장음표시 사용
161쪽
ovΑLTA. v AN DO EVEREN Specimen obseruationum academicarum, ad monstrorum historiam, anatomen, pathologiam, et artem obstetriciam praecipue spectantivimGroningae et Lugduni Batauorum apud LBolt et S. et I. Luchimans, 176S. in A. I. Alph. 16. tab. aen. 7.
In primo harum obseruationum capite traditur anmp.
tome agni bicipitis monstrosi recens nati, quam Cl. Do EvΕREN summa cum cura instituit et descripsit. Ostendit autem, monstrum hoc ad eam monstrorum classem pertinere, quae ob labricam, ab ordine naturae alienam, iam in prima partium delineatione existentem, primigenia vocari solent. Ca p. 49,pite secundo tres partus sumani monstrosi describuntur. Primus est laetus acephalos, in quo cranii galea a superciliis fere usque ad imam ossis occipitis partem deerat, atque ossium delaaum implebat fungosa aliqua et rubella massa, tenui tantum membrana obducta. Licet vero mater foetus huius sic deformati negaret, sibi aliquid constare dovi ali qua, sibi grauiditatis tempore illata,aut alia eausia,
quae foetum, utero adhuc inclusum, ita laedere potuisset, tamen Detus hic omnino ad monstra accidentalia pertinere videtur, quorum origo accidentali alicui cstussae adscribenda est. Sequitur descriptio foetus, in qu6 aderat labium leporinum duplex, palatum fissum nasusque duplex, et tertii cuiusdam monstri, in quo utrumque vitium, quo primus et se
cundus laetus laborabant, coniunctum erat. Addit hac occasione Cl. DOEVEREN varias ex diuersis
scriptoxibus collectas obseruationes, de insigni illa sinit b
162쪽
similitudine, quae saepe inter varia monstra intercedit, et ostendit, naturae in eiusmodi lusibus constan- p. 61. tiam summam esse. Tertio capite describitur ex tribus cadaueribus intestinorum crassorum situs, a naturali maxime recedens, atque demonstratur, praeternaturales eiusmodi situs plurimos morbos et gra- P. D. uissima symptomata producere posse. Quartum caput continet historiarn singularis cuiusdam morbi, quo cor hominis 38 circiter annorum assiciebatur. Ille enim in inflammatorium morbum incidebat, cinius sedes in pectore erat. Aderat simul summa cordis palpitatio, atque omnibus artis auxiliis frustra adhibitis aeger tandem decimo octauo morbi die vitam cum morte commutabat. Ostendebat vero sectio cadaueris, a Cl. Auctore instituta, veram in honaegro inflammationem cordis adfuisse, quae non modo in suppurationem abierat, sed et peri cardii cameram purulenta repleuerat aqua. In variis aliis c daueribus simili crusta purulenta eordis superficiem obductam conspexit, sine vita huius partis inflammatione aut suppuratione praegressa, unde recte comcludit, morbum hunc ad exhalationem purulentam, quae uti in variis corporis locis, ita praecipue in thoracis visceribus apparet, omnino referendum esse. p. 7 6. Quinto capite, quae in cadauere foeminae passione iliaca subito exstinctae Cl. Do EvEREN Obseruauit, ab eo describuntur. Aderat enim in ea mirabilis aliqua in carceratio interna intestini iles, atque haud procul a coeco intestino ex intestino i leo enata erat sacciformis quaedam appendix, quae in initio suo angusta erat, mox vero in ampliorem distendebatur saccum, atque sine dubio ad diuerticula intestinorum, a RuYS CHIO aliisque descripta, referenda est. Adscendebat autem a fine coeco huius appendicis chorda aliqua, ad coecum usque produm, qua appen- dix illa et reliqua intestini pars ita tendebatur, et . sursum
163쪽
sursum trahebatur, ut inearceratio interna modo deseripta inde oriretur, quae in gangraenam tendens aegrae subito lethalis fuit. De origine vero diue tieuli huius Cl. Autor ita sentit, ut concludat, illud iam a natiuitate adfuisse, et cum aliquo processuum adiposorum ex coeco prodeuntium concreuisse, qui tandem ob continuam tensionem in ligamenti speciem mutatus sit. Capite serio vesicae urinariae p. 83. ruptura lethalis in grauida describitur. Sine plenaria urinae suppressione vesica immaniter 'distenta erat, utero vesicae collum comprimente. Tumorem vero illum Cl. Autor, uti candide ipse fatetur, pro ipso utero habuit, aegramque subito exstinctam ex uteri ruptura interiisse suspicatus est, vera demum mortis caussa per sectionem cadaueris detecta. Hinc monet, in similibus morbis medicum sedulo respicere debere ad urinae accumulationem, neque catheteris auxilium negligendum esse, quamuis etiam aliqua urinae euacuatio magnam huius mali suspicionem haud moueat. Sequens caput P 9 similem fere historiam eontinet. Orta vero erat
vesicae distentio lotiique suppressio a renis dextri consumtione et hydrope Addit huic historiae Cl.
