장음표시 사용
601쪽
Ι. Substantine non digerendae, aut tales, quae P. II . stato tempore, elapsis ad summuni tribus horis, indigestae penitus redditae suint. i) phrtes tendinosae et aponeuroticae carnium
α) ossa. 3 substantiae pingues et oleosae animales. ) oui album coctione duratum.
6) semina oleo sa vegetabilia qualiacunque paene, iuglandes, amygdalae, pistaciae, nuclei pomorum et complurium fructuum horaeorum. ) olea vegetabilium pinguia. ) vitis viniferae baccae siccatae, masticatae. 9 tegumenta externa, quibus fruges, legumina obducta sunt. Iob cortices externi pomorum, prunorum, fru-
iniurn horaeorum, malorum auranti Orum, citreorum.
II. Subtantiae vix digerendae. caro porcina, qualicunque modo praeparata. α) sanguis omnis coctus. 3) ovorurri vitellus duratus. ο) alimenta omnia, quae cum ouis, sarina et lardo coctione praeparantur. s) herbae crudae, quae in acetariis adhibentur, omnes. Amararum, V. g. nasturtii aquatici,
facilior digestio est. 6) brassica caulissor , quae brassica rubra dissicitilior digestu est, beta, porrum, cephe, dauci
radices, cichorei radices in acetariis. panis recenter coctus, calidus. 8) ficus recentes, se Cae. y omnia, quae coctione cum sarina et oleosis parata sunt. Hae substantiae omnes in ven-
riuulo perse te non soluuntur. Persecta so-
602쪽
lutio succedit aut gastrici liquoris vi perdurante, aut bilis actione accedente. III Substantiae digesu faciles, hoc est tales, quae elapsa hora, aut parte horae adhuc accedente, in ventriculo in pultem s0luuntur. i) carnes animal dun, pulli gallinacei, ouina imnerior, nec non carnes volatilium, inprimis
z oua sorbilia. 3) lgo vaccinum. 4 parco piscis eum aqua domis. s) olera, spinachi , apium, asparagus progerminans , lupuli germina teneriora. F puis ex pona s variis et horaeis fructibus, nec non ex frumentaceis fructibus, leguminibus, cocta. panis aliaque ex sarina sine butyro cocta, non admodum recentia. Crusta panis mica facilius non digeritur. Panis salsus melius digeritur insulso. 8' rapae, solani tuberosi radices. 9, gummi arabi eum, quod vero mox acescit. Digestionem iuuaruul. 1 Sal marinus. a aromata, piper, Cinamomum, nux moschata, caryophylli aromatici. 3) Sinapi semen, armoraciae radix, raphani
vinum, spiritus ardentes paruis dosibus
sumti. caseus, praesertim vetustiis 6 saccharum. Amarae substantiae variae. Digotionem retardarunt. ab Aqua, inprimis calida, magnis dosibus sumta. Hac sumta, alimenta in intestinatem tubum transeunt mutationes necessarias non perpessa.
603쪽
αὶ acida omnia. 3 adstringentia omnia. Corticis Peruviani scrupulus dimidia post sumtum cibum hora sui mtus digestionem retardavit. pinguia omnia. Fortis dulcamarae decoctio per diem sumta digestionem alimentorum facillime digerendorum tantopere praepedivit, ut in acorem
6 Eundem essellum induxit hermes mineralis granum post prandium sumtum. 7 Retardata etiam digestio est sumto mercurii sublimati corrosiui grano Suspensa etiam digestio est animi occupatione post prandium, nec non a pect0re antrorsum, ad tabulam sexo. Subvenerunt digestioni animi quies, verticalis corporis situs, exercitium corporis post pxandium leuius.
