장음표시 사용
371쪽
habita promulgatae fuerant, lucidius promuntur& explicantur, ut videre est apud eumdem Cardinalem de inuirrepag. 378. Denique . idius Archiepiscopus Toletanus duo Concilia Provincialia coegit, quorum primum in sua Metropoli celebravit anno MCCCxxx IX. & in eo quinque Decreta
condita sunt de illiteratis ad Clericatum non promovendis; de studio Theologiae & juris Canonici in Ecclesiis Cathedralibus insit tuendo; de executione Canonis r Omnis utriusque sexus pro Consesesione singulis annis facienda Sc. Extant haec quinque illius Concilii Toletani Decreta apud saeper citatum Cardinalem de Aguirre Tomo III. Concit.
Hispanie pag. 9. Alterum Concilium idem 4 Ldius Archiepiscopus Toletanus anno millesimo trecentesimo quadragesimo septimo celebravit, quod alii appellant Toletanum, sed a Cardinali de Aguirin re melius Complutense dicitur, cum apud Complutum fuerit congregatum. In eo praecipue actum est de vita, & honestate Clericorum; de abusuum correctione; de coercendis bonorum Ecclesiasticorum invasoribus, vel gravem injuriam personis Ecclesiastieis inserentibus &c. Quatuor Canones in hoc Concilio editos refert Cardinalis de Aguim re Tomo m. coneil. Hi pania pag. 6sq. Legi pose sunt etiam apud eumdem Cardinalem quidam alia Concilia Provincialia Saeculo decimo quarto in
Hispania celebrata, quae nos consulto praetermittimus , quia nihil in eis, quod singulari aliqua observatione dignum sit, ossendimus . D. Fueruntne in Italia Saeculo decimo quarto convocata plura Coucilia Nationalia, seu Pr
372쪽
M. Quatuor dumtaxat Concilia Nationalia. seu Provincialia, in Italia Saeculo decimo quarto Convocata, di a R ualdo Ravennate Archiepiscopo fuisse celebrata,memorant Scriptores; quorum primum ab Epi scopis Provinciae Ravennatis,Praeside Resualdo Archiepiscopo Ravenuate, in Metropoli habitum est anno millesimo trecentesimo septiis mo, illiusque meminit ubeus lib. vi. Historia I ais venn. Alterum Concilium Ravennense idem υγ- naidus Archiepiscopus indixit in sua Metropoli a no millesimo trecentesimo undecimo, in quo triginta duo Decreta edita iunt de Episcoporum defunctorum sole milibus exequiis, de incertis Reli- 'uiis , quae sub Altaribus recondi debent, de fidelium venerationi non exponi; de auditione Missae Parochialis Dominicis diebus ἔ de poenis, quae infligi debent his, qui blasphemant in Deum , Beatam Virginem & Sanctos, vel qui ceniuras Ecclesiasticas contemnunt, nec admoniti respiscere volunt; de eleemosynis, quae ab Episcopis, Capitulis,& Monasteriis, quorum sufficientes sunt redditus,
fieri debent &c. De his , & de aliis Disciplinae E
elesiasticae Capitulis extant Canones xxx I I. TO mo x I. Conciliorum Part. In pag. I 69. Tertium
Concilium idem Risnaldus Archiepiscopus Ravennas anno millesimo trecentesimo decimo quarto celebravit Metrata, quod Ravennatis Dioecestos Castrum est, & in eo ad promovendum divinum cultum, ad morum ressirmationem, ad stabiliendam Clericorum vitae puritatem, honestatem &modestiam in vestibus, ad bona Ecclesiastica contra invasores conservanda, de ad sancienda alia hu
373쪽
sunt decem Canones,qui extant Tomo x I. Concit. Part. II. pag. I 6I3. Quartum denique Concilium idem Ravenas Archipraesul Radinaldus an.MCCCXVII. Bononiae congregavit, in quo Constitutiones Ecclesiasticae in superioribus Conciliis editae, denuo fuerunt approbatae , ac viginti quatuor Decreta sancita sunt de custodia vacantium Ecelesiarum: de vita & honestate Clericorum: de certo numero
Canonicorum in Ecclesiis Cathedralibus statuendo : de Salariis Notariorum , & Sigilliserorum &c. Extant hujus Concilii viginti quatuor Decreta