Autor nonnullas animaduersiones de naturali situ laetus humani in utero et circumuolutione eiusquam multi versus finem grauiditatis fieri putant. Statuit autem naturalem laetus in utero situm talem esse, ut si uterus recte positus sit, a primis iam gra. ut datis mensibus, capite suo orificio vel saltern segmento uteri inseriori innitatur, atque ideo vana sint quae de eius circumuolutione ab auctoribus proseis rantur. Saepissime vero hic situs durante grauiditate ita mutatur, Ut modo transuersus sit sue tus, modo hane, m0d0 oppositam corporis partem ad orificium positam habeat, saepius quoquo pedes aliaeque partes pradcodant. Foetum autem
164쪽
per totum gestationis tempus capite suo deorsum pendere, suadet capitis magnitudo et ratio ad reliquum Corpus, obseruationes, quae docent tarn post'. vel 6. mensem caput foetus exploranti digito occurrere, aliaeque Obseruationes variorum aut forum
in cadaueribus grauidarum institutae, tandemque abortus capite praevio saepe ante septimum memsem, iam facti saepissime vero foetum ab hac positione, quamdiu vivus et agilis est, deflectere, non leuia iterum dictitant argumenta. Nam primo in aqua amnios natas, et membra libere mouere foetus potest; deinde exploratio diuerso tempore in e dem grauida instituta diuersas quoque detegit Detus partes, uteri orificio adplieatas, cum situs capitis laetus nequaquam adeo fixus sit, quin mutationi maxime obia ius: porro abortus adeo diuerso foetuum situ solent fieri, ut omnino determinatu disticillimum sit, quaenam in abortubus pars saepius praeuia occurrat. Neque in grauidis disiectis semper foetus situm supra indicatum obtinuit, vi ci
cumuolutiones funis umbilicatis et nodos inde ortos taceamus, qui ex circumuolutione laetus sola origi, p. I 28. nem ducunt. Caput octauum obseruationem uteri in partu rupti, foetusque in abdomen prolapsi con- p. I 39. tinet; nonum historiam partus naturalis a magno uliginae sarcomate retardati, quod felicitet sectionap. Iso. Cl. Auctor remouit. Decimum caput describit ex tractionem foetus ex matre, periculosissima haem6 rhagia ob placentam praeuiam affecta; undecimum p. I 63. partum dissicilem ex situ uteri obliquo. Placenta in hac foemina in saccum peculiarem uteri inclusa erat, ab inaequali uteri constrictione ortum, quod
vitium reCentiorum nonnulli placentae incarcerationena dicere solent. Signum vitae foetus, quod ex motu eius, a matre ante breue tempus percepto,
nonnulli sumere solent, maxime falllax esse, haec ob
165쪽
seruatio probat. Licet enim mater in hoc casu asseruisset, se hunc motum pridie adhuc obseruasse, summa tamen foetus putredo docebat, eum iam antea demortuum fuisse. Caput duodecimum tradit p. I77. historiam partus agrippini perdissicilis, ob capitis retentionem, factain a dura ossis sacri excrescentia. C, P. I 8 .pite decimo tertio variae obseruationes osteologicae continentur. Eae praecipue ad oscula Cormiana spectant, quarum varietates plures hic descriptae et depictae sunt. Reliqua ad lusus naturae in suturis capitis, sinuum varietates, numeriam vertebrarum et costarum auctum, gustas in media sua parte mobiles spectant. Capite decimo quarto varia experi' p. a 