장음표시 사용
171쪽
de cultura speciali singularum plantarum exponitur, superfluum videri potest: praesentis tamen libri Auctor, Cl. wHEELER, qui in Glocestriens Comibtatu horticulturam exercet, in eadem re operam
suam collocare haud dubitauit. Quodsi tamen verum dicendum est, nihil aliud videmus huic libro inesse, nisi compendium maiorum operum, in quibus de eodem argumento expositum est. Discrimen vero, quod inter hoc et Cl. MILL ER I opus intercedit, inprimis in eo versatur, quod Cl. w H E E L E R , ubique systema Linnaeanum secutus sit, variaque hinc inde, inprimis quae ad explicationem vocabulorum botanicorum attinent, addiderit. Species plantarum, quae in hortis coluntur, nominibus Anglicis indicauit, quae tantum translationem nominum specificorum Cl. LIN-N A E I , non autem, quibus vulgo appellantur, sistunt. Opexi quoque ipsi calendarium hortulanorum insertum est, atque descriptionibus plantarum nonnunquam pauca de usu medico et oeconomico eorum verba addita sunt. Adiecta quoque est explicatio systematis L INNAEI. Multae tamen plantae in
hoc Lexico frustra quaeruntur, ita ut, si verum s tendum sit, nihil nisi minus, quo venditur hoc opus, pretium illud prae Milleriano commene re possit. c
Magna nostra Saxonum est felicitas, quod ii, quorum imperio subiecti sumus, non solum
perclementer nos habeant et mitissimo viantur imperio, sed etiam omnes artes scientiasque, quartam
172쪽
Itura regna fiunt quam forentissima, curae habeant, et quouis modo amplificare atque inter suos potissimum ciues diuulgare studeant. Id pluribus quidem constat exemplis, ex quibus quorundam nos quoque his libris mentionem iniicere meminimus;
IJOVO vero nunc Confirmare hoc licet testimonio. Dum enim Serenissimus Noster et Dilectissimus Dux FRID ERICvS A vGusTus, adiunt his sibi itineris so
ciis, Seren. matre A N T O N I A et Ρatruo, XA VERIO,
cuius prudenti regimine Saxonia nunc gubernatur, rerum videndarum cognoscendarumque causa in montanum patriae tractum prosectus, ipse metallorum fodinas adibat et cuncta perquirebat. quae ad metallorum opificia pertinere videbantur, apparuit, multa peragi ritu opificum eorum, qui, cur rem ita agant, nesciunt, sed coeco tantummodo vel penitus nullo consilio in operibus maiorum sequuntur exempla. Inde vero quum fiat, ut operae sere ubique nimis stricte recepto semel modo adhaereant, nec unquam theoreticis rationibus ducti, vel forte in nouum operandi modum incidant, vel cogitando in-Ueniant, nec alius modi periculum faciant, hinc nul lo inuento laborum et sumtuum compenso omnis ratio metallorum estodiendorum et ex mineriS CO- quendorum, in qua metallicorum scientia posita est, nunquam emendetur, facilitetur et fructuosior eua dat: consilium captum , est Academiae condendas, quae a metallorum et fodinarum cultura nomen gerat, et cuius duplex sit scopus: alter, ut ii, qui se tritic rei foueant, et quibus constitutum sit in his opificiis vitam consumere, physicis mathematicisque praeceptis instituantur, ne in posterum rudeS et rerum faetendarum imperiti ad haec opificia accedant, sed magis ratione, quam sola experientia vel anti quo et usitato modo uti discant: alter vero, ut ii, quilus in rebus altius nitantur, etiam quos ingenium
173쪽
vel sanguis ad praeelarius vitae genus destinas e vudeatur, primis saltim imbuantur initiis et harum rerum penitius cognoscendarum in iis excitetur desiderium, cuius explendi in Academias delati uberiorem reperturi sint opportunitatem. Condita est itaque haec Academia Fribergae, die I 3 mensis novembris 176S, cui regundae praesunt FRIDERI CVS ANTONIUS DE H E IN I π χ, Consiliarius fisci principalis et rerum metallicarum intimus, et FRIDERICUS GUIL. DE OPPELN, summus metallorum praefectus.
