Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

dacio locus esse non debet, vera esse nego , ac per omnia numina juro , qua de Templariorum impietate criminibusque o ante jactata , in nunc recitata sunt. Ordo enim ille sanctus , justus , ac orthodoxus est. Ego tamen extremo supplicio dignus , qui Pontifice , Regeque hortantibus , flagitia impia Iceleraque mentitus sum in Ordinem meum de uligione Chriseiana optimὰ meritum: Quod utinam, ὀ utinam factum non esseti sed quod unum Juperest, meis delictis , si venia loeus est , ignosci postulo , ultro que graviores etiam poenas deposeo oec. Id ita contigisse, sicut narrat Mariana, non

inficias eo, contendo ramen , ex ea praecedentis scelerum confessionis revocatione,qua Iacobus minia Summus Ordinis Magister, plurimique Templarii, antequam ignis supplicium perferrent, publice declararunt, se ipsos , & Ordinem criminum objectorum puros & insontes e sie, inferri non deber

consessiones criminum a Templariis factas , metu poenarum elicitas ac extortas fuisse . Nam primo,

etsi Magister ordinis , & alii nonnulli Templarii

prius editam scelerum consessionem revocaverint, nihilosecius multo plures Templarii in priori confessione semper sibi constantes perseverarunt. Se cundo, ipsa rei gestae series , ipsa Inquisitionum Acta ex Regio Chartulario deprompta, nec non clementis V. Pontificis Maximi Diplomata aperte demonstrant, maximam Templariorum partem sponte ac libere horrenda flagitia confessam fuisse, eorumque infamem notam universo ordini inussisse . Tertio, extant & vetera & recentia exempla haereticorum , & sceleratorum virorum, qui extrema supplicia subire maluerunt, quam suos erro-

rca vel scelera faterb quales suerunt Priscillianistae,

352쪽

ECCLESIASTICA. 339

quorum vulgare ac tritum erat effatum: jura , per-jura, secretum prodere noli, ut nihil in praesentia dicam de Circumcellionibus , de Ioanne Hus, Hiero umo Pragensi, & aliis Haereticis , qui ab Ecclesia convicti, & solemni judicio damnati, nunquam

suos errores ejurare voluerunt, & mortem irretortis Oculis aspexerunt, atque impavidis animis oppetierunt, quorum tamen in perferendo ignis supplicio constantia seu pervicacia illos insontes fuisse minime probat, sicut in confesso est apud Omnes Catholicos. Nihil ergo ex hac praecedentis scelerum confessionis revocatione facta a Magistro Ordinis , & aliis Templariis ; nihil etiam ex ipsorum in perserendo ignis supplicio constantia, seu potius pervicacia , extundi potest ad vindicandum hunc Templariorum ordinem a scelerum infamia, qua fuit aspersus, ac demum in Concilio Generali Viennensi omnino extinctus. obiter tamen advertere debes, hunc Templariorum ordianem non fuisse in Concilio Generali Viennensi a clemente V. damnatum & abolitum ex rigore juris, seu per modu sententig definitivae, quam summus Pontifex ferre non potuit, quia totus ordo Templariorum in jus vocatus & auditus non fuerat. Hi siquidem, qui hujus ordinis defensionem susceperant Parisiis coram Apostolicis Commissariis,procuratione legitima non erant instructi, & se Pr curatores initituere non posse absque praesentia dcconsensu Magistri ordinis responderunt, ut co stat ex fictis publica Notariorum manu exceptis ,& relatis a Petro Puteano in sua Historia Templariorum. Verum, quamvis clemens V. hunc Tem

353쪽

modum sententiae desinitivae, non damnaverit, illum tamen tot turpitudinum maculis infamem proscripsit, abolevit, & suppressit de plenitudine potestatis, di per viam provisionis seu Ordinationis Apostolicae , ut videre est in damnationis sententia a Clemente R sacro Viennensi approbante Concilio lata , quae incipit his verbis : Ad pro. dam, ubi haec legunturr Ordinis, seu Templariorum) statum , habitum, atque nomen , non sine cor dis amaritudine σ dolore, sacro approbante Concilio et non per modum di itiva sententia ; eum eam superhoe seeundam inquisitiones O Procesus , super his habitos , ferre non possemus de iuret sed per viam Promisionis , seu Ordinationis Apostolicae, irrefragabili in perpetuo valitura sustulimus sanctione, ipsum proh bitioni perpetua supponentes Oc. ex quibus verbis liquet, Templariorum ordinem iusta de causa damnatum & abrogatum esse, licet in jus vocatus& auditus non fuerit. D. Circa Abolitionem ordinis Templariorum factam in Concilio Generali Viennensi haeret adhuc animo scrupulus, quem mihi eximas velim. Legi in Scriptoribus superius a me laudatis , videlicet in Ioanne Villani, & Sancto Antonino, abolitionem Templariorum prosectam esse ex avariti sPhilippi Pulchri Galliarum Regis ad eorum bona

