Commentatio historica de coronis : tam antiquis, quam modernis iisque regiis : speciatim de origine et fatis sacrae, angelicae et apostolicae regni Hungariae coronae : cum figuris aeneis, indice que ac allegatis necessariis

발행: 1712년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

nabatur Io). autem illa Honoris Corona, quae Thrasi uis pro maximis in patriam meritis data est, facta e duabus virgulis oleaginis , qua is contentus, neque amplius requisiVit, neque quemquam honore se antecessisse existimavit, cujus rei tellem provoco Cornelium Νepotem II9. Parili ratione in classem coronarum quae cultus &reverentiae caussa offeruntur, referri merentur, duae istae maximi pretii corona, quas Ludovicus XIII. Gailiarum Rex Christianiinmus,Anno superioris Sec. XXXIX. una cum angelo ex solido auro, brachiis puerulum aureum complectente, in recognitionem foecunditatis restauratae, ad aedem Lauretanam, B. Virgini Maria

consecrandas misit, quibus imaginis Jesuli & S. Mariae capita cingerentur ; Illi sequentia inscripta fuere: Sceptra dedit ciristus mihi, Christo reddo Coronam, triplici vero huic quae hodienum adhuc simulachri caput exornat, industria

cardinalis Ricbelli concinnata verba: Tu caput ante meum cinxisti , virgo , Corona

Nunc Caput ecce tuum, uosra Corona tegit.

Angeli vero statuae, haec inserta legebantur: LEANicm XIII. Gast a Rex Navarrae, post annorum XXIL serius nuptias.siui Regni Dedicationem , tanto regno Virgini Matri celebratam susce. pto , tanti domi Auctricem eandem virginem hoc munusculo agno. sit,'in Lauretano ejm Augustati , Nuntio Paulo Freari de Chanielis adorans veneratur ux Talis quoque illa aurea magni ponderis corona, quam ex singulari devotionis erga virginem Mariam

io9 Corneliin Nepos in θω pua cap. VI. g. g. piae Bosi iti in NoIis ad h l. Cons. Plutarchin in Alcibiade Tom. I.pag. ro'. D quislan pliciter dicit et ες εφάνουν. DO In Vita ejus cap. I V 3. 3 Plura Coronarum hono is 2 gratulationis exempla via. .Lipilam de Magnit. Rom Lib II. c. q. ir) vid. Jac. le Bleu in Sceptrographia Salon onica 3. IJ.Victor

92쪽

Mariam studio, praeclarae memoriae Comes Alexander Mortia, ad perpetuum suae erga Virginem observantiae monumentum, Vaticanae Basilicae Canonicis, quos sibi ex testamento haeredes nuncupaVit, legato prae caeteris caute injunxit, ut ea sacram aliis quam b. Virginis imaginem ex his, quae miraculis qκondam illustriores redditae vel in Urbe Roma vel ubivis locorum claruerunt, quotannis solenni ritu exornarent cir9. Nec dubito, annon in classem Coronarum Honoris illud

quoque coronamentum ex myrto compactum, referre queas,

quod auspiciis Mngsmarc ia inedunburgensis Abbatia Antisti-ia, Zarovamzio quincorum Regnorum Haredi, per decem & duas virgines singulari studio ad hoc munus electas, offerebatur, cum Anno superiori d. 2O. Iulii, coenobium illud una cum aliis quibusdam personis illustribus inviseret, suaque praesentia dignaretur. Constare nobis & de intentione offerentium, & de materia hujus coronamenti potest ex allocutione cis) ad Principem habita, cujus huc transcribere partem o

93쪽

So uide dissu ir Hr dena birrhen. ante jetat reichen Dem aucb die vohnen silist an Zier und Anmuth γγercsen. Caeterum his quas speciali significatu, Coronas Honoris diximus, e Di ametro oppositae sunt Corona Infamia f. Ignowmia. Licet enim Corona ut plurimum sit index honoris , reperimus tamen, adhibitam quoque subinde fuisse ad designandam rem, quae plena est dedecoris & infamiae. Unde hoc quicquid est Coronamenti, non tam Coronas, quam notas infamia signominiae, vitiorumque Applicium, merito dixeris. Talis erat illa in Legibus csa naeae siq9, qua illi qui calumniae dolique mali convicti essent, per urbem circumvectebantur, & quidem Myricea coronati corona, ut omnibus innotesceret, quam essent singulari improbitate insignes. Talis illa apud Cretenses lanea , qua Gortinae adulterum deprehensum, ad magistratus perductum, criminisque cona ictum lana coronatum fuisse AElianus is memoriae reliquit. Quo respe- L. Te Propertium I6 conjicio, quando virum funestum lana redimitum introducit, dicens: Et frigis inventa per busta jacentia 'Anna Cinctaque funesto lanea vitta viro. Simili ratione in hanc Coronarum classem referri possunt urtiiseeae illae, vetulis a Talmia dicis dicatae, de qua re videatur Buxtorsus Ir . Nec non illa papyracea, quam Judaeos in derisionem Agrippae, Carabae cujusdam insani capiti imposuisse ἀνῖἰ

