Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 779페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

animaduersiones addantur. Explicationes autem succinctae sint et faciles, quo ideae, rebus iunctas, animo recte informentur, in selectis itaque propositionibus vis probandi ostendatur; in controuersis doctrinis praecipui auctores commemorentur et, ubi dissensus confundero posset discentes,non solum rationes dubitandi, sed etiam diiudicandi sundamenta addantur; limites etiam cognitionis definiantur, oin rebus obscuris docens discentibus tersuadeat, se de iis conuictum esse, ne creduli saepe alumni doctrinae excellentiam, quam assequi non potiunt. eoeci admirentur. Id vero praecipue agant doctores, ut uratio grauitate vocis, res ordine placeant, cum etiam optima disciplinarum fundamenta libris latinis oontinoantur i latino quoque sermone OSPO

Dantur,

Caput quartum de ossiciis medicorum practico- p. I 46. rum in octo sectionibus agit. In eligendo systemate praeceptoris doctrinis inhaereat, easque repetendo, rerum ordinem et nexum sibi imprimat, ebipse interdum breues delineationes doctrinarum es-ficiat, aduersariis ubique annexis, ne moris nominibus inhaereat. Hunc in finem libros medicoseonferat, quorum prudenti lectione scientiam augeat, et veram doruinae methodum ubique obseruet. His in prioribus sectionibus explicatis, in ter- p. I sq. tia examen aegrorum, caute instituendum, delineat. In principio morbi et ubi symptomatum veli mentia omnes perturbat, animos depressos consilio et sulatio exigat, uniuersales corporis actiones, ve adhuc integrηs, vel maximo laesas inprimis respi'eiat, summe urgentibus effectibus occurrat, e praecipuas caussas et symptomata sibi cognita re, dat. Si morbus chronicus vel acutus etiam quan' dam cunctationem admittit, signa accuratius coli,

gat, et ideam seneralem morbi sibi sormet. Si

622쪽

morbus latens altioris indaginis est, dubiam tantum prognosin faciat, symptomatibus grauioribus occurrat et, quid porro inquirendum sit, perpe dat. Dissicile enim in principio examen morbi, omni attentione adhibita, facilius redditur. Quibus praemissis, Cl. Auctor monet, quomodo alii medici, vel ordines medicorum in consilium ducendi sint. Sessio quarta normam praescribit, quomodo praecipuae res, ad morbos eorumque medelam pertinem tes, consignandae sint, quo histfriae morborum et mφdendi methodus melius cognoscatur. QuoniR vero haec varietatibus climatum, tempestatum et

vitae generis accommodanda sunt, sessio quinta p. 169. de his exponit; sectione autem sexta de instruendo medicam'ntorum et aliorum remediorum appMr tu agit, qua in re pharmacopoliorum notitiam sibi comparet, et, cum dispensatoriorum ratio non ubique bene instituta sit, iunior medicus cum phar m zopodo amice agat, quo medicamenta selecta, quibus in praxi utendum est, bona accipiat. Imprimis vero in simplicibus et praeparatis medic mentis selectum instituat, in principio praxeos pin' cis tantum utatur, postea ex lectione librorum plura addat. Specifica sic dicta, hoc est, ea, quae indicati ni cuidam therapiae generalis praecipue satisfaciunt,

et heroica medicamenta caute examinet, similemque curam in apparatu chirurgico adornando se uet. Semo septima, de modo inter aegros ver sandi agit, et speciminis tκntum loco ea monita, quae alios medicos, aegros ipsos et ami eos aegrorum p. I 8'. concernunt, pertractat. Sectio octava docet, quomodo optimae obseruationes seligendae et exponendae sint, quo medicus arti reddat, quae ab ea accepit. In aegris nimirum, quorum vitae rationes bene cognoscit et epidemicis morbis attentus sit obseruator et, cum haec in aduersariis suis annotauerit,

