Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 779페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

mauerit; quod si verum sit, non sine summo periculo licebit in locum clausum, sulmine sine incendio tactum, lucernam portare. Alterum, quod obseruatione dignum deprehensum est, fuit hoc, quod plurimae tegulae in tecto templi Regii Montis,

ex ardesa factae, a vehementiore ignis actione intumuerant ad sextuplum pristinae crassitiei, porosaeque erant redditae et tam leues, ut in aqua natarent. Ex qua harum tegularum similitudine cum pumice, quem e visceribus ignivomorum montium

elici constat, colligit Cl. T ILLET, hunc etiam lapidem in statu primitivo alias habuisse qualitates, et ex lamellis etiam suisse compositum, leuitatemque suam certo gradui ignis debere. Nam maiori ignis vi tegulas illas aeque, ac pumicem fundi posse comperit. Ceterum non omnem ardesiam ignis actione intumescere, tegulae ex tecti templi Hume. tens ruina desumtae, et recentis ardesiae frusta Ha- meto misis, ipsum docuerunt, quae sine intumescentia fundere Potuit. s. De parallaxi solis definita per simultaneas obseruationes martis et veneris, in Europa et in Promontoris Bonae Spei habitis anno I7Si. Auctore Abb.

6. Obseruationes cometae, qui mense ianuarisI76o in consellatione orionis apparuit. Auctore DE

. Obseruationes et theoria cometae, qui I 7 mense ianuario in confellatione orionis apparuit, ν seum znimaduersonibus circa apparentem celeritatem cometarum. Auctora DE LA CA LE.

592쪽

s . narra, soli oppositur, obstructus d. 7 martii

P. II . 9. Commentarius de analogia inter corallia et tu bubor marinos, qui vermiculares dici solent, non inter hos tubulos ae eonchylia '). Auctore GUE TARD. Initio huius commentarii Auctor reprehendit Cl. EL Lis, quod in introductione in librum suum de corallinis ita se gesserit, quasi nihil sibi eo- P. II S. rum innotuisset, quae antea in Gallia circa corallia fuerant obseruata. Deinde de nominibus, quae quibusdam speciebus tubulorum vermicularium avionnullis scriptoribus imposita sunt, disputas, et totam classem horum tubulorum in plures ordines diuidit. ex quibus singulis singularia quaedam exempla per icones, aeri eleganter incisas, repraesentat. p. IIT. Tubuli primum uniuersim, aut simplices sunt, aut ramosi. Deinde simplices, vel recti sunt, vel contorti. Simplices porro vel cylindricam figuram aut paene cylindricam) habent, vel conicam. Hos Auctor dentalia, illos anthalia appellat cum PoΜET O. Denique contorti, vel simpliciter circa suum quisque axem magis minusue se torquent, vel plures circa se inuicem contorti sunt. Omnium autem harum specierum tubuli, aut solitarii reperiuntur, aut aggregati. Quibus praemissis, Vir Cl. propius accedit ad scopum suum, qui hic est, ut ostendat tubulos esse genus medium, per quod natura a genere coralliorum, madreporarum etc. gra.

dum iaciat ad genus conchyliorum. . Quod ad externam formam attinet, vix negari potest magna si militudo tubulorum cum conchyliis; et ad analogiam inter tubulos et corallia, Corallinas, madreporas euincendam, Auctor argumenta non leuia proposuit.

593쪽

Sed quod attinet animantium similitudinein, quae hinc tubulos, hinc corpora illa marina habitant, dissicilior videtur quaestio. Certe, quae in tubulis vermicularibus reperiuntur, testis suis inclusa sunt; ea autem, quae Corallia et madreporas habitant; extrinsecus in papillis illius quasi membranae, qua haec corpora teguntur, deprehendi constat. Veruntamen, Cl. Auctor monet, quum quidam vermes, qui suos sibi tubos construunt, cristas habeant, uti polypi cxistati, alii autem alias partes, cristarum vice fungentes, et corpore Carneo, ac lacultate sese extendendi, vel contrahendi, omnes ad polyporum naturam proxime accedant; polypis autem haud

dubiam cum coralliis et madreporis coniunctionerneste constet: analogiam, quae tubulos vermiculares et corpora haec marina intercedit, non carere verisimilitudine, licet ob defectum obseruationum nondum possit stricte demonstrari.