D. Veniamus ad Concilia Nationalia, seu Provincialia, quae in Anglia Saeculo decimo quarto habita sunt, & ea compendiose describe, quae in his ad restaurandam Ecclesiae Disciplinam fuerundstatuta a
M. Henricus Spelinannus, qui omnia Concilia Provincialia, & Dioecesana Angliae, Scotiae, &Hiberniae in duobus Tomis Londini anno MDCLx Iv. typis excusis, studiose collegit ac digessit, de Conciliis Nationalibus, seu Provincialibus, quae Saeculo XIV. in Anglia fuere celebrata, disierit Tom. II. R pag. 638. usque ad pag. 66o. ex quo nos pauca hic des orabimus. Inter Concilia, quae Saeculo XIV. in Anglia ad sanciendam Ecclesiae Disciplinam fuerunt celebrata , primum est Londinense, quod an eno MC xx I. alterus Cantuariensis Archiepiscopus cum suis suffraganeis habuit, in quo ad regimen Ecclesiasticum melius ordinandum conditi sunt octo Canones de Testamentis; de Visitatione Archidiaconorum, de introductionibus, institutionibus, & provisionibus ad Ecclesiastica Benefi-
374쪽
cia; de Immunitatibus Clericorum &c. Acta &Canones illius Cocilii Londinensis habentur apud Spelmanuum Tom. a. pag. 688. Alterum Concilium Londinense Simon Mepham Archiepiscopus Cantua
riensis congregavit anno MCCCxxv III. in quo nomvem conditi sunt Canones decessandisa servilibus operibus in die Parasceves ς de celebrando Festo Conceptionis B. Maria Virginis; de immunitati-νbus Clericorum; de oblationibus & Decimis; de Testamentis; de publicandis Bannis matrimoniainlibus &e. Acta & Canones hujus Concilii Londinensis refert veta nus Tomo a. pag. q93. Idem Simon Mepham Archiepiscopus Cantuariensis Concilium in suis AEdibus Lambethanis circa annum MCCC xxx. celebravit, in quo decem Decreta edita sunt de Ornamentis & ossicio Altaris; de Confessionibus audiendis; de servando sigillo Confessionis ; de administrando aegrotis Sacramento Extre mae Uuctionis ; de elandestinis Matrimoniis; do praevio habendo examine eorum, qui ad Sacros Ordines sunt promovendi; de non alienandis Ecclesiarum bonis; de excommunicandis ter, audquater in anno SortiIegis, Maleficis, Periuris & I cendiariis &c. Λcta & decem Canones hujus Coia
cilii Lambe thensis legi possunt apud velmannum
Tomo a. pag. 497. Refert etiam Spemannus, eummdem Simonem Mepham, Archiepiicopum Cantuariensem, aliud Concilium Maghfeldense dictum , celebrasse anno MCCCxxx I I. in quo edita est Constitutio, quae Dies Festos, qui pio animi affectu per
totum annum Observari debent, enumerat, ut Vi de re est apud citatum Spelmannum Tom. δι pag. 3OO.
yoannes Straford, Archiepiscopus Cantuariensiis,
375쪽
tria Londini indixit Concilia. Primum habuit anno MCCCXLI.& in eo edita est unica utilissima Conostitutio ad compescendam avaritiam Clericorum , qui in Beneficia necdum vacantia se intrudere , &eadem per fas & nefas occupare moliebantur , ut legere est apud velmannum, qui hujus Concilii Londinensis Constitutionem inseruit Tomo a. pag. 3 6. Alterum Concilium Londini idem 'omnes straford Archiepiscopus Cantuariensis habuit anno MCCCXLII. in quo ea, quae pro bono Ecclesiae regimine in superioribus Conciliis jam statuta suerant, duodecim editis Canonibus renovata ac confirmata sunt , extantque apud Spelmannuntis Tom. a. pag. 37 a. Tertium Concilium Londini idem Archipraesul Ioannes Straford celebravit anno MCCCxLI II. in quo Disciplina Ecclesiastiea fi
