Albii Tibulli equitis rom. quae exstant : ad fidem veterum membranarum sedulo castigata : accedunt notae, cum variar. lectionum libello, & terni indices : quorum primus omnes voces Tibullianas complectitur

발행: 1708년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Nec me regna juvant, nec Lydius auri se amnis,3 Nec quas terrarum sustinet orbis opes. Haec alii cupiant liceat mihi paupere cultu Securo cara conjuge posse frui. Adsis o timidis faveas, Saturnia, Votis; Et faveas concha Cypria vect a tua.

33 Aut

Id est , nimium secundos supra votum

adspirantes Virgilius L. 2. Aen. Z. 296. Vadimus inmixti Danais haud numine Uro. Quem locum in mente habuit Ammianus Marcellinus L. I . C. II. His illecebris ad me. liorum exspectationem erectus , egressusque Antiochia numine laevo ductante , prorseus ire tendebat de fumo, ut proverbium loquitur vetus, ad flammam Catullus Carm. 37. Quis Deus tibi non bene adυocatus Vecordem parat excitare rixam 'Virgilius L. 2. Aen. s. 73 S.

Hic mihi nescio quod irepido male numen a

micum

Confusam eripuit mentem. Sed illi de quocumque Deo loquebantur, cuicumque homini vel bene vel male consultum cupiente e noster autem Genium , ni fallor, suum intellexit. Hunc enim unicuique homini custodem additum crediderunt. Vide Servium ad L. 11 Aen. p. 38 sed istic loci corruptum sic enim vulgo editur, Singuli enim eos proprios habemus genitos. Facile vides Genios laribi debere. Varro L. s. Antiq. rerum divin. Genium esse uniuscujusque animum rationalem,' ideo esse singulos singulorum e talem autem mundi animum , Deum esse. Terentius Phorm Acit. I. Sc. a. p. 24. Memini relinqui me, Deo irato meo. Seneca Epist. IIo Sepone in praesentia, quae quibusdam laxen, Unicuique nostrum paedagogum dari Deum, non quidem ordinarium, sed

hunc inferioris notae , ex eorum numero quos

Oυidius ait, de plebe Deos. Ita tamen hoc seponas volo, ut memineris majores nostros, qui crediderunt hoc Stoicos fuisse : singulis enim σGenium, Iunonem dederunt. 29. LYDIU AURIFER AΜNIs Pactolus, ex Lydiae monte Tmolo ortus, ramenta auri secum ferens. Unde autem habeat hanc vim

beati liquoris, pulcra fabella exposuit Naso

L. II. Metam. p. 9o. quem tu consulas suadeo. Virgilius L. Io Aen. s. 42. Maeonia generose domo, ubi Ainguia alia Exercentque viri, Pactolusque inrigat auro. Propertius L. I. Eleg. s. y. 32. seu mollis qua tendit Ionia, seu qua Lγdia Pactoli inguit arata liquor. Seneca Phoenis L. p. 6oq. Et qua trahens opulenta Pactolus ada

diundat auro rura.

Sed de Pactolo omnia nota , atque etiam in Vulgus trita Neque ego haec adtuli, nisi ut constare tironibus derecta vocis Pactoli prosodia. Fit enim hodie non raro, ut viri etiam clarisssimi, magnis mercedibus conducti, in hac parte eruditae doctrinae aliquid humani patiantur. 8 peccatis puerilibus adsipergant nonnihil illam clarissimatus majestatem. Id quod fieri non potest sine detrimento juventutis studiosae , magistrorum exemplo haud inlibenter peccantis. Diis fuit die morio, qui partem quintam Euphormionis Lusinini consarcinavit stylo insolentissimo. Audiamus lusciniam raucam,&indocte cantantem:

aeua largus diti restagna Pactolus unda, Et qua luce deae Iunoni sacra parantur. In Lamiam saevi flamma jaculabor Amoris Sed piget tam noxii frigoris. Haec porro Albiana non obscure expressit Papinius , mutatis tantum uersonis, L. . Silv. I. M. 6o. Si Babdilonis opes, Lγdae si pondera gazae,

Indorumque dares , Serumque, Arabumque potentes Divitias , mallet cum paupertate pudica Intemerata mori, vitamque impenderesamar.

