장음표시 사용
141쪽
XX. Mustum S. R. Μ. LUDOVICAE V LRICAE R gin. Goth. Suec. Vandal. etc. in quo animalia rariora, eXotica, inprimis insecta et conchylia describuntur et determinantur, prodromi instar editum a CAROLO V. LINNE Equit. auri
Mustum S. R. M. A DoLPHI FR ID ERICI R gis Suec. Goth. Vandal. etc. in quo animalia rariora inprimis et eXotica: aues, amphi-
bia, pisces describuntur. Tomi secundi pro dromus. Holiniae impensis Laur. Salvii,
Decia, praeter splendidissimum Regium, etiam alio Sesrenissimae Principis Reginae mus eo rerum Uaturalium superbit, quod mottingkota in palatio regio seruatur. Continet illud animalia, quae sicca seruari possunt, inprimis insecta et conchylia, litho-Phyta, mineralia et nonnullas plantas. HuiuS mis ei in iustum ordinem digerendi cura ante plureS RΠ-nOS Ill. LINNAEO mandabatur, qui, cum ad finem perduxisset opus, accuratamque illius regiae collectionis descriptionem elaborasset, videretque spem, quam secerat Serenissima Princeps , publicandae atque in lucem emittendae illius descriptionis, ob plura impedimenta protrahi; petiit ab Eadem, ut ipsi liceret quendam quasi istius maioris ope Tis prodromum edere. Annuit Regina precibus, ipsa in hoc auctrix muneris gratissimi, quod hic proponimus Lectoribus conspiciendum '). Selegit
Ex lepidopteris praecipue mus ei huius Cl. CARO.LUS CLERC κ Iaa species insigni arte pictas edi-
142쪽
Selegit autem Ill. LINNAnus insecta, inprimis exotica et rariora, quorum - Oo species hic ea rutione describit, qua in aliis similibus operibus iam usus est. Inter illa plurima noua sunt, quorum tamen catalogum hic dare supersuum foret, cum illa sine dubio in noua systematis naturae editione, quae iam publicatur, ioveniantur. Testaceorum collemo eximia est, pauca tamen noua inter illa occurrunt, licet 43 species hic enarrentur. Molluscorum ordinem genus echini et asteriae tantum constitin
Prodromo musei Reginae LUDOvICAE V LRIC A n Cl. Editor prodromum secundi tomi musei Regis AD OLPHi FRIDERI Ci subiunxit, de cuius minsei primo volumine, quod a. 17s in folio prodiit,
iam alio tempore ad lectores nostros retulimus ). Cum vero ex eo tempore museum hoc pluribus animalibus auctum fuerit , aliquorum ex iis catalogum Ill. LINNAEUS hic publicauit. Operis vero maioris continuationem multis figuris aeneis ornatam, et
uberioribus descriptionibus instructam nos aliquando sperare iubet. Describuntur vero 8 quadrupe-d , 3 Rues, 3 . amphibia et So pisces, ex quibus an, malibus varia quoque antea incognita suerunt. XXI.
143쪽
De catarrho, et de dysenteria Londinensi epidemicis utrisque a. 176 a libellus, auctore GEORGio BARER Colleg. Reg. Med. Lond. et Coll. Reg. Cantabr. Socio, et Reg. SOCier.
Sodali. Londini apud I. Whiston et B. White, I 76 . q. pl. 7. tab. aen, a.
