Commentatio historica de coronis : tam antiquis, quam modernis iisque regiis : speciatim de origine et fatis sacrae, angelicae et apostolicae regni Hungariae coronae : cum figuris aeneis, indice que ac allegatis necessariis

발행: 1712년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

rum adoptari numerum. Cometare id ipsum nobis potest, ex carmine Sapphico, quod Paulus Melissas Com. Pal. Caes. una cum Laurea doctissimae huic sceminae transmisit, cujus clausula

ita sonat: Comes Patisinus eruditae Insuper vati tribuam benignius 'Lauream Daphnaea tuos decebit Laurea crines 769. Atque hic coronandi Laurea Poctas ritus in quibusdam Germaniae Academiis constanti adhuc viget usu. Licet interim quotidiana testetur experientia, ardorem illum ambiendi hanc Coronam, nostro hoc seculo vehementer cessare atque exole scere , imo in eum pedetentim venire desipectum , ut expeti hunc honorem ab ejusmodi utplurimum hominibus videamuS, quorum plerosque non nisi ad scholarurn stubsellia natos esse jure meritoque dixeris. Idque ex ea forte ratione, quod ut moderna Poesis multis paras angis ab antiquioris illius remota

est dignitate, utilitate atque praestantia , parili modo & Laureae hodiernae, magna sit discrepantia a priori illa, tempore virgilii aut Domitiani Imperatoris usitata. Quo enim nunc apud non paucos, antiquior illa Poeseos Poetarumque sive dignitas sive divinitas concesssit λ Ad Utopiam, R: ad Insulas non sortunatas, sed Augiae & Megerae concessit, culpa non divinae Poeseos sed Poetarum si ita vocandi , qui totam fere Europam instar novi cujusdam Lilyssis, sive percurrunt, sive perreptant, &suorum carminum Tosicorum ventorum utres aperiuut, &promiscue quosvis isto velut spiramine amant, mendici S voluntariis longe saepe audaciores & pejores. Qui fabulas viles&serviles, non nisi Veneris nefanda stupra, Iunonis quoti-

122쪽

diana jurgia in medium adducunt, illisque juventutem &Phae. driam Terentianum sieducunt. Verba sunt Noma Sagittaru 7o.

Faciunt quoque in rem praesentem belle admodum ea, quae sequentibus continentur versiculi& quos eapropter liue transcribere haud abs re futurum putavimus: Magna fuit quondam viridis reverensia lauri, Attamen hoc nostro tempore nutra fere. Causa datur: Romana parum Grajumque Poesis floret, Germanus quoque Poeta stibi.

Est equi em patriae, fateor, sua gloria linguae,

Atque Palatino judice serta meret ;Carmina at ex aliis, quae non fecimus ipsi, Haud ea nosra puto, nec toleranda reor 8 Interim ex ea utique ratione evenire videmus, ut multi non solum ipsam Lauream Poeticam prorsus rideant, inque morem coronandi Poetas acriter invehantur c79 , verum etiam de ipsa

moderna Poesi ejusque cultoribus, fatis objecte judicent, mordacibusque dicteriis eos traducant 8 o). Hoc tamen non obstante viget adhuc in quibusdam Geramaniae Academiis, coronandi Poetas consuetudo , Vindobo nensi puta, Argentoratensi, Aliorsina, nonnullisque aliis. Reliquae jus illud aut recusarunt penitus, aut in si per habuere, fortasse quod superioribus temporibus non pauci essent, qui Poetas pro Magis &Haereticis haberent So, alii exterminandos e Republica, cum Platone Sa , cum Spartanis non recipiendos 83 , cum AEgyptiis sacerdotibus, eorundem artem summio studio

I In Oratione de Nonnullis hujus sculi Poetis . Jenae r 1 . habita.

Poet. Lipsius in Satyra Menippea. Io) Vid. Tanaq. Faber. de Futili. tale Poeseos. Corn. Agrippa de manit. Sciem. Cap. IV. Pa'hastana Tom. I, Refex. i. It) Vide crebra hujus rei νsigia in Epistoli, ob. fur. pirorum. Cons Squareta Ficus in Vita Petrarcha. sya 2 Lib. X. e

Repub M) Vid. Plutarchus in Insiit. Lacon. Cons s Cebetis Tabula.