3I HAEC ALII CUPIAN1JEst in libris nonnullis capiant unde vir magnus faciebat Haec alios capiant. Sed nihil videtur mutan dum Inspice, si tanti putas , notata nobis ad Properi L. I. Eleg. 7. '. o. aleg. 9.st. 9. 34. CONCHA CYPRIA VECTA Tuc Andreas Tiraquellus , vir plurimarum literarum , adlusum hic putat ad Phidiae Venerem, quam ille Eliensibus fecit ex eboreue auro, auctor Pausanias Eliac. poster. sive I ...

352쪽

non enim Inxit in tabula, ut perperam tradit iraqucllus testudinem altero pede calcantem quo symbolo artifex clariminus exprimere voluerit, mulierum est munus, aedium custodiam , is silantium. Haec ille comment in decimam legem Connubialem f. iis Equidem miror viro tam docto excidere potuisse commentum tam absurdum. Sed non omnes sapimus horis omnibus Venerem, e mari ortam, per fluctus vehi in concha, tamquam in aliqua rate fabella est artificibus ac poetis decantatissima. Papinius L. I. Silv. 2. . II 8 verbis Veneris, de Violantilla: Baeco caeruleis mecum consurgere digna Fluctibus , e nosra potuit considere concha. L. 3. Silv. . ipso initio: Ite comae, facilemque precor transcurrite pon

tum:

Ite, coronato recubantes molliter auro:

Ite dabit cursus mitis Qtherea ecundos, Placabitque Notos forso de puppe timenda Transferet inque sua ducet super aequora con

cha.

Vides, utroque loco, quam fuerit honorificum in concha Veneris vectari. Sed non soli haec poetae tradiderunt. Pompejus Festus: C therea Venus, ab urbe Cγtherea, in quam primum deυecta esse dicitur concha, cum in mari esset concepta Hujus rei rationem e moralis philosophiae sacrario reddere sategit a bius Planci ades Fulgentius L. et Mytholog. C. q. Concha etiam marina pingitur portari, quoἀhujus generis animal toto corpore sinu aperio in coitu misceatur, sicut Iuba in P siolog refert. Pluribus haec exposuit Hadrianus noster Iunius L. f. Animadv. C. . Fortasse non praeter rem fuerit, inquirere quo consilio luculentus poeta Claudianus Venerem, itinere maritimo , Tritone trajecerit e Cypro in i guriam. Locus est Epithal. Honorii mariae p. 28 ubi ita loquitur ea: Ecquis erit, pueri, vitreas qui lapsus in undas

Huc rapidum Tritona vocet, quo vecta per altum Deserari haud umquam tanto mihi veneritis'. Sacri, quos petimus, thalami pernicius omnes Quaerit , seu concha Libγcum circumtonat

aequor,

Aegeasseufrangit aquas. Quicumque repertum Duxerit, aurata donabitur ille pharetra. Dicat aliqui , propter celeritatem ita vehi voluisse Deam nam certe Triton, sub Carpathii maris fluctibus inventus, subito nisu ter pediora movit; Iam quarto Paphias traditu sulcabat aren s. Sed neque ad spernabilis est pernicitas columbarum, quas Veneris currum alacriter trahentes cum multa amoenitate descripsit idem.

poeta Epithal Palladii, Celerinae . Io 3.

quem locum tutemet, si volas, considerabis. Interim utrobique hanc Veneris concham, tamquam vehiculum inutiles, videtur rejecisse Mihi vero non paullo plus placet Luciani judiciosus lusus , ultimo Marinorum Dialogo, ubi Zephyrus Noto narrat pompam nuptialem ovis, in tauro latcntis, atque Europae 'Eοτὶ ποῦσι δε την 'Aφροδίτην

δύο Τρίτωνες φερον , εστ κογχης κατακειμενην , ανΘη παντοῖα ἐπιπι πικτὶ ουσαν τῆ νυμφn. Praeter omnia autem duo Tritones Venerem ferebant in concha recubantem, omnigenos fores sponsae adspergentem Rite atque e praescripto antiquitatis , Secundus noster, lati dans Cymbam Amoris, lusum elegantem H driani Marii fratris sui, L. a. Eleg. I.

