Commentatio historica de coronis : tam antiquis, quam modernis iisque regiis : speciatim de origine et fatis sacrae, angelicae et apostolicae regni Hungariae coronae : cum figuris aeneis, indice que ac allegatis necessariis

발행: 1712년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Nec laurea coronatus, verUm exm rto factam Coronam in capite gestans 9 ; Cujus Habitudinem Sc Formam Lector curiosus, ex hoc typo, quem lauda, tus Clampinus Tractatui supra laudato in.

seruit, liquido cognoscere potest. Rationem vero, ob quam myrtus Veneri semper sacra ha bita, huic adhibita suerit honori, A. hanc fuisse docet 9s , quod talis de hoste triumphus non Martius, sed quasi Venerus quidam esset. Erat itaque Ovationis insigne,fronS quidem veneris, sed non illius procacis & libidinosae, Verum bellacis, victricis, triumphatricis, nec Veneris tantum, sed & Martis & Her. culis fortissimorum numinum, Alcestis feminae constantissimae, clarissimorum tyrannicidarum, Achillis, Apollinis &c. verba

Primus Vero omnium qui Myrto coronatUS Urbem ovans

ingressus est, Posthumius Tubertus de Sabinis triumphans fuit os ). Lapsis tamen postea temporibus, ut in aliis hujus Triumphi partibus f 93 , ita & materia Coronae Ovalis variatum est. Si

quidem Marcus Crassi de fugitivis Duce Spartaco ovans, ex consulto Senatus lauro non myrto coronatus fuit 99 . Pari ratione Ceybr quum de Vindelicis moesta civitate propter repentinum incommodum triumphare nollet, lauro ornatus,

ovans urbem ingressus est io o).R Haec

νι) Uid. Gellius Loc. cit. Plinius Lib. XV. cap. a'. in o. Conf. Da&camp. Harduinus in Notis. Plutarchus in MarcelD Loc. est. ου G-sop. so. Festus Lib. XIII. Alexander ab Alexandro Loc. cit. n) Loci ci . cons er Plinius Loc. cit. viis Notae Dahcamp.-Hard. ρώ) Lib. VII. cap. N. subso. st 7)Ρlinius Loc. cit. cui est Alex. ab Alexand osabs=ibit , Clongos autem Halicare. Lib. V. non myrto sed Duxea coisronatum tradit. vid. Pintianus ad Plinii Loc. cit. tys in Vid. Aleae. ab Alex. Loc. cit. es Coleri, Tisaquelli notae. Panvinius Loc. ιi py Plin. Loc. cit. Gellius Loc. cit. Alex. ab Alex. Loc. cit. roo in . ab at xandro Loc. cit. Suetonius in Vita it ius cap. y.

152쪽

Haec de Corona Ovali. Sequitur nunc in Classe Corona. rum, quae Ducibus stagulares fudio

ΙΙΙ. CORONA TRIUMPHALIS.

Hac appellatione illud coronamenti genus comprehendimus , quod in majori triumpho frequenti apud Romanos erat usu. Fiebat autem Triumphus major, cum integrae Provinciae & Regna, multo Anguinis cruore, quinque enim millia hostium una acie cecidissent oportebat 4 a populo Romano subacta atque subjugata essent ICI). Quod si vero Romanae Antiquitatis Annales paulo penitius hanc in rem lustiemus, Coronas Triumphales duorum in uniuersum suis e generum, deprehendimus. Prioris generis illa fuit, quam exercitm Imperatori dabat, argumentum scilicet judicii de suo Duce sui tor). Hujus duae fuere species, una Illa plexa & contexta erat e duobus ramulis lauri, cum foliis majoribUs, rubentibusque hac cis dependentibus, posteriori parte candida fascia in auram diffluente , ea scilicet forma atque figura, qua in multis

Imperatorum Numismatibus hoc, ut vides typo , descripta cernitur

to;) H-nc imperator triumphans in capite gestabat. Qui mos inveteri Romanorum Republica na.