1 o. Obseruationes et theoria eometae, qui men Lbus februario et mortio unni I 76o in e isellatione leonis apparuit. Auctore Abb. DE LA CAILLE. II. Elementa theoriae cometae, in Done obseruati. Auctore PINGRE,

I 2. Obseruntio echiola solis die r3 iunii anni 1 76o.

Lutetiae habita a DE CHABERT.

I3. Obseruationet eometae; qui in Orione Vm ruit, habitae in obseruatorio regio d. 8 ianuarii anni

I . Apronomicae obseruationer anni 17sis, 17s7 et 3738 'disci peractae, ab Abb. CRAPPE D'AU

594쪽

as. Obseruatis ecli fi siosis habitu in obseruatorio

regio d. I 3 iunii an. I 76O. a MARALDI. 3 6. Commentarius de theoria duorum cometarum, initio huius anni I 76 o. obseruatorum. Auctore Abb.

disciplinam naualem pertinentium. Auctore C L A I

18. Disertatio de cometa anno Ia 6 vise, eiusque theoria. Auctore PINGRE 39. Obseruati' ecti s lunae d. 22 nouemb. au. I76o. Auctore CASSINI DE THURY. P. zo9. 2 O. Ommentatio de osybus fossilibus d. et 8 ianuariian. 176o prope aquas sextius repertis ). Auctore GUET TARD. Quum primum haec ossa reperta essent, sama erat, permulta eorum esse humana, et inter haec integra capita humana, in quibus oculi, nares, labia, mentum, distincte cerni possint. Sed Cl. Auctor reputans secum, ossa illa in rupe ex marmore durissimo, tunc primum vi pulueris pyrii diffracta, fuisse reperta una cum dentibus, qui humanis minime similes essent, neque credibile esse, musculos faciei sub aqua tam diu integros perstitisse, donec materia lapidescens super illis, tanquam sormis, sese figurauerit, fidem isti famae habere non potuit. Operam igitur dedit, ut illorum ossium copia sibi fieret. Nactus deinde complura, intellexit, eos, qui istam famam sparserant, phantasia deceptos fuisse ; et eas inprimis massas, quas illi pro

595쪽

pro capitibus humanis venditauerant, nullo iure hoc nomen occupare potuisse. Ips autem hae p. a I7. massae, quarum aliquam icone hic repraesentauit, ex nautilis petrefactione ortae esse videntur, et cetera etiam ossa, habita pro humanis, ad bestias marinas pertinuisse. ai. Obseruatio etsipyli lunae d. , 3 nouemb. an. i 76o in obseruatorio regio facta a DE THURY.22. Terti, tommentarius de ossium exsoliatione. Auctore τε NON D. In hocce commentario Uir Cl. operam impendit decidendae quaestioni, an et sub quibus conditionibus methodus BELLOST

in curatione vulnerum recentium, quibus cranium nudatum est, probanda sit. Quo consilio crania p. a s. duorum canum circa suturam sagittalem denudauit, et in utroque ossa ex uno latere suturae perforauit, non autem ex altero, et deinceps vulnus totum, imposito uni cranio remedio humectante, alteri unguento basilico, deligauit, ac, quae singulis diebus

in his vulneribus euenerant mutationes, annotauit. Quae obseruationes ipsum edocuerunt, pe p.

sorationem ostis, iunctam usqi medicamentorum liu metiantium vel balsamicorum, utique huiusmodi vulnerum curationem accelerare plerumque. Semper enim id fieri, non persuaserunt Viro Cl. haec experimentae, quippe consideranti, fieri posse, ut in tenera aetate, in qua ossa minus dura sunt, ideoque substantia spongiosa, seu parenchymatosa Ostium minus reserta est materie cretacea, quam in adulta, haec substantia sit ad emittenda tubercula illa rubicunda, quorum extensione sanatio vulneris perficitur, aptior. Igitur catulum grandem et robustum eodem

vid. Commentar. nostr. Vol. XII. P. s93,

596쪽

modo tractauit, quo supra commemoratos duos ea nes: viditque tubercula in foraminibus, BELLO.s ae I et methodo lassis, biduo tardius prouenire, quam in superficie partium cranii denudatarum. Concludit ergo, inutilem esse a ELLOSTII methodum in adolescentibus, utilem vero in adultis et

