Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 779페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

Histoire de l'Academie Royale des Sciences,

Annee I76o. Avec les Memoires de Mathematique et de Physique etc. a Paris, do

i. e.

Academiae regiae scientiarum Parisinae historia, et Commentarii Mathematici ac Physici, ad annum 176O. Inter obseruationer , αδ phsicam generanem ρ -

βfantes, primo loco occurrunt aliquot obserua tiones, ex epistolis Cl. DE L A Nox, in Esurbon-nia insula degentis, excerptae, quibus perhibet, p boues Indicos gibberos Bizo eiusdem cum nostris bobus speciei esse, contra autem anates nostraS domesticas, et Indi eas, specie differre; gigni nonnunquam ab Aethiopibus in diuersis elimatibus, qui neque ad Aethiopes, neque ad albos reserri queunt, cuticula maculis badii coloris conspersa i ventOS con stantes, qui vulgo dicuntur in Oceano, qua Afri cam et Asiam alluit, per sex menses regnare, Π uti

582쪽

quam esse constantes, sed saepe ter quaterue in mense mutari; ventum in praedicta insula interdiu stare ex plaga opposita illi, unde noctu spiret,

et similiter undas maris in his regionibus meatuS reciprocantes habere.

z. Aquas Sequanae principio huius anni ab altitudine trium pedum ad plus, quam viginti pedum altitudinem intra I dies creuisse, memuriae proditur.

p. 2 o. 3. Fontes, quorum aquae incrustandis corporibus solidis aptae sint, non esse tam raros in Gallia, quam hactenus creditum fuerit, Cl. DE PARCI Euxexemplis docuit. p. 2I. ψ. MUS SCHEN BR o v K Ius scripsi CL N OLLE TO, narratum sibi esse, in Carnisnia Americas

reperiri piscem fluviatilem de genere gymnotorum, a quo illi, qui manus versus eum sub aqua exten- 'ant, vel baculo eum tangant, percussionem electricam satis vehementem patiantur. Sed monet Historiographus Academiae, non deficere graues rationes, de veritate huius narrationis dubitandi, et videri piscem hunc eundem esse, atque illum, cuius iam mentionem secerit R1 CAER in itineris in Cayennam descriptione), et qui hominis, a quo attactus est, manum brachiumque stupore quidem afficiat, sed nulli vi electricae tribuendo. p. 23. S De terribili tremore terrae, qui anno i sySyriam, Phoeniciam et Palaestinam per plus quam quadraginta dies afflixit, quaedam narrantur. 6. Sub solo montis Pessulani in strato argili ceo venas natiui hydrargyri esse, CL sAuu Assis

obseruationes complobarunt.

T. Narratur, quomodo Petropoli quidam Ac demiae Imperialis sodales hydrargyrum congelari

posse inuenerint.

583쪽

Obseruationes anatomicae. I. In cadauere Viri, p. 4 . si annos nati, repertum est, inter os pubis et vesicam corpus quasi osseum, pendens uncias 2o, in uolutum tenuissima membrana, quae mesenterio alibgata erat per interiectum corpus spissum, glandulosum, coniforme, cuius apex superiori istius osset corporis parti excavatae erat insertus. Ceterum hoc corpus liberum pendebat; durius etiam et densius erat aliis ossibus. Effecerat, ut vir ille inde ab anno aetatis quinquagesimo retentione urinae imboraret, quam paullis per pronus in dextrum latus cubans, superare solebat. Medicus, qui hanc obseruationem cum Academia communicauit, omisit, in naturam huius corporis osset paullo curiosus inquirere, quod omittere non debebat.

a. Viri robusti et pinguis , hydrope pectoris

mortui, cor repertum est, extrinsecus substantia cellulosa, gossypium referente, tectum, et intrinsecus pinguedine alba et densa vestitum. 3. In mala sinistra infantis, annum nati, tumor P- 46- fuit, qui paullatim ab aure usque ad angulum labiorum creuerat, mollis, albus, non dolorosus, mobilis, et tanquam e granis glandulosis compositus, in cuius superficie hic illic vasa sanguifera repere spirarum in modum visa sunt. Nil aliud fuisse

hunc tumorem, quam parotidem, quae sanguinis copia, quam arteriae ampliores, e carotidibus et maxillaribus externis, partem illius inseriorem intrantes, adueXerant, tantopere, ut verisimile est,

extensa fuerat, post mortem insantis, aliis quidem caussis debitam, compertum est. Quod si antea constitisset, potuisset forsan incremento vitii, compressione paullatim augenda, resisti. Sed plerique de hoc tumore consulti, multas diuersas eius caussas suspicati, et hinc multa remedia frustra adhibita sunt.