observations importantes sur rusage du Sucgastrique dans la chirurgie; assemblee par
Obseruationes de usu liquoris gastrici in chirur
Ρ oposuerat Cl. Vir in obseruationibus suis in
SPALAM ZANaa circa digestionem opus varia
604쪽
rastri ei liquoris in chirurgia usum concernentia; vem rum licet plurimam probabilitatem coniecturis suis et obseruationibus dederit, metus tamen ipsi fuit,
no chirurgi ob naturalem ipsis nouorum experimentorum cum medicamentis ad talem usum adhiberi hactenus non solitis metum, et experimentorum pigritiem haec negligant, obseruataque Auctori in immeritam obliuionem labantur. Sed alius rei eventus fuit. 1URINE, doctus. apud Geneuenses chirurgus, certior ab Auctore de obseruatis suis redditus, gastrici liquoris usum in chirurgia tentauit, plurimosque praeclaros effectus obseruauit, quos omnes diligenter literis consignatos Auctori tradidit. o G ci 1 A , medicus veterinarius Taurinensis, de his certior ab Auctor' redditus, eadem experimenta in bobus repotiit, eodem plano cum successu, quem a URINE Obseru
dem rei fama per Au ctorem nostrum peruenerat, CARMINATUM, in uniuersitate Patauina professorem celeberrimum, ad eadem experimenta instituenda induxit , quae in opere Proxime edendo diriligenter enarrabit. 1UR 1 si experimenta haec sunt: Gastricum liquo rem ex bobus et ovibus elegae, praetulisset vera
aquilarum gastricum liquorem, si copia opportun
earum fuisset. Qui succus, ut eo copiosior obtineatur, opuS est, ut animalia diem, priusquam iugulentur, sine alimento vivant. Col tur is siquor ex ventriculo desumtus per linteum et in vasis idoneis assoruatur, usus ipsius vero is osti ut ulcerosae
605쪽
partes eo tepefacto bis per diem lauentur, lintea
carpta eo imbuta iis imponantur, fasciisque eo ma- . defallis deligentur. Medicina in initiis dolores intensos excitat, sub altera tertiaue deligatione perfecte eurenidos. Emectus autem medicina hos habet, ut atrocissimos dolores sedet, malum exulceratarum partium odorem Corrigat, ulcera ipsa pumget, puris quantitatem moderetur, qualitatem corrigat, eaque satis cito ad cicatricem perducat. Ut autem Cognosceret Cl. vir, num eadem vi putredini aduersa gastricus liquor ex animalibus valeret, quae victu vegetabili utuntur, qua is valet, quem carnem vorantia suppeditant, experimentaeur' gastrico liquore ex boue instituit, quibus constitit, gastricum liquorem ex ruminantibus animalibus desumtum a calore cito putrescere plurimumque ad putredinem ipsius conferri, si carnibus misceatur. Conclusio ex his experimentis est, gastricum liquorem, qui aestiuo tempore ex ruminantibus animalibus ad vulnera adhibetur, omni die aut saltim biduo recenter ex animali desumendum esse. Sanauit autem hoc medicamento a Uui ΝΕ, V. Cl. ulcus serpens in vetula muliere ex varicibus in crure natum spatio XIV. dierum, in murario fabro vlcus antiquum tibiam interiorem Oreupans spatio trium hebdomadum, horrendum in alia muliere ulcus in tibia per XUIlI. menses perdurans, saniem copiosam, tenuem , 3dmodum male olentem profundens, cum hectica febre. Mitigatum admodum eodem medicamento cancrosum ulcus mammam occupans in foemina est. Trienno circa patellam ulcus eodem sex hebdomadum spatio ac cicatricem pes luctaen est. Ad omnia autem vulnera gastricus liquor ex auibus solis carnibus viventibus magis valet, ob au'tieutridam maiorem vim a SPALANR A NIo din
606쪽
tectam, a sENNE HIER confirmatam. Hoc medicamento ulcera plura inaequalia, inueterata, indurata, a Venerea adeo labe oriunda, imo sphacetum sanauit, separata mortua carne a sana deciduaque, foetore depulso, ulcere a carnium lapsu oriundo consolidato. Cancro sum oris ulcus idem liquor mundum reddidit, ichorem rodentem, foeto
rem depulit, dolores mitigauit, mali progressus
Gastricus animalium, quae herbis vehuntur, liquor dolores partium diuturnos sedat, externe impositus, omni eo in casu, ubi discutientia externe adhibere expedit. Depulsi hoc medicamento dolores humeri sunt continui ex hemiplegia nati. Multum etiam valet idem medicamentum ad contusiones, tumores partium aquOsos, inflammatorios, nec non ad discutiendos tumores a luis venereae miasmate natos.
