장음표시 사용
221쪽
Condonabunt itaque nobis lectores, s hic descriptarum plantarum singularem aliquam expositionem exhibere nequimus, quod singula ad naturae exemplum proponitur. Tab. XCII. Stellariam delineat: nondum satis determinandam; Tab. CXXIII. Aconiiunis lycoctonum sistit, quod constanter floribus violaceis aut coeruleis, nec unquam luteis, frequentissime occurrit Nostro. Rarissimum fuit, semel tantum visum Nostro Tab. CXCII. Splantanum ampullaceum L INNAEI, nouus Tab. CCXV . est inviscus ad Lycopodiam vel Fontinalem pertinens, Tab. CCXVI. Circaeam Lutetianam caule simplici, in umbrosis locis crescentem, penes nos incognitam , os fert. Abstinemus autem consulto a pluribus, quod
veri rerum aestimatores ex contemplatione tabularum pretium statuere, et de adhibita industria Cl. Auctoris iudicare debeant.
222쪽
nitiones de caute admodum indaganda tempestatum electricitate, una cum Descriptione Indicis electricitatis, praelectae in Societatis Regiae Scientiarum Gottingensis conuentu
Quum aeri tonitruali electricam inesse vim, quae suis indagatoribus exitiosa esse possit, tam variis experimentis, quam potissimum acerba RICHMANNI, Academici olim Petropolitani, morte satis 'compertum sit: Auctor huius libelli utile ac laudabile cepit consilium, viam ac rationem docendi, qua ex eiusmodi aere electricitas in alia corpora duci, et in iis colligi possit, ut ipsius experimenta minoricum periculo capi queant, quam id hactenus factum est. Ante vero quam ad iὸ docendum adgreditur, demonstrare allaborat, RiCAMANNO satum illud none fulminatione , casu tantum et sine ipsius culpa ev
223쪽
orta, accidisse, sed e fulmine electrico, e nube subminea in apparatum eius et erui cum allecto; et quae huic sententiae a quibusdam obiecta sunt diluit, L
MoNosovII, Academiae eiusdem sodalis, narratione tristis illius eventus praemisia. Deinde multa refert exempla sensationum molestarum, et cum dolorubus coniunctarum, quibus affecti sunt, qui in corporibus, sola artificiosa electricitate paullo fortiori praeditis, tractandis incautius sunt versati; unde concludit, multo magis ab electricitate fulminea,
apparatu electrico adiuta, timendum esse. Denique aperit consilium suum de cautione in capiendis electricitatis tempestatum experimentis, cuius quidem summa haec est, eligendum esse ad hoc genus experimentorum locum in campo, ab omnibus aedificiis longe remotum, in quo casula exstruenda sit, collocandis machinis electricis idonea, et in alio Io co , ab isto ducentos minimum passus distanti, collocandum esse tabernaculum, sub quo obseruator vudere omnem apparatum electricum, et partes eius mouere ac regere per fila bombycina possit. Sed dimensiones casulae, tecti descriptionem, instrumem torum, electricitati, partim ex aere derivandae, partim intendendae seruientium dispositionem et connexum, eorumque, per quae ignes electrici eliciuntur , regimen, Lectores ex ipso libello petant, quoniam harum rerum notiones sine figurarum adiectarum contemplatione vix haberi possunt. Ceterum
monet obseruatores, ut caueant, ne electricitas multum augeatur arte, ubi nubes sulminans appropinque , nisi omnem apparatum Elibus fulmineis
diffractum et disiec sum videre velint. in eo indice electricitatis, quem RiCHMANNUS
inuenerat, hunc errorem notauit Cl. HART MANNVS
quod repulsio fili a virga metallica, cui alterum eiuS extremum insertum est, attractione quadrantis circuli,
224쪽
qui in eodem plano verticali cum filo positus est, et cui alterum fili extremum valde est propinquum tu betur. Emendari ergo posse hoc instrumentum exbstinauit, si quadrans, in gradus suos diuisus, describeretur in assere verticali, a virga vel regula metallica, cui flum lineum insertum est, uno pede vel amplius distanti, ita ut radius verticalis quadrantis sit in uno plano verticali cum latere regulae eo, cui insertum es: filum, et centrum quadrantis in recta horletontali per punctum insertionis fili transeunte. Ne vero gradus eleuationis fili iudicaturum oculum parallaxis fallat, adiunxit regulae duas dioptras, quarum rimae horizontales lineae horieontali, per insertionis punctum, in latere regulae transeunti, ad rectos angulos, insistunt. Et quia caput obse uatoris, per has dioptras perspicientis, vi elemidae cum regula communicatae aliquid demere potest, et efiicere, ut vitum versus caput declinet: hoc incommodum cauere voluit per filum tenue metali, cum, altero suo extremo sub pede piceo, cui regula insistit, firmatum, et ita incuruatum, ut rese-xat argum circuli, ex puncto insertionis tanquam centro, radio fili longitudinem excedentes, in plano verticali, in quo filum eleuatur, descripti. Sie
emendato instrumento gradum virium electricarum cum regula metallica Communicatae perfecte cognosci posse, Auctor existimati num vero Z Lectores ipsi videant. IV. RG
225쪽
Disquisitiones de venaesectionis modo agendi et effectibus, quos illa in parte, in qua instituitur, producit. Auctore CL D Av1 D. Cl. huius libri Auctor, ea ratione de effectibus maxime usitati illius remediit, venae- sectionis, agit, ut quae hac de re celeberrimi viri
SYLVA, QUES NAY et SENAC proposuerunt,
paullo curatius examinet, atque inprimis doceat, eligere locum , in quo vena secanda est, quod Cl. QuEsNAY superfluum putauerat, sua utilitate non destitui, sed in variis morbis ratione et experientia confirmari. Capite autem primo de venae fictione eiusque effectibus in uniuersum disputat, . et vocabula explicat, quibus auctores ad diuersos venaesectionis effectus declarandos usi sunt. Sanguinis es uxus sub ipso progressus eius ex vena tempore, non acceleratur, sed magis versus finem retardatur, cum durante profluxu per arteriam, quao venae incisae respondet, minor copia sanguinis quam alio tempore transeat. Primus vero atque certissimus venaesemonis essectus euacuatio est, Cuius maximus in plethora vera usus esse solet. Haec enim nonnunquam ita augetur, ut vasa, nimium in
modum ) Prima editio ibidem prodiit Iro.