Ingeniose Mari, entura In saecula tecum Me tua Cγmba vehat; non grave pondus ero. Cγmba, renidentem qua mutet Cypria concham,

Duamque columbino praeferat ipsa jugo. 8c Basio item s. Tu quoque cum ea sis, Diis formosior illa

Conchaper aequoreum quam vaga ducit iter Sic Hercules StroZZa, non sanguine quam ingenio nobilior poeta, Amorum L. 2. Eleg. Nabat Erythraea materna per aequora concha, Qualis erat spumis edita, nuda Venus. Semidei adpliunt circum Tritones, Anca Permulcent hilares litora festa tuba. ubi tamen Tritonas cur semideos faciat, non satis adsequor. Nam contra stat omnis poetarum manus Mallem semiferos dixisset, exemplo Claudiani Epithal. on d Mar.

prorupit gurgite torvus

Amilior undosi errobant brachia crines. mi pida tendeba bifido sigia cornu, Qua pristis commi sa viro.

niose, ut semper. Sed librorum quantum

353쪽

I ΤIBULLI Me vocet in vastos amnes, nigramque paludem Dives in ignava luridus Orcu Daqua.

est conspirat in lectione pervulgata , sensu nihil repugnante. Tripes enim dicuntur, qui

sunt natura tetrica , .severa, atque inexorabili Cicero Acit. I. in Verr C. O. P. Sulpicius , judex tristis est integer , magistratum

ineat necesse est Nonis Decembr. Lib. de Amicit. C. 18. Tristitia autem in omni re severitas, habet illa quidem gravitatem sed amicitia remissior esse debet liberior, dulcior, πad omnem comitatem facilitatemque proclivior.

Terentius Andr. Aet. s. Sc. 2. p. 6.

Nescio qui senex modo venit , ellum confi

dens , catus:

Cum faciem videns, videtur se quantivis precii. Tristis severtim ines in voltu, atque in verbis fides. Inibi Donatus notat, et trissis ad laudem saepe sumi, non ad amaritudinem , producto Ciceronis loco priore Accedit, quod Parcas apud Inseros sub Plutonis imperio collocarint poetae. Papinius, verbis Amphiarai ad

Ditem, L. 8. Theb. s. II 6. Nec deprecor umbram

Accipere , tripodum jam non meminisse

meorum.

Nam tibi praesagi quis, ver auguris usui,

Cum Parcae tua jussa trahant vides Parcas nere quaecumque jusserit rex umbrarum. Paullo post in luctu communi Argivorum super demerso cum curru atque equis Amphiarao, P. I 89. Et nunc quis te cas habet ' poterisne reverti Sedibu a Stygiis , aliaque evadere terra 'Anne sedes hilaris juxta tua numina Parca 'Et vice concordi discis entura, docesque Dii autem Inferi, dc res omnes Instrorum,trises dicuntur epitheto quodam peculiari. Maro, de Charonte L. 6. M. Is . Nasita sed tristis nunc hos nunc accipit illos: As alios longe summotos arcet arena.

Hic tu Servium corrige torsis asper , ermiserabilis, severus satis enim liquet legendum esse inmiserabilis prima syllaba coaluerat in literam sequentem, id quod D. ctum est saepenumero. Sed ad rem Horatius L. 2. Od. I . qua docet, mortem vitari non posse: Non, si trecenis, quotquot eunt dies,

Amice, places inlacrimabilem

Plutona tauris, qui ter amplum Ger onen, Titγonque risi Conpescit unda. Haec est illa, de qua Maro L. 6. Aen.'. 38. irisque palus inamabilis unda Adligat, noυies Styx interfusa coercet.

Seneca Herc. fur. 6Io. Noctis aeternae chaos,

Et nocte quiddam gravius, tri es Deos ,

Et Fata vici Morte contemta redii.