Primam egregiae huius dissertationis partem eon' p. I. stituit tractatio de catarrho illo epidemico, quia. 1762 primum Londini, deinde in tota Anglia obseruatus est, et eodem fere tempore maximam Eu-xopae partem infestauit. Iter tamen et cursus limius morbi incertus fuit, licet certum sit, eum in Britannia plane incognitum fuisse, prius quam Londini innotesceret. Pos aestatem a. 176r siccam et cali, dam, autumnum hiememque pluuiosum geluquo moderatum, vernali tempore successit tempestas valde procellosa, quam subito iterum excepit calor sa
tis vehemens. Non omnino tamen Cl. BANER COH
cedere vult, illum morbum a tempestate originem duxisse, atque plura de aeris constitutione proferre superfluum esse putat, cum in uniuersum morborum epidemicorum Origines ad ventos mutabiles reserre, aut naturam eorum ad baro metrum exigere imposit-bile sit, historiaque propagationis huius epidemiae
ostendat, non solam aeris temperiem caussam eius exstitisse. Prima vero huius morbi initia se sub initium mensis Aprilis a. I 762. ostenderunt, ex quo tem pore ille Londini tam celeriter increuit, ut duarum hebdomadarum spatio pauci reperirentur, quos ille nulla ex parte affecisset. Licet autem Omnes homineS, cuiuscunque aetatiS, temperamenti aut Ordinis ii essent, inuaderet, tamen in primis eos malo assiciebat, qui aetate erant profectiores, obesses PD
144쪽
ro, mulieres, quibus catamenia haud profluebant, et
tandem serUOS. In uniuersum in hoc morbo horror et calor se inuicem excipiebant, aderat languor et anxietaS, dolor circa frontem et tempora, tussicula continua, et sternutatio frequens. Oculi inflammati erant et madentes, atque ardoris sensatio per uniuersum asperae arteriae et nonnunquam per oesophagi quoque iter percipiebatur. In nonnullis angina quoque accedebat, dissicultas spirandi et dolores rheumatici vagi. Febris in aliis valida, in aliis contra mitissima erat. Lingua ut plurimum albissimo obducebatur muco. Saepissime sudores copiosi morbum soluebant, atque urina, quae in initio biliosa erat, sub finem lateritium ostendebat sedimentum. Nonnunquam natura vomitus biliosi ope, aut deiectionibus biliosis, aegros liberabat. Londini funerum solitus numerus hac epidemia non multum auctus fuit. Norui-Ci tamen plures ex ea obierunt. Viplurimum hic morbus intra quartum diem medelae cesiit, multa pituita per os reiecta. Alii tarde admodum in san, talem restituti sunt, tussi et febre remanente, atque nonnullos phthisis pulmonalis tandem absumpsit. In nonnullis aegris, qui vehementiore agitabantur febre, miliaria se ostenderunt. Magis periclitabanturii, in quibus peripneumonia aut angina accedebat,
atque inprimis ex iis, quibus quotidiani labores sub dio erant peragendi, multi mortui sunt. In multis solo regimine et perspirationis lenioris sustentatione
OpUS erat. Nonnunquam morbus hic venaesectionem requirebat, atque in uniuersum detracto famguine clysmatum maximus usus fuit, et leuiorum laxantium, quae in illo morbo plus, quam alia quaecunque auxilia, profuerunt. Diaphoretica contra validiora nocuerunt. Non alienum erat, tussim variis remediis lenientibus, et ipsis anodynis nonnunquam sedare,
145쪽
dare, quodsi vero dolores pectoris aut capitis vel respirandi dissicultas aderant, tunc vesicatoria egregios essectus praestabant. Illa inprimis post cucurbitularum applicationem lateri dolenti imposita, hunc dolorem et tussim mirum in modum leuarunt. In febre lenta subsequente cortex PeruvianuS egregium omnino usum praestabat. Hanc tractationem excipit dissertatio de dysen- p terra, qui morbus Londinenses sub exitu mensis Iulii 1762 inuasit, cum in hac urbe nouus sere aut sabiem nuperis annis inauditus esset. Ille vero toto sere autumni tempore grassabatur, atque . magnam inprimis inter pauperiores, pueros, et quibus infirmior valetudo erat, stragem edebat. Communia huic morbo symptomata Cl. Auctor primum describit. Primis diebus huic morbo occurrendum erat, cum neglectus longe dissicilior curari poterat. Ρericulum imminebat illis, quorum extremitates, post magnam sanguinis sinceri iacturam, frigescebant, et quibus abdomen tumidum tensumque erat. Quicunque fructus aestiuos vel autumnales maiore copia sumserant, ii vel a dysenteria plane liberi erant, vel leuiter tantum aegrotabant. Venaesectio omnino in initio, maxime si aliqua insana mationis signa aderant, utilissima erat, neque ea omni morbi tempore, si vires adhuc validae erant, in dolore vehememtiore aut febre nimis aucta negligenda erat. Vom, toria fere semper cum felici successu adhibebantur.