mala est septemdecim Decretis de habitu & honestate Clericorum; de conditionibus servandis in dimissione Beneficiorum ; de Decimarum & oblationum fraudatoribus; de debitis intestatorum, solvendis, & de Testamentorum executione ; do Matrimoniis clandestinis . de excommunicandis his, qui jurisdictionem Ecclesiasticam impediunt ,& qui herbas, aut arbores , in Caemeteriis Ecclesiarum & Cappellarum crescentes, metunt, evellunt , dissipant, absque Rectorum arbitrio &c. Exineant hujus Concilii circa Ecclesiasticam Disciplinam septemdecim Decreta apud velmannum T m a. pag. 381 . Simon Cantuariensis Λrchiepist pus tria celebravit Concilia. Primum est Lambeis
thense II. in quo promulgata est Constitutio Synodalis, in qua praecipitur, ut Clerici capitalium acriminum convicti Episcopalibus carcenbus per potuo
376쪽
petuo mancipentur, ac tenui victu sustententur. Alterum, est Maghseldense II. in quo praefixi sunt dies Festi, qui per annum observari debent. Te tium , est Lambe thense III. in quo unica edita est Constitutio , in qua Presbyterorum stipendia praefiniuntur , iisque ex una Dioecesi In alteram absque litteris dimissoriis emigratio prohibetur. Acta re Statuta trium illorum Conciliorum inseruit Speia mannus Tomo I. pag. 397. 6o9. & 6 Io. Denique, Ioannes Thoresis Archiepiscopus Eboracensis anno MCCCLxv I I celebravit Concilium Eboracenis,& in eo decem publicavit Coastitutiones Ecclesi sticas contra immodestias & irreverentias,quae fiebant in Ecclesiis & Cremeteriis ; contra Nutrices Iarvulos suffocante S; contra eos, qui decimas non oluunt, vel qui alienant bona Ecclesiastica, vel clandestina contrahunt matrimonia &c. Decem istae Constitutiones Ecclesiasticae in hoc Concilio Eboracensi publicatae extant apud Spelmannuntia Tomo a. Concit Brittanniae. Haec sunt omni a
Concilia Nationalia, seu Provincialia, quae in Angi ia Saeculo XI v. ad restaurandam Ecclesiasticam Disciplinam habita sunt. Fuerunt quidem alia nonnulla Coneilia Provincialia sub finem Saeculi XIV. in Anglia ad proscribendos melo errores celebrata, sed quia Historiam Wietessianae Haereseos ad Colloquia nostra in Historiam Saeculi XV.
remisimus , opportunius etiam haec Anglicana Concilia adversus mclessianam haeresim habita
reseremus tu nostris Colloquiis in Historiam Saeculi XU. ubi de WicIessiana haeresi data opera diu
seremus . Hic tantum breviter observare debes ,
pacatam fuisse Λngliam, de praeclaris Religionis
377쪽
monumentis toto orbe illustratam , quamdiu ab illa Sanctissimorum Canonum norma non defle sit ; sed apud illam obsolescere coepisse antiquum illud, quo florebat, decus , cum primum vetustae Religionis integritatem novis opinionum commentis , doctrinarum divortiis, perpetuis de Mysteriorum nostrorum Sanctitate contentionibus, ac praecipiti sacris in rebus innovandi licentia adulterare coepit. Heul fortunata olim Britannia, nunc velut Insula fluctuans, turbis , tempestatibus ac naufragiis undique jactatur , tot abrepta ventis in diversa pellentibus , quot varias pugnantesque Se.ctas una nunc misere consectatur , quodque gravius est,ejus incolae,post: extinctam avitam Religionem,suos legitimos Reges Catholicos expulerunt, similesque evaserunt his hominibus, qui, cum sinta multis insessi, correptique impuris Spiritibus, raptantur ab iisdem, vexantur saevissime , suumque in se furorem acuentes, non membris , non capiti parcunt, neque possunt suo regi spiritu, dum a multis alienis & adventitiis agitantur.
D. Ut nihil plane desit notitiae, quam hactenus tradidisti, Conciliorum Nationalium, seu Provincialium, quae Saeculo XIV. in rem DisciplinqEcclesiasticae suerunt variis in locis celebrata , necesse est ut Concilia Provincialia, quae eodem Saeculo in Germania habita sunt, extremis, ut dicitur , digitis , attingas, & sic Colloquio nostro finem imponamuS.
