Albii Tibulli equitis rom. quae exstant : ad fidem veterum membranarum sedulo castigata : accedunt notae, cum variar. lectionum libello, & terni indices : quorum primus omnes voces Tibullianas complectitur

발행: 1708년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Admonuit dominae, deseruitque Venu S. Τunc me devotum descendens femina dixit. Et pudet heu, narrat scire nefanda mea. Non

Longe quoque abest T. Calpurnius Eclog. 3. Te sine, ae miser, mihi lilia nigra videntur: Nec sapiunt fontes acescunt vina bibenti. At tu si enim, secandida lilia sient,

Et septent fontes, erasiacia vina bibentur. Non deest his versiculis sua gratia r tamen acor in vino vitium est naturale, neque ullam parit apud animum lcgentis admirationem quae comes esse debet phantasiae poeticae, rite atque ordine conceptae. Felicius, propius ad Albianam Venerem, Naso L. I.

Amor Eleg. . de puella, quam pulsaverat,

st. s7. SuIφensaeque diu lacrimae fluxere per ora; S ualiter fecta de Ive manat aqua. Tunc ego me primum coepi sentire nocentem. Sanguis erant lacrimae,quas dabat illa, meus. 3. SAEPE ALIAM TENDI ad antimi mei tu bitum paratam habui. Naso L. 3. Amor. Eleg.

Hanc tamen in nullos tenui male languidus m. monuit Barthius L. 3 . Adv. C. 22.is firmat

Albius noster L. 2. Eleg. . . 36. Tunc morior curis e tunc mens mihi perdita

fingit,

Quisve meam teneat, quot teneatue modis.

Hoc ipsum Martialis possidere vocat . . Epigr. 6 8. Sed de verbo tenendi in re Veneris diligenter egit doctissimus ruterus L. 6.

VENus proprie ac signanter, Admonuit positum est Sic enim dicitur, quidquid cum aliquo aculeo in memoriam nobis redit Ci cero L. s. ad semit Epist. 2. Ego dolori tuo non solum ignosco , sed summam etiam laudem ribuo me enim me sensm, quanta vis fraternis amoris, admonet Virgilius L.9 Aen. s. I P. Ergo aderat promissa dies cir tempora Parcae Debita conplerant, cum Turni injuria matrem Admonuit ratibus sacris depellere taedas. pulcerrime Ovidius L. 6. Metam. p. 62O. peragit dum talia Procne,

Ad matrem veniebat Iiγs quid post, ab illo Admonita es: oculisque tuens immitibus, AhEs similis patri dixit nec plura locuta, Triste parat facinus.

L. 9. eram. 324. Dixit admonitu veteris commota mini. frae I

&ine med. Amor. 9. 729. Admonitu refricatur amor , ulmisque noυatum Scinditur.

Verbi vim commode exposuit Io Fred. Gro- novius Diatrib in Papinii Silv. C. si quem tu consules, si sapis. In altero hemisti e litodesiluitque habebant in libri, non inepte.

Maro Eclog. I. 2. 6 I.

Et freta destituent nudos in litore piscis. Cicero L. I. ad Attic Epist. 18. Ita sim ab

omnibus desitutus, ut tantum requietis habeam,

qMantum u=n uxore, o stiola, mellit Cl. cerone consumitur. g. 3. Epist. 3. totam Ita- liam, in me ereditam ad me defendendum, deinsitu e reliqui. Amabilis ille nequam Egre- ditur superbus cum praemio Ascγltos cir patιllo ante cari um sibi commilitonem, fortunaeque etiam similitudine parem, in loco peregrino desiluit abjectum. Naso, in eodem negotio quo noster Albius, L. 3. Amor. Eleg. 7. Iq. Tacita tamen eluit gelida mea membra cicuta, Segnia propositum desiluere sevum ..sedin vulgata scriptura ferri potest. Cicero L. I de Offic C. 29 inciendum autem es,

ut appetitus rationi obediant , eamque neque praecurrant, nec propter pigritiam aut ignaυiam deferant.

NA Dixi 1 melius editiones principes , unusque scriptus Gebhardi , cum uno Heliasii Anglicano, deυotum descendens femina. h. e. proripiens se de lecto , stomachi atque indignationis plena, tamquam quae spernere. tur. Ovidius , in eadem re, L. 3. Amor. Eleg. 7. M.

Sed squam nullas consurgere posse per artes , Immemoremque sui procubuisse videt;

Luid me ludis' ait. Suute, male ane,jubebat Inυlium nostro ponere membra toro 'Aut te trajectis Aeaea venefica lanis Devovet aut alio las amore venis. Nec

142쪽

Nec mora desiluit unica velata recincta: Ei decuit nudos proripuisse pedes. Neυ suae possent intactam cire iniserae. Dedecus hoc sumta dissimulabit aqua. Petronium vides, illo loco, Quid es inquit. numquid te osculum meum essendit 4c noster infra Eleg. si x. 62. Suid prosunt artes miserum si spernit aman

Et fugit ex ipso saeva puella toro

Verbum descendere inlustratum dedimus supra ad Eleg et M. I quider non paullo pudentius, quam Gebhardus fecit L. r. Crepund C. s. Deυotum non intellexit, quicumque ille fuit , qui in Thesauro Basilii