Ex emeticorum autem numero maxime commem
dandus est tartarus emeticus, magna aquae Copia d, lutus. Vomitum ab eo excitatum ut plurimum ii sequitur sudor copiosus maXime proficuuS. Ipezacuantiam minus Cl. EARER laudat, Cum tartarus emeticus plus praestet, diaphoresin quoque faciat et aluum solvat. Post vomitorium purgans pctio ex senna, manna, tamarinias propinanda est, etc. ex cuius
146쪽
cuius usu, si morbus non leuatur, et deiectitiones naturales fiunt, statim ad salis amari cathartici usum 8. transeundum est. Rhabarbari usum sub initio mo bi Noster plane reiicit, cum saepe vel leuissimum tantum vel nullum plane effectum habeat, haud x
xo tardius et cum augmento torminum operetur, at
que tandem adstringendi virtute, qua pollet, noceat. Clysmata in multis profuerunt, in aliis, ob irritationem inde ortam, morbum exacerbarunt. Inter remedia, quae muci naturalis vice fungi possunt, et ut plurimum morbo declinante dari solent, Cl. BA-κER inprimis laudat lac bubulum, cum recente
adipe coctum, cui amyli portio addi potest. Hoc
enim medicamentum, coquinaria arte paratum, ginstui non insuaue est, neque ventriculo, licet copiose ingeratur, noeet. Opium in initio sollicite vitandum est. Dysenteria enim opto tractata haud raro in epilepsam, rheumatismum et pleuritidem transiit, semperque per eius usum morbus protrahitur. Hinc optata tantum concedenda sunt in eo casu, ubi periculum adest, ne aeger vigiliis enetius, ex defectu Virium pereat. Superata vero Vi morbi, et alui excretionibus naturaliter iterum succedentibus, laudant SYDEN HAMI usus plenariam Curationem absoluit. Cataplasmata emollientia et fomenta Noster cum fructu aegrotorum abdomini adplicauit, immo aegrum per septem dies iam dysenteria laboram tem in balneum immisit, eo cum successu, ut dolor omnis conquiesceret, aluus naturali modo solueretur, et aeger in sanitatem restitueretur. Victu aeger utatur tenui, leuissimo, emolliente. Carnium usus nocet, neque primis diebus iuscula concedenda sunt. Plurimum vero praestat seri lactis usus et omnium ciborum, qui ex lacte parari solent. Aeris puritatis ratio maxime habenda est. Cum conualescentes Obdebilitatem intestinorum ex leuissimo diaetae vitio facile
147쪽
saeile in hunc morbum recidere soleant, diaeta paullo curatius ordinanda est. Proficit quoque iis multum usus decocti ligni Campechensis. Cortex Peruvianus contra, si intestina nondum confirmata sunt, nihil iuuat, sed opportune datus, restaurationem egregie adiuuat. Addit Cl. HAKER historiam sectio- p. 38. nis dysenterici a Cl. GUIL. HE SON factae. In hoc cadauere rectum, colon, coecum et intestinitiei pars, nigrum habebant colorem, qui vero non ex sphacelo oriebatur, sed ex muco alerrimo, sanguini coagulato et putrescenti simili, quo interna superficies obductae erat. Obsessa vero ea erat sub
hoc muco pustulis variolis maxime similibus, hine indonon aequali ratione dispersis. Ex his digito presiis
paullulum cruenti cuiusdam liquoris exsudabat. Interius vero ea tubercula solida erant, tunicis cellulο-sa et villosa adeo inter se confusis et per inflammationem condensatis, ut Cl. HEwSON definire non auderet, utrum ea tubercula orta essent a tela cellulosa, an ex tunica villosa hoc modo concreta 3 Adiectae sunt praeterea Cl. CHARLTON W O L' p. r. L A s T O N ad CI. BARER litterae, in quibus ea describuntur, quae Cl. W o L L A s T O N in duobus his tericis disiectis obseruauit. In primo cadauere t nuta parum assecta erant L coecum aere distentum, colon vero contraiulm, atque eodem modo, uti rectum, muco sanguineo interius obducebatur, sub quo si milia tubercula aderant. Visa vero illa sunt Cl. wοLLAS TON, Constare ex tuberculis plurimis paruulis, in eminentiam unam fungosam coeuntibus. Inter illa tubercula villosa sana supererat. In colo praeter illa tubercula quoque maculae paruae hinc inde inter tubercula erant, rotundae et nigrae, pe- techiis, quae nonnunquam inter pustulas variolosas obseruantur, simillimae. Bilis vepctila in hoc aegro turgida erat, bile flavescente dulci repleta. In alte-
148쪽
ro aegro, cuius cadauer Q. Auctor examinauit, infestina crassa sphazelo maxime corrupta et perforata erant, attamen in hoc quoque tubercula aderant descripta, maculae vero deficiebant. Bilis naturalis erat. In tabula aenen prima Cl. WO ASTON po tionem intestini recti cum tuberculis, quae Obseruauit, in posteriore vero particulam coli cum maculis nigris inter tubercula delineari curauit.