Disciplinae tradendae ita sunt distributae, ut vero
rator ossicinarum, in quibus metalla excoquuntur, aucto, quod hactenus quotannis accepit, stipondio ducentis thaleris, chemiam metallurgicam doceat et praecepta theoretica in laboratorio chemico illustret confirmetque experimentis. Quae vero quum PlureS exigant sumtus, atque, ne ii vel docenti vel diseipulis molesti essent, concessum est laboratorium, quod omnibus rebus necessariis exstructissimum publicis sumtibus conseruatur. IOAN. F RI' DE R I C. GUIL. CHARPENTIER, Professoris titulo
ornatus, tradit eas disciplinas, quae ad mathesin pu ram pertinent, iis vero discipulis, quos cognouerit his in disciplinis multum profecisso, etiam partes matheseos applicatae, mechanicam potissimum, aero' metriam, hydrostaticam, et similes est expositurus; alios etiam artem figuras rerum ad opticeS regulas delineandi docebit, habita simul in omnibus his ea - ratione, ut harum disciplinarum usus in metalli fodinis ostendatur exemplisque illustretur. Annuum ipsi constitutum est praemium trecentorum thaler
xum. Deinde magnus iam librorum metallicorum, mathematicorum, chemicorum, miner logicorum, Physizorum, oeconomicorum et eorum, qui ad
omnem historiam spectant naturalem, collectus est num q
174쪽
numerus. Congesta etiam est magna copia minerarum, tum indigenarum, cum exterarum, in quibus disponendis duplex seruatur ordo : alter Vt eae coniungantur, quae ex uno eodemque montano trafluaut regione aut fodina petitae sunt, ut adeo apparatus minerarum singulae fodinae et montis quasi in compendio appareat: in altero vero ordine magis ad artificialem et systematicam dispositionem minerae collocantur, ut inde totius minerarum systematis idea quaedam existat. Spei fanda etiam proponuntur in hoc mus eo exempla machinationum ficta Morielle quae ad fodinarum et aliarum ossicinarum metallicarum culturam pertinent. Bibliothecae huic
et nauseo praeest HIERON. GOTI FR. LOMMER,
qui non solum statis diebus et horis cuncta haec ostendit, sed etiam verbosius super his rebus exponit. Laborum horum in gratiam annuo fruitur stipeiadio
ducentorum thalerorum. Constitutus etiam est artifex. apud quem insfrumenta et machinas Gonficere et diiudicare discant. Commoda igitur nunc facta
est opportunitas, omnes eas res, quae fodinas et alias metallicorum ossicinas concernunt, non solum
cito, sed etiam scienter, et ad disciplinarum, quae huc faciunt, regulas addiscendi, et sicuti omnes ii, qui Vel iam operarum numero vel aliis ossiciis adscripti sunt, hoc beneficio gratis adficiuntur, ita aliis indigenis, quamuis se Saxonicis fodinarum opificiis addicere nolint, etiam exteris, licet hoc instituto uti, ea tamen. lege, ut hi ac gestus veniat' quaerant, et exiguam, qua0 z0nstituta est et augeri nequit,
mercedem soluant. Si qui vero essent, qui priuatos inter parietes similem institutionem quaerant, iis de
mercede cum Professoribus est agendum. In memoriam huius instituti nummus argenteu9 uncialis cuius est, cuius facies altera imaginem FRID ERICI A vGusTI, Sereniis. ConditoriS, auersa vero tres genios
175쪽
nios exhibet, qui variis opificiis, quae apud fodinas peraguntur, sunt occupati; eum hac epigraphe: Zur Ermunierung des Fefeset infra lineam T
Quanti si conspicillorum usus aestimandus, ii probe sciunt, quibus hebescit oculorum acies , quum non solum amissae aciei locum teneant, sed etiam hebescentem acuant. Haud indignum itaque ingenuo et physicarum rerum perito est studium, quod in machinulis his emendandis perficiendisque ponitur. Hoc nomine magnam profecto laudem promereri nobis videtur ille Regiae Academiae Sc. Pa. risinae socius, qui apud illam mille et ducentas libras gallicas iro olivres) deposuit ea conditione, ut numerentur ei, qui ex Academiae sententia omnium optime propositam rem sit eXpositurus. Scilicet quaeritur, num materia sit aliqua, ad conspicilla conficienda apta, quae vel eandem habeat refractionis vim, quae in crystallo Anglica, aut in sic dicta Stra deprehenditur. Bismuthi aut aliorum metallorum calces forte utilius ad hanc rem adhiberi possent et substitui plumbi calci, a qua vitrum lucis radios restingendi vim accipit; et) quae puri stima sit ab omnibus striis, fila mentis et aliis maculis, a quibus lux turbatur et gelatinae similis color oriri solet, quae habeat suavem, in omnibus partibus aequalem et summam pelluciditatem , quae candida sit, aut tenuissimo saltem et per omnem mas ana aequabili colore, nec, quantum fieri possit, vilis granulis et bullis intercepta; 3ὶ cuius Color nunqUam ellanescat, nec pelluciditas et politura aeris appulsu pereat ) quae, praeterea summa sit duritie, ut artuquam politissima fieri possit, nec, dum fricatur, rimulas
