Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 779페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

poenitebit. Sic inter campanulas spec. 2I et 33, Vol quae utraque triuiali nomine saxatilis dicitur, et VIII

quarum priorem L INNAE Us recenset tantum, ita p. 7. II.

inter se discrepant, ut altera folia habeat margine crenata, sores cum foliis alternos, petiolatos, ni, tantes, coeruleos, altera vero folia inverse ouata, apice undulata, margine integra, leuiter villosa, caulem alterne ramosum, floribus pendulis, palli, de coeruleis. Samosi duas species distinguit, solo p 9.rimorum diuiserum numero discrepantes. Primu- Ρ- a S.

Iam acaulen, quam L INNAEUS pro varietate vulgaris adsumit, ob florum pedunculos solitarios, ut singularem speciem describit. Ad solani species ad VOLI ditur mericanum, caule ligno , calyce et foliorum P 39 costis spinosis, fructu magno ovali, foliis villosis, rugosis, obscure viridibus, corollis purpureis, semctu aurantii coloris, nec non aliud trilobatum, eaule ligno , aculeato, foliis obtuse trilobis, sorbbus fasciculatis, quod parum a trilobato LINN. di

ferre videtur.

Tandem obseruationes aliquas, passim inspersas, omittere nequimus, cum in historica de plantis relatione non negligentem obseruatorem fuisse Cl. Auctorem doceant. In cincula plantulam semina-Vol.IX. lem nudam videri posse scribit, sub serma corporis P. I 8. spiralis. De usu uuae 'im calculo animaduertit, P. aa. eum quidem egregium eue, neque tamen adeo efibcacem et mirabilem, ut vulgo creditur, nec non plantam hanc, minus recte cognitam, in horto regio alio nomine fuisse educatam, florentem demum re- έte diiudicatam. Andromeda polifolia, nomino p. 33. cheae Indicae cognita, ut remedium diaphoreticum, in pertinaci rheumatismo cum aqua seruente infusam breui restituit nautas et alios, docente Cl. DGIL VIo, cuius litterae hic inseruntur. Itidem P. 3 S. capsicum frutescens, quod piper Cavennense nominant,

612쪽

P. 36- diureticum est, et hydropem sanat, sicut ut ehengi

fructus in calculo , maturus cum saccharo come-P- 3 - stus, prodest. Bethdonnete usum in cancro pers nando non omni modo commendandum esse iudi, cat, venenatam eius vim adserens. Baecae comestae insantes sane ac adultos enecant, vinum acidum

aut acetum vim deleteriam eius delet. De solano adhue notamus, Nostrum hoc genus in tria distimVol. xisse, in lycopertisum, battatam et solanum, sicut FVLVII. monariam, ob diuersam calycis longitudinem in P. o. pulmonariam et pneumariam diuiserat. Apocynum, quod Angli dosebane, ac si canem interficeret, ΠΟ- minat, potius Abane, seu mus eas occidens, vocari mauult, cum in flore eiusdem muscae pereuntes inueniantur, simulque ab helleboro sese paratum mel accepisse notat, nec odore, nec effectu molestum,

Med. in Acad. Lips Decani. Methodus doctrinae medicae uniuersae praelectionibus academicis accommodata. Lipsiae, in omcina libraria Gleditschiana, I 766. 8, pl. I . Institutiones uniuersae medicinae in variis libellis

academicis hucusque ediderat Cl. Auctor, et ita primas lineas et theoreticarum et practicarum disciplinarum duxerat, sequutus normam, quam in introductione in uniuersam medicinam physiologiste, anno quinquagesimo secundo editae, praemiserat. Cum itaque ab eo tempore omnes doctrinae medicae partes elaboraret et in praelectionibus academicis expliearet, praeterea etiam in exercitio artis et inmedib

613쪽

medicina potissimum facienda versaretur, eέ aninossexagesinio quinto etiam institutiones medicinae fore rasis , ut tertiam partem medicinae practicae ede. ret , de laboribus incipiendis et de uniuerso disciplinarum medicarum nexu denuo cogitauit. Id vBro potissimum curae cordique habuit, ut ordinem doctrinae iacilem et certum, ab hypothesibus med corum , quantum fieri poterat, alienum, in ipsa medicina colenda et facienda recte applicandum et, geret, quam ob rem praecipue de noua in uniue sam medicinam introductione edenda cogitabat. Hae tamen re accuratius perpensa, sacile cognoscebat, non tantum firones in arte medica addiscenda regi et iuuari debere, sed etiam ulteriorem huius studii culturam iis commendandam esse, qui artem, quam didicerunt, faciunt, indeque porro ad inuentionem rerum utilium et ad doctrinam tironibus mea dicis inculcandam disponuntur. Ideam totius methodi doctrinae medicae sequeri ii tabula expressit. I. In addiscenda medicina. Cap. L Succincta artis medicae historia tra

dituris

II. Definitio medietnae inde eruitur. III. Res, in quibus medicina versati tr. gerae. ratim explicantur et tabula synopi, ea uniuersae medicinae subiicitur. IV. Disciplinae ad medicinam pertinentes sigillatim adumbrantur. V. Libri, qui medicinam addiscendam tu

uans, recensentur.

