장음표시 사용
341쪽
nus Episcopus , in Hungaria, Polonia , DaImatia, Croatia, Rama, Servia , Lodomeria, Gallicia , Cumania, Sedis Apostolicae Legatus, in Castro Budensi, vesprimi ensiis Dioecesis, anno millesimo
ducente limo septuagesimo nono celebravit, in quo LxIx. Canones conditi sunt de Disciplina Ecclesiastica, praesertim de habitu , vita, & honestate Praelatorum , omniumque Clericorum; de Episcopis ex Religiosis Ordinibus assumptis , vel deinceps astu mendis , quibus praecipitur , ut sui ordinis habitum deferant, alioqui Ecclesiae ingressu &Pontificalium executione prohibeantur ; de Divino ossicio cum diurno, tum nocturno, quod distincte & devote a Sacerdotibus recitari jubetur
de Ecclesiastica iurisdictione; de publicis Concu-hinariis , qui ab Ecclesiae ingressu arceri debent , nec non etiam illi, qui domos suas vel postessione Spublicis meretricibus , adulteris , incestuosis , aut aliis infamibus personis locant, vendunt, vel do nant. De his, & aliis non minoris momenti Ecclesiae negotiis extant hujus Concilii Budensis Ca-
non es sexaginta novem Tomox I. Conciliorum Part. I. pag. IOTῖ. Quod spectat Concilia Nationalia, seu Provincialia , quae Saeculo decimo tertio ad sancte dam Ecclesiae Disciplinam in Italia fuerunt celebrata, cum pauca sint, his levi digito defungemur. Bonifatius Archiepiscopus Ravennas anno millesimo ducentesimo octogesimo sexto concilium inia, sua Metropoli celebravit, in quo novem ad restaurandam Ecclesiae Disciplinam condita sunt Decreta de joculatoribus O histrionibus non recipiendis; de Indulgentiis, quas Episcopis, Abbatibus , Archidia conise
342쪽
eonis, Praepositis , in aliis, qui alunt aut vestiunt Pauperes, concedit praedicta Synodus Ravennatenis sis ς De Decimis , σ de excommunicatione in illos ferenda , qui eas persol*ere contemnunt; de Casibus, qui inchiepiscopo in Ovennate Provincia reservantur ; de abrogandis penitus abolendis Statutis, qu.elibertati O' consuetudini Ecclesia sunt contraria, de de aliis rebus Ecclesiasticis, quae legi possunt in novem hujus Concilii Ravennatensis Decretis insertis Tomox I. Conciliorum Part. H. pag. I 238. Otto Archiepiscopus Mediolanensis duo in sua Metropoli celebravit Concilia, quorum primum habitum est anno MCCLxxxv II. &ineo decem pro Disciplina Ecclesiastica statuta sunt Capitula , quae
summatim recenset noster B Eovius ad annuntiis MCCLxxxv II. & habentur Tomox I. Conciliorum Part. II. pag. 133 I. Alterum Concilium
Mediolanense convocavit idem Otto , Archiepiscopus Mediolanensis, anno millesimo ducentesimo nonagesimo primo , in quo post multa ad restau randam Ecclesiae Disciplinam constituta , suppetiae
ad Terram Sanctam recuperandam decretae sutar, ut videre est apud mox laudatum Baovium ad annum MCCxCI. Num.xI. Sed de Conciliis tam Generalibus , quam Nationalibus , quae Saeculo XIII. variis in locis habita sueruntaatis hactenus dictum sit. Nec enim in hoc amplissimo tractando argu mento diutius versari possumus,cum nobis in hocce Colloquio adhuc disserendum incumbat de Conciliis cum Oecumenicis , tum Nationalibus seu Provincialibus, quae Saeculo decimo quarto cet
343쪽
D. Fueruntne decimo quarto EeeIesiae nee Io celebrata plura Concilia Generalia ἐM. Unicum dumtaxat Saeculo decimo quarto celebratum est Concilium Generale. ennens videlicet in Galliis, quod inter Concilia Pecumenica decimum quintum censetur , fuitque indictum anno MCcCvI I. a Clemente V. Pontifice Maximo ob quatuor potissimum causas : primo,ob causam Templariorum , quorum ordo, antehac Sanctissimus , publica tum temporis gravissimorun criminum infamia laborabat. Secundo, ob causam Fidei variis erroribus lacessitae; Fratruelli nimirum , Dulcinistae , Beguardi O Beguina , quibus omnibus, ut in superiori Colloquio ostendimus , praeiverat Frater Petrus 'oannes Olivi ex ordino Minorum,varios errores sparserunt, ad quos cominpescendos praesentissimo remedio Opus erat. Teristio , ob subsidium Terrae Sanctae . Quarto denique, ob restaurationem collapsae Ecclesiasticae Disciplinae; quae, ut facilius in integrum restitui posset,