28. menta, a Nostro circa irritabilitatem et sensibilitatem instituta, traduntur. Eorum summa est, irrit, bilitatem reuera competere non solum partibus, in quibus fibrae musculares rubrae reperiuntur, sed et talibus, quae tenuioribus et vix conspicuis fibris coimstant: duram matrem, tendines, pericranium et pleuram sentire: animalia non semper praebere signa sensationis, quamuis partes manifesta sensatione praeditae irritentur: vulnera durae inretris tendinumque minime esse periculosa, tandemque Cl. Auctorem fuisse post Cl. ZIMMERMANNUM primum, qui de sensibilitate partium experimenta instituerit. In ultimo capite additiones nonnullae, ad c ita prae' ocedentia referendae, continentur. δ
166쪽
FOLUERI NI P, Med. Doct. Dissertatio de Lithotomia siue calculi sectione. Arnsteiodami, apud I. Schreuder et P. Mψrtier, 176 I. 8. pl. S Breuiter Cl. Auctor diuersas secandi calculum
methodos enarras. Primum caput de calculis, in diuersis humani corporis partibus repertis, in via itersum inscribitur, continetque plures ex diuersis avictoribus collectas obseruationes. Celeberrimum CAMPERuM reperiisse calculum neruo phrenico accretum, et in cadauere pueri quin ille annorum
gypseam materiam in articulo cubiti et glandulis in. p. 9. guinalibus, Noster testatur. In secundo capite de calculo vesicae in specie disputatur, diuersaeque auctorum de illius genesi sententiae enarrantur. C p. I . pite tertio signa calculi exponuntur, quae omnia sallacia sunt, ne ipsa quidem exploratione, quae per Catheterem fit, excepta, qua, uti dilae, a Cl. CAMPERO Communicatae, ObserUationes docent, neque de calculi oraesentia, neque de eius figura et magnitudine, p. 23. certum ferri iudicium potest. Quartum caput de p. a 7. calculi sectione in uniuersum, et quintum de apparatu paruo agit. Sexto capite de apparatu magno disp. 38. putatur, et septimo de sectione laterali in genere,
in quo methodus fratris IACOBI, RAVII, CHE- p. 46. SE LD E N II et L E DRAN enarrantur. In flatio
apparatus altus traditur. Monet Cl. Auctor, esse casus, in quibus peritonaei sectio non admodum metuenda sit. Vidit enim Cl. CAMPER Virtim, Cu- p. 49. ius vesica supra umbilicum adscendebat. Non , c pite methodiis fratris COSMI eXaminatur, atque ut incerta damnatur, cum nunquam incisio exacte manubrio respondeat. Cum enim Cl. Auctor instrumen
167쪽
m Mestrumentum ad septem lineas aperiret, in cadauere Handulana prostatam non solum per medium fissam, sed etiam vesicae partem posteriorem laesam esse deprehendit. In aliis laesio nimis parua aut vesiculae seminales simul quoque laesae erant. Magis p. Fr.ei arridet methodus Cl. LS CAT, de quo capite decimo, atque undecimo de methodo FousERTI, p. S . exponit, cuius inCommnda Onarrat, tandemqUe CD pite duodecimo methodum T HO MAE describit, P. SI. quam FOUBERTIANAE praefert. Sequentia Ca-Ρ. S9pita de impedimentis in operatione et extractione calculi, atque de calculi operatione in Deminis in P sit. scribuntur, quo loco etiam instrumenta, a Cl. LO UIset F L U R A N T ad hanc operationem proposita, breuiter indicantur. Ultimum tantum caput docet, p. 6s. quae a Chirurgo, si calculus in urethra haereat, s cienda sint.