153쪽

tus , usque ad seros Principes est propagatus ; Ex quo ritu in

hunc usque diem consuetudo manavit, ut Imperatorum Reis gumque capita laurea circumdata emgientur. Hanc Coronam Festus IO initio ob paupertatem lauream tantum fuisse tradit, cui vero post crescentibus facultatibus successierint aureae: Paschesius vero ridicule hoc adici assii mat, quod compertum iit, Republica etiam florenialissima laureas a triumphantibus gestatas usurpatasque esse, quamvis non inficietur, in prisca Republica, quod tenuis erat, necesse fuisse honorum monumenta e rebus quoque tenuibus, paratuque facilibus constare. Altera vero, quam Auream fuisse diximus, per excellen

tiam Corona Triumphalis dicta fuit, quandoque &L urea, eratque Circulus seu Sphaera aurea, in sipeciem lauri essi. piata, expresso in ea eleganter & nomine ejus & rebus qui trium. phabat, bene gestis, in cujus anteriori parte gemmae pretiosissi. nate corruscabant, in posteriori vero fascia candida in auram diffluebat 1o6 . Hanc serVus publicus eodem quo Trium phator curru vectus, a tergo gestabat super caput Imperatoris, sive quod cum solida esset, ob pondus & gravitatem imponi ca. piti non posset Io7 , sive ut humanae fragilitatis Triumpha tor memor soret, quum juxta assidere servum in eodem curra videret, ne scilicet per insolentiam nimis sibi placeret & tri. umpho sit perbiret. Testatur de pondere & gravitate hujus Coronae Iuvenalu Ioῖ quando eam sequentibus verbis describit:

Cons. Britannicus in Notis.

154쪽

vidisses aetorem curribis aliis

Exsantem - - - - - ω magnaque Corone

Tantum orbem , quanto cervix non si ficit usta 'tauippe tenet siuaeans hanc pubhctu'stibi consul

Ne placeat, curru sterum Aortatur eodem.

Exemplo hujus rei esse quoque potest Camu triumphans, cujus ea, quam in triumphali curru sublimis capite gestabat corona, e duobus lauri ramulis contexta fuit, ast super capite ejus aliam servus publicus tenebat, gemmis insignem Io 9) , atques docente tantae magnitudinis, ut serendae huic nullum mortale caput esset idoneum. De servo autem publico, juxta Triumphatorem adstante, illud quoque meretur annotari, scilicet, eum non solum auoream illam Coronam super caput Triumphantis tenuissis, verum etiam retro vides saepius ei insusurasse , idque eo scilicet fini, ut reliquum vitae cursum provideret, nec honore elatus superbiret, sed hominem se es e cogitaret, licet in illo sublimissimo curru constitutus triumpharet II1). Quamvis in iis quae

nunc eXtant nummis, marmoreisque Triumphantium figuris Fortuna alata , non serum coronam sustinens conspiciatur , ut praeter currum Triumphalem apud Panuantum II r) eleganter

depictum, Sion diu ciis) id ipsum quoque testatur. Ceterum de his, quas nunc lustramus, Coronis, illud etiam observandum, auream illam sive insignem Coronam Triumphatorem non detulisse in domum suam , sed gremio Jovis

Ιθρὰ 'naras Loc. cit. Mo ) Loc. cit. Et ex eo Ph. Nicolai de Triumpho Rom. solenni Cap. XIX. g. . cIII) Vid. Zonaras Loc. cit. Tertullianus in Apologet. cap Alexander ab Alexandro Loc. cit. Vid. raquestus in Notis. Pancirosius Part. I. Memorabit. Tit. 13. cae ibidem Henr. Salmuth. Panvinius Loc. cit viri Maderus in Notis. ira Loc. cit. cib) Loc. cisi piae Maderas in Notis cit.

155쪽

Capitolini dedicasse sit ), quotus quisque enim re feliciter gesta Romam coronatus intraverat, is fuam Coronam apud aedem ejus Numinis, cujus ope rem, ut opinabantur, confecerat, consecrabat Ils). Altera vero ex lauru plexa, veluti splendidi mimum domesticae virtutis insigne, summa cura domi asier-Vabatur , cumque ea in publicum prodire receptissimum fuit. Ita inspectaculis, aut quoties res magna perageretur, a Ut insignis alicujus diei magna species recurrebat, tunc vir triumpha lis in publicum egrediebatur Corona sua non tantUm conspicuus, sed & venerabilis II 6 . Perpetuo vero gestandae laureae jus, primus lubens libensque usurpavit Caesar , ob calvitii deformitatem, quam iniquissime eum tulisse testis est Sueto nitu IIJ . Secundi generis erant, qua Trium satori praeferebantur in ipsa Triumphi pompa , plerumque Istae a pro inciis, a sociis & amicis gentibus, gratulationis ergo mittebantur Drictoribus exercitus Romani, cum e militia Romam redibant victores si 8 , & quidem grandiores ponderosiore S , mi merove quandoque frequenti. Hoc modo Cn. Manlium, CCXII. Coronas aureas in Triumpho tulisse, Livium s ii 9 in deprehendimus , in Quinti vero Fulvii triumpho idem CXXIV. numerat 12O . Pari ratione Amiantra auctor ul), Iulium Caesarem in suis triumphis tulisse, duas & viginti a coctingentas supra duo millia Coronas, Alexander ab Alexandro iret idem memoriae retulit. Plura exempla vide sis apud Lirimm 123 , ple-