Fabri ευουere exposuit per excantare inque eam rem citavit hunc ipsum Albi nostr lo cum Piget tantae supinitatis. Devovere est frigore ferire eam partem, qua viri sunt ut quantumvis cupiant, tamen minime possint. Gallis est nouer eguillette Canonum Octores hos tales frigidos vocant, maleficiatos. Sed ista nihil ad Latinitatem Latini , ut diximus, atque hoc ipso loco videmus, Vocabarit de υotos, aeos, quibus alieno scelere periisset virtus mascula. Id vero totum magicis artibus confieri putabant. Ovidius L. 3. Amor Eleg. 7. P. 27. Num mea Thessalico languent devota veneno Corpora num misero carmen π herba no

cent p

Sagaυ Punice de Uit rimina cera, Et medium tenues in jecur egit acus Carmine laesa Ceres serilem anescit in her-

Deficiunt laesae carminefontis aquae. Ilicibus glandes, cantataque itib uva Decidit nullo poma movente fluunt. Quid vetat ornervos magicas torpere per aries 'Forsitan impatiens sit latus inde meum. Posterior aetas ebotare dixit Apule jus Celsus lib. de Mediciamin. Herbar. C. . de Leon topodio : Si qui sebotatus desixusque fuerit in suis nuptiis, s ei resolvas Herbae pessisleonis frutices numero septem me radicibus decoque cum aqua, luna decrescente lavato eum, . te ipsum qui facis, ante limen extra domum prima nocte Ir herbam incendo arisolochiam,

iugum at eum; π redite ad domum , tarne pos vos respiciatis resolvis eum. Habemus maleficium, ae medium, d rei utriusque nomen. Quae cur antiquis ignota fuisse dicat caliger , non possum satis demirari. Ita scribit vir maximus Epist. . ad Gilbertum Seguinum Librum Gallicum de nodo M.

neris totum percurri cui rei quem Latinum aptum G idoneum titulum attribuam , quidem in praesentia non habeo. Veneris enim vincula in Pharmaceutria Virgiliana, quod auctor libri putat, aliter accipienda Nam ea ad amorem conciliandum ci animum ab amore alienum in sua jura redigendum Gat is nodus ad contractum amorem dissolvendum. Et sane non puto hujus fascini nomen proprium apud antia quos exstare. Atque adeo tantum abes, ut pariem illam, qua virisumus, fascinari solitam, ut hodie inter nos Chrisianos, exsimem, ut veteres illi non solum pietatis imperiti sed etiam

sulte Iuperstrios , figuram pudendi irilis ad

fascini omne genus Apugnandum multum valere crederent. Itaque pueris eretilla e collos pendebant. Et hinc factum, ut pars illa etiam fascinum vocaretur. Non fascinabatur ergo pars illa, quae fascino adversaretur. Non igitur nomen e elusate petendum ei rei quam vetusas ignorabat. Quisque suos patimur manes. Sed haec efutavit Salmasius in Plinianis Exercitationibus p. Io 88 quamquam tacito caligeri nomine. Hujus maleficii memoria est longe antiquissima. Amasin Aegyptio.

rum regem memorat Herodotus , Euterp. C. I 8 I. adices uxoris Cyrenaeae hortum colere nequisse, quum tamen aliarum mulierum complexibus frueretur sine ulla offensia. Quare iratum expostulat Te cum uxore de veneficio , atque tiam necem ei intermina.

tum Ladicen vero , quum pernegando illum nihilo placatiorem redderet , vovisse Veneri, si ea nocte coiret secum vir suus, statuam se illi Cyrenas missuram. Suscepto voto, statim solutum fuisse Amasin, plena robustaque voluptate potitum. Aliam sol. vendi rationem, sed magicam, videre poteris apud Petronium.

FANDA MEA Ita recte emendavit caliger, ex corrupta librorum scriptura Et pudet narrat quam alii porro pejus corruperunt, hoc modo, Et ominae narrat Prioris hemistichii instar habet Horatius Epod. II. M. Io. Heu me, per urbem nam pudet tanti mali)Fabula quanta fuisIn inferiore est Graeci imus qualis ferme hic cycni Venusini L. I. Od. II. I. Tu ne quaesieris , sciere nefas, quem mihi quem tibi nen Dii dederint, Leuconoe. 8 Epod. I 6 p. q. Quaeqtie carent ventis solibus, osa Ouirini,

Nefas videre, dissipabit in olens.

143쪽

10 Λ L Boi I BULLI Non facit hoc verbis facie tenerisque lacertis Devovet, citavis nostra puella comis.

Ta-Ig tu nefanda, non sunt nefandae artes, sive veneficia, quibus Albium sua puella defige lbat id quod Statius ac Muretus volebant; feci narrabat illa mulier de paralysi nervorum , quam sciri in vulgus ipse nefas putabat.

. NON FACIT HOC ER Bis herbis habent libri nonnulli. Noster infra Eleg. 9. I7. Num te carminibus, num te pollentibus herbis Deυovit tacito tempore noctis anus 'Propertius meus L. 2. Eleg. I. M. 3. Non hic herba alet non Dic noctu ac taeis: Non Perimedea gramina secta manu.

Sedis prior lectio commode detendi potest. Horatius L. I. Epist. I. p. 3 q. Ferυet avaritia, miseroque cupidine perim Sunt verba, invoces, quibus hunc lenire dolorem

Possis, magnam morbi deponere partem. Laudis amore tumes 'sunt certa piacula, quae te Ter pure e to poterunt recreare libello. ibi tu Lambinum inspicito ' Muretum L. I. Var. Leci . . . Hic autem utrumcumque malueris, nihil peccaveris: nam ierbae cantus in promiscuo usu sagarum magarum.