123쪽

dio cavendam, suaderent 8 G. Unde nec aliqua in Iure Civili iis tributa privilegia 8s), sive quod grassationibus h. e. adulationibus utplurimum dediti essent 86), sive quod veritatem qua nihil nobis debet esse amabilius,aut involucris occultarent, aut saepius negligerent, fatente id Ovidio 87 Exii in faec dat Gentia vatum, Obligat historisa, nec sua verba A . Ceterum neque illud mihi praetereundum esse video, cui nam hodie jus conferendi Poetis Lauream competat λ de quo disceptatum aliquando inter eruditos fuit 88 u Antiquit squidem insignes illos Poetas ab ipsis Romanorum Impetatoribus Lauream accepisse ex supra dictis innotuit. Moderna Vero praxi teste, non ab ipso Imperatore, sed per ejUs Vicarios, Comites Palatinos vocari constat, Poetis ea consertur ῆ9). Licet negari interim non possit, nonnullos ex iis ut in aliis sui ossicii partibus, ita & in conserenda Laurea Poetica , sepe hac sibi elementer concessa potestate abuti, coronamque hanc turpiter prostituere, quando longissimo jam tempore dignitatem hanc venalem habere , assinisque eam imponere coeperunt, quae res exinde variis Satyris mordacibusque dicteriis oc

casionem dedit 90)

124쪽

Ultimo tandem loco & de Figura seu Habitudine horuς co ornamenti quaedam in medium ellent proferenda. Verum e nim Vero cum sciam, cotexendae huic Coronae leviorem adhiberi curam, nec ex alia materia, nisii Lauri foliis ubique obviae eam consui, licet quandoque illa folia ex charta picta germanum Lauri colorem & figuram exprimente, fieri consueverint, litibus & baccae quandoque muliercularum artificio deaurarae, immiscentur, pedem igitur hic figo , lineamque hujus tractationis absolvo. Ne vero gratis ista a me videantur dici, provoco hac de re ad testimonium ti benignam informationem Illustris quem supra laudavimus cui ut alia,ita & ea quae de habitudine Coronae Poeticae modernae hic as erimus, suria a gratiarum actione publice hoc loco accepta referimus Pleniorem interim qui de Corona Poetica rituque Poetas coronandi avet cognitionem, sequentes evolvat Scriptores, Alexandrum scilicet Dona-

nem Schulia AOI , Frix. Casp, Heten Ioa) alios. Speciatim vero exempla' Poetarum, qui ne veritam quidem componere sciverunt, legi merentur apud Henricum Bebulum tol . Quemadmodum Vero usque adhuc illorum Coronas tu. stravimus, qui animi iribvi Rempublicam juvabant, hinc susceptae

di. cloa Dif. de Poetarum Coronatione. IOI In Pacetuspassim.

125쪽

sceptae tractationis methodus atque ordo postulat , ut porro nunc de iis quoque Coronamentis agam Us, quibus eorum capita condecorata fuere, qui corporis Niribus , bracchiis scilicet periculisque suis eam tuebantur atque servabant. 'generali appellatione dicuntur Corona Militares quod fortes ScMilites & Duces in bello eas, tanquam virtutis & strenuitatis militaris praemia,' merebant atque adipiscebantur. Referuntur autem hae ipsae in Classem Coronarum Virru- eo, quod Graeci vim illam & strenuitatem quae est in bello, παρα Hν a bello, Iurtutem nominent Io ). Ut enim Dux silve Imperator ductu censetur, ita militis propria & peculiaris virtus est strenuitas atque fortitudo, quae Graecis alias& ανδραγαθεια dicitur cicis . Hinc Cynicus ille apud Lucianum to 6 vires seu robur αρετῆν συμ ατο- h. e. tutem Corporis vocat. Pari ratione & Caesar Io7): Nec Amn- , se in milite modestiam cs continentiam , quam virtutem atque animi magnitudinem desiderare. Ast cum ad hanc corporis virtutem, non uno impetu aut gressu perveniatur, sed sensim &per gradus, hoc est, per illa exercitamenta corporis, quae ad Virtutem bello spectatam ducunt, hinc in talibus quoque certaminibus atque exercitiis praemia

proposita, victoribus aue Coronas datas & exhibitas fuisse deprehendimus, idque eo, quod virtus illa & fortitudo, in illis exercitamentis certaminibus, quae Pasichalio si o9 ) jure meritoque essitata praesta aura psoriam stimulachra, Pindaro Io 9 ρrimitiae lesiorum, Philoni IIo vero armata meditationes adornan. tium inter amicos ea, qusPariantur in hostes, dicuntur, non minus quam in bello cerni potuerit optime, proximeque ad bellum accederet.

126쪽

Differebant itaque Coronae Militares ab iis, quae in athletarum Certaminibus dabantur eo, quod posteriores istae ordi. ne naturae illas praecederent. Nec enim quis de Militari quicquam sperare facile poterat, nisi prius in athletarum arena,&corpori robur & animo alacritatem atque constantiam acquisivisset. Quem ordinem atque ductum in ipsa horum praemiorum perlustratione, nos quoque sequemur, considerantes impraesentiarum eas, quae in insistarum agonibus merebantur, Coronas, Militaribus specialem relicturi tractationis sectio

nem.