Archiepiscopis & Episcopis singulis jussit Summus
Fontifex clemens V. ut per se vel per alios viros prudentes , Deum timentes, & habentes prae oculis, omnia, quae correctionis & reformationis limam exposcerent, subtiliter inquirerent, fidelite e conscriberent, & ad Concilii notitiam perferrent. Huic Summi Pontificis praecepto prae caeteris aliis morem gessit, illudque executus est Guillelmus Duorandus Mimatensis Episcopus, doctrina & pietate conspicuus, qui egregium edidit Tractatum in. scriptum: De modo Generalis concilii celebrandi. Haequatuor causae convocandi Concilium Generale Viennense, reseruntur in Constitutiooibus, quae
344쪽
clementina vulgo dicuntur, de in convocationis Oi-Plomate , quod incipit: Mgnans in Coelis oec. D. Concilium Generale Viennense fuitne
celebratum eodem anno , quis a Clemente V. Ponti
fice Maximo indictum est, seu anno millesimo tre- Centesimo septimo lM. Concilii Oecumenici Viennensis , quod anno MCcCUI I. a Clemente V. iudicium est, ad quadrieno tum procrastinata fuit celebratio. Quo factum eit, ut illud talii in fuerit apertum Kalendis Octobris anni ni illesimi trecente sint undecimi.
Locus, in quo habitum est istud Concilium , fuit Vienna Allobrogun, Archiepiscopalis Sedes ad
Rhodanum in Galliis sita. Praefuit Summus Po tifex Clemens V. 'dfuere , praeter Cardinales, Patriarchae Alexandrinus , di Antiochenus Latini ritus , centum S quatuordeclin Episcopi sicut testa tur Guillelmi Maneti Continuator trecentos tamen
Antistites huic Concilio Viennensi interfuisse scribunt goannes Villanius & S.Autouinus Inseriorum
Praelatorum ingens erat numerus, di Principum Oratores . Poli septem circiter menses absolutumeli illud Concilium , non vero post biennium, ut Per errorem Obrepsit Tritbemio Abbati. D. Templariorum ordinis originem , Auctorem , finem , & Oificium , ad quod in Ecclesia excercendum fuit ille Ordo institutus , memini, ic jam exposuiste in Colloquio sexto in Hilioriam saeculi undecimi. Αt,cum ille Templariorum ordo, ibidem observa iii, fuerit proscriptus , supprcitu s ac penitus extinctus in Concilio Generali Viennensi, debes nunc explicare causam,ob quam istud Concilium aboleverit hu Ordinem,qui,ut . teli an tur
345쪽
tut Historici Scriptores, quos nuperrime legI, erat in se laudabilis , bonus, Ecclesiae utilis, & cui ex officio incumbebat Christianae ditionis fines in
oriente tueri, latrocinia, & incursiones Infidelium Christianos Terram Sanctam pietatis ergo perlustrantes infestantium armis inhibere . M. Templariorum,seu Equitum militiae Templi ordinem multos annos fama percelebrem floruisse Ecclesiae egregiam navasse operam, nemo
diffiteri potest . Αst, quod maxime dolendum est, Templarii illi Equites progressu temporis immensis opibus aucti, moribusque in deteriora mutatis, eo tande m nequitiae prolapsi sunt, ut sui officii penitus immemores, occulta cum Saracenis & Turcis scedera & conspirationes contra Christianos inirent, seque omni genere impietatis, & nefandae libidinis flagitiis contaminarent. Inter horrendas crimina, quorum Templarii fuerunt insimulati, haec praecipua habentur et Primo, quod compellerent eos , qui huic ordini nomen dabant, ut sum Christum abnegarent, & ter conspuerent ImZginem Crucifixi. Secundo, quωd eos cogerent, ut libarent in partibus pudendis oscula. Tertio, quod Magister ordinis, & Praeceptores libertatem illis permitterent aversam & nefariam libidinem impune exercendi. Quarto , quod cranium quoddam deauratum , prolixaque barba adornatum ethnico ritu adorarent. Propter haec execranda scelera iure merito extinctus fuit in Concilio Generali Viennensi Templariorum ordo , quippe qui ab Ecclesia cum fuisset institutus , & approbatus ut bonum Christi odorem longe lateque diffunderet,ut exem
plum fidelium esset, ut Christianae sanctitatis for
346쪽
