장음표시 사용
151쪽
ieitur. Nunc rationem reddere studet, cur alcati p. zzminerale et acidum vitriolicum sine mutua actione in latice separata maneant, quod partim copioso aeri, cui nullus sub terra exitus patet, partim pinguioriseidi vitrio lici indoli, ad mentem Cel. SEIPII ad seribit. Aliter res euenit, quando aeri externo et calori liber accessus permittitur, tunc prior compositio laticis destruitur; aqr inclusus libere exit; stl-cali et acidum in se mutuo agunt; sal neuter, sali mirabili si Avs DR1 similis, inde generatur; terra martialis delicitur; et q. s. r. His praemissis accuratius definit rationφm, sub qua memoratae partes componentes latici insunt ex his apparet, salem al-
catinum et terram calcaroam ceteris praeualere.
Pergit ad fontis viros et usus. Quum hic lan p. 27. ob salem, qui per CL Auctoris experientias fere totus alcatinus est, a plurimis hactenus notis acidulisse distinguat: etiam a sale lixivioso praecipuae vires exspectandae sunt. Nunc morbos recenset, qui hisce acidulis sanandi veniunt, quos inter prim rii sunt, qui a saburra acida, in primis viis nidulante, ortum ducunt. In genere autem recte monet, rarissimos esse casus, in quibus, prolati ab omnium acidularum, ita quoque ab harum usu plane esset desistendum :quicquid etiam alii auctores in contrarium proferant. Minime enim se rationem comprehendere posse ait, quomodo remedium, quod lento passu, et cum successu temporis humoris acrimoniam corrigit, 'asorum tonum restituit, mucum incidit, et obstructiones reserit, nocere possit. Omnia tantum eo redire existimat, ut cura cum apidulis instituenda bene dirigatur. In quo illi plane assentimur. Recte etiam taxat illos, qui, dum cum spiritu aethereo ludere sibi placent, ab incluso et copioso aere sibi multum utilitatis promittunt: quum debilibus in gis noxius esse queat.
152쪽
p, Sa. Breuiter tandem modum praescribit acidulis rito, tam interne, quam externe, Vtondi. Generaliora quidem tantummodo exhibet praecepta, rationi autem et experientiae consentanea. Inter alia miratur dari medicos, qui fructus horaeoS, tanquam summe noxios, omnibus, qui aquis mineralibus utun tur, sine omni prohibent discrimine, quum usum acidularum sub certis conditionibus magis promOUeant. Idem iudicat de potu Caste, quem nonnulli medici, quum eo nihil perniciosius fingant, omnibus aquarum mineralium potatoribus sine exceptione ulla interdicunt. Paucis etiam φxtern ni harun aquarum usum attingit.
XXIII. Dissi inaug. Cystotomia lateralis moreauiaieta
noua eademque receptis longe praestan- tior, quia omnino tutior. Praef. GEO. FRI si GwART ChirUrg. et Anat. P. P. O. AU- ictore et Respondente CAROLO LUDOV.FRID. BREYER Med. Aul. Wirtemberg. Tu
Cl. Auctor hac dissertatione methodum, qua CL MORE AD Nosoeomii publiei, quod pHotelis Dieu dicunt, Chirurgus primarius, Parisiis felicissimo cum successu sectionem lateralem instituere solet, a Cl. Inuentore Communicatam Cl. BREYERO, hic describit. Praemittit breuem methodorum li-
thotomiae historiam et diiudicationem. CL M o-ng Au scalpello utitur ancipiti, cuius acies tres pollices longa est, latitudo in parte a cuspide remotiori vix sex linearum , cuius quo maxima crassities in in dio est. Ipse catheterem sinistra manu continet, iubi ister, a dextra avgri parte positus, scro tum eleuat.