623쪽

uerit, crebrius accidere, et vel simili, vel alia r tione ab aliis pratacis obseruari percipiat, alias it que obseruationes certas reddit, alias salsas pronuntiat, alias limitatione circumscribit. Inprimis vero in signis morborum, ex caussis et symptomat,bus petendis, attente versetur, et cum aliquo tempore in lectione librorum exercitatus sit , ipse distibialiorem obseruationem in mutationibus morborum eruat, et cum priori coniungat. Quod etiam po ro in selectu medicamentorum ex materia I dicacuram adhibuit, simili ratione, ut therapeuta, Vires medicamentorum annotet, et cum aegrorum indo-iem atque naturam cognoscat, laudatis auctorum remediis veras limitationes addat. Hoc autem negotium , per totum vitae practicae tempus non intermittendum , in primo praeeipue decennio in suam tantum institutionem dirigat medicus, nec tum de diuulgandis immaturis huius laboris fructibus cogitet, qui postea, si cum ulterioribus aduersariis semel iterumque comparata, et in aptum ordinem redacta sunt, publici iuris fiant. Laudantur varia huius rei specimina, a veteribus aeque, ac recentio xibus edita, . et quomodo rariores morborum historiae conditanandae sint, quomodo medici, physici et nos dochiorum publicorum curam habentes, ad hoc ossicium ducendi sint, breuiter ostenditur. Aut quintum, quod de publica rei medicae peura agit, potissimum de summorum imperantium in iuuando studio medico cura exponit. Vniuersitates literariae sapientissima sunt principum instituta, in iis tamen nemo ad altiora studia admittendus esset, nisi in principiis doctrinae satis confirmatus. ut in physicis et reliquis doctrinis, eo pertinent, bus, satis exercitati sunt, ad oeconomica quoquo studia transire, et ex ea parte reipublicae utiles esse

Postunt, medici vero ex praemissis his disciplinis

salin

624쪽

salubritatem prouinciarum dirigant, consilia, de

diaeta ad sanitatem conseruandam apta exhibeant, et postea ad curandos morbos se conuertant. Ad omnes vero hos sines assequendos sumtus priuati non sufficiunt, nisi publica instituta in condendis bibliothecis, hortis botanicis, theatro anatomico, et laboratfrio chemico, uniuersitates literarias illustres faciant, et occasionem largiorem discendi conce dant. Cum autem haec publiea instituta tantum doctrinam ipsam concernanti et ulterior rerum n, turae inuentio, et diiudieatio a prosessoribus non satis perfici queat, societates hominum eruditorum conuocandae sunt, a quibus res dubiae ulterius enodantur, et partes doctrinarum, nondum satis cultae, disquiruntur et illustrantur. Horum ossicium ex idea inuentoris diiudicandum est, nec susfidit, si in dissertatiunculis partes doctrinarum tangunt, sed coniuncta opera disciplinarum physico medicarum culturam perficere , et cognitionem re rum augere tenentur. Tandem nos odochiorum publicorum ratio, et in colenda arte et in doctrina practica per institutionem iuniorum medicorum et chirurgorum perficienda commendatur.

625쪽

stetric. Mag. Methodus noua et facilis a gentum vivum aegris venerea labe infectis

exhibendi, cui accedit hypothesis noua, de actione metalli huius in vias saliuales. Vin- dobon. I 766. 8. Plo F.

Debemus hunc tractatum colloquio Cl. MARHER R,L eui et hic libellus dicatus est, cum Nostro alius libri occasione, quo mercurii sublimati corro- sui essicaciam disquisiuit, instituto: quippe qui ex p. a.

maiore mercurii cum saliua et muco, quam cum reliquis corporis humani humoribus, assinitate, eg-caciam eius explicandam esse putabat. Quapropter P. 3. Noster primum cum saliua et muco, dein cum aliis mucilaginosis cum animalis, tum vegetabilis regni, corporibus mercurii mixtionem tentauit. Et quidem cum muco Durium per exscreationem reiecto, cum oui visello et albumine, cum sanguine eiusque fero, cum bile recente huc ii piscis, et cum ichtyocolla frustra, i eoque colligit Cl. Auctor, mercurium multo maiore cum muco, quam cum aliis animalium fluidis gaudere assinitate atque, si quid insit his, quod mercurium quodammodo suscipiat, illud eorundem mu-cilagini tribuit. Quam ob caussam gummi Arab, p. 8,

cum elegit, quod cum mereurio per trituram et affusionem aquae paucae ita coniunxit, ut sensim dispareret mercurius, totaque massa in gryseum abiret mucum, nec per aquam diluta, nec conquasi ta, a vinculo liberaretur, sed illo eodemque colore imbueretur, atque, quiete asicedente, g seum sedimentum quidem, liberum tamen a globulis me