senibus, quibus ossa duriora sunt; sed simul bene

monet, in hac propositionis limitatione non tam

aetatem vulnerati, quam duritiem et crassitiem cranii esse spectandam. Reperiuntur enim nonnunquam ossa adolescentium aeque crassa et dura, atque adultorum; et rursus senes dantur, quibus iam 236 que dura, neque crassa sunt crania. Quae res,

iuncta periculo, quod a perterebrata utraque ossis caluariae tabula timendum est, essicit, ut Bella in- nn methodus suaderi non debeat, antequam de ossis cranii duritie et crassitie certus sis. Quare quum permagni referat, signa habere certa, quibus nimis tenues partes ossis nosci queant, Q. Autior his signis tradendis huic commentario colophonem imponit. Sunt ea fere haec : Superficies ossis in ea regione, ubi nimis tenue est, depressa est extrinsecus; color ibi est suscus, in circumferentia autem albus; et quum os in ea regione instrumento ferreo vel argenteo percutitur, sonum debiliorem atque obscuriorem edit. 23. Inueingatio parcsimis lunae. Amctore D n

et . Obseruatio de morbo frumenti Turrici, miras si dicti. Auctore TILLAT. Morbus ille se prodit,

extuberatione nata, in aliqua partae plantae, plerumque in spica. Adiacentes partes mae eunt, atque interdum arescunt. Ipsum autem tuber est initio album, carnosum, firmiter adhaerensi tractu temporis

597쪽

poris fit spongiosum, et manu pressum, liquorem fundit limpidum et foetidum, tandem totum conuertitur in puluerem nigrum et similem illi, quem lycoperdon emittit. EX quo apparet, morbum hunc consistere in nimio assiuxu succi ad unius pasetis plantae utriculos seu textum cellulare. Multum disserre eum a vulgari aliorum satorum morbo, rubigine, Cl. Auctor sibi pexsuasit. Caussae huius morbi reperiundae multum impendit operae, sed hactenus frustra; id tamen se experimentis didicis p. asi se ait, non esse contagiosuna, neque nigro isto puluere conspersa grana morbidos culmos ferre.

as. Eclipsi solis L I3 iunii au. I76o obseruata

et 6. De ambicatione equorum rei trahenda onera. Auctore DE PARCI Eux. Hoc praecipue hic ostenditur, equum uiatore vi trahendi pollere, si funes, ad ipsum alligati, non sint horieontales, sed deorsum inclinati. a . De natura basis aluminis dominentatio. --ctore EARON. Vir Cl. repetens Cl. MARGRATII experimenta circa basin aluminis, deprehendit cum ipse, ab hac terra, cum nitro vel sale marino combinata , acidum expelli. Quod quum esses p. miratus, quia hanc terram, eodem modo, quo Cl.

NARGRA FIVS usus erat, edulcatam, omnino puram acidi vitriolici crediderat, coepit dubitare, an ea reuera omni acido vitriolico priuata suerit; et posthac, quum aliquam eiusdem terrae portionem, cum aequali portione pulueris carbonum mixtam, igni exposuisset, ex odore hepatis sulphuris oborto intellexit, utique id esse, quod suspicatus erat.

Certus igitur non posse vulgari modo obuoeri basin P P a alumb

598쪽

aluminis, omnis acidi vitriolici puram, alium mo- P. 277. dum excogitauit, qui sic se habet. Basis aluminis, per alcati fixum praecipitata, et consueta methodo edulcata, per horam coquitur in lixivio sorti cine. rum clauellatorum; deinde, quae in hoc liquore quiescente praecipitatur terra, postquam multa aqua eluta est, rursus coquitur in aqua pura; hic liquor turbidus adhuc et feruidus percol tur, ut alcati ixum , in illo sedimine sorsan residuum, inde abstrahatur; tandem quod in percolato liquore sun dum petiit, exsiccatur, quo facto habetur massa candida,