153쪽
Catheteris sulco explorato, Chirurgus scalp ellum, fassiola usque ad partem cuspidi proximam obuolu tum, in modum calami scriptorii dextra apprehendit, et obliquam sectionem, duos pollices cum semii se ut plurimum longam , a media perinaei parte adi sellii sinistram protuberantiam descendentem facit,
Mila Cutem, nec non exteriorem telao cellulosae paytem diuidit. Tunc catheteris sulcum rursu S explorat, ut scalpellum in membranosam partem ultra bulbum infigat. Manu sinistra motum ita dirigit, ut casteteris manubrium antrorsuin vorgat, dum dextra scalpello armata sulcatam catheteris partem pereurrit, donec vesicae collum attigisse videtur. His pera ctis eleuat parumper manubrium scalpelli, atque eius cuspidem e catheteris extremo dimouet, et lithoto mum paulatim retrahendo lateralem et sinistram s cat prostatae partem. Tunc dextra scalpelli cuspidem in catheteris sulcum reponit, manumque depri' mendo extortorem textus cellulosi sectionem uti in vulgari methodo laterali perficit. Maximam huic methodo praerogatiuam tribuendam esse, patet exsuccessu operationum Cl. MORE Au et eorum, qui
sectionem calculi seeundum methodum eius instit
Unt. Nunquam enim vel sero nunquam haemo;
rhagia, adeo saepe alias funesta, operationem sequutur. Dum enim Chirurgus peracta colli vesicae sectione cuspidem in catheteris sulcum reducit, vasa
arteriosa ex pudenda media prouenientia, quae almgulum mulauiorum erellorum et acceleratorum iri
liciunt et ad urethrae bulbum producuntur, non laOdit. Id quod Cl. MORE Au sectionibus vadauer Jm, in quibus vasa materia ceraeea antea impleuit, aUdbtoribus probare solet. Accedit alterum commindum, quod scilicet in hac methodo operator ipso, non minister, catheterem dirigat. Differt haee ops- ratio a Chesel deniana in eo, quod in c H E SE L DENI
154쪽
methodo sectio unam modo pyramidem, in nostra vero duas quasi formet, quarum apices Concurrunt, quod per figuram a Cl. v REYERo libello suo adiectam magis adhuc illustratur. λ
nes tres exhibentia. IJ De affectionibus infantiae ac pueritiae. a) De affectionibus senectutis. 3 ) De visionis sensorio. . Auctore ANTONio P R AC AS Si Ni Medico Veronens, Academiae Bononiensis atque Coniecturantium Mutinensis Socio. Vercnae,
ex typographia Marci Moroni, I 763. . Alph.
I. pl. l . Guo aliquam huius tractatus ideam lectores nosmi habeant, paucis summaria trium dissertationum in eodem contentarum indicabimus. Morbos infantiae ac pueritiae diuidit Cl. Auctor in naturales, et ob habitum corporis necessario quenientes, et praetern turales, prioresque denuo considerat, quatenus vel in corpore, vel in animo sese manifestant. Universi infantilis corporis laxiorem habitum, fibrarumque maiorem flexibilitatem, facilioremque mobilitatem , nec non humorum tenuitatem, asseclis-nibus quibusdam huic aet ii propriis oriundis opportunitatem suppeditare, pluribus exemplis comprobat, sicuti etiam ab eadem naturali corpori S constitutione varios animi affectus produci, hilaritatis, delectationis in rebus inanibus, cursus, saltus, frequentioris risus et fetus exemplo demonstrat. In recensendis vero, et ulterius explicandis morbis, qui ab eiusmodi peculiari infantum habitu oriuntur, Ordinem sequitur, ex ipso situ partium corporis desum
155쪽
tum, ita, ut a capitis assectibus incipiens, ad pectoris et abdominis morbos progrediatur, et vltimo variolas, huic praecipuo aetati proprias, adiicia: In singulis aetiologiam, quatenus ex naturali infantilis corporis constitutione explicari potest, curiosius disquirit, et in quolibet medendi methodum indicat.
Sic v. c. aphtharum causias perscrutans, eas tum inladii ori solidorum fabrica, heterogeneas in sanguino particulas producente, tum in lacte materno, sae pius vitiato, quaerit, et inde infantes ab iis facile corripi posse contendit, curationem partim per uniuersalia remedia, viscidum resoluentia et euacuantia, partim per specialiora, loco assecto applicanda, tem perantia, mundiscantia, et roborantia, absolui pos se adfirmat. Senes su peculiaria habere incommoda, ipsamque senectutem, licet quoque optima videatur, semper tamen morbum esse, et ab ineuitabili mortis ac cessu tandem excipi, simili ratione ex habitu corporis, quatenus siccus est, et in omnibus partibus
maior durities et nimis compacta natur 3 inueniuntur, comprobare Noster annitim x. Inde actiones naturales aeque ac animales susum vigorem magis magisque amittere, et corpus ad eas subeundas
impar feri, exemplo hebotudinis sensuum, et mo ius muscularis minori agilitate, aliisque functionibus laesis declarat. Morbos huic aetati solennes,
et a naturali constitutione oriundos, iterum proponit secundum ordinem situmque partium, quatenus vel in capite, vel thorace, vel infimo ventre haerent, quibus vltimo loco rheumaticos dolores atques corbutum adiicit. Praecipui dicto ordine enlime rati assectus sunt vertigo, apoplexia, vigiliae, ca taracta, tussis, asthma, colica, stranguria etin qui omnes senes propterea eo facilius inuadunt, quia CO pora eorum prae reliquis sicca sunt, vel et solida nimis
156쪽
rigida, minus corruenientem humorum elaboratio. nem essiciunt, unde lentor humorum, Variaeque obstit iactiones producuntur. In tertia dissertatione, de visionis sensorio exponente, varias auctorum sententias circa partem ocuit, in qua praecipue visus exercetur, disquirit, modumque huius sensationis secundum diuersorum opiniones illustrat, et radios' lucis in choroidea et retina oscillatorium quendam motum producere. qui pro diuersi obiectorum magnitudine, figura, et colore, variat, et inde vario modo ad sensorium commune deferri, ubi animum obiecta percipere, et Ris inuicem distinguere, demonstrat.