7. AC1E ENERI sQUE LACERTIs in quinque libris est niυeisque lacertis quod tamen me non movet, ut deseram receptam lectionem Afranius Vopisco , apud Nonium in

voce Senium:

Si pol sent homines delinimentis capi,

Omnes haberent nunc amatores anus. Aetas γ' corpus tenerum,' morigeratio, Haec sunt eneaaformosarum mulierum. Mala aetns nulla delimmenta invenit.

Ita hos versus ad hunc nostri poetae locum citavit caliger. At Gasper choppius, L. a. . Verisimit. C. O invenit viam, qua ostenderet, aut Ammium male collegisse , aut in primo versu scribi debere, Ni possent homines delinimentis capi. Tu vide sis hominis logici ratiocinationem. qui tamen cum omni sua sapientia ignoravit, delinimenta hic poni pro philtris ac veneficiis amatoriis quomodo, Livius posuit L.

39. C. i. Hi palae coincubitu carere eum decem noctes non posse illius excetrae delinimentis venenis imbutum, nec vitrici, nec parentis, nec Deorum verecundiam habere. Dicit igitur Afranius, Delinimentis c veneficiis amorem conciliari non posses alioquin enim omnes vetulas habituras esse amatores. Vera philtra adolescentularum . ac formosarum, esse aetatis florom, corpora venustatem, ho- res ad omnem comitatem compositos hisce rebus destitutas anus frustra sibi opem spera re a venenis. Quid hic peccaverit amabilis ingenii poeta, haud facile ostendet ullus Baralipioni stes, aut Baro cocamestres. Rex Philippus . a iustor est Plutarchus in Conjugiali. bus praeceptis depcribat Thessalicam quam .dam mulierem, quae veneflato eum circumvenisse dicebatur operam dedit Olympias, ut eam in suam redigere potestatem. Cum in conspectum ea reginae venisset , neque forma tantum videretur egregia, sedis col. locuta eli et neque ab lectu neque inprudenter : Facelsant, inquit Olympias, calumniae. Tibi tua in te ipsa sunt reposita veneficia. 8. FLAVI Covis crines flavi hoc est aurei, vel rutili , etiam ex nigro aureo in

maxime commendabantur Acontius Naso,

ni anus in Cydippe sua, cujus pulcritudinem ab summo capite ad imos unguiculos describit, non omisit flavos capillos, M. I. Aut 6ses nus peterere modeste. Audaces facie cogimur e e tua. Tu facis hoc, oculique tui quibus ignea cedunt Sidera; quae flammae caussa fuere meae. Hoc faci faciunt crines, is eburnea certiae

Quaequa precor eniant in mea colla manus:

Et decor, tutius sine rusticitate pudentes e ED, Thetidi quales viae rear esse pedes. Laudat hunc crinium colorem in Ocyroe, Chironis filia, Ovidius L. 1. Metam M. 63 S. Ecce venit rutilis humeros protecta capillis Filia Centauri r quam quondam γmpha Charicla, Fluminis in ra id ripis enixa vocavit

In Lucretia L. Σ. Fastor. o. 763. Forma placet, niυeusque color, flavique ca

pilli;

Desique aderat nulla factus ab arte decor. in Didone Virgilius L. 4. Aen. p. 19 o. Terque quaterque manu pectus percussa deco

rums

Flabentisque abscissa comas.

144쪽

L 1 v. I G. VI. Talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam Vecta est frenato caerula pisce Thetis.

II 3 Haec

i Nondum illi φυum Proserpina vertice crinem Ab Iuthrat, tritoque caput damnaverat Orco. Propertius fulvos vocavit L. 2. Eleg. 2. 67. Eul Ua coma es, longaeque manus, e maxi

ma toto

Corpore incedit vel Iove digna soror. aureos Virgilius L. 8 Aen. s. 6s9, in Gallis, Capitolium oppugnantibus:

Aurea caesaries ollis, atque aurea vestis. Virgatis lucent sagulis tum lactea colla

Auro inne luntur.

Naso L. 4. Metam. 2. 9s. Barba erat incipiens barbae color aureus au Ex humeris medios coma dependebat in armos. rutilos denique Lucanu L. Io. I. 27 de

pueris apud mensam Cleopatrae ministrantibus Tum famulae numerus turba , populusque miniser: Discolor hos sanguis, alios disinxerat aetas. Haec Libγcos pars , tam flavos gerit altera

crines,

Ut nullis Caesar Rheni se dicat in arvis Tam rutilas vidisse comas. Tu vero cave rutilas hic capias pro rosis. Turpissimi sunt crines rufi corporis simul atque animi deformitatem arguunt si quid credis Petro Laurembergio , Pasicompsae C. 9. Ille color dulcissimus, qui ex atro aureo miscetur. Naso L. I. Amor. Eleg. 4.v. s.

Nec tamen ater erat, nec erat tamen aureus

illis

Sed quamυis neuter mixtus uterque color.

Qualem cliυosae madidis in allibus Idae Ardua derepto cortice cedrus habet. Atque hic est illes, ni fallor, quem Nero Caesar succineum appellavit Plinius L. 37. C. 3. Fulvis succinis major auetoritas ex iis etiamnum amplior translucentibus, praeterquam si nimio ardore flagrent : imagine=nque igneam inesse, non ignem, placet. Summa laus Falernis, a vini colore dictis , molli fulgore perspicuis Suni in quibus decocti mellis lenitas

placeat. ---- In Corinthiis aes placet auro argentoque mixtum in caelatis arser ingenia Murrhinorum GHcr allinorum diximus gratiam uniones, quod capite circumferuntur , gemmae digitis: in omnibus denique aliis vitiis ostentario aut usus placet in succinis deliciarum tantum conscisntia. Domitius Nero in ceteris litae suae portentis, capillos quoque conjugis suae Poppaeae in hoc nomen adopta .rat, quodam etiam carmine succina appellando. Ingeniose hanc amoenam imaginem excogitavit crudelis ille amator. Etiam in viris flavi crines laudabantur; nec sub xlavis sua deerat gratia Suetonium Vide Aug. C. 9. Ner.