inhiantis. Sic enim scribit S. Antoninus III. Part. Chronicorum Titul.xxI. Cap. I. Parag. m. Creditur

tamen magis inductus Philippus Pulcher ad extorquendam pecuniam ab illis , seu Templariis, O bona

eorum, σ ex odio concepto eontra Magistrum Mansionis, quam ex gelo j initia . Quibus verbis aperte innuit S. Antoninus. Templarios fuisse insontes, eO

354쪽

ECCLESIASTICA. 3 4 I

rumque ordinem extinctum fuisse instigante ac promovente Philippo Pulchro , qui eorum bona quae maxima in Galliis erant , sibi vendicare , eaque quovis modo obtinere volebat . M. Promovit quidem Philippus Pulcher Rex Christianissimus Templariorum damnationem , &ordinis abolitionem non ut accusator , non ut deuuum

diator , vel partialis promotor, sed ut Dei Minister , Pugii Fidei Catholica , legis divina gelator, ad defensionem Ecclesia , ut constat ex Regis Protestatione , ipsius litteris ad Summum Pontificem Clementem U. inserta, quas ex Scriniis Regiis laudat Petrus Puteanus in Historia Templariorum. Puras etiam manus,animumque ab avaritiae labe immunem, eo

in negotio habuisse Philippum Pulchrum, diserte testatur Clemens V. in Diplomate , quod incipit, Regnans in Coelis, in quo Regem his verbis compellat et Deinia vero Tu , cui eadem fuerant facinora nun-riata , non po avaritia, cum de bonis Templariorum nihil tibi Oindicare .eι appropriare intendas .... sed fidei orthodoxa fervore , tuorum Progenitorum ves gia clara sequens, accensus, depramisi , quantum licitὸ potuisti, te informans , ad instruendum O inforo mandum nossversis, multas in magnas nobis infor mationes per tuos Nuntios O Litteras destinasti. Sed

Philippi Pulebri in promovenda Templariorum ordinis abolitione animum ab avaritiae sordibus alienum manifesto ostendit bona fides di diligentia, qua Rex ille Christianissimus votis ac mandatis Pontificis post extinctum illum ordinem e ve stigia obsecutus , Investituram hujusmodi bonorum Equitibus S. Ioannis Hierosolymitani concessit,

coique Loto,qua latc patet , Regno in possessionem

V a misit

355쪽

342 HISTORIA

misit omnium bonorum immobilium ad Templa- rios pertinentium , & ex mobilibus exiguam dumtaxat ac modicam summam , Clemente V. Pontifice Maximo ultro consentiente, sibi vendicavit, in jussam expensarum in hujus causae prosecutione a se

factarum compensationem, sicut constat ex Instruis mento, quod saepe laudatus Petrus Puteanus ex Regesto veteri Senatus consultorum Parisiensis Curiat transcripsit, illudque inseruit in Historia Templariorum. Scio, aliquot esse Scriptores Italos, videlicet Ioannem Villani, S. Antoninum, quos Iaudasti, ct insuper Trithemium Abbatem in Chronico Hir- . laugiensi, Paulum M ilium in lib. De Rebus Gestis Francorum in Philippo Pulchro,atque Papirium Massonum lib.uia Annalium, qui in Pollippum Pulchrum Galliarum Regem in causa Templariorum non satis aequi fuerunt, eumque avaritiae in promovenda Templariorum ordinis abolitione insimularunt. Sed illi Scriptores decepti sunt falsis rumoribus , qui per Italiam increbuerant, majorisque auctoritatis esse debent rerum in causa Templariorum gestarum Monumenta autographa, quae in Regiis

Seriniis integra etiamnum asservantur, necnon

Pontificia Diplomata ciementis V. & sententia Iata in Ordinem Templariorum in Concilio Generali Viennensi, quam privatorum quorundam Scriptorum narratio. Non desunt etiam Scriptores coaevi, quos inter censentur Continuator Guillelmi Nangit ad annum MCCC v I I I. & Bernardus Guidonis Lodovensis Episcopus ex ordine Fratrum Praedi- Catorum a1sumptus, in chronico umanorum Pont

, ficum, qui diserte testantur, abolitionem ordinis Tomplariorum profectam esse non ea avaritia Phi-

