장음표시 사용
311쪽
a92 quae semper damnarunt sanguinis extis. Aionem; & confusio magna fieret. Vel, Oillis, brevius respondebis,quic quid sit de aliorum tum rationibus, tum observationibus,tuas , atque Galeni sive rationes, siue observationes pro admittenda venae sectione nihil omnino concludere. APΟ-
312쪽
ua praecipue fit ma esum fecun-
diam Galeni Regulas raro venas
aliquid de me somniatus esset Pater , utinam etiam neque do AEsculapio aliquid somniari potuisset: eoo mim ad Medicinae studium animum non appulissena; vel neque literas didicisi iam; uel etiam neque fuissem. Puer enimiis primum, quae a Patre audivi,vanas hausi opiniones . Postea Medicinae potissimum studiis operam dedi, & cum Medicis mihi semper concertandum fuit: nunc etiam mortuuS , eorum,quae intavita egerim,rationem sum redditurus . De quibus autem prius conquerar ' de iis , qui meo tempore vivebant; ando iis , qui me secuti sunt' de iis , qui mo,& meam doctrinam damnarunt; an dolis , qui cum non intelligerent omnia , qtis a me scripta sunt, perniciosiora
quaeque , ex quae minus constarent, am
313쪽
omnibus conceden clam puto . Sunt enim latentia quaedam , & quam plurima em cacissima adversus animi virtutes venena , a quibus dissicillimum planer est sibi cavere hominem: & eo facilius bibuntur, atque hauriuntur; quo minus cognosci tur, in quibus consistant; &quo magis
ignoratur, ut eorum mortistrae vires lata animum admittantur.
Et Laus, & gloria, & ambitus , S dignitatum insignia; honesti etiam , di honorifici tituli,saepe semciunt ad animum
corrumpendum; sussiciunt saepe caeremo.nis alias vanissimae, & nullius virtutis. Quibus omnibus,etsi oculi nequaquam fiant magis ac ti,neque aures magiS purgatae, neque nares emunctae magis, neque ingenium fiat acrius; animus tamen inficitur,& venenum ebibit:quo postmodum homo multa credit de semetipso, quae non sunt; & putat se quid aliud esse , qua more vera sit; & vel oculis, vel auribus, vel ingenio, & acri judicio praecellere existimat: cium in his adhuc sit veluti unus de plebe ; & quandoque alicui de plebe instriora
Aliqua deinde in corpore sumpti veneni se produnt indicia . Et non minus accum rabie canis ebibit, sive concipit animus hominis postea homo torve, R hirciis nis oculis intuetur, quaecunq. aspicit; dehinc
314쪽
Galeni shinc aquas aversatur, quibus maxime
nari posset; demum aIiis hominibus insidiatur; & vel ad insultandum corporis membra movet, vel ad latraudum, vel ad mordendum in canis similitudinem . Ita, inquam,non pauca alia in ritibus, & ca
remoniis, re dum alicuius dignitatis suscipiuntur fasces, & insignia;& dum laurea aliqua accipitur, non raro hominis animus venena ebibit, sive concipit; quibus primum ipse animus occulte corruinis patur 3 postmodum extrinsecus etiam iumpti veneni signa ostendantur: pectus scilicet non parum consueto tumidius , vultus, & incestus alius 3 sputa rotundiora, cultus corporis,aspectu S,vOX, quae nosonent priorem hominem. Progressu tem poris aliae, atque aliae assumpti veneni malignitates manifestantur : unde obse vamus nonnullos temerd aggredi, quae minime omnium norunt; se nimium habere; omnibus infestos esse; & cum forte alios nequeant, semetipsos misere dive-diare; & excruciare ; & ad quascunquo meliores sententias surdos,& caecos esse.
Et ex his quidem superstitiones, & va' narum rerum disciplinae omnino inanes ortum habent a ex iis etiam scientiis, atque artibus, quibus veri non nihil inest, crassa superinducitur crusta fallaciarum ;quae veritatis abscondat nucleum , & ocis T casio.
