Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 779페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

drachmas infusi forma sumendas dedit, quo insuiscum prima vice uteretur, calor naturalis rediit et quies ac somnus, vehementer sudauit et, cum euigiblaret esuriit. Continuato infusi usu, detumuit compus, brachium dextrum vero diutius riguit et tumuit, inprimis manus laesa; postquam dolor autem cestauit, cutis rugosa ostendit, eam quoque detumescere; ceterum bene puer se habuit. Exitum Noster non resciuit, nisi hoc, sanitatem aegro rediisse. Copiam vero aristolochiae, quae vel huic sussiceret, non habuit, multo minus ad alia tentamina instituenda plantam adhibere potuit: optat vero, ut inter diaphoretica et alexipharmaca in posterum in ossicinis aristolochiae huius Americanae stipites reserantur. 2RowNI is in Historia naturali La- malene radicum etiam usum praedicat, quas tamen Noster non habuit. 1 o) Radicem Sali' ex Orchide morione LI N N. psp. plant. T. II. p. 9 O. in Sconia copiose crescente

praeparare tentauit ANDR. IAHAN RETTIUS.

Radicibus, aqua lotis, scuticulam detraxit, sex horas in frigida eas reliquit, postea dimidiam circiter horam in aqua recenti coxit, in umbra siccauit, colore, sapore, facie, similes ita habens Persicis, duplo saltim maioribus. Suedicas et Persicas singulas in puluerem redegit, cuiusuis pulueris granis octo unciam se uentis aquae se perin sudit; Sueci cum puluerem cibitus Persico dissolui sensit, et tantum mucilaginis habere, ut per linteum dissiculter exprimi posset, nisi adfusa sit semuncia aquae feruentis; sic sesqui uncia aquae mucilaginem Sueci ci pulueris eiusdem consistentiae reddidit, ae uncia aquae mucilaginem Persici. Residuum in linteis siccatum pondere fuit granum a Persico puluere, seSquigranum a Suecico, mucilaginis, qua multo ditius videtur, ali-

Tom. XIV. Pars I L. O quid

212쪽

quid adhuc continente, ceterum Persico per omnia simili. p. 246. II in Ex diario Academiae haec reseruntur: Cari

eronae in loco, cui mare I pedum altitudine inembuerat, aqua, postquam loeus aggere conclusus esset, exhausta, in monticulo, ex silice constante, reperta est abietis pars inserior, trunco igne absumto, radicibus ita loco, cui insistebant, insertis omnibusque ci cumiacentibus ita ordinatis, ut creuisse ibi arborem, non ruina quadam aut alio casu eo delatam esse, vero simile sit. Unde colligeretur, aquam eo in loco olim minus altam fuisse. Botamcar obseruationes varias ex Noricia edit

ABR AH. SAM SELIUS. Obseruauit nimirum, Eu0nymum Europaeum circa loca sulphure Dela crescere, lignum flauescere, tornando idoneum esse, sed tornanti effluuiis suis vomitus ciere; 'ufetutu pa' Iussere foetore suo non ipsum saltim ingratum esse pecudibus et equis, sed et gramen, inter quod cres zit, aut foenum, cui admiscetur, ut auersentur animalia, inficere. Adiicit catalogum plantarum Nericiae indigenarum, aliis in Sueciae regionibus vicinis rariorum. Trimestre quartum. p. 249. I) Commentarii de altitudine curorne borealis partem ultimam exhibet ToRBERN BERGMAN, inquirens, quam prope telluri admoueri possit. Obseruationum, quibus in parte praecedenti usus est, nulla minorem praebet altitudinem et O. milli ribus Suecieis. Nubibus semper superiorem esse, ex eo manifestum es , quod a nubibus tegatur arcus, nisi coelo sereno, non appareat, atque si aurora. borealis alicubi coelo sereno se ostendat, in alio loco , cui