584쪽

la, sterno, et cartilaginibus, quae costis adiunctae esse solent, carebat, legitimo temporo in lucem editus, ot, octo demum horis a partu elapsis, mortuus est. Systole et diastole cordis huius infantis

suum manifesto apparerent, obseruatum est, corde tacto, motus eius vivaciores reddi, Contra quo-xundam opinionem , huic organo sensibilitatem negantium. S. Vir quidam dolorem questus erat ad spinam dorsi perpetuum, modo leniorem, modo fortiorem caussa rheumatismo attributa suit. Sed post obiutum viri, hoc dolore oppressi, inuenta est vera eius Caussa, aneurysma aortae, inter capita inferioris musculi diaphragmatis situm, et duabus imis veri bris dorsi, primis quo tribus lumborum adhaerens, magnitudine capitis infantis recens nati. Ventriem

ius hoc tumore in hypochondria laeua propulsus

erat, et diaphragma conuexius redditum, et adhaesione tumoris ad diaphragma in loco, ubi oesophagus transit, effecta erat constrictio oesophagi adique inflammatio. 6. Felis, cui os semoris dextrum lapsu fractum fuit, postquam eam fracturam sola natura sanarat, ita claudicauit, ut os illud flecteretur, dum ipsi animal in incessu inniteretur. Quod animaduertens Cl. TE NON, statim coniectabat, naturam inter partes

fracti ossis pro callo articulum quendam formasso singula m. Post annum, mortua fele, quum istud eius femur cultro anatomico subiiceret, vidit, se bene coniecisse. Namque ex loco interioris lateris partis inferioris fracti ossis, pollicem distanti a comdylo, enata erat apophysis magna, quae semet incuruariS, antrorsum vorsus extremitatem partis superioris ascendebat, et in magnam cauitatem articiniorem, fere ovalem , desinebat i extremitas autem

585쪽

partis superioris, quae pars inseriorem partem do

cusabat, et ante hanc sita erat , terminata erat duabus apophysibus, quarum altera angulosa retro sum, altera teres antrorsum directa erat, et a caulatate articulari apophysis praedictae recipiebatur; totusque hic articulus cinctus erat texto albo, fibroso, satis denso, quod ex ipsa substantia utriusque partis ossis prouenerat. Hocce textum vice ligamenti capsularis lanctum erat, et ita ambas partes ossis comtinuerat, ut tamen illis motus duos oppositos concederet. Hinc quum selis semori laeso innitebatur, flectebatur illud paullum extrorsum et deorsum; quum autem onus sui corporis in alterum femur reiiciebat, femur laesum rursus extendebatur et erigebatur. . Exhibentur aliquot obseruationes de singulari illo oculorum morbo, quum maculae fuscae vel nigrae ante oculos versari, seu aeri quasi innatare videntur, praesertim ubi res, in multa luce positas. intuentur. Constat ex his, non esse presbytis proprium hunc morbum, quod assirmauit DE LA HI-na, qui primus de eo scripsisse dicitur, sed neque

opes ab eo tutos esse. Sedem eius in humore p- S9aqueo esse, et ea quidem eius parte, quae inter Corneam et vueam tunicam continentur, probabile habetur, et propterea punctione corneae, qua ille humor vitiatus educatur, hunc morbum forsitan

tolli posse.

In classibus chymica et botanica nullas quidem Obseruationes nobis offert hocce volumen: sed legitur hic elogium IACOBI BENIGNI WINSLO-VII, eX quo non possumus, quin, quae praecipua nobis videntur, breuiter excerpamus. Othinii natus est in Fionia, altero aprilis die anno superioris p. 288. seculi undeseptuagesimo, patre petro, qui in ea urbe sacra curabat, e gente nobili mansenis, Sueo,cae originis; -l ius enim primus appellatus est O o 4 auus

586쪽

avus Iacobi Henigni paternus a nomine vici cuius. dam in Sennia, in quo sacerdotio functus est.