C. I. Atque hic quidem gustus fuit Quiritium quem qui hodie tam fastidiose rejiciunt, numquam tamen Scient, quin licuerit Romanis fuisse securis quid aliquando probarent deliciae temporum post futurorum. Hineis Diis flavos capillos dederunt praecipue Mercurio , minervae crinium custodi. Ceterum in loco Lucani mendum esse arbitror perpusillum , sed tamen mendum neque in arvis legendum , sed in oris puto. Videlicet librarium auris scripsisse; sicuti aulam solebant pro ollam alium nasutulum , teras trajecisse, ut esset arυis. Sed tuum tibi liberum esto arbitrium.

TAETis delphino muricibus frenato, ut recte notavit Bernardinus Cyllenius , ex PapAnio L. I. Achill st.22 I. Elicit inde fretis, es murice frenat acuto

Delphinas juges, quos illi maxima Teth sGurgite Atlanteo pelagi sub alte sonora

Nutrierat.

Ovidius L. II. Metam 9 237. E si specus in medio natura factus, an arte, Ambiguum , magis arte tamen: quo saepe

venire

Frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas. Sed Io. Fred Gronovius , vir egregius, suspectum habet hoc Albi nostri pisce, mallet priste, L. I. Observ. C. I 8. sic tamen , ut nihil adfirmet. Hanc litem solus nobis diri. imeret Valerius Flaccus L I. y. 3O. Hic insperatos γrrheni tergore piscis Peleos in thalamos vehitur Thetisci aequora Delphin Corripit. praesertim subscribente Nasone L. Σ. Metam. p. I 3. quarum ars nare videntur. Pars is mole sedens irides siccare capillos; pisce ehi quaedam.

145쪽

II ALBI T U IHaec nocuere mihi. Quod adest huic dives amator, Venit in exitium callida lena in eum.

nisis hos ipsos rono vii suspicio ejicerer,

utrobique re irmantis. Igitur raelphin inter pristium genera numeratus inquiramus Pompeius Festus Balaenam belluam marinam , ipsam dicunt esse pistricem tuo, sed Plinius diversi generisI.lcit, suppari magnitudine, L. 9. C. 3. Plu rima aurem maxima in Indico mari anima, lis e quibus balaenas quaternum jugerum, pristes ducenum cubitorum C. q. Maximum animal in Indis mari risis Galaona est. Non igitur prist s eadem est quae balaena sed ra-tyone vastitatis prodigiosae , ad quam non accedit delphin, componuntur. Itaque nec delphin idem qui pristis. Deinde delphin corio integitur pristis etiam pilo. Plinius L.

9. C. 12. A quatilium tegumenta plura sunt. Alia corio. pilo integuntur, ut vituli, Vippopotami alia corio tantum, ut delphini. cc. C. 13. quae pilo estiunti', anisna pariunt, ut pristis, balaena, itulus C. I . Pilo carentium duo omnino animal pariunt, delphinm a vipera. Praeterea differunt tota figura. Nonius

Marcellus : Pristis , aυigii genus forma pristum marinarum, quae longi corporis sunt, sed angusti. Ovidius L. q. Metam M. 726, X

recensione ronovit de ceto Andromedae Quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis, Nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda

Desimi in prisim falcato vulnerat ense. Tale, Ilii in delphinoci cui verbis Plinii L. 9. . . pro oce gemitus humano similis, dorsum repandum , rostrum simum. Hinc cur-υtra Nasoni dicitur, Epist. Leandri s. I 3I.

Iam nostros curυ norunt delphines amores. R L. r. Metam. P. 26s in incendio hae

thonteo:

a petunt pisces nec se super aequora curvi

Tollore consuetas audent delphines in aura3. mirifica compositione M. Pacuvius vocavit Nerei Repandirostrum incurvicervicum pecus.

ad qualem sigi iram naves aedificare omnino ineptum sit. Sed tu super delphino Gulielm. Ron deletium consule L. Is de Piscib. C. 8.super priste autem C. Is Conr Gesine. rum L. . Hist. Animal. p. 38o. 8sq. unde luculenter tibi liquebit non statim pisces poe

te nostro prosit Maronis patrocinium , non aliter locuti L. 4. Georg. 't. 3 87. Es in Carpathio Neptuni gurgite vates Caeruleus Proteus, magnum qui pi Dibm aequor Et uncto bipedum curru metitur equorum. quem sequitur solens Papinius L. et Theb illic Aegeo Neptunus gurgite fessos In portum edacit equos prior haurit arenas Ungida, postrem solvuntur in aequora pisces. Crotius quoque noster, numquam sine sacro quodam horrore civibus suis nominandus,

delphinem sollicite a prille secrevit in divino illo Idylli , cui Myrtilo est nomen. Sic enim non longe ab initio

Haec eadem canto, quae inmicantaret Arion

Mulceretque Deos pelagi, circumstetit omnis Delphinum chorus ervatem servavit in t dis.

deinde propius finem: tili falsa salo labentibus insula, cete, Et validae pristes, phoeteres anheli,

Phocarumque natant examina pompuus illic Per mare veliferum puppim comitatur eun

Delphinus autem jure quodam praecipui PISCI dieitur poetis Latinis Ovidius L. 3.