226쪽
modum distenta neruos comprimant, et exinde paralysis aut, disrupto vase sanguifero, in cerebro mors subito sequatur. p. zo. Alter effethus, quem inprimis Cl. QUES NAY avenaesed ione expectauit, est spoliatis, quo vocabulo ille insignire voluit imminutionem humoris cuiusdam maiorem prae caeteris humoribus, qui eodem tempore simul cum eo per vasa fluunt. Putabat enim ille per venaesectionem magis imminui rubram sanguinis portionem, quam reliquas parteS, quae sanguinem componunt, atque sanguinis missionem nullam fere vim in vasa minora, quae serosos humO-
res vehunt, habere. Quamquam vero Cl. D A v i Dnegat, hoc ita euenire, tamen concedit, omnino post venaesectionem in sanguine copiam cruoris longe
esse minorem, quam aliorum humorum. Hoc tamen minime oriri, a maiore cruoris in venaesectione iactura, sed a restauratione et reparatione eius longe difficiliore, quam aliorum humorum. p. 3 . Tertius, qui a venaesectione expectatur, effectus derivatio est. Hanc, Cl. DAvID plane negat unquam, siue ligata sit pars, in qua vena, secatur, siue non , locum habere posse, P. S Eandem quoque sententiam de reuulsione, quam multi pro quarto venaesectionis effectu habent, fouet, cum revulsio sine derivatione fieri non
p. sy. possit. Quintus tandem venaesectionis effectus dimotio est , qua humores in aliquem locum copiosius collecti, venaesectione instituta, ad alium locum transeunt. Hanc fieri posse Cl.
DAvio concedit, licet non a derivatione vel reuulsione oriatur, sed a mutatione in uniuerso sa guinis circulo per venaesectionem facta. Licet ita.
que veteres in theoretica explicatione errauerint, i
men veritas atque utilitas electi loci in venaesectione pro varietate morborum minime negari potest. In
227쪽
la sine huius capitis Cl. Auctor breuiter de essecti p. 6 .
bus ligaturae, quae vulgo ante venaesectionem fieri solet, lisputat, atque docet, per illam sanguinis progressum etiam in ea parte venae, quae supra ligat ram est, retardari, pressione sanguinis ex minoribus vasis adfluentis sublata, ut itaque non solum in ve. nis maioribus, sed etiam in arteriis, quae sanguibnem ad membrum. cui ligaturisiniecta est, vehunt, vera plethora nascatur. Caput secundum de venasectione in brachio in p. 7o. scribitur. In eo Cl. o Avio primum essectus ligaturae, quae brachio thiicitur, explicat; deinde de illa
agit mutatione, quae in uniuerso sanguinis per corpus humanum circulo, eum per quamcunque sanguinis euacuationem, tum in specie per illam, quas ex brachii vena fit, producitur. Si ligatura non post
breue tempus iterum soluitur, cordis et arteriarum motus per illam ita acceleratur, ut ex Cl. Auctoris obseruatione pulsuum intra minutum primum numeruS a TO. ad So. VSquo increscat. In P. yr. vn uersum autem sub ipse sanguinis e vena medianaessiuxu copia eius, in rami S venae cauae superioris contenti, per varias caussas, fusius hie a Nostro explicatas, ad eam multitudinem augetur, ut in his locis verae pleihorae species nascatur, et ea de
caussa sanguis omnin o dimoueri possit ex partibus quas
arteriae, ex aOrta des Cendente ortae, adeunt. Hinc
venaesectio in brachio summam praestare dicitur utilitatem in morbis inflammatoriiS partium inseriorum, contra in morbis inflammatoriis partium superiorum vel nocere, vel taleS tantum emestiis producere, quales ex imminutione massae sanguineae tantum proueniunt. Et licet venae portarum mechanismus quodammodo essicae am venaesectionis, in brachio tactae, in morbis inflammatoriis partium inferiorum impediat, tamen illam non plane tollit. Irim. XIV. Pam IV. P Inpri-
228쪽