213쪽

cui sorte illo tempore nubilum est, insigni claritais

saltim se prodat. Sonum audiri aurorae borealis, vix credit. Cum certum sit, saepius valde a terra esse eleuatam , adeoque in aere tenuissimo, qui sonum non propagat, vix credibile est, idem phaenomenon etiam in crassiore aere subsistere posse. Me p. as . dium ex omnibus obseruationibus sumendo, plerumque inter so . et i Oo. milliaria a terra remoueri colligit, denique arcus, qui pluribus in locis simul videntur. eosdem esse, ab aliis alium arcum non ubderi, ostendit, et quae obseruanda sint auroram borealem spectanti enumerat, ut: fgura, arcus, sammae, fasciae cet. appareant, magnitudo et postus, motus, color et claritas, tempus, ad quod indican dum horologium ad obseruationes astronomicaS exactum requiritur, ne errore horologiorum phaenomena, pluribus in locis visa, isochrona habeantur, cum talia non sint.

geres aquae continendae refert I A C. WILH. DAL-M AN. Obseruauit eum Regiomonti in Norilegia. Segmenta cespitis sibi superimponuntur et lapidibus comprimuntur.3 Plantulam in vasis vitreis, ex quibus bibi f-p. a 6 .set, reperiundam describit IO. C A R. wILC KE. Apparet haec plantula in eiusmodi vitris plerumque forma muci albidi, si vacua sunt, parum conspicui, sed in aqua infusa natantis. Humi veluti loco ipsi est sedimentum, quod in sulcis praecipue profundioribus fundi deponitur; micros copio sortiori considerata particula huius muci in muscum aliquem granulosum et fibrosum abit, ex quo caules multi adscendunt, Varios in ramos diuisi. Microscopio, diametrum I SO. aut a oo. vicibus augente, haec spe-

214쪽

runtur: caules sunt rotundi, rem, singuli articulati, ex nodis ramos emittentes pariter oppositos, qui vero ex quolibet nodo et proximo oriuntur, decu satim positi sunt. Catiles satis rigidos et elasticos cortex vestit, interdum defluens, siue plantae pars sit, siue ferreum quid illam ambiens. Fructificationem in tam minuta planta detegere non potuit. Vegetationum, quae in insusionum, dum putrefiunt, superficie nascuntur, nulla huic similis est. Exempli loco exhibet eam, quae in corticis Peruviani infuso nascitur, ramis flauis, dichotomis, articulationum desec fu cet. satis dis inguendam. Reperit plantam hanc Cl. WILCK iv S in vitris, quae praeter tenuem Cereuisiam , aquam marinam et pauculum vini nihil continuerunt. In his liquoribus seorsim examinatis vestigium plantae nullum vidit, praeterquam in cere uisia, cui innatat similis, sed articulis et caulibus longioribus. Suspicatur, eam cereuisiam ingredi cum aqua lacus, ex qua cereuisia coquitur. Ipsi ad conseruas et sertularias pertinere videtur. In aquae guttula examinanda est, sicca enim faciem omnino mutat et rudera mucoris exhibeti

art. T. , describit PETR. ION. BERGIVS. Florentem eam in hortis Suecicis vidit. Est vero Do- Iichos Sosia LINN. Spec Pl p. IO 23. Descripti ο-Dem prolixam et iconem exhibet Noster, R AEM-PPERI enim icon, Amse n. exot. P. 838. non satis accurata est, cum flores exsertos exhibet, qui in perianthio latent, ut vel ipsa KAEMPFERI de. scriptio docet. Veretur autem, ne huiς plantae clima Sueci cum sit nimis durum, cum inter exotbcas colatur. Saporem autem fabarum admodum similem esse ait ei labarum turci carum, ut hae som