315쪽
casionem aliis praebeat deceptionum . Ex his bella,& regionum devastationeS,contentiones , Odla, rixae , & quaecunque hominum genus male exercent.
Quid fasces, quid insignia , quid laurea, quid tituli honestiores vani proficiunt;ubi res ipsa desit, cui illa conueniat' Nihil aliud his emcitur, nisi quod temeritatis, & ambitionis, avaritiae, S supe bis, malignitatis, & vitiorum omnium latenter venenum accipitur : quo semel assiimpto dissicillimum postea esst ad meliora revocare animum , ut ab iis abstineat, ad quae acclinis 3am factus est. Praeter haec, non raro rei domesticae angustia, & turpis egestas incitat, & calcaria addit ; maleficiorum exempla adhortantur ἡ & popellus ad se decipiendum, paratus invitat: adeo ut saepissime, etiam si meliora cognoscantur, homines tamen deteriora sequantur. Estque hoc ipsum dissicillimum,& vix paucis concestum M ,
postquam multa prςjudicia , & falsae opiniones mentem praeoccupauerint, meliora cognostere. Nam in infirma potissi. mum aetate, cum omnia animi instrumenta sunt magis flexibilia , & magis obsequentia,latenter multa hauriuntur praejudicia; quae postea ii cm organa sunt firmiora dissiculter deponuntur : adeo ut
propter malam dijudicandi in pueritia
316쪽
Galeni. 297 jam acquisitam consuetudinem, poste multa veluti coaetiis mald peragat homo ; & ex habitu , jam acquisito, ad peccandum, & aci semetipsum, atque alios decipiendum promptior fiat. Excusandum igitur potius est genus humanum , quam condemnandum; quom niam nihil ipsi atque facile, aut familiare est,ac posse decipi. Cumque homines fere omnes, ut plurimum decipiantur, neque una sit deceptio, aut decipiendi via acquiescerent enim in eo , in quo omneS aequaliter deciperentur postea propter varias deceptiones altercantur inter se , &acriter disputant, quaerentes quisnam re vera sit deceptus 3 neque facile inveniunt; nam quisque, ut plurimum, ne deisterior fiat ejus conditio, proprios defendit erroreS.
Quod si nonnullos reprehensione dignos existimare velimus, Erasistrate 3 ex iis, qui meo vivebant tempore Principes, S divites , de qui rerum habebant habenas maxime reprehendendi visi sunt 3 est enim ferer semper penes istos culpa malom rum omnium. Quod satis expressit Homerus,cum clades, & pestes cum Graecorum , tum Trojanorum ccecinit propter
Regum sive lasciviam , sive superbiam,sivd avaritiam, sive incuriam , sive teme
317쪽
298 Apologia Sed , ne omnia me his complecti velle tibi videar, Principum, & Magnatum, de
divitum mei temporiS moreS referam ιquibus non solum iis , qui medicinam exercebant, sed aliis etiam professoribus, ipsos tum malefaciendi, tum disciplinas,& artes minus recte excolendi, non leves occasiones dedisse,naanifestum fiet.
Erant autem Romani, qui rerum tunc potiebantur; quorum luxuria,& oscitan . tia, & incuria bonarum artium una Cum imperio creverant. AntiquioreS enim o multa quidem retinenda existimaverunt, quae essent veluti frenum animorum ; sed aliquem posuerunt modum ne vanitates,& superi itiones , malaeque arteS cresce. ient in urbe. Cumque divinandi artibus,& Medicinae multum tribui observarent;& dissicillimum esset cognoscere , atque distinguere, quid in his esset boni,quidve mali bonum autem retinere, & malum evitare apud illos religio erat ) circae a. Cic. de ρ divinatorias decreucrunt 3 ut de a Prinei. divin. lib. I. sex sagulis Aethruria populis indisciplinam traderenturine ars tanta divinandi propter tenuitatem hominum vi religionis auctoritate obduceretur ad mercedem , atque quaestum. Aethruria enim in extis inspiciendis, & in interpretatione fulgurum,& portentorum,tunc habebatur peritissima ; ac murta populo Romano, multa
318쪽
Galevi. 29 caeteris civitatibus vera praedix e ferebatur. Circa medicinam vero nullum hujusmodi decretum, aut alia provisio satis visa est ad moderandam audaciam proselibrum, & ad prςcavenda damna . Quamobrem rem expertus P. I stim Medicitas exercitium damnavit ; non quidem artis odio, sed artificum; qui aliquid habent, quod non est aliis commune : N ad
annum ultra sexcentesimum ab urbe condita medicis Roma caruit: verum non
caruit medicina. An forid Numen aliquod, quod medicina vocari potuerit, Romanorus aluti tuc prefuit ut essent sine Medicis; sed no sine medicinal Nequaqua iis P.R.