Tentatum etiam est, quid interne ad ventriculi morbos hic liquor valeat. Cum summo successu tribus mulieribus datus est, quae digestionem dissicilem cum ventriculi tumore, dolore et virium languore habuerunt, nee non duobus pueris, qui ex ingluvie stomachi dolorem atrocem sibi contraxerant. In alia muliere ex continuis ad vomendum conatibus tabida vomitus hoc medicamento sublati sunt. In ventriculi doloribus a laxitate, aut a neruorum sensibilitate nimia oriundis sine omni successu datum est. Noxios effectus ex ruminantibus anim
libus liquor in febribus stomachicis edidit, sperat
tamen a URINUS, fore, Vt plus utilitatis liquor exeirniuoris animalibus, ob virn maiorem putredini aduersam, adserat. Depulsae gastrico liquore febresint i mittentes autumnales duae et sex vernales sunt tribus illius unciis datis. Fefellit tamen et meden
tem subinde spes, ita ut pro certo labrilago haberi
607쪽
non queat. Mitigatae tamen semper a medicamento febres sunt, eoque adhibito cortici facilius
Gastricus liquor ex auibus carniuoris saporem salsum, amarum habet, acidumque manifeste prodit. Continet resinam obscuri coloris, saporis ad modum amari, animalem eiusdem coloris materiem, salis ammoniaci parum, plus marini. Mediae indolis liquorem habent, quae cibo ex vegetabili et animali mixto vescuntur. Humanus ex aqUR copiosa, animali materi σ et salis marini parca quantitate compositus est. Acidus est in animalibus, quae graminibus vescuntur, non ruminantibus, in ruminantibus, praeter acidum, salis ammoniaci particulum continet. Lixiuiosus sal, quem saepe SENNEBIER,
V. Cl. in gastrico liquore deprehendit, a putredine ortus nec proprius gastrico naturali videtur. Destillationi subiectus ex carniuoris animalibus liquor gastricus dedit plurimam aquam, acidum, pingus et acre oleum salsamque materiem odorem salis lixiviosi volatilis habentem. Mortuum caput sal em marinum exhibet, nec non terram calcaream puram. Animalium, quae variis cibis vescuntur, liquor gastricus dedit aquam plurimam subinde alcalescentem, ex recenti tamen liquore omnis his. Doris expertem, olei nigri cantis , acris particulam Ex animalibus gramini-voris liquor dedit aquam initio alcalescentem , tandem acidam, oleum nigrum, aere. Mortuum in
put salem marinum, aleatinum, terram calcaream exhibuit. Carniuororum animalium gastrictis liqudr sinsomni putrida corruptione in vasis vitreis permansit, donec penitus ab aere exsiccaretur; ex anima libus, quae mixtis alimentis vescuntur, plurium
mensium tempore sine putredins Pormansit. Eas-
608쪽
Nova experimenta ad indagandam veram bilis physiologiam. O casionem libro dedit, in quo plurima experi
menta circa bilis naturam usumque ins tuta continentur, biliosa epidemia, Vindobonae anno I 778. grassans. Non suffecere Npstro ad explicanda complura phaenomena in morbis acutis et diuturnis his temporibus crebro obuia ea, qUae me' dici circa bilis naturam erant philosophati, hine, abiectis reiectisque omnibus auctoritatem quandam prae se serentibus, ipse Noster experiment ad bilis naturam eruendam, instituit.