Inprimis autem utilissima est in morbis uteri similiumque viscerum, quae immediate ex vena caua iam guinem accipiunt. P. I O I. In tertio capite de venasectione in pect Cl. Auctor ita disputat, ut primo explicet effectus ligaturae et pediluuiorum, quae vulgo ante sectionem saphaenae adhibentur. Horum enim ope pleihora in omnibbus ramis aOrtae et venae cauae inferioris producibtur, sanguinis que, qui superiores partes adit, copia P. I a I. valde minuitur. Ipsa venaesectio plethoram hanc eadem ratione in caua inseriore auget, qua medi nae apertura eam in caua superiore producebat, ut P. I 38 itaque omnino sanguinis ex saphaena incisa prosin xus in morbis inflammatoriis partium superiorum p. I .summae utilitatis sit. Ostendit enim Cl. Austor Cl. QuEsNAY vehementer errasse, dum negabat venaesectionem ullam habere in vasa cerebri essicaciam, sed ea copiam sanguinis, in Cerebro contenti, non minui, quia vasa, in eo distributa, non pressioni p. I 7. aeris exterioris exposita sint. Vsum porro venae- sectionis in pede in catamentorum suppressione exinde explicat, quod per illam in vasis uteri plethorap. I76. producatur et sanguinis profluxus excitetur. Similis pediluuiorum calidorum usus est. Contrarium effectum aqua frigida, si pedibus vel aliis corporis locis adplicatur, habere solet, ut itaque, ex obseruatione Cl. Auctoris, balnea calida et frigida, successive diuersis partibus adplicata, pro varietate sedis morbi in variis morbis, qui a plethora partiali oriuntur, egregios praestare possint effectus. Ρ- 83 Declarat quoque Cl. Auctor ex sua hypothesi caussam, cur venaesectio in brachio noceat foeminis, quibus catamenia profluunt, atque haud raro suppres- P. I 29. soni illorum ansam praebeat. Adiicit tandem huic capiti disputationem de modo, quo venae sectio, in pede salta, post graviorem capitis laesionem abscess
229쪽
sum in hepate producere possit ). Materiam
enim purulentam per plothoram, quae in vasis inferioribus vonae sed ione producitur, ex partibus superioribus dimoueri os ad hepar transferri ostendit, methodumque a Cl. LO UIS propositam examinat . qui venaesectionem in brachio magis coiri. mendauit. Capite quarto disputatur de venae fictione in ma p. 2ns. nu. Hanc Cl. DAvio haud raro sectioni venas medianae praefert, cum effectus eius augeatur permani luuium, siue adplicationem aquae calidae ad partem, cuius vena secatur, cuius rei maximus usus est, praecipue in morbis inflammatoriis viscerum abdominalium. Capite quinto Noster de venaefectione, quae in ces P. zS3.lo sit, exponis, cuius operationis usus ex eius sentemtia nondum satis definitus est, nec vera theoria confirmatus. Compressio venae iugularis, quae, veipsa operatio eo facilius perficiatur, requiritur, imprimis nocet in morbis, in quibus cerebrum inflammatum est, aut vasa eius sanguine turgent, vel in angina, in quibus morbis sectioni venae iugularis plures venaesectiones in brachio vel pede praemitti debent. Porro, cum venaesessio in collo plethoram in capite, ex caussis superius declaratis, essiciat,
ea in ipsis illis morbis, in quibus potissimum Oommendatur, nocere potest, qua propter eam Cl. Avictor tantum concedit, si venae partium illarum ita distenduntur, ut sere varicosae fiant. Suadet autem, ut immediate post sectionem venae huius vena ietiam in pede aperiatur. Claudit hoc caput dispu p. 277.tatio de usu venaesessionis in artuum amputatione. Docet autem Cl. DAvio primariam caussam sym- P r plom
230쪽
plomatum, quae artuum amputationem sequῖ lent . positam esse in circulatione sanguinis turbata, p. SOS. et ad illa symptomata praecauenda nullum remedium efficacius esse venaesectione. Ea itaque statina
post amputationem, aut, quod magis Cl. Auctori arridet, ante ipsam operationem copiosius institue da est, cum aegri, qui parum sanguinis habeant et debiles sint, amputationem melius quam plethorici sustineant, neque curatio eorum adeo dissicilis sit. p. 317. Chirurgo quoquo suadet, ut in ipsa Operatione, an te quam ligaturam vasorum instituat, aliquam san- p. 3 19 guinis copiam ex vasis discissis essivere patiatur. In fine tandem probat euacuationem sanguinis subibianeam in morbis acutis, aut, ubi dimotionem quaerimus, i nge maiorem utilitatem habere, quam ea, quae lentius fit, atque methodum veterum, qui multum sanguinis una venaesectione detrahebant, in
variorum morborum initio anteponendam esse methodo recentiorum, qui paruam copiam sanguinis tantum effluere sinunt, atque vonaesechiones frequenter repetunt.