XXII. Acidularum SulZbacensium historia et analysis.
Disput. med. Praeside CHRISTIANO HA US
Acidularum Alabacen m examen Cl. HAUS MANNin se suscipit. Itaque sontis historiam, patriam et situm, naturam atque indolem partium, hunc laticem constituentium , et sontis vires atque usula z. considerat. Scatent hae acidulae in valle qua dam in Apulia superiore prope oppidulum, cui nomen Sula,nosi, quod tribus Ieucis a Counaria distat. Propria pericula CLmuctorem persuaserunt, tribus distinctis scaturiginibus laticem hunc e terra prosilire, Quum nullae in illa regione sint fodinae, nullius ius generis fossae: nihil de montium adiacentium
eorumque viscerum interiorum contentis mineralibus determinare Cl. Auctor audet. De hoe tamen,
certus est, in distantia aliquot centum pastilum ascaturigine stratum reperiri lithanthracum. p. 9. Procedit post historicam disquisitionem Cl. A
ctor ad lutieis chemicam indolem. Aquarum mineralium compositionem omnino pro temporis, quo examinantur, ratione differre, recte monet Cl. Auctor.
Aliam eium habent eiusmodi aquae, dum sub terra
149쪽
procurrunt et prosiliunt: aliam si aeri et calori per
tempus exponuntur. Sub utraque igitur conditione aquas examinauit. Primaria, ad quae aquarum mineralium scrutatores attendere solent, sunt earum
odor, sapor, gradus caloris vel frigoris, pondus, quod ad aquam habent destillatam, mutatio, quam admistione aliorum corporum, praesettim liquorum, qui reagentia chemicis audiunt, subeunt. Haec omnia rite ac ordine determinat, et acidulis aquas Glab enses esse adscribendas denique concludit CLAuctor. Transit ad producta, quae evaporatio et p. I , destillatio harum aquarum exhibuere. Ex utraque plane simillimam accepit, et quidem ex 7 libris massam 6 granorum, albam foliaceam, euidenter salinam. Recensitis periculis, quae cum ipsis acidulis p. I 6. fecit, corollaria, quae exinde deduci posituat, adnectit. Ex quibus patet, aquam fontis Alabacensis, nulla mutatione mutatam, constare: i) e copioso Uemento aqueo: a) multo aere: 3ὶ vero, quamuis parco, vitriolo : ψ) alcati minerali: s) terra seleniutica: O terra calcarea: 7) terra vitrescente: S) an et bituminosa substantia Z Aqueum elementum per se patet, copiosum autem aerem Cl. Auctor ex dis plosis vasis demonstrat, si nimis cito claudantur. Vocabulum spiritus aetherei non admittit, quem eo, quo vulgo sumitur sensu, ad non entia pertinerereri eontendit. Subtile tamen acidum vitriolicum una cum aere egrediente abripi non negat, und setiam saporem vinosum acidularum explicandum esse censet. Vitriolum autem neminem sub sua forma adhue exhibuisse perhibet. Contra modum enim, quem Cl. SPRINGSFELD proposuisset, vitrio lum ex aquis mineralibus producendi, nonnulla non
In itinere medico ad thermas ADis granenses et son tes Spadano , p. 71
150쪽
sne ratione monuisset Cl. s v I P 1 u S ' ). Et quamuis ipse credat CL Auctor, vitriolum sensibus exhibe-xi non posse. quia pars alea lina admista solutionem metalli in acidis impediret: inesse tamen acidulis, licet parua quantitate, ideo assirmat, quod ipsae duae, quae vitriolum constituant, substantiae, set Tum nempe et acidum vitrioli, euidenter in latice adsint. Ferrum enim ex intensiore dolore probat, quem infusum gallarum admistione lati eis aequirit; acidi vitriolici autem praesentiam supra iam demonstrauit; quare de vitriolo vero non dubitandum esse asserit. Ast CL Auctor oblitus est, Cel. quondam SEIPI UM eodem, quem ipse excitat, loco simul mo nuisse : non concludendum esse a partibus constit liuis vitrioli in acidulis ad praesentiam vitrioli: a posse enim ad esse, uti logici dicunt, non valere cons quentiam. Nam multa adesse in aquis mineralibus impedimenta, quae obstarent, quo minus existeret vitriolum. Herum igitur vitriolum diei nunquam potest, quod ne immaturum quidem aut imper&p. I9. ictum nominari meretur. Praeter ea inest quoque latici alcati minerale. Hoc manifestant reagentia,
et massa post evaporationem residua. Materia vero, quae post elixivationem salis remanet, ad terras pertinet. Rigoroso autem examine chemico detexit Cl. Auctor, duplicis terram esse speciei, calcareae et Diti scentis: calcaream vero rursus diuidi in calcareum stricte sic dictam, seu absorbentem, et in seleniticam,
cui acidi vitriolici portio intime iungitur. Omnes has species experientiis, ex chemia sumtis, probat. Aliquid bituminoli denique latici inhaerere, certo quidem non asserit, suspiratur tamen ex experimemto, quo argentum, ex sua cum acido nitri facta sol tione, affuse latice, deiectum, praecipitatum dic rent inemici, sine addito inflammabili iterum red