curii et quod, leni concussione facta, iterum sese

626쪽

eum aqua combinabat, vasis fundum occuparet. Atque sic per plures hebdomadas hanc mixtionem sine ulla mercurii dimissione obseruauit Noster. P. I - Pergit tum cum gummi tragacanthae, mucilagine δε- minum cydoniorum , Drina radicis altheae, amylo, manna Calabrina, melle crudo et despumato, cum δε- mP0 plici, ex fac Maro et aqua, nec non aliis fir ire. g. diacosi, vivia um cet. cum oleo lini et pinguedine, vel frustra, vel minori, ratione gummi Arabici, P. 17. cum successu pericula sacere et concludit ex his omnibus experimentis, ac inprimis quidem a septumo usque ad decimum quintum, gummi Arabicum

proxime cum muco animali conuenire et ad mercinxium subigendum omnium omnino esse aptissimum, nec hoc firmum ac tenax vinculum solummodo a mechanica proficisci ratione, nec a lentore mucit ginis tantum pendere, alias gummi tragacanthae s. seminum cydoniorum mucilago, multum conueniens cum gummi Arabico, idem praestaret, sed a Vera et genuina mercurii et gummi Arabici prouo-nire debere affinitate. p. 22. Secundum caput continet duodecim obseruationes practicas, partim a Nostro, partim ab aliis

factas et cum Eo communicatas, quae morboS Venereos spectant. Purgatis nimirum primis viis, externe et interne hunc gummosum mercurium sine ulla saliuatione, nisi mercurius antea in corpus erat ingestus, multo cum successu adhibuit, ita tamen , ut aliorum morborum, simul cum venerea labe corpus inuadentium, rationem habuerit. Vsus enim est e. g. hellebori albi unguento contra scabiem. In omnibus autem auctam urinae mucOsae, graveolentis obseruauit secretionem, in nonnullis sudorem spontaneum cum levamine, numquam autem diarrhoeam, liberam tamen aluum et

in iis quoque, qui obstipata alias vexati fuerunt:

627쪽

nec minus in aliis gonorrhoeam, in aliis fluorem album excitauit. Bubones vero induratos exte ne mollescere quidem, resolui tamen nunquam vidit. Ex his nunc, nec non ex aliis, in tertio capite p. 48. cdnsectaria, ad morbos venereos pertinentia, Auctor proponit, ad demonstrandum, utrum sua methodus, an aliorum hunc morbum melius tollat 3Triplicem Noster, ceteris missis, mercurii exhibe di assumsit methodum, quarum una in inunctione usque ad saliuationem, altera in inunctione sine saliuatione, interpositis purgantibus, tertia in variis praeparatis mercurialibus, ore assumendis, vers tur. Quoniam autem saliuationem dicit incommo- p. si . dam, periculosam, incertam, nec criticam, ad omnia subiecta non aptam, nec necessariam, altera methodus minus persectas sistit curationes et tertia plane Nostro displicet, ideoque omnia remedia prae- p. S ter mixturam Swietentanam reiicit, suam medendi rationem , quae omnibus his caret, semper tuta est, omnibusque subiems conuenit, reliquis anteponit. Quartum caput nouas hypotheses de actione p. ss. mercurii in vias saliuales proponit, quae ex assinitate mercurii cum muco, ex mercurii gummosi natura et essectu in organa saliualia, ex horum specifica irritabilitate, et mercurii specifico stimulo in ea, ex eius facili et aequabili per vasa itinere et ex mixtio nibus ae curationibus antea Commemoratis, desumtae sunt. Finem huius libri ponunt formulae mer curiales variae eum gummi Arabico.