XXVIII. Die natui hche Hisorie des Eidei vogias, beschrisben
Historia naturalis anatis mollissimae , auctore MORTEN THRANE BRUNNICHE. Halaiae. Cum hoc opusculum ea lingua, qua primum scriptum est, scilicet Danica, ad nostras manus non Peruenerit, versionem tantum germanica in hic indicare possumus. Traditur vero in illo hissoria na-
168쪽
turalis illius renctis, quam L INNAEus m,stifimam,
s. S. Cuthberti, Germani, Eidervogel, aliique septemtrionales populi aequisonis sere nominibus ii signiunt, cuiusque plumae, quae apud nostrates Eidei sinen dicuntur, potissimum mercatura Danorum diuulgantur, ita ut illi ex hoc negotio insigne lucrum p. 8 capiant. Nomen Aeder vel His huic aui datum est, ex nutrimenti genere, quo utitur, cum via in Is P. 17. landica lingua concham lignificet. His expositis Cl. Auctor ad sysematicum huius anati S nomen progreditur, qua in re Cl. LIN NAEVS et Cl. BRIS.so es inter se differunt, cum L INNAE vsh illam ad anates, B RisSON vero ad anseres referat. Atque, ut hae de re eo melius lectores iudicare possint, descriptionem generis anatum Noster exhibuit, cui descriptionem anatis mollissimae summa cum cura elaboratam adiecit, atque ex harum comparatione docet, auem hanc ad anates omnino referri debere. P Explicantur quoque varietates Colorum, quae a seXUS differentia, aetate etc. pendent. Iam ad ipsam libP 30 storiam naturalem accedit. Iuniores aues mense Iunio et Iulio ex ouis excluduntur, incubatione 28 dierum. Foemellae iuniores pauciora oua, quam λο- mellae aetate iam aliquantum prouectae, ponunt. Mares ante tertium annum raro Coeunt, et pulchrum, quo splendent, colorem plumarum ante quartum annum nunquam adipiscuntur. Habitat haecauis in s sptemtrionali mare ab insula Spitχbergendicta usque ad insulas maris Balthici. Migrationes non certo anni tempore, sed pro lubitu et necestitate instituit Por aestatem in littore habitat,
per hiemem vero in mari commoratur. Mascum unica Demella tantum se consociat, atque cum marium numerus Demellarum numerum multum
iu eret, plures mares de una laemella inter se dinibeant.
169쪽
eant. Nidos exstruunt in locis, a littore maris pau. p lulum remotis, ubi musci copia est, vel iuniperus copiose crescit, materiam vero . ex qua nido S Conficiunt, praebent illius plumae, quibus pectus anatis huius tegitur, quas Demina sibi ipsa extrahit, atquc cum gramine et iunco miscet. Tunc quinque ad octo usque oua ponit, illisque incubat, atque sub ipsa incubatione aliis plumis, ex Corpore suo dece piis, marginem nidi ita cingit, ut plumis sere tota avis tegatur. Pullis exclusis mas Dentinam derelinquit, quae cum pullis mare intrat. Si primus nidus aut oua priora des Uiuntur , pauciora oua in alium nidum secunda quoque et tertia vice anaS PO nit, et tum y plumis omnibus excerptis foemina interdum nuda sere est, ita ut mas plumarum defectum suis supplere debeat. Conchyliis et piscibus auis haec vescitur, atque ad illos capiendos altius submergitur. Plumae, quibus auis haec nidum p. 3 8.
suum exstruit, magna cum cura colliguntur, depurantur et exsiccantur, quas operationes OmneS NO-ster hic fusius describit. Tabula aenea prima marris, secunda foeminae figuram una cum nido et
pullo sistit. In tertia caput et lingua maris deli
170쪽
containing the nameS, classes, Orders, generic characters and specific distinctions of the severat planis cultivared in England, ac- cord ing to the System of LiNNAEus; directing the culture, describing iis si gular Viriues and uses, and explaining the terins tobotany and gardening ; in Whicli is also comprised a gardeners calendar, directing the whole practice of gardening. And to whichis prefixed an introduction to the L 1NNAEEN system os botany. By JAΜES HELLER, London printed sor Straham and w. O en, I 763. 8. I. Alph. II. pl.
Nouum lexicon bolanicorum et hortulanorum, continens nomina, Clatas, ordineS et characteres genericos atque specificos variarum plantarum, quae in Anglia coluntur, secundum systema L INNA Ei; in quo de cultura et usu earum disputatur, et vocabula, quae in
horanica atque arte hortulanorum occurrunt, explicantur. Continetur quoque in eo calendarium in usum hortulanorum, in quo tota ars illorum ζXplicatur, atque praemissa est introductio in systema botanicum LiN
Quamquam, post CL MILLE Rr opus, leticon. in quo hortulanorum labores explicantur, et de