Introductionem, qua de phlogistici prinei pii in
omnibus corporibus naturalibus et animatis praesentia et actione generatim agitur, bilis historia sh-3 quitur. Verum haec historia non tali , eoque quo decet maxime modo enarrata est, ut historia experimentorum et opinionum secundum temporum
seriem deducatur, Noster potius in scribenda haeia historia in hoc potissimum elaborauit, ut, positis expositisque contrariis auctorum diuersis saepe temporibus florentium et diuersis principiis theoreticis deditorum opinionibus, probaret, Me vera bilis na
609쪽
tura doctrinam non satis hactenus expositam nec experimentis com Probatam esse. t , Historiam tractatio de bile, illius fecretione et p. 36. partibus eam costituentibus excipit. Quoad constituentes bilem partes auctores, qui experimenta circa eas instituerunt, in eo quidem conueniunt, bilem ex gqua, spiritu, oleo, aere, et carbone residuo conflari, sed circa alia bilis principia, circa partium memoratarum adeo veram quantitatem, dissentiunt. Salem volatilem in bile visum a quibus
Salem aleatinum mineralem in bile detexisse alii arbitrati sunt, Miorum experimenta docuere, salem marinum bili inesse. Alii alcatinum principium bili penitus denegarunt. et ani dubiis incertisque experimentis et opinio p. so. nibus medicorum circa bilis veras partes constitvitiuas existentibus, Noster ipse institutis copiose, nec sine studio, quod saepe mirati sumus, experimentis, in eruendis veris bilis partibus .elaborauit. Experimenta ignis ope instituta parum eum docuere; conuenere enim, quae igni S extorserat, omnia,
cum iis, quae alii, iisdem experimentis duicti, dubilis natura dixerant. Hinc alias vias, neglectas hactenus, ingressus est. Bili recenti bovillae hanc sere semper elegie va experimenta sua, quum praestitisset sine dubio, ad bilis humanae naturam eruendam, bilem ex animalibus sumsisse victu ex animali et vegetabili composito utentibus , tunc certe certiora omnia, dubiisque minus obnoxia euasissent) lixiviosum salem varium admiscuit. Adsusum miscetae vitrioli oleum effervescentiam produxit, coagulumque natum est, fluido innatans. Coagulo, fluidoque sapor acidus non fuit. Bili bovillae adfusum vitrioli oleum, intercurrente temporis seatio satis longo , sedimen tum
610쪽
sum prosunde viridescens in vasis stando induxit, eum sapore sedi inmenti fluidique superi manifeste
acido. In humana bile eodem modo tractata coagulum subito natum,. fluuiisque color in viridem mutatus est. Eadem in bovilla bile acciderunt, inqua, ob moram, flavus color natus fuerat, nullo tamen coagulo conspicuo. Bilis ex boue desumta
suin me putrida, adfuso oleo vitrioli, nullum lixi vi osi salis indicium dedit. Eadem persecte in humana bile euenere, licet summe putrida et tali modo seruata, ut aer accessum non habuerit Efferbuit paululum bilis in aperto vase seruata, forte cum aliis substantiis animalibus mixta , a calinaeque indolis indicia dedit. Attamen crystalli, tentata liquoris inspissatione, natae non sunt, Crassestor pars vasis fundum petiit, superusque humor manifesta acidi indicia dedit. Aestum, effervescet tiam, vitri adeo incalescentiam excitauit vitrioli spiritus bili putridae in angusto admodum vase seruatae adfusus. Sed talia in ampliore vase non euenere, in quo coagulatio sine turbis omnibus sequuta est. - Conclusio hinc est Nostro, auctores, institutis hoc modo experimentis suis, alea linam indolem bili tribuisse, quum tamen phaenomena omnia, quibus seducti alcati suspicati sunt, a vasis
angustia origines duxerint. Caeterae conclusiones ex his experimentis sunt, lixiviosum salem nec in naturali, nec in putrida bile contineri, eundemque salem bili constituendae non accedere.
Circa olei praesentiam in bile ab omnibus stabilitam et chemicis experimentis confirmatam quaestio a Nostro iure mouetur, num, licet experimento oleum ex bile vi extorqueatur, idem oleum bilem naturalem, sanam, igne non tortam ingrediatur. Destillatione itaque bilis ab auctore nostro instituta, albicans Faedam Pinllui que materies ru