94쪽

pro Diademate, resert 18). Eodem eXemplo Tertulanaia i 9 pugilem Cleomachum inter fullones Novianos, ignominia Corona coronandum esse ait. De

hoc genere illa quoque fuit, quae , Concilii Comstantiensis decreto ad rogum damnato, ex stapyro facta&adspeciem pyramidis, cubitali ferme longitudine fastigiata, ludibrii titulo imposita est, in qua tres horrendi Caco dari Ones erant depicti, cum ista imputati criminis inscriptione: ISTE EST HAERESIARCHA ro . Imprimis vero hoc loco tanquam

propria sede commemorandae veniunt, illae maximi dedecoris Coronae, quibus evincti quandoque illi fuere, qui excdssa omni quam legitimis suis Regibus debebant, fide S: obsequio,

rebellantibus auctores ducesque sese praebuerunt. Talis erat ilista ferrea, igneque candenti resplendens , qua Georgim Me eo, rusticorum ficulorum in Transilvania rebellium Dux, capita suo imposita, ad mortem usque excruciatus est, in quo misera hominis diro, enormi & nunquam hactenus vel viso vel audito supplicio recensendo prolixus est: Nicola in Iphvans s ri) Rerum Hungaricarum scriptor prudens & cordatus, deq; patriasiua& toga & fago optime meritus. Talis illa cuprM, quae seditio ianis in Suecia A. 1138. exortae auctori, Nicotio Dachio imposita est, postquam in quatuor partes dis sectus rotis esset affixus 117. Talis quoque illa ferrea candens, quam Henricus VI. Imperator, rebellium in Sicilia Regi, clavi eulis in capite affigi j Dissit 23 . Nescio annon & huc referas sequentia Alberti Abbasis

95쪽

Episco M. Hic dissensum habuit cum Romanis, quia conati Ane destruere omidum Tusci, num. Romani enim XXVI. Tinculanorum millies caecarunt, s capitibu/ eorum Coronis de pergam nis impositis, singulis si mula Cardinanum nomina cum opprofricti cripserunt, quilibet manum alterius tenebat, quipraeibat unum oculum habebat, ut reliquos duceret , in cujuu Corona sicriptum erat:

LVCIVS NEQUAM SIMONIACVS, s aha blasphemiae.

Atque haec sunt, quae de Coronis Honoris, earumque opinposito Infamiae scilicet & ignominiae notis atque characi eribus, dicere habui. Nunc ubi in Coronarum linea ulterius pergere sustineo, vellicari meum animum, ut pedem hic paulisper figam , deque instrumentis acerbissimae passionis Dominicar,ut cogitem, admoneri me; interius persenti sto. Constat enim ex testimonio Evangelicae Historiae inter alia instrumenta, quae in ipsa Passionis Christi actione, ex carnificum ac tortorum suppellectile depromebantur, unum quoque fuisse, undique aculeatum, undique hirsutum sentibus ac spinis, quibus confixum est Caput Salvatoris Sacrosanctum, in eum scilicet finem, ut membrorum doloribus, capitis quoque accederent acerbitates ; Hoc

vero uno Sacrorum Scriptorum ore h. e. Corona vinea, dicitur, ut videre est apud υ. Marcum XV, IT. Ioannem XIX, a.

Cum igitur in humanis nihil praeclarius, nec quicquam ad suturam beatitudinem felicius, quam crebra de salutifera Servatoris Iesu Passione suscepta cogitatio, omnem operam& studium male locasse, imo perdidisse penitus mihi videro, si inter alia quae usque huc perlustro Coronarum genera, san el: ssimae ac Venerandae Christi Coronae nullam haheam ratio- .nem. Idcirco non possiim non, quin convenienti hoc loco, at qualem hujus Coronae considerationem suscipiam atque illam Κ 1 quam a ) A M.ti .pag, ι=7.