356쪽

lippi Pulebri Galliarum Regis , sed ex foetore , de

clamore criminum immanium , quibus tam ordo Templariorum , quam ordinis Profestores erant contaminati, quibus excitatus est Christianissimus ille Rex , ut omnes Templarios toto Regno capi .& in carcerem abjecta omni cunctatione conjici juberet , atque a Clemente V. Pontifice Maximo postularet extinctionem illius Ordinis, ad quem deintendum satis erat fama seu infamia publica tam foedorum N immanium criminum , quam nulla purgatione abstergere poterant Ordinis capita, dc membra; Infamia si quidem publica, habet lacum accusatoris , ut docet S. Thomas secundae secundae Quae ih. Lxv II. Art. m. in Responsione ad secundum sibi objectum argumentum . His itaque falsis rumoribus adversus Philippum Pulchrum Galliarum Regem , quibus decepti fuere nonnulli Scriptores Itali, nulla fides haberi debet, sicut nec ut Iam prorsus fidem merentur quidam alii Scriptore S , qui narrant, . Clementem V. Pontificem Maximum , & Philippum Pulchrum Galliarum Regem a yacobo Mola , magno Ordinis Templariorum Magistro , paulo antequam vivus Parisiis combureretur , ad Divinum Tribunal vocatos , dicta die obiisse. Haec quippe narratio fabulis accensenda est , cum nihil simile ab antiquis Scriptoribus memoriae proditum sit, non a Guillelmi Nauti continuatore, non a Ioanne Villani, S. Antonino, Πι- themis , Paulo . Emilio, & aliis ; etsi quidam ill rum , ut mox Observavimus , calumnias in Phili pum Pulcisum Galliarum Regem falsis rumoribus vulgatas in sua Chronica absque examine retulerint . Sed satis hactenus dictum sit de Templario- Υ - tum

357쪽

rum damnatione ,eorumque ordinis abolitione deis creta in Concilio Oecumenico Viennensi. D. Recense nunc, juxta ordinem suum , omnia , quae gesta ac definita fuerunt in Concilio Generali Viennensi l M. Concilium Oecumenicum Viennense tribus Sessionibus fuit absolutum. In priore, quae habita est die xvi. mensis Octobris in Ecclesia Metropolitana Sancto Mauritio sacra, Clemens V. Pontifex Maximus , celebrationis Concilii causas exposuit; postea de Templariorum causa , de substidio Terrae Sanctae, de Clericorum reformatione varii Tractatus, ac multae deliberationes habitae sunt. In altera Sessione, quae tertia die Aprilis anni trecentesimi duodecimi ineuntis habita est , praesente Philippo Pulcbro Galliarum Rege , qui circa Quadragesimam , cum filiis & fratribus , multorumquo

Praelatorum ac Procerum comitatu advenerat,disecussis diuturno examine, qui in Templariorum causa conscripti fuerant, procellibus, Sacro approbante Concilio , promulgata est sententia, qua plane extinctus est Templariorum ordo , eorumque

hona Equitibus Sancti Ioannis Hierosolymitani adjudicata fuere. Tertia & postrema Sessio habita est pridie Nonas Maji, & in ea promulgata fuit

Clementina prima De Summa Trinitate , & de Fide Catholica , ubi damnantur tres Petri Ioannis Oli. erroreS, primus, quo asserebat, Christi adhuc viventis latus lancea perfossum fuisse; alter, quo negabat, Animam rationalem esse formam corporis 4 Tertius, quo habitus Fidei & virtutum in Baptismo infundi inficiabatur. Contra primum erro

358쪽

emiFo,perforari lancea sustinuisse latus, ut inia formastetur Ecclesia coniux chriui . Contra secundum errorem definivit, ut si quisquam deinceps asserere, defendere seu tenere pertinaciter praesumpserix, quod Anima flationalis seu intellectiva non est forma eo ris humani per se σ essentialiter , tanquὰm bareticussit censendus. Contra tertium errorem sanxit,hanc opinionem, quae dicit tam parvulis, quam adultis conferri in Baptismo gratiam informantem oe virtutes , tanquam probabiliorem, in Dictis Sanctorum ac Doctorum modernorum Theologia magis consonam Erconcordem eligendam esse ac propugnandam . Beguardorum , & Beguinarum, nec non Fratricesiorum,