628쪽

Quaestio medica: an cancer ulceratus Cicutam eludat 3 praes LUD. GUIL. LE MONNIER, auet. et resp. tar. Luae. Franc. Andry. Parib

Principio ponit Cl. Auctor, creatorem hominis

gratia, quem sui caussa in hoc mundi theatro coli ocauerit, omnia produxisse: quasdam tamen res ob imperitiam nostram nobis inutiles, multas vero perniciosas esse. Hae venena dicuntur; quorum autem vim uniuersalem esse nullam, plurima exempla probant. Imo multa sunt, nonnullis in medicinam cedere visa: quorsum et cicutae extractum aduersus cancros ulceratos resertur. Consultius tamen est, ubi probatiora praesto sunt auxilia, a minus tutis et periculosis abstinere. Historia scirini eiusque mutationis in carcinoma exposita, serrum unicum eius remedium esse euincitur. Quod cum saepe applicari nequeat, et unice in mitigandis symptomatibus subsistendum sit, de specifico cogitatum est, quod hodie cicutae extractum proponunt. Cicuta iam olim in tumoribus inflammationibusque hepatis ac lienis usurpata est: solis tamen succo et radice usi sunt, quod in extracto partes praecipuae

perderentur. Docet enim chemicum examen, graveolentem odorem cito evanescere , utilioresque

partes comburi potius, quam conservari. Multi miros effectus ab usu extracti cicutae se vidisse scripsere. In Gallia vel nullus sequutus est effectus, vel sinister, cuius rei veritatem varia laudata a Cl. Auctore exempla euincunt. Scirrhus in utero, continuato per menses sex cicutae usu, extractique eius integra libra deuorata, aeque ac antea pCrstitit. Iu

629쪽

In magno, quod Lutetiae est, nossecomio cicuta per offodecim menses in usum vocata, plurimi aegri obie-xe, reliqui languens, sanitas nemini reddita. Scirrhus in abdomine, cicuta per plures menses tentatus est, non leuatus, quin, d0loribus atrocioribus redditis, macies aegram confecit. Cancer mammae a PETITO praecisus post nouem menses recruduit;

cicuta per annum frustra adhibita, aegra satis cessit. Cancer uteri quum cicutam Parisinorum elimsisset, a sΥ0ER Rio extracti Austriacae insignis moles transmissa est; neque tamen selicior euentus subsequutus. Vir quinquaginta annorum, insigni lymphatico tumore vexatus, Austriacam cicutam assunt sit, adiuncto nonnunquam medicamento, quod Rotrou vocant: imminutus est tumor, sed hepar insammatione correptum, quae die septimo aegrum sustulit. Ab externo etiam usu vertigines ac deliria obseruata sunt. Posset forsan culpa coniici in diu uersum clima, aut minus exactam praeparationem: sed et extractum, ab exteris transmissum, eadem incommoda induxit. Experimenta Viennensium in dubium vocari nequeunt; neque tamen ex his ad Parisienses concludere licebit, ob temperamenta debilissima et aerem Lutetiae innumeris inquinamentis refertissimum. Belladonnae usus in iisdem morbis ante paucos annos propositus, statim reiectus suis. Si quid umquam, certe succus et radix tantum in usum trahenda videntur, nisi iis plane abstinuisse praestet. VI. Hi. Rr a

630쪽

VI. Hi ire do i Academie Royale des sciences et Belles Letires. Annee IT 8. a Berlin, cheg Haude et Spener, I 76S. 4. Alph. λ

i. e.

Historia Academiae Regiae Scientiarum et et gantiorum litterarum. an. 17 8. Berolini etc. In classe philosophiae experimentalis sequentes

commentationes occurrunt:

i ) EJectus salis esculini communis in regulum

antimonii. Auctore Cl. MARGGRA F. Reguium antimonii, ad methodum RUNC RELII para tum, cum alcati salis communis aliquoties sudit Cl. Auctor, semperque scorias viridescentes et regulum magis, ac magis purum obtinuit. Purissimus hicca regulus non solum fractu dissicilis fuit, sed etiam Cum mercurio ope aquae tritus sacili negotio cum eodem connubium iniit. Caeterum antimonium, cum creta mixtum, fusioni commisit, et ex quatuor unciis antimonii cum vncia una cretae susis, duas uncias cum duabus drachmis septemve granis reguli antimonii, rursusque ex duabus unciis antimonii, cum drachmis duabus cretae fusis, drachmam unam et grana quinque reguli splendentis obtinuit 3 cretae autem pondere auito, quatuor nimirum unciis antimonii, cum duabus unciis cretae fusis, ne mo- leculam quidem reguli antimonii in massa, bene caeterum lasa, deprehendit, sed totam massam in

sconam, lapidi cupri vulgo Eoh in dicto similem,

SEARCH

MENU NAVIGATION