215쪽

eolendum Datumdis et montium habitatoribus commendat, et varias obseruationes eo pertinentes edit AXEL FR. CRONSTED T. Cum in terra paludosa

caules altius propelli videret circa florendi temous fregit caules, exspectans, tubera radicum maiora sic euasura, sed discrimen nullum obseruare potuit inter haec et illa, quorum caules integros reliquerat. Clam talpae hos fructus subterraneos maxima copia Congerant, ad euitandum hoc damnum, suadet vias, quibus per campos, solano consitos, itur, ut in hortis fieri solet, ex arena exstruere, per quam Cuni Cul OS sodere talpa nequit, aut agros fossa circumdare, quam scoriis metallicis, ubi metalla eliquantur, facile obuiis repleuit. Farina quomodo ex tuberibus praeparari possit, copiose describitur. 6) De calore torporis humani obseruationes ther- p. z9O.

mometritae Auctore AN T. ROLAND SON MARTIN. Thermometris usus est, quae inde a CEL-

si o in Suecia adhibentur; illa applicauit pedi, manui, pectori, abdomini, in cubiculo clauso hora 9-Ioantemer. ieiunus. Catalogum obseruationum a maioI763. ad medium aprilem II 6 . exhibet, aeri S calore et tempestate simul notatis, quae quidem ut perspicuum est, c poris calorem mutant, sed non semper simili ratione, cum possit calor corporis ab ignotis et internis caussis variari. Sic insuetus calor manus et pectoris suit graduum 37. vere et autumna, cum aer caleret saltim gradibus is . Eundem calorem 37. in manu et abdomine habuit, urinae tantum 36. In labri calor manus graduum 26, pectoris 36. suit, auctus in manu ad 4r, donec sudor prorumperet, deinde manus paulatim refriguit ad 32 pectus ad 3 ; urina fuit 3 6. Maximus gradUS Caloris in partibus exterioribus corporis sani fuit 36. aut 37. In calore balnei gradum 6 o. aut 6S;

O 3 arteria

216쪽

arteria minuto primo Iro. aut I 3 o. vicibus pulsante, calor sub axillis 38. aut 39. graduum fuit in aestate feruente irati, ut corpus tremeret, calor fuit

38. Praeter haec augent calorem itinera maritima, cum in mari ballico nauigaret Noster, calore 'aeris aestiuo graduum 26; urinae calor 38. gr. natura'

lem, qui graduum 36. est, duobus gradibus excessit a cibo potuque calido urina gradibus 3 8. caluit, a P. 298. spiritussis, 37 Terroris effectus labrilibus similes

obseruauit. Cum calorem corporis quiete obseruans subito terreretur, subaxillaris calor, qui aequeae manuum antea 36. graduum fuerat, in ipse terroris momento ad 3 . decreuit, statim vero post, cum desisset terror, manus gradibus 3 7. caluerunt. Cum in lecto insomnis iaceret, aer autem cubiculi esset graduum l*, caluerunt manus 3 , 3bdomen 3S, pessiis 3 6; eadem nocte, cum duas horas dormibui siet, nihil mutato aeris calore, manuum calor duobus gradibus decreuit. Vena sessa, eductis 9. vnciis sanguinis manus calor a gradibus 3 . anto Ve'naesectionem ad 3 6. auctus est, et arteriae pulsuum numerus horae minuto primo io. pulsibus creuit. Caprarum in venerem pronarum lac gradibus 3 7. culet, grauidarum 3 S . Quae minuant calorem, aliqua antea recensita sunt. His alia quaedam accedunt P. zy9. Aere 8. vel S. gradibus calente, manus gradibus I S. aut I 6. Calet; igne vero calefieri cubicula opus est, iam ubi aer saltim i a. aut r3. gradibus calet. Su' dantis amotu vehementi pectus et frons 3S grad. Caluerunt, manus, quae minus sudaret, 37; ut sudore minui calorem pateat. Maximus calor est abdominis et omnibus fere anni temporibus idem, hunc sequuntur, minores semper atque minores, pectoris, axillarum, manus, pedis, nisi particulares caussae ordinem hunc turbent. Quanto calori aeris circumiecti adsuefieri possimus, suo exemplo