VI. De indole tironis medici disserituri

II. in colenda medicina.

Cap. I. De dexteritate et oscio doctoris medici

agitur. II. De medico inuentore.

614쪽

Cap. III. De medico prosessore. IV. De medico practico sigillatim disse.

ritur.

v. De publica re1 medicae cura agi

tur.

Quo vero totius libelli ratio melius perspici tur, singulorum capitum contenta breuiter indic

Caput primum de Historia et latis medistille

tantum summatim exponit, quo primum eius conditio ante et post tempora HIPPOCRATIS inter P. Graecos et Romanos perspiciatur. Post Christum natum scientia naturalis a P NIo et medicamentorum recensio a DIOSCOR tDE, ex aliorum libris compilata, adumbratur, et GALENI aliorumque medicorum, qui eum sequuti sunt, utiles et minus saepe utiles labores indicantur. Barbaries porro in uniuersa Europa regnans et Arabum studia in m dicina conseruanda et colenda seculo nono diiudi, cantur, et simul medicorum barbarorum conamina in restituenda medicina declarantur. Progreditur tandem ad literas humaniores, seculo decimo quinto restitutas, et emolumenta, quae arti medicae inde accesserunt, indicantur, simul vero P ARA CELSi et chemidorum labores et in his verae medicinae impedimenta ostenduntur. SENNER 'pI cura in combinandis Galenicorum et Hermeticorum sententiis laudatur , et facies medicinae, post inuentam ab Haruneo circulationem sanguinis , breuiter proponitur.

p. a I. In rapite secundo ex diuersa, diuersis temporibus, artis medicae facie definitio generalis medicinae eruitur, quod nimirum fi cognitio remediorum, quia bur morbis medemur. Proponitur inde distinctio in naturalem, siue empiricam et artificialem, siue ratio

nalem.

615쪽

nalem. Prior, ex sola obseruatione eventuum enafa, aucta et per traditionem continuata est, et remedia, per mechanismum corporis et casum fortuitum

inuenta, complectitur; altera in caussas inquiAt, s nitatis et morbi phaenomena distinguit, inter se comparat et praesidia sanitastis conseruandae et rest,

tuendae ex principiis logicis et physico methematicis distinguit et ordinat. Osficium itaque medici in P 3 duas partes diuiditur, quoniam ille, ut physicus, in

indaganda corporum natura sollicite versatur, ut practicus vero conseruandae et restituendae sanitatis consilia exhibet. Amplissimis itaque doctrinae limitibus accommodata definitio medicinae ostendit, esse eam stientiam eorum, qune tu homine fiunt. Potest itaque medicina physica, seu scientia naturalis hominis dici, tum vero non tantum mutationes, quae per eorpus humanum, in se consideratum, eum niunt, sed etiam eas, quae per corpora alia, in limmanum corpus agentia, essiciuntur, considerat, quae res ulterius declaratur et methodus tractandi medicinam breuiter subnectitur. Caput tertium itaque ex iis rebus, quae medico P scitu necessaria sunt, colligit, quasnam doctrinas medicinae tractatio exigit, easque in tabula synoptica adumbrat, quae ab ea parum differt, de qua iam alia occasione diximus ' . Capite quarto haec tabula explicatur, ut summa p 3 c rita, dignitas et ordo disciplinarum medicarum in intelligantur. Ad praemittenda generalia, quae eruditionis uniuersae sundamenta sistunt, linguarum veterum et recentiorum studia, historiam,

philosophiam, mathesin et praecipue physicam generalem, his superstructam, refert, et porro ostendit, tironem, ad medicinam ducendum, historiae Qq 3 natin

vid. Comment. nostr. Vol. II. Part. I. P. I 3.