Dicuntur autem Coronae Albutica, quod in illis Graeciae solennibus Iudis, vel ut alii vocant, certaminibus, datae &propositae essent victoribus. Quemadmodum vero ipsos ludos diversos invicem fuisse constat, ita ipsa quoque praemia &coronae diversi fuerunt generis. Aliae enim erant Olympica, aliae sόia, aliae Nemea, aliae denique Isbmica.

OLYMPICA dicebatur, quod illos insigniret, qui in

Iudis & agonibus, a loco Olympiciebi quarto quovis anno celebrari consueverunt, victores inter athletas evasiissent, caestu scilicet, vel cursu, vest fastu, vel disco quem jacebant l, vel Iavra m . Qimius quisque enim in aliquo horum certa minum genere vicisset, ejus insigne fuit Corona DI Niaca, quae penes judices & magistros certaminum renosita erat, f& qi iidem prisco more super 3 ipode aneo, in te implo Joris Olympici, post. ea H per mensa partim ex auro, partim ex ebore fabricata sita Jusque dum ab luto certamine & examine, judicioque peracto, is qui vicisset, per praecones pronunciaretur, eaque publice co

127쪽

Quantum v seo ad materiam hujus Corona menti attinet, plexum hoc ipsum suit ex oleastri h.e. agrestis olivae ramis duobus , vel ut Paschalius II autumat, ex uno continuo. Caelius

vincere nititur, Coronas Olympicas non ex κοτίνω seu Oonstro,

sed ex 'Eλ α seu oliva plexas fuisse, quamvis ex Pausania ii6 , Plinio inr) Aristophane Cit 8' , aliisque probalae fidei Scriptoribus 'pateat, κοτινον revera ad hoc coronamenti genus adhibitum fuisse, ac solummodo nomen ελπιας καλλιτεφάνου accepisse,

ceu pluribus id ipsum probatum dedit Petros Faber II9),Paschalim postque hos Erasmus Schmidius siri ; idque ob

eam rationem, quod Hercules Idaeus, qui Olympica certamina primus instituit, Oleastrtim eX Hyperboreis in Graeciam intuleis rit, eoque primus coronatus fuerit cir0.T pus vero seu Figura Coronae Olympicae ex olea , prout in multis Graeciae Antiquae Nummis apud Golatum aliosque veterum Numismatum Commentatores conspicitur, ita, ut hic vides, sese habet. Atque ex hac materia, longa tem porum serie , Coronae Olympicae plexae fuere, successctu vero temporis luxuve crescente aurea Ir tan-

phrasis Lat. in Edit. Benedigiti in h l. Ubi ad locum posteriorem in Notis ha ce legio Appeliamur aurea oleastri folia , vel ob colorem flavum , rei ob dignitatem coronarum, tuas auro pretiosores censebavi. vid. π

128쪽

dem faetae sunt ; His princeps usus in suis ludis dicitur Crassius,

cui propter stupendam rerum copiam titulus est: imponius ; hic enim teste Plinio serJ J primus suit, qui suo ludis co.

ronam foliis aureis are uteisque exornatam dedit.

Caeter uita neque illud silentii peplo involvendum est, scilicet, Coronam Olympicam tantae apud Veteres Graecos digni. tatis fuiste, ut dicente Tullio 125 , victorem Olympicum citari, prope majus fuerit cae gloriosim, quam Romae triumphasse s Graecorum enim majores ita magnos honores victoribus in his ludis constituerunt, ut non modo in conVentu stantes cum palma& corona ferrent laudes, sed etiam revertentes in suas civitates, cum victoria triumphantes quadrigis in moenia & in patrias inveherentur, reque publica perpetua vita constitutis vestigalibus seuerentur i27 . Denique ut perpetua maneret adeptae hujus coronae memoria, Victorum non lotuma odo nomina in Olympico Gymnasio conscribebantur , v c rum etiam Corum

pene omnium statuas , Olympiae pn luco Iovis dicari mos fuitisequentisssimus u8).

Unde avidissimis auribus Graeci excipiebant mmcios, qui filios victores a praeconibus renunciatos esse afferebant : imo adsunt quoque nonnullorum exempla , quos magnae hujus gloriae cupiditas nimia, in talem rapuit furorem , ut videntes filios hac Corona donatos , prae gaudio expirarint illico, quemadmodum de Diagoro Rhocio Gestim 1299, de vero Lacedaemonio P ius Is O , id ipsum memoriae reliquit. Olympicae & ordine & dignitate proxima est Corona

Alexander ab Alexandro Loc. cit. Paschalius Loc. cit. cap. ao. retus mar. L LI. Lib. XV. cap. 7. IVP Lib. XXI. cap. Vid. Daleiacamp. Hardui ins n Notis. cra ε) Orat. pro L. Flacco. rar) Viri Vitruvius in P, a. at L h. IX. cΩδὶ Pausanias Lib. VI. ab initio. O . Schmidius Li c. t j. Paschalius Lib VI. cap. 6. 7. δ. Ω'9 Lib. III. cap. U, Cons. Citero Lib. I. Tissctit. Plutarchus in Pelopida Tom. I. pag. a=7 B. t o j Lib Vfι. V. ya. Simile exemplum apud I aler. Max. de mulie=e in filii occursu mortua lege Lib. IX. cap. Id.