217쪽

expertus est, balnea Finnica intrans, primo non plu-xes quam o. gradus sustinere potuit, post So. gr. deinde 6o. et plures; adsueti tolerant 7 o. aut γ', sed

non vltra horae quadrantem. Niaior ealor fertur ,

si in totum corpus agit, quam si in aliquam tantum partem. Qui illum, 6 O. aut TO. graduum calorem in balneis tolerant, ab halitu eos adstantis velut igne uruntur. Pediluuium; gradibus 4S. calens uxit; calidi potus vltra o. gradus calentes non nisi sorbendo sumi post uni, his tamen calor illo 6o. aut TO. svaduum multo minor est ' . Mediocris calor, quo nec friget corpus, nec aestuat, est graduum 26- 28 ; etiam corporis in lesio iacentis cal or plerumque est 28. Graduum 36 37. in corpore gratus est et refocillans; is enim est aquae tepidae digitos non laedentis. Quantum consuetudo lacia ;ad caloris sensum, expertus est in hominibus sex dii tersae aetatis, aliis pellibus vestitis, aliis conluetis vestibus, aliis saltim lineis ii in calore aeri S a S, qui aestiuus est, singuli caluerunt gradibus 3 6. Vnus, Jndusio solo amictus, sudabat tamen, uno gradu mi DUS Calens reliquis; cum antea iam di inuri sit sudanteS minus Calere. Sanguis, ex vena secta in ther p. 3P3.

naometrum saliens, calet gradibus 3 - ues , etiam O manu

Dum haec miratur Noster, non attendit, corpus nostrum aliter assici a calore aeris quam aquae, quoniam aer corpus rarius est quam aqua. Simile huie fere est paradoxo de aere aqua frigidiore, thermom tro teste, etsi tactui nostro aqua frigidior iudicetur,vid. HANO VII erisivserte Merkωurdighelten der tur, s Stuck. Deinde aeris iusto calidioris vitium Non est, quod nos urat, sed quod respirationi non est idoneus. Neque mirum est, aerem, 6O. gradibus calentem, adflatum minus tolerari, quam corpus undiaque circumdantem, et et lychnii flamma, flatu per tubulum in certum locum directa, multo vehementius

urat, quam sibi relieta.

218쪽

manu paralytica, ut verum reperiri posset, ante in aqua tepida detenta, item ex equo, qui ante v*nam, sectam equitationi adhibitus fuerat. Sedentariorum et leucophlegmaticorum sanguis calet saltim gradbbus 32-33. Urina in thermometrum emissa, 3 6; sed in vase detenta, immisso thermometro, 3 . Vrbnae calor idem fuit hominibus annorum et, 3, S, 6, 3λ, 36, 4O, SO, immo seni So. annorum. Alia eracrementa duobus gradibus frigidiora sunt. Lac, immediate ex mamma seminae aut ubere vaccae in thermometrum emissum est grad. 3 . Magnitudo p. 3ο . corporum parum variat. Gradu 3 s. calet selis, ubi pedes anteriores corpori iunguntur, qui calor est humani sanguinis. Columba sub alis 3 a ; pullorum caesorum sanguis 3 a. Aetas, ut iam de urina di-inim est, nihil sere mutat, nisi quod infantum et smnum internus calor magis ab aeris temperie variari videatur. Senis octuagenarii manus et pectus 763, d. 2 o. avg. caluerunt 3 6. aeque ac Auctoris, qui annum 3 S. agebat, aer dum erat 23 ; sed d. 27. mg. aer Is ; senis manus a S; pectus et axillae 3 , antea manus 27; pectus 3 . Praeterimus alia experimenta , inprimis cum aquis mineralibus instituta, p. 3Q8. ex quibus refrigerare illas insert. Spiritu vini hausto, exteriores corporis partes Digidiores inuenit quam antea, urinam calidiorem.

p 3ps morbi complicati, ex terrore orti, historiam

et curam resert IO. CHRIST. PETERSEN. Te Torem vehementem, quem semina 27. annorum,

eousque bene valens, bis passa erat, insequutae sunt syncope, conuulsiones, haemorrhagia uteri, i rurus, tympanitis, ascites. Haec omnia quomodo nasci potuerint a spasmis, in systemate neruorum terrore exciratis, prolixius explicat, et remedia, quae pristbnam sanitatem seminae restituerunt, enarrat.