Vide quae ad hanc Tragoediam notavit doctissimus Gronovius, e s 66.36. STAMINA QUAE DUCUNT QUAEQUE FUTURA NEuNT stamina ducere nere,

quid differant non satis perspiciori nec quid verbi sit, eunt, intelligo. Praeclara est Nucola Heinsit emendatio ac palmaria, canunt scribentis Not in Nason Epist. Helen '. I9q. Hoc tibi ex tripode prolatum crede nam simul canere perhibebantur Parcae,' simul fulos torquere. Vide quae supra notavimus ad L. I. Eleg. . . I. huc enim unice faciunt. Tanta fuit caligeri futile istud neunt defendentis auctoritas , ut alii probarent nihil examinatum , alii etiam pro inserta inscriptis suis uterentur. Sic ridericus Taub- manus, festivo atque elegante ingenio poeta', sed sermone nimium quantum antiquarius, L. 3. Epigr. ad Ioach. Hostmanum Melodaes p. 4H. Dic , valea, si is valeam: nam stamine

ab uno Vitam utriusque eunt Parcae , utriusquε

secant.

Poterat cum Claudiano, atque hoc etIam melioribus, dixisse V tam utriusque trahunt sed transversum egit virum minime malum adulterinus splendor Insolentis vcrbi. 37. ME OCE IN As Tos AMNEs Vocare est verbum mortis ac fatorum. Dixi ad Properi L. I. Eleg I . p. 4. Amnes illos asos qui tentant, non videntur recordari sextum Aeneidos librum. 38. DIVEL IN IGNAVA LURIDUS ORCUs AquA sic construe Orcus -luridus, in ignava aqua dives. Est autem Orcus hoc loco Dis pater, sive Pluto non Charon. Cicero Accus 4 in Verr. C. so. His dolor erat tantus, ut Verres, alter Orci venisse Ennam,

non Proserpinam θortasse, sed ipsam abripuisse

354쪽

Cererem videretur. Quae verba apud Servium sunt corrupta, ad L. 6. Aen. , 273. FAUCIBUS ORCI. Deum posui pro loco ut Iovem dicimus , aerem significamus. Hormitus, manet sub Jove frigido Venator Orcum

autem Plutonem dicit nec enim per Charonta

possumus intelligere Inferos dinos , quia minor potesta pro imperio numquam ponitur , sed illa

quae tenet imperium. Ergo alter est Charon. Nam Orcus idem est Pluton, ut in Verrinis indicat Cicero, dicens Ut alter Orcus venisse Aetnam,' non Proserpinam, sed ipsam Cererem

rapuisse videatur. Alibi ais , uia Ditem parrem emersisse ab Inferis putant. Hactenus ille

doctus Grammaticus quem ego arbitror haec postrema non ex libro inspecto, sed ex memoriae suae penuario citasse. Ita enim legi. tu apud Ciceronem Accus . . in Verr. C.48.

Propter es spelunca quaedam, conversa ad Aquilonem , infinita altitudine , qua Ditem patrem ferunt repente cum curru exsitisse , c. Ceterum in utroque Wittiano in binis nostris , Orum scribitur cum litera adspirante. Atque ita & hic apud nostrum poetam, apud Terentium, in antiquis se libris invenisse testatur vir doctissimus Georgius a bricius Castigat in Hecyr Act. s. Sc. q. p. 12. Atque in vetustis Virgilii codicibus Io Pie-xius Valerianus , ad L. I. Geor. p. 77. Et sit disertim praecepit M. Valerius Probus in Catholicis, sive lib. a. p. I s s. edit. Pulsch. Hoc tamen scire debemus quod os C literam,