caruit Medicis, Mui sui q sus causa fictas
fuscitam sentencias , & omnia se nosse affirmant. Versim no caruit Medicina ; neque morborum vi plures eo tempore mortui sunt . Quoniam complures,divites maxime , qui hoc non auferent,sese Medicos appellare, proprie, & totius familis saluti studebant, & accurate observabant, quae acciderent in morbis; & quae prodessent
sive sibi ipsis, sive filiis , sive seruis, sive
pecori, quaeue nocerent notabant : ac
filiis postea tradebant , quae cognita habuissent; ac filii aliquid aliud addebant; & tradebant posteris, Eratqueis Medicinae studium imum ex iis . quae pertinent ad rem familiarem . Quod si quis, . & sibi,
319쪽
consulere novisset; alii ad illum accurrebant, consiliumque petebant, ubi opus
suisset ; & gratis accipiebant, quidquid
ille cognovisset: prout nunc etiam fit circa res alias, lic t minoris,& saepe nullius momenti. Postea vero corrupti sunt mores; &maxima desidia, R ignavia mentes divi. tum , atque Principum occupavit;& rem quisque suam familiarem minus rcche cu rabat. Desuit etiam Senatus in his providentia: adco ut cuique licitum esset, vel con)ectorem, & divinatorem facere , vel Medicinam exercere. Res postea, ut audio, in deterius dilapsa est: sed non attingam, quae non spectant ad mea tempora. Fuit autem, nonnullis annis antequam ego in Italiam venirem,Thessalus quidam Medicus, qui sex mensibus Medicinam docere profitebatur, tanquam nulla bonarum artium, qui Medici futuri sunt, opus habeant, Uertim enim oveio qui meis temporibus Medicinam is exercebant, rudes adeo , & ineruditi erant; ut non immerito dixisse Thessalus
videri possit; sex mensibus se illa omnia dccturum , quae illi noverant. I hessalus quidem peccavit, qui sic diaxisset; peccabant, & alii disciplinarum, profestores: sed multo magis profecto
320쪽
peccabant divites ; quorum inscitia, &rei domesticae incuria occasionem prsbebat illis malefaciendi . Diuite enim cum se a totos voluptatibus addicassent; voloptatum artifices d tabant, admirabantur ; eotisque extollebaηt ; ut histrionum , ct aurigarum simulacra feci s Deorum imagines etiam collocaverint. Disciplinariιm vero peritos tanti faciebant, quantum b indigebant eorum opera . Neque enim quid ungulis artibus pulchri , bonique i Messet animadvertebant; neque tit eas accuratὰ discerent tolerare poterant . Verum Geometria, m Arithmetica tantum utebantur , quantum extruendis adi-bti , ct computandis expensis conducit: major autem pars neque hoc noverat; sed ad omnia, quae ipsis domi opus esset, conductitios vocabant artifices, etiam a d computanda expensa . Astrologia νοῦ vero , ordivinatione utebantur quantum ad prauidendum faceret, quorum haredes esse debuissent, vel ut conjicerent in publicis muniis ad . ministrandis, quibus ipsi succedere possent. Item musica quantum ad oblectandum aures fu=iceret. suae vero has omnes artes constituit,demonstrandi facultra cura ipsis non erat ; nisi quatenus dicendi studiuquosdam adigebat caυillandi peritiam discere; ut litibus, & forensibus controversiis alii semper irretiti, & occupati essent. Nam artium et omnium parentem philos .pbia