176쪽
las agat aut scabra fiat. Quod si inuenta materies non antecelleret crystallo Anglicae, praeseretur illi, quod eius praeparatio minus exigit laboris, temporis et sumtuum. Omnes, qui hoc praemium assequi cupiunt, rogantur, ut, praeter apte et clare d scriptum modum has crystallos praeparandi, simul quaedam earum fragmenta eaque tanta mittant ad Academiam, ut ex iis confici possint conspicilla dia- metri sex septemque pollicum. Quibuslibet, literatis aeque ae artificibus, etiam exteris Academiae Sociis ad hoc praemium licet niti. Cuiuslibet quoque arbitrio relictum est, in descriptione uti lingua, quaecunque ipsi libuerit. Qui vero conscripti suerint de hac re commentarii ante calendas ianuarias anni 1768 ad perpetuum Academiae Secretarium sunt mittendi. Tardius qui eos mittat, a iure praemii reportandi est exclusus; quod vero qui reportauerit, post festum Paschatos demum Academia est
Gottingae die 6. mensis decembris anni I 66, quae ibidem floret, Regia Scientiarum Societas celebrauit conuentum, in quo, praeter alias res, de iis quaestionibus egit, quas eruditis promista praemio iam diu disquinendas proposuerat Altera et physica quaestio attingebat ortum nouarum specie-xum vel varietatum plantarum. ulam enim con stet, ex commixtione vel artificiosa vel fortuita diue forum plantarum generum oriri interdum plantas, quae ad nullas, has fenus cognitas, species referri possent, p ostulatum era ut haee res experimentiS confirmaretur et leges eruerentur , quas hae varietates sequantur. Attamen ne unum quidem de hac rosocietas accepit scriptum. Oinnienti h. via. XIII. p.
177쪽
In altera et oeconomica quaestione n qua exigs-batur materies, quae luteo fingat colore aeque Comstanti, ac ex isatide et rubia tinctorum optima solet oriri. Etiam in hanc rem unus tantum, ita tamen inuestigauit, ut a Societate praemio dignus censeretur. Resignata schedula, quae scriptioni adiecta
erat, nomen Continebat NICOLA I RULEN ΚΑΜΡ,
qui fremae olim tinctoriam exercuit artem, et bina iam alio tempore ob similes quaestiones a Societate accepit praemia. Nouam porro quaestionem oeconomici argumenti Eadem Societas in hunc annum proposuit, quam vero explanatam et descriptam ante mensem septembrem huius ipsiusque anni expectat. Multum haec conuenit cum ea, quae iam bis et duplicato praemio ab Academia scientiarum Diuionensi proposita est ). Quaeritur nimirum, num omnins otiis sit, alternis annis in eodem agro diuersa serere genera frumenti, farris scilicet, tritici et hordei. quorum cultura et natura similes suteos ad incrementum
exigunt 3 Ab Eadem Societate iam ab initio anni 1766,
praeter alios quosdam viros, in sociorum numerum regeptus est IO AN NES PRINGLE, Med. Doctor et Rμgis Britanniae Archiater; atque paullo post BENIAMIN FRANKLIN, Eq. qui, diu in Americas Pensylvania commoratus, electrigis potissimum e perimentis inter eruditos inclaruit. Praeterea Ea
dem Societas DANIELEM PETRvM LAYARD
Med. Doctorem et Archiatrum Serenissimae Viduae Principis Wallias, inter eos retulit, quibuscum Aea demia epistolarum habet mutuum ossicium.
178쪽
Regia Londinenin scientiarum Societas quotannis stato die noui praesidis secretariorumque eligandorum caussa solet conuenire. Plerumque vero euenit, ut pristini nouis tantummodo suffragiis confirmentur. Nuper itaque in conuentu, ipsis calendis decembris I 766 celebrato, Illustri Comiti DaM ORTON denuo Praesidis munus, quod post obitum Illus T. MACCLEsFIEL D iam justinuit, traditum est. CAROLvS MORTON et MATTH. M A TY, Doctores Medicinae, Secretarii muneri, quo huc usque cum laude functi sunt, inposterum manent admoti . GuILIELM B EO W NRIGG, Med. Doctor, in Portu albo habitans, et ΗENRICUS C&vEN Di s A in gratiam utilium experimentorum, qu8ecum Academia communicarunt, quilibet praemio i. e. moneta aurea, est Ornatus.