Art. Amat. s. 32s.

Quamvis mutus erat, voci favisse putatur Piscis, Arioniae fabula nota irrae. sicis Maro , c noster Albius ' Valerius Flaccus in quorum verbis nihil mutari debet. Atque his piscibus vehi Deas marinas ostensum est abunde. Qua de caussa Propertius noster suam Cynthiam non a priste, sed a delphino servatam commemorat , L. 2. Eleg. o. in illo nobili somnio

Sed tibi subsidium de planum currere vidi.

Qui, pus o Arioniam, erat ante i ram

II HAEC NOCUERE MIHI post ibi ponendum est punctaim , quod sensum finiat pendent enim istu ab superioribus, quibus se devoveri dixit, aetatula tenera, corporis totius illecebris, de dulci flore brmae Sed quod super haec mala pergit secum conqueri accessit etiam amator dixe largus, hanc mihi pestem nocentis lenae calliditas est machinata. Nudus est sensus in vulgata distinctione tamen omnes videntur intelle. xisse etiam illi , qui Variorum Notas con

texuerunt.

Is HANC

146쪽

L I I G. VI. Sanguineas edat illa dapes, atque ore cruento Tristia cum multo pocula felle bibat.

Hanc volitent animae circum sua fata querentes Semper, Me tectis strix violenta canat.

Is HANC OLITENT ANIMAE CIRCUM UA FATA QUERENT Es Pere intorum animas violenter insectariis praesentibus odiis infesta. re eo , a quibus leto essent datae, mulscredidit antiquitas Inlustris est locus Nasonis Dirar in Ibin p. 13 multis insequentibus quem tu inspicere debesci unice enim huc facit. Alia plura ex poetis, huic Versiculo interpretando , congessit bono di lectu Adrianus Beliotius L. 3. Apophor C. LI. Pulcre Papinii Menoetes ad regem Eteoclem, L. 3. Theb. . Tq. Te series orbaraim exci a domorum Planditibus assiduis, te diro horrore volantes aeuinquaginta antinae circum noditesque diesque Adstient. ubi notabilis est Lutatii veteris interpretis expositio Volantes' quasi circa ora tua volabunt, C ingerent se ociιlis tuis. Sapientes dicunt, nocentum esse poenas, si quasdam figuras quum viderint timeant unde Virgilius, OMNIBUS UMBRA LOCIS ADERO. Et ut senderet hoc sceleratorum esse supplicium, adjecit, DABIS, INPROBE POENAS. Firmavit hoc effatum nobili exemplo scriptor prudens

Ammianus Marcellinus L. I . C. II de Constantio Aug. sic loquens: Inter haec tamen perinducias naturae conquie centis , sauciabantur ejus sensus circumstridentium terrore larvarum: interseritorumque catervae, Domitiano e montio praeviis, correptum eum, ut existimabat in

somnis , uncis furialibM objectabant. Solutus enim corporeis nexibi animus , emper vigens motibus indefessis c cogitationibus subieritin curis, quae mort lium sollicitant mentes, colligit visa nociturni qum φαν απιας nos appella- min. De Nerone maternis furiis exagitato nullus ignorat. Hinc nata est illa arro inprecatio Apule ji in hominem inpurum ac nefarium, Apolog. At tibi, Aemiliane, pro somendacio, duat Deus iste , Superum, Inferum

commeator , utrorumque eorum malam gra

tiam semperque obvias species mori uorum , quidquid umbrarum es usquam , quidquid Lemurum, quidquid Manium, quidquid larvarum,

oculis tutis oggerat omnia noritium occursacula,

omnia bustorum formidamina, omnia sepulcro-

Ipsa

rum terriculamentari a quibus tamen ebo merito haud longe abes. Unde vero his umbris, larvis tantum irarum , atque adeo tanta efficacii Caussam Iasoni aperit Mopsus vates apud Valerium Flaccum, L. 3. p. 378. Non si mortalia membra Sortitusque breves, Pr parvi tempora fati

Perpetimur, socius superi quondam ignis O-lγmpi,

Fas ideo miscere neces, ferroque morantes Exigere hinc animas, redituraraue semina coelo. 2uippe nec in ventos, nec in ultima solvimar

ossa

Ira manet, duratque dolor cum deinde tremendi Ad solium onere Iovis questuque nefandam Edocuere necem patet olijs janua leti

Atque iterum re=neare licet comes una sororum Additur, pariter terras atque aequora lumstant.

Quisque suos sontes, inimicaquepeditora poenis

inplicat cir aria meritos formidine pulsant. Restat, ut animam quid esse senserint antiqui, doceamur hanc dico animam, quae post corporis solutionem vagari etiamnum in terris perhibetur. Servio grammatico, Viro aetatis suae doctissimo , contenti erimus. Ille igitur Servius sic est commentatus ad L. q. Aen. 9 6sq. Et nunc magna mei sub terras ibit imago. Bene imagInem dixit valde enim quaeritur apud philosophos , quid illud sit , quod Inferos

petat nam tribus consamus : Anima , quae superna es, GHoriginem suam petit morpore, quod in terra deficit Umbra, quam Lucretius sic donis, spoliatus luminis aer. Ergo umbrasi ex corpore creatur, sine dubio perit cum eo:

nec est quidquam reliquum de homine, quod inferos petat. Sed deprehenderunt, esse quoddam simulacrum, quod ad oseri corporis figiem fritum Inferos petit res species corporea, quae non potest tangi, sicut ventus. Recte Servius

convenienter suo poetae quem audiamus L. 6. Aen. p. 29o.