ct Plinius Lib. XVI. ωρ. - . Via. Alexander ab Alexanso Loc. cit. Paschalius Loc. cit. cap. III. IU) P chalius Loc. cit. pag. 4 sqq. iisi in Menni pag. sicq su ) In illius vita cap. I. Con . Lipsius de Amphitheat. cap. 2ρ. I IJ Gellius Lib. VI. cap. 6. Alexander ab AElexandro Loc cit. Paschalius Lo . cit. imp) Lib. XXXIX. cap 7. lao Lib. XL. cap. . y tat 9 Lib. II. Beli. Cipi laa Loc. cit. iaJ Ut Calpurnii Pisonis Lib. XXXIX. 42. L. Manlii ibid. c. f. δ'. AE milii Pauli Lib. XL. cap. t . eae aliorum

156쪽

niorem vero in liniversum de Coronis militaribus apud Roma. nos cognitionem qui avet, eos ad ea: autores, qui de Re Militari Romanorum sibi scribendum sumsere, diversis tamen nonnunquam Libris & Capitibus, tales sunt: Plinius irqvi, Gellius IZi , Valeri in Ataximus 126 , Blonesus I27) , Alexander ab AEuxandro i 28) , Jo. Tortesi I29 , Jacchub Laurm IJo), Caro.

Maderus I o P, aliique plures numero. Ultimo tandem loco illud etiam observamus, scilicet, etiamsi ex hactenus dictis, hoc Coronarum decus ipsis Romanis quasi proprium videri possit, nihilominus tamen in Graecia quoque in usu fuisse multis demonstrari potest exemplis. Sic aureas illas, quibus Alcibiades post: reditum in Urbem Athenarum, ingenti omnium consensu donatus est , quod eam terra marique hostilum victricem reddiderit I I), Triumphales nominari posse, quis inficiabitur λ Has lauri formam atque speciem habuisse Cl. Paph hus siqΣ conjicit. Tales quoque illae, quas milites Graeci, Imperatoribus suis re feliciter gesta, devictis. que hostibus dedisse, Xenophon si φ) commemorat. Talis illa, Aniiochus post devictos Galatas a Macedonibus est coronatus ci q). Pari

nus in Zeuxi L. Antiocho.

157쪽

Pari ratione Re reliqua militarium Coronarum genera, ipsis Graecis usitata fuisse, vel ex uno Demo bene constare potest . Cum enim Athenienses magnis aliquando rebus urgerentur, summave necessitas postularet, ut quantocyus triremes militibus complerentur, his verbis factum esst decretum: pri. Mus adornaverit triremem , huic populus quastorem jussi is are Coronam. At hoc ego seci, inquit, Apollodorus ore Demosthenis, idcirco me coronari s corona scit. Navali J oportere a j o

i As). Idem colligi potest ex Xenophonte si 69, ubi milites

classiarii vi cstores navali corona videntur fuisse coronati. Ipsum vero Chabriam , ob navalem ad Naxum pugnam coronatum

fuisse , expressis AEsthines testatur verbis Ι4 . Pari modo in Graecia Coronam fuis se adeptum legimus, qui in hostium insula promptius navibus circumdata, aggerem occupasset ac proinde suis insulam aperuisset, eamque primus perrupisset i 8 . Denique cum illi , qui civem in pugna servas.set, Civica Corona daretur , quis Socratem Philosophum optimo jure ea dignum fuit se nos dicat, quando devictis in praelio Athenienssibus , delppsum in fuga ab equo Xenophontem in humeros suos receptum , per multa stadia portaVat at. que e periculo vitae eripuit ὶ Quod singulare in Philosopho militaris virtutis eXemplum 1 9 pluribus annotatum reliqui

SECTIO

158쪽

CORONIS REGIIS

de quidem

fio Ordinis , Connexionis , O Appellationis. De prima harum Coro narum Origine varia Do Iorum sententia. Primus vero earum usus a primo cujusvis Regni ortu arcessendus. Regia insignia pro diversitate Regnorum populorum Paria. Eorum autem praecipua pars, cultus spinitus Regius. Cum vero Princeps quasi caput populi sit , caputque humanae compagis, prae aliis corporis membris maximesit nobilissimum atque conspicuum , hinc successu temporis ilia regii cultus pars quae Caput evincit, principem inter Insignia Regia invenit locum. Regia Diadema. ta non unius sunt, atque fuerunt olim generis, sed pro more s consuram dine cujusvis populi Hyersa.