Academia scientiarum Dilaionensis hactenus solita est quaestionibus, a se propositis, praemium statuere trecentarum pondo Gallicarum 3oo hvrea . Hoc vero nunc auctum est insigni munificentia Illustr. Marchionis DU TERRA IL, castrorum et militiae Praefessi et qui Veridunt Regii Legati obtinet locum, soci que huius Academiae Exteris et Hono.
rariis annumeratur. IS enim ex praeelaro amore,
quo literas et patriam prosequitur, Academi aes dono dedit decem millia librarum Gallicarum eo animo, ut ex earum usuris singula quotannis praemia centum adiectis pecuniarum libris Gallicis augerentur. Hin C Cl. MARET, qui Academiae est ab epistolis, illius nomine notum fecit: hoc praemii augment6 eum iam esse fruiturum, qui reportauerit praemium, quod disquisitioni remediorum antis -
vid. Comment. h. Vol. XIII. P. 163.
179쪽
Florentiis anno I 766 varii chirurgi et pharmacopoei, ut artes suas coniunctis viribus amplificarent, in societatem conuenerunt, et noua inde constituta est Academia, quae, quod sponte sua sine su. periorum imperio aut consilio orta est, nomen sibi ipsa imposuit Academia degli Sysentanei. FRANCIS C.
principes illius auctores sunt et conditores; sociorum vero numerus ita iam auctus est ut nunc ti iginta numerentur. Exteri etiam membrorum honorariorum sub dignitate in societatem hanc recipiuntur. Petropolitanae Societatis oeconomicae ortum alio loco narrauimus, nunc addendum nobis est, ad illam noua membra accessisse. Etenim ei se adiunxerunt I)IACO s. sT E A LIN, Imperii status Consiliarius, scient. Acad. Imperiat. Socius et Segretarius perpetuuS, 2) F. v. T H. AEPINus, Collegiorum Consiliarius, Sc. imp. Ac. Socius, 3. ψ) Ev-LERI, LEON HARDv S pater, Mathematum, et Ar nn Raeus, filius, Physices Prosessor, s) r Rr-DE R I C. MuLLE R, Collegiorum Consiliarius, Mo-kouiae nunc vivens. Praeterea Petropoli accepimus, Augustissimam Imperatricem numerum medicorum aulicorum auxisse et hoc munere ornasse i) NOR THviciost, annuo simul promisso stipendio mille et quingentorum nummorum Rusticorum uncialium. Hic quatuordecim ante annos iam munere medici castrensis apud exercitum Russicum est functus, quo
Cormnent. h. Vol. XIII. P. I sa.
180쪽
vero postea se abdicauit Angliam prosectus, ubi tamdiu commoratus est, donec hoc ipso anno huc accerseretur; a) PAvLvM GYON GYoSS 1 a Pelten , antea medicum ordinarium cohortis iuuenum nobilium, qui ad militiam naualem instituuntur; 3) c
num constituti sunt mille nummi undiales Rustici. Hel Iasi nuper munus Prosestaris Medicinao ordinarii Viro Cl. Gu1LIELMO FRIDERI Coc APPEL, Medicinae Doctori, demandatum esse, legimus relatum. Magna, qua pollet Vir Cl. ΗΕ MANNvs SCRUT ZE, Archiater Regius, in arte salutari peritia confisus, Serenissimus Prin CepS, AD OLPHUS, in spem regni Suecici genitus, curam sanitatis suae tuendae ei clementissime tradidit et Archiatrum suum ordinarium declarauit. Vt quouis modo scientia vegetabilium amplificaretur, Potentiis. Britanniae Rex, GEORGivs Ithmisit io ANNEM BAR TRAAM in quasdam A me.
1icae prouincias, Philadelphiam et Meridionalem Carolinam, unde iter in Floridam dirigere, et praecipuas, quae his in terris proueniunt, plantas colligeris iussus est et designare. Haud diu est, quum mimiae diem supremum obiit Vir Cl. CAROLvs CLER K, Regiae Scient. Societatis Vpsallensis socius. . Singulari inclaruit stimulo et diligentia, qua aranearum historiam natura