Proauus maternuS STE No fuit, qui eadem scien tia nasgnum sibi nomen peperit, qua etiam W1NS-1ovius in se maxime inclaruit. Cuius scientiae occultum amorem, a natura animo eius ingenitum,

quum aliquando excitasset amicus medicinae studiosus, non prius quieuit, quam patrem exorasset, ut sibi permitteret medicinae sese dare, relicto theologiae studio, in quo iam eos secerat progressus, Ut muneri publico sacro proxime admotum iri, spem haberent parentes certissimam. Hinnine in Collegis Borrichinno noui studii initium fecit; anno autem elapso, in exteras regiones, augendae scientiae caussa, iter suscepit, regis Daniae munificentia adiutus. Primum in Belgium contendit; hinc anno sequenti Lutetiam Puriforum petiit, ubi accidit, anno superioris seculi ultimo, ut, lectis fossu ET i scriptis, et inprimis myositione doctrinae ecclesiae, dubitare de veritate doctrinae Lutheranorum inciperet, et

deinceps, in colloquiis cum hoc Episcopo habitis de salsitate huius doiuinae persuasus, Pontificiam

religionem suam faceret. Qua professionis eommutatione laicta, quum nulla amplius vitae subsidia ex patria ipsi venirent, incertus consilii fuit, utrum medicinae studio porro incumberet, an ad theologiam rediret, et se in monasterium absconderet. Mansit tamen in isto studio, Patris cuiusdam oratorii, cui ingenium suum explorandum tradiderat, consilium secutus, utique prudentissimum. In quo

proposito ipsum etiam adiuuit Bos SUETUS, Cinius liberalitate hactenus sustentatus erat, commen

autem ille patronus, anno 17o , morte esset ipsi ereptus, res suas in summis angustiis vidit. In eo orat, Vt sagultatem exercendi medicinam adipisci necesse

587쪽

necesse haberet, neque tamen par erat tolerandis sumtibus, qui ipsi eam in rem faciendi retrabant. Cepit tunc id consilii, ut ab ordine medicorum, oratione ad illum habita, gratuito ad examen propraxi admitti peteret; quem permovit hac Oratione, ut illos ipsi sumtus remitteret. Et simile etiam posthac argumentum favoris idem ordo sponte ipsi exhibuit, iuribus Doctoris Regentis, quae post duodecimum annum petiit, gratis in ipsum conferendis; quae res sine exemplo suit. in curis studiorum suorum in 1Ns Lovius per doctissimum

D U vERNEY in arte anatomica tantum profecerat,

ut iam anno I7o7 Academia Scientiarum eum livberet dignum, quem inter suos reciperet. Multas inde ab eo tempore egregias commentationes ira conuentibus Academiae praelegit, quas Academia in commentariis suis edidit; inter quas pluri'

mae sunt, quae nouas obseruationes anatomicas exhibent, aut communes anatomicorum errores indicant et corrigunt. cordis enim structuram rectius descripsit, meliorem rationem, anatomen cordis instituendi, docuit, verum huius visceris, nec non Ven

triculi, situm naturalem ostendit, usum cartilaginum semilunarium in genibus proposuit, musculo rum potentiam et functiones, parum ante eum cognitas, luculenter demonstrauit, ut alia taceamus. Anno i 73a in lucem emisit notum et iustis laudibus celebratum opus, in quo eorporis humani an tomen exposuit. Posthaec scholia nonnulla in B ORELLI librum secundum de motu animalium in

commentariis Academiae praedictae proposuit, caussam inuoluntariae capitis contorsionis, eiusquo medelam exposuit; rationes, cur ambabus man, bus, Vel ambobus pedibus, motus quosdam iacile, alios dissiculter essicere queamus, ex structura neruorum reddidit; et in commoda thoracum balaenato-

588쪽

rum docuit. De pluribus aliis rebus, quas animo agitauerat, scribere impeditus est, partim controuersiis quibusdam, partim laboribus, quos publica

munera ipsi imponebant. Controuersias enim ha-huit pximum cum L EMERI o super Origine monstrorum, quam hic in coalescentia duorum germinum, ipse in primitiua conformatione monstrosa unius germinis, quaerebat; deinde cum MONROo,

et denique cum Cl. v ERRENIO. Multas autem

ipsi occupationes dedit quum ossicium Do floris Regentis in Facultate Medica, tum munus publici Professoris Anatomiae in horto regio, quod anno 17 3 nactus erat, tum medicinae praxis, in qua aequo assiduus, atque in ceteris ossiciis fuit. Summa in