S Dulcinissarum , errores , de quibus diximus in superiori Colloquio , fuerunt itidem in hoc Concilio Generali Uiennensi damnati per Clementinam Ad nostrum, quae legitur inter Clementinas, titulo de Haereticis . Volunt aliqui cum S. Antonino editas pariter fuisse in eodem Concilio Viennenti Clementinam Ex gravi; De usura, qua haereseos damnati sunt, qui pertinaciter assererent, usurai non esse peccatum; item Clementinam Ne in agro , ne statu Monachorum; Clementinam quoque Dudum ἰ De Sepulturis ς & Clementinam Religiosi ; De Privilegiis, O excessibus Prioilegiatorum . Uerum istas Clementinas in hoc Concilio Generali nisi Publicatas non constat apud omnes . Habita est in hoc Concilio Viennensi deliberatio de subsidio Terrae Sanctae, ad quod serendum sese promptissimum exhibuit Philippus Pulcher Rex Christianissimus , qui promisit, se infra annum cum liberis, fratribus, ingentique Procerum ac Nobilium numero tranfretaturum ; Gallicani vero Praesules

Deci

359쪽

Decimas ad sexennium ad hoc sacrum perficiendum Opus concesserunt , quod a Summo Pontifice& Concilio approbatum est, sicut refert Guillelmi Nangit continuator . Sed deliberationes, consilia ,& promisia hoc de sancto negotio habita , executioni non fuerunt mandata , & in irritum ceciderunt . Denique , in Concilio Generali Viennensi, cum Philippus Pulcher Galliarum Rex vehementer

urgeret Clementem U. ut memoriam Bonifacii VEL damnaret, noluit Pontifex Maximus Regis voluntatem implere, sed invidiosissimum istud negotium hoc pacto composuit ac finivit. Memoriam Boni- facit VIII. vindicavit quidem , eumque Catholicum S legitimum fuisse Pontificem declaravit; famam tamen Philippi Pulchri Galliarum Regis integram esse voluit, editoque Decreto statuit, nullam Regi , ejusve filiis , aut haeredibus poenam , vel detrimentum aliquod inferri, aut ullam infamiae notam inuri posse ob gesta contra Bonifacium VIIL

sicut refert S.Antoninus m. Part. Chronic. Titul. x I. Cap. III.

D. Cum nullum aliud Concilium Generale, praeter Viennense, in Galliis, suerit Saeculo decimo

quarto celebratum, ad habendam plenam aliorum hujus Saeculi Conciliorum notitiam,breviter nunc,

quoad ejus fieri poterit,disserere debemus de Conciliis Nationalibus, seu Provincialibus, quae eodem Saeculo XI V.ad restaurandam Ecclesiae Disciplinam in Gallia, Hispania, Italia, Anglia , & Germania habita fuerunt. M. Primum Concilium Nationale, quod in

Galliis habitum est Saeculo decimo quarto, suit Concilium Compendiense, indictum ab Λrchiepist PO

360쪽

po Remensi Roberto de Courtens anno MCCCI. in eo septem edita sunt Capitula, quae spectant Disciplinam Ecclesiasticam & Clericorum immunitates, videlicet, excommunicati sunt Laici Iudices, qui mulctas pro Clericorum criminibus exigunt, eademque censura perculsi sunt Abbates, qui conspiraverint in suos Episcopos, seu contra iurisdictionem Episcopalem de mutua defensione foedus inter se iniverint. Fulminati pariter sunt Magistratus, qui non patiebantur, ut Laici in foro Ecclesiastico convenirentur : decretum etiam est,ut ubicumque a Iudice temporali caperetur Clericus , a Divinis cessaretur Ossiciis . Extant hujus Concilii Compendiensis septem Capitula tomo xi. Concit.

Part. a. pag. Iq72. Amaneus Auscitanus Episcopus Concilium Provinciale anno MCCcI II. celebravit

apud Nugarolium Armeniacorum id oppidum est in Dioecesi Ruscensi situm ad Garumnae fluvium in quo Decreta undeviginti edita sunt contra Clericos peregrinos, qui,absque suorum Episcoporum

commendat itiis litteris sacra facientes, excommunicantur; contra Iudices temporales,qui sese causis Ecclesiae admiscentes eidem censurae subjiciuntur; contra periuros, qui denunciantur excommunicati, intestabiles & infames; contra decimarum de tentores, concubinarios, usurarios s adulteros manifestos &c. qui omnes excommunicatione feriuntur . Extant istius Concilii Nugaroliensis undeviginti Decreta Disciplinam Ecclesiasticam spectan

Concilium Compendiense ubertus de Courtens Archiepiscopus Remensis coegit anno MCCCIv. in

quo decretum est, illos ipso facto esse excommuni

SEARCH

MENU NAVIGATION