H Latinitas non habet , exceptis Pulcher, Orchm Lurcho sic in antiquis nam Chabbes Latinum non est cenim literam habet, quae in peregrinis adhibetur, in Latinis numquam. Tamen alii Grammatici hanc scribendi rationem non usquequaque adprobarunt. Servius ad L. I. Geor. 27 . palli incus Jaeuia pallidos facis nam ipse niger est. ProbmOrcDus legit. Cornutus vetat adspirationem addendam. Idem ille doctissimus interpres ad L. F. Aen. s. q. dente tenaci Anchora J Ancora, ut diximus , in Graeco adspirationem non habere nam ἀγκυρα dicitur. Inde apud majores sine adspiratione proferebatur. Contra Thm Orchin veteres dicebant , Turcho , id es vorax quibus sequens aetas detraxit a pirationem. Certe in Orcm inutilis esse videtur,4. quidem vera est Verrii Flacci etymologia apud Festum Pompejum Orcum , quem dicimus, ait Verrius ab antiquis dictum Ggum, quod literae sonum pro O esserebant, ita per C literae formam nihilominus G usurpabant. Sed non persuasit Verrius: ita enim Festus

de suo : Sed nihil asser exemplorum , ut ita esse

credamus nisi quod is Deus nos maxime urgeat. Nunc audiamus virum praeclarum Jo. Jovianum Pontanum L. a. de Adspiratione: Orcus Latinum esse nomen volunt , ac per mutationem iterarum duci a verbo urgeo , ut sit Orcus quasi Urgus a quo verbo tarcem dictus es. Sunt qui volunt Orcum dictum ex eo, quod

Dii jurabant per triem est enim orcos jusjurandum. Es Orcus apud Homerum Thessaliae vim, qui Peneum olei insa supernatat, ut supra es dictum. Itaque adspirationem nullo modo recipit. Ignava Orci aqua commode ad Lethen referri potest, languide ac tarde prorepentem Senecamerc. fur. y 68o.

Placido quieta labitur Lethe vado, Demitque curas neve remeandi amplius Pateat facultas, flexibus multis gravem

Sed alii Cocytum intelligere maluerunt nec

male. Virgilius L. 6. Aen. p. 32. tenent media omnia silvae Cocrtusque sinu labens circumvenit atro. Horatius L. 2. Od. q. p. 7.

Visendus ater flumine languido

Co tus errans.

Seneca Herc. fur M. 686.

Palus inertis foeda Co ti jacet. tum Oedip. x.483. ipse pallentes Deos md inter umbras ipse torpentes lacus,

Noctemque veram.

Sequitur Tragicus ducem Maronem L. 6. Aen

Cocγt sagna alia vides, Stratamque paludem.

. IV. DI

355쪽

V. MELIOR A serant, nec sint insomnia vera, Quae tulit extrema pessima nocte quies lΙte procul vanum, falsumque avertite visum. Desinite in vobis quaerere velle fidem. Di

I. NEC IN INsOMNIA ERA semiuia insomnia passim apud scriptores quoscumque

conssinduntur Petronius:

Somiuia, quae mentes ludunt volitantibus um. bris I Non delubra Deum, ne ab aethere numina mittunt

'sed sibi quisque facit. cc.

Silius L. Io. Punic. 9. 349. Durifori precor inmitta nova somnia Poeno, Ne Romam etitos cupiat nunc visere

muros.

deinde M. 348.

Exercent rabidam truculenta insomnia men

Uterque parum proprie , siquidem philosophis credimus , qui subtiliter ista distinxerunt Philosophis dico, non his musteis sane, sed illis ab Academia MLyceo. Insignis

est locus Macrobii, quem non gravabor X- scribere, adeo belle huc facit, L. I. In Somn. Scip. C. 3. Omnium quae videre sebi dormientes videntur, quinque sunt principales o diversitates nominari aut enim est νειρος secundum Graecos, quod Latiis somnium vocant; aut est ροαμα, quod vi fio recte appellatur ausest χρηματισμος, quod oraculum nuncupatur; aut si υπνιον, quod insomnium disitur; autes φαντασμα, quod Cicero, quotiens opus hoc nomine fuit, visum vocavit. Ultima ex his duo, cum videntur, cura interpretationis indignasunt, quia nihil diυinationis apportant : υπνιον dico

G φαντασμα D enim υπνιον, quotiens cura

oppressi animi corporisve sive fortunae, qualis i-gilantem fatigaverat, talem se ingerit dormienti. Animi si amator deliciis suis aut fruentem se videat, aut carentem si metuens quis imminentem sibi et insidiis vel potesate personam, aut incurrisse hanc ex imagine cogitationum suarum, aut strii se videatur. Corporis si temeto ingurgitatus, aut di tentus cibo , vel ex abundantia praefocari se existimet , vel gravantibus exonerariti aut contra , si esuriens cibum, aut potum sitiens desiderare , quaerere , vel etiam invenisse ideatur Fortunae cum se quis est,ma vel potentia te magistratu aut augeri prodes iderio, aut exui pro timore. Haec cir his μmilia, quoniam ex habitu mentis quietem sicut

praevenerant , ita, turbaverant dormientis, una cum somno avolant, C pariter evanescunt.