mam ac imassiem convertatione sita exhiberet , & sanctum tibi propontum ossicium magno cum fervore exercens inserviret Ecclesiae; ab eo tandem sanctissimo fine prorsus uegeneraverat, & generali infamia , Ob morum corruptelam & abominanda sagitia , aspersus, non solum Ecclesiae inutilis, sed perniciosus evaserat. D. Cum aliquos Scriptores, praesertim S.-toninum , & Ioannem Villani de causa Templario- ,rum disserentes nudiustertius legerim , sine , quaeso , ut nonnullas circa hanc Templariorum accusationem tibi proponam dissicultates , quae mihi, ut candide fatear , haud leves esse videntur. Non nego quidem, Templarios horum scelerum,quae mox retulisti, reos fuisse accusatos , sed S. Antoninus Iri. Part. Chronici. Titul. xxI. Cap. I. & Ioannes Villani Libro vin. Historia Italice scriptae Cap. xm. testantur, primos horumce criminum in Templa rios accusatores ac delatores fuisse duos ex eodem Ordine falsos Fratres, erga Ordinis moderatores male affectos, ac perditissimos viros , quorum unus erat Prior MontisFalconis in agro Tolosano ,
qui Parisii, a Templi Magistro ob haeresim & pessimos vitae mores perpetuo carceri fuerat addictus; Alter appellabatur Aosfusaxul Florentinus, qui itidem ob crimina in carcerem a Praetore Parisiensi fuerat conjectus. Hi duo proscripti ac sceletu viri , ut suae libertati consulerent & saluti, praedicta
sive vera, sive conficta, Templariorum facinora detulerunt ac propalarunt. Nemo autem non videt , hanc delationem nullum ad puniendas Templarios , & ad abolendum hunc ordinem , qui antea de Ecclesia tam bene meritus erat, locum haber
347쪽
here debuisse , utpote factam ab iniquis viris , &erga hujus ordinis moderatores pessime affectis , quos proinde ab accusatione & testimonio ferendo jura repellebant. M. Non ab illis duobus dumtaxat ganeoni-hus detecta sunt Templariorum flagitia, sed testium duorum millium depositione probata, nec damnati fuerunt Templarii nisi post factas tum in Gallia a Clemente V. Pontifice Maximo , S a Phia lippo Pulchro Galliarum Rege , tum etiam in Ara gonia, in Anglia , S in Italia per Iudices hcclesi sicos, diligentes inquisitiones , quibus accestit innumerorum reorum,& precipuorum hujus ordinis Prosesiorum aperta & libera consessio , ut conitatex bene multis Instrumentis sive Actis Inquisitio num , quae laudat Cl. Petrus Puteanus in Historia damnationis Templariorum, quae hic referre &expendere nimis longum esset . Sufficiet obiter observare, Guillelmum de Parisiis, Fidei per Gallias Quaesitorem Generalem, ordinis Fratrum Praedicatorum, ad examen vocasse centum quadraginta Templarios ex Domo Templi Parisiensis, eosque , multis coram testibus integerrimis N probatissimae fidei, super illis facinoribus ordini objectis interrogatos , confessos una voce reos habuisse. Ain
diti sunt etiam inter caeteros Magnus Templi Magi iter Iacobus Mola Burgundus, Guido . Delphini Viennensis frater, & Hugo de Peraldo, qui eadem crimina confessi sunt. Quin, &ipis clementis V. Pontificis Maximi Cubicularius, qui ordinis Tem-Plariorum Eques erat, horumce criminum sese te- item Oculatum exhibuit , ut observat Mariana
Libro xv. Historia Hispanica Cap. xv. his verbis a in
348쪽
his ipsius Pontipeis cubicularius , qui undecimo alatis anno ad eum ordinem adiunctus , visa factaque referebat . His omnibus addi debent publica fama , quae remplariorum facinora ad Pontificis Clemenistis V. & Philippi Pulibri Galliarum Regis aures de tulit , necnon decretorium judicium contra Templatios poli maturum & diuturnum examen in Concilio Generali Viennensi latum . Quis enim
crιdat, ait Cabassutius in sua Notitia Ecclesiastica pag. 49o. contigisse , ut tanta & ex tot dissitis
Provinciis convocata Praesulum, Principum, Leg torum , atque insignium Doctorum multitudo ,