Corripit hic subita trepidus formidine ferrum Aeneas striditamque aciem venientibus offert. Et m docila comes tenuis sim corpore vitas 1 A -

147쪽

H6 ALn II ULLI Ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris aerat, a saevis ossa relicta lupis. Currat Minguinibus nudis , ululetque per urbeS. 1, Post agat e triviis aspera turba canum.

Evenient dat signa Deus sunt numina amanti.

Saevit Minjusta lege relicta Venus. At tu quamprimum sagae praecepta rapacis

Desere nam donis vincitur omni S amor.

Admoneat volitare cava sub imagine formae, Inruat, frustra ferro diverberet umbra . non absimiliter dixerat L. 4. Geor. p. 47 I. At cantu commotae Erebi de sedibus imis Umbrae ibant tenues, simulacraque luce ca

rentum.

signate Naso L. . Metam. M.qq3. Errant exsanguessine corpore G ossibin umbrae: Parsque forum celebrant , pars imi tecta γ-ranni; Pars alias artes antiquae imitamina vitae. Horatius autem hos lemures aliquid habere commune cum Furiis statuebat , pod. s.

Suis , ubi perire jussus exspiravero

Nociturnus occurram furor; Petamque vultus umbra curvis unguibus, Quae is Deorum est Manium:

Et inquietis asidens praecordiis

Paυore somnos auferam.

Qtiae verba Valerii Flacci Ammian Mar. cellini sententiam strictim complectuntur. Sequitur apud nostrum Semper nec sine caussa sequitur durabat enim illa Manium infesta faevitia , donec vel justis funebribus , vel alio sacro essent exorati ac propitiati. Id vero ut ne umquam fiat, poeta inprecatur. Suetonius Calig. C. 9. Cadaver ejus, clam in hortos Lamianos asportatum, γ' tumultuario

rogo semiambusum , levi cespite obrutum est postea per sorores ab exsinio reversas erutum, crematum, sepultumque Satis consat, priusquam id fieret, hortorum custodes umbris inquietatos: in ea quoque domo, in qua occubuerit, nullam noctem sine aliquo terrore transactam , donec ipsa domus incendio consumta sit. Idem scriptor castigatissimus Oth. . . Dicitur ea nodie, per quietem pavefactus, gemitus maximos edi. isse repertusque a concuryantibus humi ante le-elum jacens , per omnia piaculorum genera Ma-no Galbae , a quo deturbari expellique se vide

rat propitiare tentasse. Secundus noster Epigr. 72. in arcem reginae Albae, desertam, ac conlabentem, spectrisque infamem Et quassata undis, eniis habitatur se imbri Multa ubi ferales nocte querantur aves. Curis ubi nitis flammas exos cruentas , Chaonias sedem ponere nolit aves. Dua frix, qua Furiae volitenta qua plurima fatum Exululet raucis questibus umbra suum. Sic dom is aeternum, numerosae conscia caedis, Impia lasciisae facta luit dominae. I7 HERBAs sEPOLCML QUAERAT sic libri ferme omnes solus Murctus escasque maluit, deceptus illo Catulliano, Uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis Vidisi ipso rapere de rogo coenam. Eum secutus est anus Gulielmius L. . e. risimit. C. m. Jo. Irchmannus L. q. a Funer Rom. C. s. Male uterque: nam ad rogum dabatur licernium , non ad sepulcrum, ut recte notavit Gebhardus itaque miserrimae inopiae fuerit, herbas quaerere ex sepulcris enascentes quas herbas carpsisse

nec pecori inpune fuit. Hinc pastor ille veniam culpae precatur apud Nasonem L. q. Fastor o. Siυ sacro pavi sedive sub arbore sacra, Pabulaυ e bustis inscia carpsit ovis.

2I EVENIET melius Etenient quomodo vetere libro citat Statius nec aliter habebant duo Gebhardini, cum Brixiana xyl, leniana editione. Vide Heinsii Notulas.

in libro Colotii non erat, pro nam. Et sic in aliis quoque libris fuisse refert Achilles: idque visum quibusdam , magis fore e sensu. Ignoscant mihi, qui ita putant Monet poeta suam Deliam, uti quam primum missam faciat aniculam scelestam ac rapacem cujus disciplina sit , vendere amorem damnosi imo

148쪽

L I I. E L E G. VI. et Pauper erit praesto tibi, praesto pauper adibit

Primus is in tenero is xus erit latere. Pauper in angusto fidus comes agmine turbae Subjicietque manus, ei scietque iam. Pauper ad occultos furtim deducit amicos:

3 inclaque de niveo detrahit ipse pede.

Heu animus frustra, nec verbis victa fatiscit Janua sed plena est percutienda manu. 117 At

cuique Nec certum puellae fore Ilum amatorem, a quo ipse sit expulsus, si quis alius vel hodie vel cras cupidius atque animosius liceatur ita futurum, ut ipsa nusquam consistat, semper nova praeda ditioris , a plus

obferentiS. 26. IN TENER FIXU ERIT LATERE Ita

plane Naso L. 3. Amor Eleg. D. M. 7. Suando ego non 'm lateri spatiantis adhaesi, Ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes Catullus Carm. I 8.

cupis meos amores.