Hinc insomnio nomen es , non quia per somnium videtur hoc enim es huic generi commune cum ceteris sed quia in ipso Omni tantummodo e se creditur, dum videtur post somnium nullam sui utilitarem vel significationem relinquit. Vides quam proprie riuam docte

loquatur noster poeta. nam perterritus specie nocturna, tamen sibi ipse bene augurans, insomnium vocat id, quod re vera fuerat oraculum qua de re dicemus infra in lo. co suo Macrobii mentem, atque ipsa paene verba reperies apud Joannem Sarisberiensem, scriptorem bonum atque utilem, L. a. Polycrat. C. s.

CTE QU1Εs τὸ proxima unde habuerit caliger, haud scio neque ipse prodidit. Erat in ejus libro exima, errore scribae librarii. nam alii codices pessima habent id quod verum esse demonstrant sequentia. Alia ratio est σύ extrema quae germana est scriptura. Nam somnia sub diluculum esse vera statuebant. Horatius L. I. Sat. Q. p. 33. beluit me tali oce Seuirinus Post mediam noctem Usus, cum somnia vera. Ovidius Epist. Heius sub Auroram jam dormitante lucerna, Somnia quo cerni tempore vera solent. ambitiose Seneca, quem tutemet inspicies, Troad. 438. Et hanc rem serio adfirmare non dubitavit multi nominis philosophus Petrus Pomponatius lib. de Incantation C. Io. p. 7 I. An vigilantes solent somnia.

3 ITE PROCUL. c. desumtum ex So. phoclis Electra monuit Andr Scholius L. . Obs C. IJ,

356쪽

Divi vera monent venturae nuntia sortis

Vera monent Thuscis exta probata viris. Somnia fallaci ludunt temeraria nocte, Et pavidas mentes falsa timere jubent. 3I3 Et

. DIVI VERA MONENT J Adeo sollicite ipse sibi persuadere cupit , vanam esse hanc totam somniorum disciplinam , ut contendat scientiam rerum futurarum non posse adquiri nisi ex sortibus divinis responsis

haruspicum. Mox tamen labat, perterritus denuntiatione rei tam luctuosae, non omnem somniis fidem negare sustinet. Monere est verbum oraculorum, sortium, vaticiniorum dixi ubertim ad L. I. Eleg. .st. 6. Cyllenius observari hic jubet, nuntium pro se nuntianda recte poni in genere neutro , contra Vallam negantem L. 6. Elegant. C. 1 f. Nimirum ita hunc versum distingue

bat sDiυ vera monent venturae nuntia sortis.

Sed non vidit vir bonus, sententiam suspendi post et monent, nuntia esse epithetum extorum. Compar locutio est L. 2. Eleg. I. Iriden ut felicibus extis

Significe placidos nuntia fibra eos Fuit autem Cyllenius ubique infestus aliae , quo jure , quave iniuria. inde haec labes propria est nationi scholasticae.

. SOMNIA FALLACU LUDUNT TEMERARIA

NOCTE Aptissime ludendi verbo utitur. Horatius, ore Europae L 3. Od. 27. p. o. vigilansne ploro Turpe commissum ' an vitiis carenIem rudit imago Vana, quae porta fugiens eburna Somnium ducit I

Petronius:

Nocte soporifera veluti quum somnia ludunt

Errantes oculos.

