamenti interpretes med ci paralysi medicorum accommodarent, in varias sententias transierunt. Quidam, videntes, paralysin in colica pictonum dolores ingentes sequi, eiusdem generis has paralyses fuisse putarunt,' sed parum sano consilio; de pillonum enim colica constat, utrum eo tempore homines tam frequenter inuaserit. Alii rarissimis exemplis resolutionis nervorum ducti, in qua motus deficit, sensus autem subinis In Commentar. nostror. Vol. XXV. Fart. III. P. 47α
619쪽
subinde paulo acutior etemanet, noui te umenta paralysin pro tali habuerunt: verum nec apud hos veritas esse potest, siquidem tam rara resolutionis neruorum cum dolore in partibus adfectis aucto exempla sunt, ut Noster vix unum alterumue in libris medicorum omnis aeui inueneri: - Suade hinc sana ratio, ut dispiciatur, quid veteres de paralysi senserint, quorum in morbis notiones noui te stam enti scriptores sorte sequuti sunt: verum nec hi sub paralyseos morbo alium intelligunt, quam talem, in quo aut sensus motusque, aut ex his alter resolutus sit, de sensu aucto motu deperdito in paralysi non loquuntur , licet diuturnitatem morbi summam, dissicultatem sanationis, CorpUS mouendi impotentiam, cael. Omnes concedant. Hino alii ad spasmos transiere, cum paralysi coniunctos,
Vt G. V . WEDELIUS, qui vero dolorem non excitant; alii verbum βασανιζεσθαι non de doloribus vere existentibus, sed de morbi magnitudine, intensitate et dissicultate intellexerunt. Verum aliam sententiam, et quidem iure, ut videtur, Noster tuetur. Praemonitis quibusdam de morbis, qui in nouo testamento memorantur, maxime ex methodicorum veterum scriptis systernateque explicandis, quaenam Coiat IUS AURELIA-nus de paralysi ex antiquiorum methodicorum scriptis tradiderit illustrantur, et cum iis, quae noui testamenti scriptores de paralysi memorarunt, conferuntur. Ex iisque patet, duo paralyseos genera methodicis fuisse, alterum extensone, quod para
lysis recentiorum veterumque omnium est, alterum conductione effectum, in quo articuli cum dolore contrahuntur, et motus cum dolore dissicultas est. Hanc conductione effectam paralysin methodicorum, sue articulorum contracturam re entiorum paralysin suisse. quam in nouo testamento
620쪽
scriptores memor'nt, collatis methodicorum compluribus cum scriptusae sacrae locis copiose pro
Tandem, quidnam miraculi in sanationibus huius paralyseos speciei a Christo copioso peractis
subsit, expenditur, eam praesertim ob caussam, quoniam plures e recentioribus omnia sospitatoris nostri miracula in sanandis morbis peracta negare, saltim parui facere videntur. Probatur autem, paralysin N. T. talem morbum non esse, qui adhibita quacumque naturali medicina subito cedat, et sanatioties paralyseos a Christo breuissimo tempore peractas vim communes naturae vires excedentem certissime supponere. Tertia parte de partium singularium corporis humani extenuatione agitur ad loca S. S. I. Reg. I 3. 4. Matth. II, Io. Marc. 3, I. Luc. 6, 6. IOh. S, S. illustranda. Eηροτης Graecorum est, aridura membrorum Latinorum, cui explicandae Cl. vir operam dedit. Hoc nomen morbo dederunt LXX. inter pretes, quo Ierobeam rex affectus est, quum sacris administrandis temere operam daret. Aridura articulorum cum contractura eum hominem affectum
fuisse putat Noster, qui ad Bethesdae piscinam per
Iongissimum tempus decubuerat, non paralysi, ut quidam putarunt; paralysis enim aut sensus, aut motus, aut amborum impotentiam supponit, qua aeger ad Bethes dae piscinam decumbens non laborauit.
Notandum in morbo regis Ierobeam maxime hoc est, quod proteἡa manus, morbo rege subito adfecto, hunc situm retinuerit, adeo ut rex retrahere ad truncum manum nequiverit. Aegri vero noui testamenti eodem aridurae morbo adfecti adfectos articulos extendere non potuerunt. Videtur adeo