Nec clam: nam simul es, jocaris una , . Haeres ad Lim , omnia experiris. Papinius L. I. Achiil. I. 63.

Namque ut virgineo setit agmine clarus A. Milles F xsolvitque rudem genetrix digressa pudorem; Protinus elegit comitem, quamquam omnis in illum Turba coii blandeque noum nil tale timenti Admovet insidias. Illam sequiturque , premitque Improbus illam oculis iterumque iterumque resumit. Nunc nimis Galeri non evitantis adhaeret.

Nunc levibm sertis, lapsis nunc sponte caniseris, Nunc thyrso parcente ferit.

gans est quantivis preci scriptio in codice Cardinalis S fortia fatiscit , teste Achille Statio scis Heinsius in duobus priscis codicibus invenisse se dicit Not ad Ovid. L. I. Trist. Eleg 9. p. 8. quibus accedit libri Thua

naei auctoritas. Servius fatiscere dictum purat, quasi fatim hiscere, ad L. I. Aen. p. 27. laxis laterum compagibus omnes Accipiunt inimicum imbre=n rimisque fatis

cunt.

FATISCUNT, inquit abundanter aperiuntur fatim enim abundanter dicimus unde Cra alim. Hiscere autem aperire , verbum frequensativum at hiare ita Petri Danielis schedae sed scribi debere, scere autem aperiri, nemo non videt. Etiam fatiscis habebat codex Passeratii, utroque pollice probantis, in Plauti ac Maronis suffragiis fulcientisci ii Ilus quidem Pseudol. Acti . Sc. I. s. 2.SI. si iace, aedes hiscunt. S. credo animo males

Aedibus. SL quid jam p PS quia edepol

ipsum lenonem evomunt. hujus vero L. f. Aen. p. 32.

Cessas in vota precesque, Tros, ait, Aenea ' cessas ' neque enim ante dehiscent

Adtonitae magna ora domm.

a verbo his antiquiores illi habebant hietare dc hiarare Diomedes L. I. cap. de iterativa verborum forina, p. 3 6 Laberius etiam in Tauro pals o modo enuntiavit Hietantur fores, pro eo sane quod es hietant, ides, patent. 32. PLENA ES PERCUTIENDA MANU PIena inquit Cyllenius' nummis Maureolis namque muneribus amor concilia turri qui non adfert, excluditur, ac negligitur. Haec ille vir candidus in illa sua simpli itate. Doueta quoque dictum putabat eo modo, quo infra Eleg Io. 9. 2. Ei precium plena grande referre manu Non videtur. Potius est, ut de oppugnatione nocturna intelligamus , qua fores talium puellarum satis frequenter vexabantur. Vide sis Theocritum Idyll. a. Terentium Eunuch. Act. . Sc. 7. Horatium L. I. Od. 2s L. 3. Od. 26. Propertium L 3. Eleg. a. Ovidium L. 3. Art. Amat p. 67. Remed. Amor. 31. nostrum infra Eleg II. p. 34. Et sic intelligendus est Umber meus L. 3. Eleg. 23, Limina jam no stris aleant lacrimantia verbis, Nec tamen irata anua fracta manu.

149쪽

118 ALBI TIBULLI

At tu qui potior nunc es mea furta timeto. Versatur celeri Fors levis orbe rotae.

Dicitur autem hic , plena manu , locutione quadam proverbiali, qua dc Cicero est usus L. a. ad Attici Epist. s. At hercule alter tuus familiaris Hortalus quam plena manu, quam ingenue , quam ornate si a laudes in orasu tulit , cum de Flacci praetura , de illo tempore Allobrogum diceret Erit igitur, plena mauu percutere , violentis' validis ictibu q

converberare.

33. QUI POTIOR NUNC Es unus Statii, unusque einsii liber habebant, qui potior

vinces Perperam. Terentius Eunuch Aet. 2.Sc. a. p. 3. 'o biduum hoc praetereat. D in mihi nunc uno digitulo fores aperi for

tunatus,

Ne tu ismfaxo calcibu saepe insultabis frusra.

Horatius Epod. s. '. 7. At tu, quicumque effelicior , atque meo nunc Superbus incedis malo. noster Elegia proxime superiore, st. Q. At tu qui laetus rides mala nostira, caveto Mox tibi non unus saeviet usque Der s. hoe est, Non semper eris potior. Est omnino hujus voculae peculiaris quaedam ner .gia in re amoris. Terentius Phorm. Act. 3.Sc. 2.2.48. cras mane argentum mihi

Miles dare se dixit: si mihi prior tu adtuleris, Phaedria, Mea lege utar , ut potior sit, qui prior ad dandums. Horatius L. 3. Od. 9. Donec gratus eram tibi Nec quisquam potior brachia candidae Cerυici jubenis dabat; Persarum vigui rege beatior. Epod. I s. p. q. Non feret assiduas potiori te dare messes,

Et quaeret iratus parem. L. 2. Sat. s. '. 76. cave te roget ultro

Penelopen facilis potiori trade.

Terentius Eunuch. Acst. I. Sc. 2. '. 7 I.

Sine illum priores paries hosce aliquot dies Apud me habere. 33. MEA FURΤA CAVETO In plurImis libris est timeto. quod ego sum secutus, tamquam convenientius huic loco, sententiae. Rivalem suum jubet certum esse de mutabili

nunc illi timendum , quidquid sibi seceri .