129쪽

PYTHICA, sic dicta a ludis Delpho clarissimo Phocidis in Graecia oppido , novenniis primum, deinde quinquenniis singulis, & quidem circa veris initium celebrari consuevere sI3I), in quibus Graeciae Iuvenes fugna , bigis , cursique certasse, Oviditus Isr) his docet verbis: His f in ludis Pythicis scit. juvenum quisunque manu, 'edi

Vicerat , esit ea capiebat fondis honorem.

Nondum Laurus erat.

Ex quibus & de materia hujus coronamenti liquido nobis con stare potest. Nexa enim primum fuit ex Esiculo, deinde inventa lauru facta est laurea, cujus rei rationem vide apud Pausaniam is φ). Solon equidem apud Lucianum sis ): In P thiis, mala L. foma Deo sacra victoribus proposita osse tradit, in quibus tamen Iohannes Boisus i3s ),& qui hunc sequitur Eram. Schwidim i36), per μῆλα intelligit Delphicam laurum, quae maximis baccis pomorum instar atque e viridi rubentibus fuisse docet. Pasichalim vero illa per fructum palmae sive mala enata epalma interpretatur I37 ). Irim author Loc. cit. ex his Pinda- i38 ) verbis : Iόρων δε α τηλαυγεσιν ἀνεδησεν 'Oρτυγιανςεφάνοις, h. e. Hiero in ea vincens lare olen entibus redimivit Ort g a seu evincere conatur,& Pythicam Coronam e fron

dea factam esse auream; Cui quoque asp) adstipulatur, quando scribit: Varias autem in ipso agone Pythio, Et variis ςemporibus f si non etiam iisdem Coronas fiasse victoribus conces-

φ) Viri Pausinias Lib. II. cap. 3. Pindarus in Pythionicis. Plutarchus Θmp. VIII. Natalis Comes Loc. cit. e . a Erissem. Schmidius in Prolog. ad Pindari Pythion. Pasichalius Lib. VI. cap. . Faber in Ago

130쪽

las, ex auro, pomis, est io, e Grammaticorum Commex artis peris cpitur. Cui tamen opinioni Er. Scbmi ira lino ex eo fundamento contradicit, quod τὸ τ λασγεσιν hoc loco, non splendo. rem aut fulgorem auri , verum adeptae hujus coronae celebritatem denotet, quae per totam Graeciam usque in Siciliam praeconum laudibus peragrabat. Interim quicquid hujus sit, illud tamen extra controversiam est positum, magnam apud veteres Graecos hujus quoque Coronae fuisse existimationem. Unde apud Plutarchum iqi legimus, Desoniis numenpraedixiss, civitatem opus habere gentoribus, quo Teletium puerum , qui Olbicam Coronam meruisset, eo bonore fraudassent. Formam vero I Habitudinem hujus Coronae quod con- cernit, de ea nihil habeo quod hic adducam, idque ex eapo tissimum ratione, quod nulla plane hujus Coronamenti vesti. gia, in Nummis Antiquae Graeciae a me sint inventa, licet diligentissisne apud Golatum, miliantium, aliosque rei Nummariae Commentatores, requisita. Pythicam celebritatem & Coronam sequitur NEMEA, quam ii merebant, qui in certamine sive ludo Nemeo, m. quo Graeciae juvenes Curru, cui quatuor equi juncti

erant, decertabant, Victores eVasissent I 1 . Fuit autem haec Corona aeque ut aliorum ludorum celebrium, ex materia vilioris conditionis, ne scilicet lucri caussa, sed ob virtutis decus certas e viderentiar. Et quidem initio ex olea, usque ad bella Medica tempore Xerxis & ArtaXerxis : ubi apio victores coronari coeptum est, eoque visidi, in memoriam Opheltae, qui super

i o in In notis ad jam est. Pindari locum. I O De his qua siero a numinibus puniuntur Tom. II. pag. yyy. A. Cons. Paschalius L ib. VI. cap. sin si a ) Viri Pausanias in Eliac. H. f. Lib. VI. Pindarus in Nemeon. LusianuF L 'c. cit. Strabo Lib. VIII. pag. 2 8. Natalis Comes Loc. it. cap. 3. Faker Loc. cit. Lib. II. cap. 23. Schmidius in Prole Om. ad Pindari Neme n.

SEARCH

MENU NAVIGATION