616쪽

naturalis cognitionem, eamque methodicam, habero debere, quo illa cum physica cognitione et specialiquidem trium naturae regnorum combinari possit, et, uti anatonae fabricam corporum, imprimis humani, declarat, sic chemia mixtionis indagandae rationem doceti Cum autem potissimum de remediis morborum inueniendis instruendus sit medicus, s lectum corporum, quae ad materiam medicam spectant, sibi cognitum faciat et exquisita quaed in simplici , praeparata et composita medicamenta eXR D minet. Praemissis itaque his doctrinis, tiro medicus in ipsa medicina addiscenda felicius progredi poterit. Physiologia est scientia eorum, quae in corporct humano sano eueniunt. Exposita itaque distinctione actionum, vulgo recepta, in vitales, animales, naturales et sexust ipse disciplinam h no in quatuor Partes diuidit, et generales iunctiones, quae in uniuerso corpore eueniunt, primum, postea particul res, quae a prioribus diriguntur, considerM, et, idea

hominis sani ita delineata, in tertia parte do signia sanitatis, quae in diuersis hominibus diuersos grudus obtinet, exponit, in quarta tandem diaeteticam siue praecepta de sanitato conseruanda ad meth p. i dum sex rerum non naturalium subiungit. Pathologia differentias morbi essentiales et accidentale caussas occasionales, praedis ponentes atquo pro irmam, symptomata ad normam actionum san rum, in physiologi declaratarum, ot tand*m signa anamnem sica ex caussis, diagnostica ex symptomatibus com

iuni'is et prognostica ex vigore actionum vel auito, vel persistente, vel imminuto, in quartR parte proponit. Therapia generalis, quae ostendit, quid in Regroto corpore mutandum sit, et quibus auxiliis hoc efficiatur, indic tionum rationem in uniuersum considerat, et in sequentibus partibus vitalem, pro-Phyl4stic Rm, curatoriam et symptomaticam distinctirri

617쪽

perpendit et, praecipuis remediis copamemoratiis, contraindicantia ubique subiungit. Theoreticis histribus medicinae partibus subordinantur tres practibcae, clintea nimirum, chirurgia et medicina forensis, in quibus ratio docetur, praecepta artis uniuersalia ad singulos morbos applicandi, et in consultatoria sic dicta medicina eventus singulares, obseruationibus accurate institutis, definiuntur.

Caput quintum praecipuos libros , in quibus p

principia et fundamenta artis medicae traduntur, proponit, et bibliothecam medicam compendiariam, editionibus praestantissimis laudatis, sistit. Caput sextum demum de indole tironis, ad artem medicam addiscendana admittendi, agit, et in corporis animique vires inquirit. Ratione corporis vigorem in uniuersum exigit, cum in colenda et facienda medicina duris saepe laboribus se exercere teneatur, imbecillos itaque et visceris labe affectos excludit: sensus externi non solum, sed interni etiam organorum praestantia excitati, exercitio ae quali acuantur et conseruentur, qua in re potissimum non ingenii viribus permotus per obiecta externa erret, sed etiam iudicii acumen perficere tente , ordo doctrinarum, qui superius traditus est, recte seruetur, ne tiro in una, vel altera parte discibplinarum praeparantium haereat, nec nimis Iesu-nanter per scholas transeat, nec institutionem doctoris, quam non assequi potest, contemnat, sed vera attentione et repetitione rerum propositarum difficultates super re conetur.

Ad partem secundam postmodum a dedit CL p. 8 Q.

Auctor, in qua praecepta de arte colenda traduntur. Capite primo in dexteritatem eius , qui in scholis medicis recte praeparatus est, et facultatem artis colenda θ at me iaciendae acquisiuit, inquirit et

618쪽

ita Doctoris medici ossicium perpendit. Cognitio

itaque multarum rerum medicariam in eo etiam o

dinata sit, quo conclusiones, ex variis praemissis propositionibus deductas, non solum colligat et suo modo applicet, sed eas quoque, si necesse est, ex principiis deducat: quae res cum ab initio dissicilis sit

exercitio perficitur. Sunt vero alii praestantioribus, alii moderatis animi viribus praediti, quapropter, quomodo omnes ad ultimum finem accurato ducendi sint, in hoc capite in genere, in sequentibus autem sigillatim consideratur. p. 86. Caput secundum de inuentore medico agit, et in variis sectionibus eius ossicia disquirit, non solum in uniuersum, sed ratione historiae naturalis in inbneralogia, botanica et Zoologia, ratione physices, anatomes et chemiae et tandem de ossicio compit, torum disserit. Nos, qui haec breuiter indicata e cerpere et breuius proponere non possumus, specimen tamen in anatomica inuentione dabimus, quam sectione quarta diiudicatam videmus. P. III. Corpora naturalia in uniuersum, inprimis vero humanum in fabrica recte disquirendum est, anatomo igitur separatio partium ad compositionis rationem