Tractatus de scorbulo IOANNaS A' BONA, Veronensis. Veronae, apud Petrum Anto
nium Berno, 1761. 4. Alph. 1, pl. 8.
Scorbuti quidem naturam, eius causaS at ille CUQrationes maximopere iam doscripsit ac illustrauit Cl. L1ND '), Vt nemo accuratius et studiosius hac de re agere potuisset; cum vero multa in hoc tractatu Contineantur, quae indicari merentur: minime huius recensionem esse praetermittendam put uimus. Diuiditur autem in tres libros, quorum Imus, decem complectens capita, explicat scorbuti symptomata, diagnosin, differentias, prognosin et caussas, ab aere, cibo, polli, quietz et otio, ac animi pathematibus pendentes; Iidus, in duodecim capita distributus , considerat eius essentiam, naturam acrimoniarum variarum, quibus excitatur, eius symptonigra, sudem, originem, morbos praedispO
) Cuius mentionem fecimus in Commentar. hor. VOl. IV. P. a 38 sqq,
157쪽
nentes eiusque contagium; Ilitius, ex octo capitibus constans, therapiam seorbuti docet, cautelas practicas indicat, et modum, quo variae acrimonialcurentur, demonstrat. Nos tantum hinc illinc nonnulla excerpemuS.
Lib. L Symplomata se orbuti sunt maculae Cu p. tis, quae in ulcuscula mutantur, accedit interdum icterus niger, hydrops, scabies, elephantiasis, tumores varii, inter quos Cl. Aucton peculiarem vidiὸ tumorem, oui gallinacei magnitudine, e cute cum spiritu et sibilo subito exeuntem, abscessus, gangraena, sudor foetidus, ossium fragilitas. In scor buto pestilentiali gignitur caries, dolores oste0copi, anas arca. Morbi, qui singulas partes assiciunt, sunt dolor capitis, somnus continuus, aut vigilia pertinax, delirium, vertigo, lippitudo, tinnitus aurium, gingiuarum dolor, contractio magillarum, aphthau oris, parulis et epulis, cancer labiorum, tumor linguae βατραχον dictus, paralysis brachiorum, di bficultas respirata di, saepe lethalis, hydrops peihoris,
vomitus conuulsivus, dysuria, ascitis, ulcera glandis vel vaginae, cet. Gingiuarum vitium, oris p foetor, maculae eutis, dolor extremitatum et vacillatio crurum, cet. scorbuti suspicionem excitant, quam catissae, pulsus, urina et symptomata consu
mant. Pulsus est paruus, debilis, inaequalis; urbna Varia, crassa, innatante pituita vel pellicula; dolores sunt vagi, nosti grauiores, cum leui paralysi conivnim; hydrops plerumque dissicultatem spirandi sequitur. Secundum si O Ε nu AAv1vM Cl. Au pq 3 ctor quatuor scorbuti species statuit, salso - muriati
eam, acido - austeram, rancido - oleosam, alcatino-
Retentem. Ad caussas s Corbuli aer humidus, cali P dus referendus est, quippe qui perspirationem impedit, et solida relaxat. Aer humidus maritimuS 'idem praestat, cum in mare e plantis, piscibus, alii suo
158쪽
animalibus putrescentibus putridae exhalationes gignantur; in locis palustribus, carceribus et nos comiis ex eadem caussa scorbutus pr0ducitur. Frigus , cum cogat humores et perspirationem immis, S 7. nuat, multum ad scorbutuna confert. Nimius usus carnium pisciumque fumo exsiccatorum et sale conditorum, oleum oliuartim, butyrum stilaum, caseus , scorbutum gignunt. Abstinentiam a veget bilibus recentibus et merum usurn carnium esses Or-buti caussam, uti alii statutini, negat Cl. Auctor, ac potius leguminibus, seminibus farinosis siccis, pultibus et placentis hanc tribuit. Etenim nautae, qui carnibus salitis, caseo, leguminibusque nUtriuntur, scorbulo laborant, minime vero ii, qui carneS re- senteS, v. C. sues, OUes, gallinas, secum ducunt. Eadem ex caussa scorbutus in urbibus obsessis gras p. 69. sari solet. Vsus aquae, in nauigatione sub coelo calidiore corruptae, nautas in scorbutum iniicit; idem praestat aqua maritima vel palustris, vinum non satis fermentatum, acidum, cereuisiae crassae, cet. p. 79. Liber I Indus. Scorbutum Cum s OERHAAvIO ppellat