quorum haud exigua pars etiam Languina vel asilinnitate plerisque illius Ordinis militibus coniuncta erat, in tam immane flagitiuin conspiraverit, atque adeo in tanti momenti causa, in qua de potentissimi di saeculari nobilitate illustrissimi Ordianis Orbe universo propagati non modo abolitione, sed etiam atrocissima damnatione, supplicioque sagebatur ζ Unde merito concludit idem Scriptor, gravi censura dignam esse Trithemii, aliorumque nonnullorum temeritatem , qui Templarios assere re ausi sunt falsis criminibus Iacessitos circumventos , atque oppressos fuisse. D. Necdum in animum meum inducere ponsum, universum Templariorum ordinem participem ac conscium esse omnium scelerum, quorum fuit accusatus . Nam primo, adeo horrenda & n
fanda sunt scelera, quae huic ordini obiiciuntur , ut pene incredibile sit. Viros nobilitate illustres , professione Religiosos , & obsequio Ecclesiae mancipatos , deposito omni honoris , pudoris ac Reli
gionis sensu i sese illia fiagitiis per totum, qua late
349쪽
patet , orbem Christianum contaminare potuisse,
nemine inter illos reclamante,nemine tam nefanda R immania crimina execrante aut revelante . Prae
terea, quamvis juridice auditi & examinatiuuerint nonnulli Equites Templariorum Urdinis,nunquam tamen Ordoi totus fuit in jus vocatus di auditus; Immo Confessiones horrendorum criminum ab illis Templariis interrogatis di auditis factas, vel metu , vel tormentis , vel promissis fuiste extortas, ex eo maxime probari posse videtur,quod senimus
totius ordinis Magister Iacobus Mola , plurimique alii Templarii, qui Parinis flammis addicti sunt ,
editam ante criminum confessionem revocarunt,
ac se ipsos , ordinemque , criminum objectorum puros & insontes palam contestati sunt, mortemque intrepidi pro hujus veritatis defensione aspexerunt & subierunt. M. Cum detestanda illa crimina innumeris depositionibus testium, inquisitionibus ac inter- . rogationibus ubique locorum a legitimis Iudicibus Ecclesiasticis factis, atque ipsorum reorum conse Diionibus probata, comperta ac explorata fuerint ;flocci fieri debent omnes conjecturae , quae ad probandam Templariorum innocentiam adduci pos sunt. Facta quippe ex Actis, & Ruthenticis Instrumentis, non conjecturis & rationibus probantur . Fuerint licet Templarii Natalium splendore inclyti, profestione Religiosi, & Ecclesiae obsequiis dediti; postquam tamen a pio Instituti sui sine turpiter desciverunt, suaeque libidini frama impune laxarunt, in his sensim sine sensu obscuratum est aurum , mutatus est color optimus, dispersi sunt
lapidea Sanctuarii, ita ut de illis recte dici possit ,
350쪽
quod de Origene ajebat Hieronymus t ubi benἡ,nemo melius; ubi male nemo pejus ς ac Verd in eos quadrent haec communia Philosophorum Effata : Cor νώptio optimi pessima et & ex generosiori vino fit asperius acetum . Quod vero in tanta corruptione morum nullus in Templariorum ordine reclamaverit, nullus de his immanibus flagitiis apud Ecclesiam conquestus fuerit, id certe mirum tibi videri haud debet,cum ejusdem silentii suppetat exemptu,quod nostris temporibus contigit,in spuriis Mytticis, Miacbaelis de Molinos Discipulis , qui licet in sua Secta nefandas veterum Gnosticorum impudicitias omnes ad unum aemularentur, nullus tamen inter illos per non leve temporis spatium de his foeditatibus& abominationibus apud Ecclesiam conquestus
est , sed potius singuli data opera altissimo sibi imposito silentio sollicite studuerunt, ut non prodirent in publicum , si ve quia suis commodis, & illicitis voluptatibus affatim indulgere volebant, sive quia verebantur, ne suae Sectar monstra libidinum prodentes, suae famae jacturam facerent, & in si concitarent odium aliorum, quos eadem opera diffamassent. Eamdem silentii Templariorum in tanta Ordinis siti morum corruptione causam fuisse facile crediderim. Verum quidem est, plurimos Templarios, & in primis Iaeobum Mola, summum Ordinis Magistrum, paulo antequam vivi Parisiis comburerentur, revocasse, quam prius ediderant, scelerum confessionem , eumdemque ordinis M gistrum, cum ad supplicium raperetur, haec verba palam fecisse, quae ex probati fidei Authoribus refert Mariana libro xv. de Rebas Hispaniae capite decimo et Ego extremo vita tempore, cum in sili men, Tom.V. Y dacio