96쪽

quam dulat Timo Salvatori meo pietatem ac Venerationem debeo, humillimo pectore devotique cordis affectu, publice probem atque demonstrem. Ante vero quam ipsam rem aggredior, exponendum mihi e C. se video, quo jure & ratione adducius,Coronam Christi spineam in Classem Coronarum infamiae retulerim ; Id quod constare nobis liquido potest ex intentione & fine, quo haec ipsa a cruciariis Christo est imposita, is vero erat contemtus, is si oludibrium. Posteaquam enim Salvator innocentissimus ex Pilati judicio traditus fuisset ut crucifigeretur, milites Praesidis eum

exuebant, chlamydemque coccineam illi circumponebant,tandem & Coronam ex spinis super caput ipsius figebant, in eum scilicet finem, ut affectatos honores Regios, impium hoc hominum genus hac ratione salse, imo detestandum in moci na, apsi tanquam falso Regi, eX probrarent, chlamys enim, Co Ona& sceptrum non solum olim, pro insignibus & characteribus regni habita fuere as), verum hodie etiam praecipuumi in iis

Occupant locum. Qualem Vero Regem impia illa manus Christum agnoscebat, tali etiam Corona illi Us caput circum cingebat. Misellum autem & regio nomine indignum quandoquidem eum judicabat, idcirco & Coronam quae pla na erat dedecoris ei imponebat. Hinc Tertullianais s 16 ): Certe, in quit, in

Corona tartsti praeter Aguram, contumelia tn yromtu es ,ra tu ituri s d c coratio , his implexa su sta . tunc Domrni tempora raedave ut fν lancinaverunt. de num Pa noρ litanin Gracus, Iohannis Paraphrasta , hanc Coronam νεμμια νόθον h. e. coronam spuriam vocat Haec de ratione

tractationis, nunc ad rem.

Vid. Petriu Grehorius de Republica Lib. VI. cap. 2 o. Lib. VII. cap. r. Hid. Rappolii Di . de Insignibus PGncmatuN c. P. a s

a 6 De Corona Milit. Cap. XIV. Ο In ParaThras c p. XIX.

97쪽

Et primo quidem quantum ad mareriam Coronae Christi attinet, eam ἁ κανθων h. e. ex Pinis contextam fuisse, ipsas acraescripturae pagina locis citatis apertissime testatur. Ex quo vero spinae ordine depromtae fuerint, neque ex statuis aut picturis crucium divinaveris spictoribus enim quid non licet λ , neque ex Interpretibus certo concludere poteris, inter eos enim tanta opinionum dis sensus, ut cui tuto subscribas, non immerito ambigere possis. Sunt qui ex Rubo, quem Graeci βιζον vocant, contextam volunt hanc Coronam, in quibus est Clemens Alexandrinus

17 , ut conferat cum illo in quo apparuit Moysi 289, mysterium aliquod, ex utriusque comparatione observans. Verum

enim vero cum dicente Casubono 19) adeo multae sint rubo. rum species, inanis atque inutilis labor foret, quaerere, qua nam species ad Coronam hanc fuerit adhibita. Cui tamen sententiae Hariso in sῖ ex eo fundamento contradicit, quod duas tantum ruborum species Dioscorides 31 recenseat: Rubum avulgaris notitiae , & Rubia in Idaum. Hunc nemo dixerit, quia spinas vel nullas habet, vel minores, ut communi ore eum de

Illum facile admittas , quia duris , minacibus, & asperis spinis apud Dodonaeum 3s communitur. Alii Rhamnum in Corona Christi rubo substituunt,& quidem majori, ut Larfolino 36) Videtur, Veri specie, tum quia rhamni frequentes, rubi vero nulli in Sancta terra hodie peregrinantibus obvii ; tum quia milites cruciarii ejusmodi spinae genus potius eligere voluerint, quod magis pungeret, eoque

98쪽

graviores eXcitaret dolores, ut est rhamnus. De quo plinitu 37 ita scribit: Inter genera ruborum rhamnus anediatur a Gra. eis candidior s fructicosior o is floret , raMos Jargens rectis aculeis, non ut ceteri aduncis , foliis majoribuου, Ita & Hierony-χnu. R. Rhamnu. , incli iit, spinosis frutex, s arbusi uia stutibus uncinisque contexta, quae teneat quicquid attigerit F reten- tuM apulueret, vulneratorum sanguine delectatur. Unde Italis ad huc praesertim circa Maceratam & Pisaurum, notante id Bezonio ι99J Spina Sancta vocatur. Licet vulgus Italicus rhamnum spinam saniam non ideo dicat, quod Christus eo fuerit coronatus, sed ob vim amuleti contra veneficia, quae teste D incorari a G), ei in escte creditur ; Unde & valvis ac fenestris eam imponere, iridios admodum frequens fuit i). Qinimvero sint, quae & huic sententiae reponi possunt, ea simpliciter non est admittenda. Interim in ea fuisse, invenimus Hieronymum