cachexiam, ubi sanguis ex crassitie unius partis, et alterius acri tenuitate laedit, cum solidarum partium debilitate; vis enim omnium causarum in eo redit, ut sanguini crassitiem et acritatem inserat. Crassities posit est in sanguinis parte fibro se, siue ex tenuissimis sanguinis filamentis concrescit, vel ex ipsius globulis arcte coniunctis, et Oritur, si chylus iusto crassior in languidis vasis non satis elaboratur. Sed distinguenda est haec crassities crassitie phlogistica, quae pendet a validis corporis viribus et expedito humorum motu, quo alimenta celeriter in corporis naturam mutantur. BO-nus enim sanguis e rotundis, leuibus, densis con-
stat particulis, quibus inest nisus cohaesionis, qui modum excedens phlogisticam crastitium profert; e
159쪽
contrario crinitios in scorbulo ostii a fit e particulis asperis et angulosis, quae pluribus contactibus adhaerentes, sensimque copiose in sanguine collectae, illuni crassum reddunt sanguinis autem pars tenuis, aquosa et glutinosis particulis mixta, abundat acrimonia, qua sensim tenuior fit, ac lympha tenuis nimis resoluitur. Differt vero erasities in variis sco uti speciebus, et maior est in rancido et acido, quam in muriatico et alcatino, atque quo magis imcrescit acrimonia, eo magis imminuitur crastities. Debilitatem solidorurn deducit Cl. Auctor ex laesa nutritione, siue ex deficiente tenacitate humoris, quo fibrillae tenuissimae inter se glutinantur. Acri p. 88. monia scorbutica salina muriatica oritur ex abusu s lis communis; attamen sal e combustis vegetabilibbus paratum et immodice sumtum minime produceret scorbutum muriaticum, cum maxime differata sale marino, particulis cubicis composito, quae non mutatae in ipso sanguine, ac inprimis in urina putres alla, conspiciuntur. Ex crassitie humorum,p. I 2 7. eorum acrimonia, et solidorum debilitate omnias corbuti symptomata oriuntur. Crassities enim cruoris et seri obstructiones vasorum producit, quae in visceribus sectae morbum regium, hydropem, febrem, in minimis vasis haerentes atrophiam, insultus apoplecticos, anxietates, cet. excitant, sed in morbi progressu soluuntur humores et acerrimi
fiunt. Ex acrimonia augetur irritabilitas vasorum, eorumque obstructio, unde dolor, torpor, neruo- ,rum resolutio profici scitux; hoc autem irritamem tum vel in vasculis omnem humorum progressum impedit, vel hos impellit, ut maiori cum vi haec transeant, tandemque vasa ipsa dissoluit. Haec vero acrimonia vel nunquam, vel rarissime, agit in communem neruorum originem, sed plerumque in
singulos neruos, saepissime in gan*lia neruorum. Solidu-
160쪽
Solidorum debilitas humores crudos reddit, et ad crassitiem procliues, hinc ab aucto humorum progressu facile soluuntur vasa, et effusiones fiunt, uti sugillationes et gingiuarum laesiones demonstrant. p. I 37. Scorbutus in omnibus solidis ac sui dis partibus comporis humani haeret, non in singulari aliqua parte, v. e. liene, hepate, pancreate, Vti plurimi putarunt, qui viscera cadauerum scorbuticorum corrupta pro eius sede habuerunt.187. Liber LLIlius. Therapia generalis scorbuli eius causis inprimis opponatur. Aer sit purus, seruetur mundities, fugiantur loca paludosa; loca minus lubria emendentur combustione iuniperi, succini, lsus
fimigiis aceti; motus muscularis exerceatur ambulatione; debilioribus conuenit frictio; viinis sit te
nuis, leuis, modicus; potus optimus est aqua pura, interdum vinum austerum, tende, dilutum; animus sit tranquillus, hilaris; vitetur aer nocturnus et lau- p. I93- miditas pedum. Si morbus hic magis inueteratus est, ad tria respiciat medicus, ut crassitiem humorum attenuet, eorum aerimoniam leniat, et solida roboret, quae tamen remedia ad diuersas scorbuti species dirigantur, quorum explicationem Cl. Auctor una cum