quae in puluerem subtilem in mortario marmoreo redigenda est. Hac ratione impetrauit Cl. Auctor basin aluminis tam puram, ut mixta cum nitro, aut sale marino, neutrius compositionem in igne dbstr. P. 79 xerit, neque adeo mutauerit. Quod autem ad n turam huius terrae attinet, quae hactenus pro cabearia seu cretacea habita est, coniicit Vir Cl. eam esse metallicam; tum, quia nullam haec basis alum, nis proprietatem cum aliis terris habet communem, cum metallicis autem in hoc conuenit, quod acidisiuncta, saporem adstringentem vitriolicum adipisse tur; tum, quod spiritus vini Pt nuper Auctor experientia didicit super alumine regenerato digestus, flamma viridi ardet, quae salis sedatiui proprietas p. 28 est. Quin basin huius salis forsitan eandem esse, adique basin aluminis existimet, e noua obseruatione id coniiciens. Videlicet crucibulo ignito iniecerat aequales partes boracis et nitri depurati, atque imtumestienti mixto adiecerat puluerem carbonum repetitis vicibus, donec fulgurationes cessassent, et ignem sat vividum deinceps diu aluerat; denique, extincto igne et frigefacto crucibulo, massam in eo inuenerat duram, e stratis dilute coeruleis compositam, sapore valde styptico praeditam. Massam hanc quum aqua soluisset, praeeipitauit se materia

599쪽

carbonacea, cui admista fuit magna copia terrae abbae, inter digitos stiabilis, et prorsus insipid e; huic superfuso acido vitriolico, expertus est, magna cum esseruescentia natum esse mixtum, saporem habens aluminis, et ex eo mixto, per multam aquam diluto, crystallos nactus est, quae non solum si ptico et aluminosse sapore suerunt praedita', sed etiam prunae impositae intumuerunt more alumbnis , et terr m insipidam reliquerunt. Ceterum de costallorum aluminis figura, quae octaedra dici soles, obseruat Cl. BARON, occurrere quidem inter eas, quae hanc figuram habeant, sed eam impe in P Elae crystallisationi deberi, perfectis autem crystallis aluminis propriam esse figuram polyedri, quatuordecim lateribus planis terminati, quorum duo, opposita et parallela, sint hexagona ordinata, rei, qua triangula aequilatera.

as. De relatione summae seriei infinitae, cuius

termini numeratorem habent eundem, et pro denominatoribus numeros naturales, aut horum quaslibet potentiar, od 'ninor portialium serierum, quae ex itis derivamur , f mento illiur seriei terminos secunaeum, quartum, sextum etc. in infinitum, aut tertium, sextum, nonum etc. aut quartum, octauum, duodecimum etc. et sc porro. Auctore DE MAIRAN. 29. Descriptio anatomica duorum ligamentorum uteri, nuper repertorum. Auctore PRT1T I. Prae- p. 2 8 3. ter nota ligamenta uteri quatuor inuenit Vir Cl. duo, quae appellat rotunda p0seriora. Sunt enim, qua figuram, similia rotundis ligamentis, quae ad anticam uteri partem alligata sunt; oriuntur autem dinedia partis posticae regione, latera versus, et

600쪽

doscendunt usque ad ceruicem uteri, ubi sese curuo itinere reflectunt versus posticam pelvis minoris Partem, atque inde ascendunt rursus, et in supe-aetore parte ossis sacri terminari videntur. Paullo crassiora sunt rotundis anterioribus, sed minus rubicunda, et admodum pauca vasa sanguifera contibnent. Vsum eorum Cl. Auctor hunc esse coniectat, ut impediant, quo minus uterus initio grauidatis nimis in peluim minorem deprimatur, utque Cerui, Cem uteri in venere sic figant, ut internum uteri orificium eiaculato semini recta obiiciatur. Id saltim certum esse, ait, renum dolores, de quibus

grauidae sub finem grauiditatis queri soleant, a temsione horum ligamentorum proficisci. 3o. Obseruatio eclips se is d. 13 iunii 176o. Auctore CASSI 3I. Phcses

3 r. Inuestigatio parallaxis martis et veneris ex Obseruationibus ustaneis in promontorio Bonne Spei et obseruatorio r/gio Parisens habitis. Auctore CAM

SINI DE THURY.

obseruata, et hinc determinati errores fabularum, hinoitu ratione Aurae telluris verae. Auctore D E LA

LANDE.

tetiae in obseruatorio regio habita, ab Abb. CHAPPE

DA UTERO CHE. MI DE THURY.

SEARCH

MENU NAVIGATION