219쪽

8 Rapsiani minensi olei feri culturam in necis, p. 327.

utiliter tentauit C An. Gus T. Ex Engsto seminibus

ex itineribus Chinensibus allatis. Chinensibus Moavel Sosatisng appellatur. Illi ex grano quovis, quod

seminarunt, Io o. aut laO. luerantur, ex granis vero

expressis dimidium pondus olei. Massam, ex qua p. 3r'. Oleum expresserunt, animalia comedunt, Sinenses vero eandem etiam ad stercorandos agros adhibens. oleo ad cibos utuntur et ad lampades, sumum collibgunt machinis infundibuli formibus, supra lampades suspensis, isque atramenti Sinici materiam praebet. Calci uiuae admiscent, et massa illa commissuras nauium replent. Plantae igitur culturam ciuibus suis magnopere commendat Noster, tabaci cultura lac, liorem et utiliorem.

i I. Icones plantarum, sponte nascentium in regnis Daniae et Norilegiae, in ducatibus Stes uiciet Hol aliae, et in comitatibus Oldenburgi et Delmen horstiae: ad illustrandam opus de iisdem plantis, regio iussu exarandum, Florae Danicae nomine inscriptum; editae ab eius

men primum, continens fasciculos I, II, III. seu tabulas Ι- CLXXX. Volumen secundum continens fasciculos IV, U, Vl. seu tabulas CLXXXI- CCCLX. Hasiniae, typis Claudii Phisiberti. Fasc. II. 1762. Fasc. lil. 1764. Fasc. IV. I76S. Fusc. V. et Vl. I 766. sol.

uem iam alibi laudauimus iure ' in, Cl. o E D ER I laborem, studii botantes egregium adtino s mentum,

Uid. Commentar. Nostr. Vol. X. P. IV. P. 6 p.

220쪽

mentum, nunc vehementer laetamur adeo feliciter continuari, ut quinque iam plantarum Danicarum fasciculi ad nostras peruenerint manus, quibuS te nis, ut titulus docet, ea propter volumen absoluitur, quo commodum sit illis, qui velint has icones colligulas conseruare. Eandem quoque, quam in primo lasci, culo obseruaueramus, delineationum άκριβειαν, p, Huraeque elegantiam in reliquis admiramur. Planeae autem hic delineatae nec ad methodum aliquam

dispositae sunt, nec nominibus adscriptis distinc fae, sed solis numeris in tabulis disserunt; singulo autem

fasciculo addita nomenclatura cum locis natalibus et quorundam auctorum, ut supra indicauimus, denominationibus, genera indicat, quum, quod alibi uberius docuit Cl. Auctor, nondum ad naturalis methodi cognitionem sussiciat nostra herbarum peritia. Eaque propter ad finem secundi lasciculi monet: sibi in edendis his plantis scopum et consilium

huc tanum esse, ut sisteret plantarum indigenarum nitidas et fideles leones, considerandas talinquam herbarium seu plantarum siccarum collectionem, aut tanquam mapparum geographicarum syllogeia, ad illustrationem geographiae, cuiuis utilem. Hinc citationes auctorum eum in finem se addidisse fatetur, ut cum aliis conferri possint scriptis bolanicorum icones datae, neque se illa nomina adoptare, neque velle, ut aliquis illa ipsi adscribat, quod ab Ill. L1NNAEO faisam est, sed ut numeros tantum tabul rum florae danicae citet, qui illis iconibus uti velit. Catalogus enim systematicus plantarum Danicarum cum descriptionisus et syn nymia ampliore, post aliquot annos edendus, quem interim avide praestolamur, ulteriorem expositionem dabit.

SEARCH

MENU NAVIGATION