M. Duo tantum Concilia Provincialia, quae sunt majoris momenti, Coloniense nimirum , &Saltaburgense , in Germania Saeculo XIV. celebrata referam, di ea, quae in his pro restauratione
378쪽
Ecclesiasticae Disciplinae sancita sunt, paucis ver bis complectar. Concilium Coloniense anno millesimo trecentesimo decimo habitum est ab Henrico Archiepiscopo Coloniensi, & in eo duodetriginta edita sunt Decreta contra eo S, qui manus violentas Clericis inferunt; contra Laicos, qui vectigalia, & quasvis exactiones Ecclesiis imponunt; contra Clericos Concubinarios & Sanctimonialium constupratores; contra Matrimonia clandestina . In novantur & confirmantur Decreta Engilberti, Coloniensis quondam Archiepiscopi, contra inva res & detentores rerum Ecclesiasticarum. Prete cipitur etiam , ut Statuta Sisidi , Coloniensis quondam Archiepiscopi, de vita, honestate Clericorum , Observentur & executioni mandentur, sicut & Conradi Archiepiscopi Coloniensis Statuta de reformatione Monachorum Benedictinoru, aliaque hujusmodi Disciplinam tam Ecclesiasticam , quam Monasticam spectantia decernuntur in his duodetriginta Capitulis , quae extant TOmox I. Concit. Part. a. pag. I I7. Concilium Saltet burgense anno millesimo trecentesimo octogesimo sexto a Pistrino SaltZburgensi Archiepiscopo, & Sedis Apostolicae Legato fuit celebratum , & in eo septemdecim condita sunt Capitula de Ritu Cathedralis Ecclesiae, quem singuli Clerici in Divinis ossiciis sequi obstringuntur; de censuris & casibus Episcopo , aut Sedi Apostolicae reservatis , a quibus sub poena suspensionis Presbyteri absolvere non debent; de Clericorum habitu; de ornamentorum Ecclesiasticorum, & Sacrorum vasorum nitore ; de censuris ferendis in Dominos temporales , qui Collectis, talliis, di exactionibus Clerico S
379쪽
ricos vexant; de Immunitate Ecelesiarum & Virorum Ecclesiasticorum; de poenis in eos decernendis,qui bona vacantium dignitatum & Ecclesiarum occupant, rapiunt, usurpant, & in suos usus convertunt; de excommunicandis Usurariis, & his, qui Clericos ad saecularia tribunalia trahunt, & de ipsismet Clericis, qui coram saeculari judice respondent, excommunicatione itidem feriendis; de non admittendis ad sacrum faciendum Presbyteris peregrinis, ignotis, & absque testimonialibus literis passim volitantibus &c. De his, di aliis rebus ad morum correctionem, vitae honestatem, & Ecclesiasticam Disciplinam spectantibus plura decernuntur in hisConcilii Saltaburgensis Capitulis,quae
hes nunc omnia Concilia Nationalia seu Provincialia , quae Saeculo Ecclesiae decimo quarto in Gallia, Italia , Hispania, Anglia & Germania ad sanciendam Ecclesiae Disciplinam fuerunt celebrata , quaeque ipse pro ratione Instituti leviori digito perstrinxi, Concilii cujusque locum, tempus, occasionem, rerum in eo gestarum seriem, Canonum conditorum numerum, locum, ubi etiamniim reperiuntur illi Canones, tribus quasi verbis notasse contentus . At, cum singulos Canones, brevitati consiliendo , enumerare, ac fusius exponere nom,
licuerit, poteris , si uberiorem illorum Canonum expositionem habere desideres, consiuere amplissimam omnium Conciliorum editionem adornatam a Binis, Labbeo, & cossartio, nec non cujusquigentis collectanea Synodica, videlicet Britanniea,pelmanni, Gallica Sirmondi, & Baluati, Hispanica Loaisae, Ferdinandi Mendosae, & Iosephi di
380쪽
Αguirre S. R. E. Cardinalis, ex quibus quanias plurima hauries, quae in studio Antiquitatis , &Disciplinae Ecclesiaiticae magno tibi aviumento
De Viris IIIUribus, qui do ina, Pisaeque Sanctimonia Saecula Ecclesiae
MAGI- T N perenne Ecclesiae Catholicae' de-sTER . cus & gloriam cedit, quod in ea st omni aevo floruerint Viri Illustres, qui illibatis suis moribus, doctrina, eruditione, &praeclaris monumentis eam exornarunt, atque stam sacrae, quam Ecclesiasticae tuendae antiquitati addicti, novitates exploserunt, suaque nomin aeternitati consecrarunt. Contra vero Haeretici. rerum novarum cupidi, varios in errores praecipites seruntur, dum apud illos , ut verbis utar Vinincentii Lirinensis, pro Coelesti dogmate humana superstitiones introducuntur, dum benὸ fundata antiquitas scelesta novitate subruitur, dum Superiorum instituta, .iolantur, dum rescinduntur scisa Patrum , dum cou- velluntur definita Majorum, dum sese intra sacrata atque incorrupta .etunatis easti os limites propb na ae nosella curiositatis libido non continet. Di Viris itaque illustribus, qui Saeculis XIII. & Xlv. magnum Ecclesiae splendorem contulerunt, sermonem in hocce Colloquio habituri sumus. Sed quia in