eo fuit modestia, et semper credidit, plus sibi esse

honorum et fortunarum, quam meritus sit. Hinc

titulos illos honoris, quos ambire nunc hominum litteratorum mos est, nunquam affectauit; quod enim in numero fuit sodalium Academiae regiae B rolinensis, eum ipsi honorem haec Academia vltro detulit. Et quum eius amici, ipse inscio, obtinu rant, ut salarium eius a rege augeretur, ipse hane eorum Operam et studium irritum secit, quia non Potuit persuaderi, ut id augmentum peteret. Sed hoc vitii in eo est deprehensum, quod nimis facilem se aliis praebere sueuit, ad eorum sententiam a plectendam. Quamobrem, qui eum norant, ut ex eius doctrina et experientia, quantum possent, fructum sibi caperent, cauere solebant, ne post alios sententiam suam de aliqua re diceret. Cui eidem vitio, ut nobis quidem videtur, recte attribuas, quod, Lutheranorum coetu relicto, ad Pontificios transiit. Etsi constitutione corporis infirma utebatur, temperantia tamen vitam ad insolitam senectutem protraxit. Marasmo senili consumtus obiit die

589쪽

3 octobris anno huius seculi sexagesimi, anno aetatis

uno supra nonagesimum exacto. Progredimur ad commentarior, quos hoc volumen continet. I. Tentamen nouae rationis numerum hominum,

qui morbo variolarum pereunt, et utilitatem insionis

variolarum, a simandi, auctore DANIELE BERNO ULLI O. Agitatam nostra aetate magno cum

motu animorum quaestionem de utilitate insitionis variolarum Vir Cl. multa arte ad calculos vocavit, P construxitque duas tabulas, per quas colligere licet,

quanta probabiliter sit generis humani iactura, ob

morbum variolarum, et quantum ea iactura imminuatur, si hunc morbum prorsus e natura sublatum fingas. Praeterea ostendit prima tabula, quot enumero certo hominum, qui uno die omnes nasci ponuntur, per a annos, quotannis morbo vario larum tollantur, quotque eorum aliis morbis quo annis perimantur ; item, quot ex certo illo numero quotannis in morbum variolarum incidant. Omnia consectaria, quae Auctor ex suis numeris ducit, magnam utilitatem insitionis variolarum ob oculos ponunt, siquidem experientia docuit, eos, quibus variolae non incaute fuerunt insitae, fere omnes

conualuisse, nullumque illorum postea naturalibus variolis esse insectum. Inter principia, quae Vir Cl. ad ineundos calculos sumsit, haec duo sunt; senibus, qui huius morbi adhuc expertes fuerint, ainque eum timendum esse, ac iuuenibus; et par es ab eo mortis periculum, in quotocunque aetati Sanno aliquis in illum incidat. Quae principia licet experientiae satis conformia esse existimet, tamen non dissimulat, ea certiora reddi potuisse, si in natorum mortuorumque indicibus aetatis annus, quisquisis

590쪽

quisque morbo variolarum periit, semper annot p. 9. tus fuisset; hincque medicos clinicos hortatur, vel inposterum aegrorum, quos in hoc morbo tractabunt, aetatem, morbique selicem aut letalem exitum sibi notens, et hos catalogos ad Decanos F, cultatum Medicarum mittant, qui eorum edendo- Tum Curam gerant. Ceterum quia, secundum ipsius calculos, totius numeri, quem ex certa multitudine simul natorum hominum variolae rapiunt, non

p. 34. si dimidium post quintum annum superest, sumdet, ut insitio variolarum quantocius administretur infantibus, postquam de gremio nutriculae fuerint abstracti; nisi forsan experientia docuerit, infantes in primo aetatis anno rarius infici variolis, aut aliud

quid obstet.

a. Commentatio de diametro apparente solis, eiur que vera magnitudine. Auctore DE L A LANDE. 3. Obseruationes cometae, qui anno I 739 opparuit. Auctore Abb. DE LA CA LE.

. Obseruata quoedom occasione incendii, fulmine excitati, in templo Abbatiae Regii Montir, et Humeti

in aede Virginis. Auditore T ILLEΥ. Duo obseruata sunt memoria digna. Alterum rapidus motuS, quo

ignis, qui in templo Regii montis Fumont subcruce turris ortus erat, et in fastigio turris per tres horas quasi haeserat, deinceps, quum contignationem, campanas p0rtantem, attigisset, totum aedis culmen corripuit. Quod idem quum etiam in incendio templi Hamuenyis eadem nocte, et olim in p. 68- ineendio templi cathedralis Trecarum obseruatum sit, verisimile putat Auctor, spatium culminis multam continuiste materiam fulminis, nondum incem sim, quam deinceps contactus ignis subito insam.

SEARCH

MENU NAVIGATION