intelligendam dici potest. Haec disquisitio in codiporibus ante obitum sanis instituenda est, ne resolutionis morbosae, nec raro verae putredinis vestigia figuram, situm, nexum, numerum et pro portionem partium vehementer turbent. Inprimis vero ad situm et nexum partium respiciendum est, per quorum accuratam perlustrationem utiliora a recentioribus anatomicis inuenta addita sunt, quam

per subtilium partium disquisitionem. Non nisi

anatomici, qui sani corporis fabricam recte cognouerunt, ad sectiones cadauerum, morbo defunctorum, et animantium brutorum admittendi sunt, si anato. me practi ea et Zootomia illustrare debet artem medicam.

619쪽

dicam. Optimum autem esset, si verae obseruationes in operibus compilatis colligerentur, quo norma essent practicorum, qui casu saepe ad noua imuenienda ducuntur. In subsidiis fabricae corporum detegendae disiectio praestantissimum est, iniectiones enim et macerationes neXum partium per contextum cellulosum valde mutant. Si multae partes coniunctae, ad unam functionem pertinentes, dis quibrendae sunt, se Iio interdum alio, quam hactenus consueto, ordine fiat, quo nexus ratio et reliquae corporum conditiones eo melius pateant. In m, croscopicis obseruationibus exercitati requiruntur obseruatores , ne obscura videndo multa sibi fingant. Rebus nouis inuentis, noua nomina addend sunt, quae ex essentia corporum sumantur. Etsi vero multa veterum nomina minus apta inueniantur, non temere tamen mutanda sunt, cum nimia syno-nimorum augmenta discentes confundant. In iconibus efiiciendis natura rei recte exprimenda est, hoc si attingi nequit, descriptiones accuratae praestantiorem et certiorem ideam excitant. Cum ex

fabrica usus partium disquirendus sit, hic ab anatombco non citius assumendus est, quam, illa detecta; hoc qui negligit, in ipsa dissectione saepe fabricam non recte detegit, sed fingit. Ab attenta enim phaenomenorum obseruatione disiector saepe ad accuratiores disquisitiones ducitur. Caput tertium de medici professoris ossiciis in p. 23 I. quinque sectionibus exponit, quarum prima de cubtura studii uniuersi agit. Cl. Auctor enim ab --rum sententia recedit, qui putant, prosessores in sua arte excellentes esse non posse, nisi unam vel albteram tantum doctrinam tractent, cum hi prostabris et inuentoris ossicia confundant, is potius, qui unam doctrinam tradit, ad principia artis non solum recurrere, sed etiam ad ultimum finem res b

620쪽

oere tenetur, ex qua re patet, profestaris ossicium omnino ad uniuersae artis cognitionem ducere. Nec historica tantum cognitio lassicit, sed vera ubique demonstrationis ratio exigitur, ad quam etiam hypotheses examinandae sunt, quo uniuersae artish stema struatur. . Antequam vero hunc laborem suseipit professor, inuenta aliorum recte diiudicet, cuius rei ratio in altera sectione, in tertia vero soler-

P. I 39. tia in applicandis his inuentis describitur. In qua re sectione de systemate uniuersae medicinae stabiliendo agitur, quod non, nisi ab eo effici potest, qui

omnes disciplinas praeparantes accurato pervestigauit, et in medicina ipsa docenda faciendaque occupatus est, quo nexum disciplinarum in theoria et Praxi cognoscat, et tirones simili ratione ducat. Haec ideo doctrinae ratio sententiis veris, non Opinionibus, suffulta sit. Quamquam autem non ab

omnibus proseisoribus exigitur, ut systema ipsi

struant, in explieando tamen systemato alius auctoris cum cura versari debent. Etsi vero nullum systema perfectum dici potest, is tam on ordo doctrinarum, qui omnes corporis sani et aegri mutationes

ex pi incipiis physicis, anatomicis et chemicis non separatis, sed eoniunctis, declarat, et id, quod ex de- seitu primao cognitionis explicari nequit, per phae nomena ostendit, eum quidem in finem, ut in applic tione ad disciplinas practicas normam conclusionum exhibeat; verum systoma ost, quod in disciplinis theoreticis ad practicas ducit, nec in medicina P. S. facion da via destituitur. Qua autem methodo disciplinae medicas tradendae sint, in sectione quinta ostenditur. Detineationes integrarum disciplina,

rum et singularum doctrinarum idoOque nexus rerum proponendarum exhibeatur et repetatur, desinitiones reales et verbales tradantur et obseruatio

SEARCH

MENU NAVIGATION