Varia interim rhamni genera delineata, videat cui placet apud clusium Lib. I. H st. rar.ρlant. stag. rust. heq. Rursus alii binam tali ais ad Coronam Christi eligi mi,quae Diosioridi s) est herba aculeata, atque sic inter carduorum geneia. Cujus sententiae ante signanus Marcesius Empiricus qui sub Tu eodosio juniori scripsit j46 : Uerba ejus haec sunt: fler-b taris , id est pina asa , qua Chrsus coronatin es, qua venie

99쪽

peius uvam habet , lienem leviter in eodem loco perfricata Ianabit. De qua sententia Bar fosinuι 47 judicat, eam veritati non adeo adversari, quod Marcellus eam exscripserit e Scribonio Largo Medico tempore Claudii vel Tiberii florente, quo vivo fama de morte Christi apud Romanos fuit recens. Cui tamen opinioni obstare videtur, quod spina alba inter felices habita fuerit arbores, utpote nuptiis dicata, juxta Plinium 48 , unde nec verisimile sit, illam ad funestissimum Christi supplicium adhiberi potuis.. Ad quae tamen Bartholixus 49 regerit: Confectam hanc Coronam fuisse e spina alba in contemtum Christi Regis, ut velut ad laetum inaugurationis festum, & ad suspiciendum feliciter regnum,hac fausti ominis arbore coronatus deduceretur t . Denique alii ex funes marino quem Graeci οξυσχοινον appellant, coronam illam fuisse compositam, tradunt, quales sunt S. Vincentius, Hugo Carrinalis , Nicolam Lyranm , Alphon-sius Salmero, Se ex recentioribus Toletus &D. Pererius , quibus se

strenue opposuerunt Baronibu O , faubonus si , Jac. Ianμ-nius sa), nec non Detrius nulla enim est junci species, in cujus descriptione vel Theophrasus, vel Dioscorides, vel P inius , vel alii probati Scriptores spinas commemorarent. Tis sum autem illum & acumen, in quod desinunt nonnullae junco. rum species, in sint se spinas vocaveris , cum unam tantum singuli habeant cuspidem, unde quam multis juncis opus fuisset,

ut cuspides caput Christi undique ambirent ). Hinc juncus

repugnat intentioni militum, quorum animus erat Salvatoris caput

sententiae ex recentioribus sitium alecit calculum Caspar Sagittarius

100쪽

caput Vulnerare, quo J junco marino essicere non potuerunt, o i licet acutum habeat cuspidem non tamen magnopere lae.

dit, cuspide ejus ex acuminato saltem folio emergente. Interim hanc de junco marino sententiam ex eo confirmare fundamento allaborat, quod coronam illam, quae cum crucifigendus esset Christus, ipsius capiti sanctissimo fuit imposita, ipse viderit, eamque non e dumis,vepribus aut paliuris, sed juncis marinis conteaetam deprehenderit, atque ne ab aliis falsitatis fieret reus, addit, quinquies Christum fuisse coronatum, atque sic quinque distinctas adfuisse coronas. Verum enim vero quo argumento illud Villamontius notum habuerit, vellem ut nos docuisset. Quare illud etiam ex eorum esse centu, qualia non pauca habentur apud hunc authorem, quae vel nullam vel exiguam merentur fidem jure meritoque

dixeris 36 . Accedit, quod Deirio in contrarium scribit 17 , b strasse se non semel magnam illam coronae partem, quae Parisiis in Sancto Sacello assereatur, vidisse se in Hispania,&iti Monasterio de Spina, & Lovanti, & alibi locorum Coronae spinas Varias, nullas tamen illarum quidquam cum junco habere commune, sed rhamnum omnes vel paliurum ostentare,&Parisiens ero qNidem iani ramo plures spinas in latere cohaerentes, a j linco P arino plane alienas, quod & Jaco um- 18 observ: me. - 19) testatur. Sed quam mereantur, tot Ecclesiarum depositum sirim , meum non est judica Me. sa a bonas certam desiderat testimonium 6 o). Id scio, v rbi sunt doctis mi Bartholini 6i)J tot ubivis locorum, quaelo )r i itinereia frehcuit, a sacrorum c o bas mo rari spinas, net ad Trojsnum incentum faciles ferent.

SEARCH

MENU NAVIGATION