Naso L. I. Amor. Eleg. q. V.qs. Multa miser timeo, quia feci multa proterve: Exemplique metu torqueor ipse mei. Sapienter Velleius, supra has nugas, L. 2. C. s. Quis Fortunae mutationes, quis dubios rerum humanarum casus atis mirari queat rquis non diυer a praesentibm, contrariaque exspectatis, aut speret, aut timeat Horatius L. a. d. ID. M. 3.

Sperat infestis, metuit secundis

Alteram sortem bene praeparatum

peditus. 3 . VERSATUR CELERI TORS LEVI QR PRC1To Statius in plerisque libris Sors invenerat id est, inquit, Fortuna. Fallitur vir bonus. Fors est Fortuna r sors vero id , quod unicuique mortalium vel a fortuna obsertur, vel a rationein consilio datur. Horatius L. L

Sat. I.

Dui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem Seu ratio dederit, seu Fors objecerit, illa Contenim visa, laudet diυers sequentes pCicero . . ad Attic Eoist. Io maloque milia tua sedecula, quam habes Db imagine Ari- sotelis, sedere, quam in istorum sella curuli;

tecumque apud te ambulare, quam cum eo, quocum video esse ambulandum. Sed de illa ambulatione Fors viderit, aut si quis est qui curet Dem. Sequitur orbe cit, id quod caligere suIs excerptis huc invexit temporibus Tibulli convenientius judicavit , quod

eo tempore globo potius quam rotae insistentem facerent Fortunam i Sane hoc erat alγquid nam Cebes Thebanus in illa nobilissima Tabula, Isidorus Pelusiota saxo rotundo vectam solere depingi dicit L. 3. Epist.

Is 4: Malenus in Oratione paraenetica ad bonas artes Tamen ceteri libri orbe rotae praeferunt tantum non omnes quod de nihilo ita scribi, quis ausit contendere, praeqsertim in tanto consensu λ Est omnino verum numinum antiquorum effigies ac formas aliter atque aliter exhiberi solere tum a poetis, tum a pictoribus ac fictoribus. Sic Graeci, ut vidimus, Fortunam sphaerae inhaerentem exprimebant; Romani rotae. Lque non tantum Tibulli aetate, sed, ante post Tibullum Cicero orat in L. Pisonem C. Lo. Cum collegae tu domus cantu

late fortunae in amore muliebri itaque jam l ombalis personaret, cumquo ipse nudus in con-

150쪽

L 1 B. I.

iasib saltaret in quo ne tum quidem, cum Hlum suum saltatorium versaret orbem, Fortunae rotam pertimescebat. Quae Ciceronis verba anus Gulielmius , stabilietidae Albianiversiculi vulgatae lectioni, contra caligerum protulit . . Verisimit. C. 1 . Addidit Gebhardus locum Claudiani lib. de Bello Getico No. 63 I. Sed ea quae nimiis ob a Rhamnusia votis Ingemuit, flexitque rotam. Plautus quoque huc faceret, siquidem IIceret per editores plus quam satis est religiosos,

Trucul Ac . 2. Sc. I. M. II.

Actutum fortunae solent mutarier. Varii ta est. Nos diυitem eum meminisnus atque se pau

peres nos.

Veriis sese rota vicissim lius qui id ad

miretur.

nam ita in libris suis veteribus legi disertim testatur Lambinus, probante Gulielmi, atque illustrantes, eo , quem indicavi , loco. Nunc istis eripi non potest, quin mordicus teneant suum illud in vulgatum Vorterunt sese

memoriae. Itaque per corum contumaciam Plauti praesidio nobis carendum erit quamquam ista quidem vis est. Sed, sic alii supersunt, quorum nos muniant testimonia. Macrobius L. I. in Somia. Scip. C. o. Illos radiis rotarum pendere diserioris , qui nihil consilio praeυidentes, nihil ratione moderantes, nihil virtutibus explicantes, equo mactus omnes suos Fortunae permittentes casibus cir fortuitis, semper rotantur. Boetius L. a. de Consol. Philos . pros. I. Fortunae te regendum dedisi: dominae moribm oportet obtemperes Tu vero volventis rotae impetum retinere conaris p At

omnium mortalium solidissime , si manere incipit, Fors esse desistis deinde pro L. a. ipsius

Fortunae verbis : Haec nosra vis es hunc continuo ludum ludimus Notam olubili orbe versamus, infima summis, fumma infimis serare gasdemus. Adscende, si placet sed ea lege, ne uti , cum ludicri mei ratio poscet, δε- scendere injuriam putes Ammianus Marcelli. nus L. 26. . . Ea victoria ultra homines Procopius sese esserens, C ignorans quod quivis beatus versia rota Fortunae ante vesperum potes esse miserrimin: c. Idem istoricus L. I. C. I. Interea, oraunae volucris rota , Letersa pro peris semper alternans, Bellonam Furiis in societatem adscitis armabat. Fortunae

imago est apud Boisi ardum in monumento Q. Caecilii Ferocis, T. 3. Antiq. p. 48. Stat Ipsa stolata , crinibus retro in nodum religatis mamilla dextra dextroque humero nuda sinistro pede rotae innixo. Rite igitur atque ordine Nic. Heinsius , vir magnae

malae invidiae capax , quemque non nisi mortuum lacerare ausi sunt foedi quidam vulturii, L. a. Eleg. 7. Placatura Deam nec perdo tura superbam Non bene quae dubiae nititur orbe rotae. Iam quae apud mortales Fortuna erat, ea re

spectu

SEARCH

MENU NAVIGATION