HActenus singulas illas Coronarum species, quae priscis teminporibus, ut ita &-variis occasionibus inservierunt pertexuimus, breVi quidem filo, ast justo, ut res ipsa loqnitur ordine. Absoluta igitur hac tractatione, ad eas nunc describendas suscepto cogimur ordine, quas ultimo Definitionis membro, inter mortales fastigii characteres atquei Lgnia diximus. Quo nomine & appellatione nihil hoc loco signamus aliud, quam clarissima illa atque pretiosa Regalis atque Imperatoriae dignitatis insignia, quae summorum in mundo hominum capita evinciunt atque condecorant, quaeve per excel-

159쪽

lentiam & proprio quasi vocabulo CORONAE dicuntur, licet priscis temporibus non tam Corona quam Diademata fuerint appellata : successu Vero temporis promisicuus harum vocum fac' us est significatus, ut prolixius id ipsum dedit probatum, saepius nec tamen satis laudatus Paschalius 619.

Ante vero quam specialem earum nunc suscipimus con sidarationem, e re apprime futurum putavimus, pauca qUT-dam circa Antiquitatem primam Te eartim Originem praemitte

re. Illi itaque qui priscorum Poetarum fabulas sequuntur, Ιου m Regibus Diadema, S Sceptrum largiri tradunt 2 , quo involucro significari dicitur, Imperium & Regalem dignitatem non nisi a Deo hominibus dari atque conferri. Plinim diligentissimus ille Historiae Naturalis Scriptor, Liberum Patrem ut Triumphum, ita & Diadema Regum insigne invenisse, memoriae reliquit 3 . Alii vero q) primam regiae dignitatis insignium originem, extemporibus Nimrodi Gigantis, Babelis Regis s) deducere allaborant, is enim cum primus omnium regnaret, inque coelo Coronae formam e nube vidisset, accersito metallorum fusore coronam sibi conflasse dicitur, quam capiti imponeret, unde factum, ut dicerent homines, coronam ipsi e coelo fuisse delapsam. Verum enim Vero ut priores illae absurdae sunt, ita & hanc Eutychii sententiam nullo prorsus niti fundamento, ex inspectione Annalium suorum clarissime nobis constare potest. Nos contra, in ea quam supra 6) de origine Coronarum in universum adduximus sententia, firmiter persistimus, denuoque assirmamus, primas illas convivantium fascias seu coronas, ut aliis, quae hactenus lustravimus, Coronarum gene-

160쪽

ribus, pari ratione R Regiorum capitum Insigniis atqueDiadematibus primam dedisse origineret. Quas vero H: storiarum expers crederet, rem illam tam exilis & pretii & principii, a primo inventorum uia eo transferri potuisse, ut successu temporum, e mapalibus & casis plebejorum hominum, invaserit frequentiam urbium, inque non solum templis & theatris, sed & ipsis Regum PrincipumVe domiciliis , eminentissimum adepta fuerit locum t Sed ita, ecce, cum maximis etiam in mundo rebus comparatum semper fuit, eritque semper, ut non nisi a tenuissimis initiis, ad altissima exsurgant fastigia. Olim quippe non Regum, sed bacchantium, triumphantium, acrificantium, victorum quorumcunque insigne Corona fuit, nec nisi sero admodum gemmatis in orbem flosculis interstinctum artificium, usu receptum & Regibus reservatum est, verba sunt doctissimi

Galli Davidas Bundesii ). Quibus autem progressiibus Igradibus, primae illae veterum fasciae conviVales, a tam vili initio in sublimioris dignitatis fastigia evectae fuerint, supra jam prolixius fuit expositum nium vero ad Antiquitatem , & primam Coronarum

seu Diadematum Regiorum attinet, eam a primo cujusque Regni & Imperii ortu arcessendam esse, firmiter persuasi sumus. Quamprimum enim Regna inter mortale S oriebantur, statim & ornatin exterior qui ad summae illius dignitatis fastigium evecti fuere, inventus est. Cum enim natura omnes sint atque videantur pares , ejusdemque materiae terrestres homines, insuper anima etiam per externas sensuum delationes cognoscat atque judicet, ideo neces artum erat adesse & constitui quaedam externa signa sive insignia , per quae princeps electus vel constitutus cognosceretur, illave in alios dominandi potestas atque majestas venerabilior fieret. Ea vero Regia insigna pro diversitate regnorum & natio.

SEARCH

MENU NAVIGATION