Tacitus L. Is Annal. C. I. Illusis dehinc Neroni fortuna per anitatem ipsius , promissa CGallii Bassi qui origine Poenus, mente turbida, nocturnae quietis imaginem ad spem haud dubiam retraxit. Deinde C. 3. a. s tandem posita vecordia , non fas antea somnia sua, seque tunc primum elusum admirans , pudorem, metum morte voluntaria Ougit. Ceterum somniorum nomen hic est generale;

ut passim apud alios scriptores probos. Sed viri etiam prudentes de omisiorum Ieracitate nihil dubitabant. Vellejus L. et Hist.

C. O. Cornu , cui Brutus praeerat, inpulps

hostibus castra Caesaris cepit nam ipse Caesar, etiamsi infirmissimus aletudine erat , obibat

munia ducis , oratus etiam ab Artorio medico, ne in castris remaneret, manifestae denuntiatione quietis territo. Suetonius Aug. C. I.

Somnia neque sua, neque aliena de se negligebat Philippensi acie quamυis saluisset non egredi tabernaculum propter aletudinem, egressus es tamen, medici somnio monitus Cestque res prospere , quando captis Uri lectica egus, quasi ibi cubans remansisset, concus hostium confossa atque lacerata est. Ipse per omne ver plurima, formidolosa e varia, ..irrita videbat Aiquo tempore rariora minus v na. Hoc .alii multi ad posteritatem tradiderunt. Itaque fides habita est somniis eo, quod eorum monita eventus saepe comprobaret. Neque ipsi adeo Stoici rejiciebant. quos sequitur ipsius Cent misc. I. Epist.

2. ad Theod. Canterum Artemidorum tuum totum avide legi, 2 velut α μυσι. est quo

modo non perno otum hoc diυinare id quoque fortas a nostra porticu eam rem visus mihi ille commode acui tractasse , ex ipsis fontibus naturae. Alii fortasse aliter judicabunt. Interim videre te volo, si vacas commodum est, Franc Philelphur L. 3. Epist. 6. Helium obanum in epicedio Alberti ureri, pictoris clarissimi Gul Caes. Scaligerum ipso fine Heroum , ubi de Benedicto Brugnolo ; de quo filius Iosephus in Confutatione fabulae Burdonianae p. 38α. sqq. Petrum assiendum L. a. i. tae Petrescianae . I s. Petrum Lotichium Secundum L. 2. Eleg. . Sed omnem pae

357쪽

ALAII IBULLI Et vanum Ventura hominum genus omina noctis Farre pio placant, saliente sale. Et tamen, utcumque est, sive illi vera moneri, Mendaci somno credere sive volent:

Vix est ullus locus in toto Tibullo ubi plus

varient codices scripti. Hanc tamen ego lectionem ceteris arbitror veriorem quamquam veros militer lectum fuit olim, Et a. tum in curas hominum genus. Atque hoc express it imitatione sua Franciscus Bencius, non

indignus magistro Mureto discipulus, L. I.

Carm. I.

Dixerit hie aliquis: Si curarum omnia plena, Inque illas hominum natum genus , an pote

certum

Sperari effugium

9 IO OMINA NOCTI FARRE IO LACANT ET ALIENTE ALE Somnia sua expiant mola salsia olim legebatur omnia noctis quod non damnasse videtur Achilles Statius. Omnino prave. viderunt jam pridem Turnebus L. 29. C. 32. a Gulielmus noster Canterus L. I. Nov. Lect C. 8. Passeratius Conjec'. C. I. Plautus quoque omina vocavit quae est certisssima Passerati emendatio Merc.

Miris modis Dii ludos faciunt hominibus, Mirisque exemplis omina in somnis danunt. Propertius L. Eleg. q. p. a I. Saepe illa inmeritae caussata est omina Lunae. Naso Epist. Deianirae p. O. Me pecudum fibrae, simulacraque inania somni,

Ominaque arcana nocte petita movent. Tacitus L. Σ. Annal. C. I . Nox eadem laetam

Germanico quietem tulit, viditque se operatum, . , sanguine sacro re persa praetexta, pulcriorem aliam manibus assiae Augustae accepisse.

Auctus omine, addicentibus auspiciis, vocat concionem. Valerius Flaccus monstra adpellat, insomnio minus laeto, L. 333. Forte Deum variis per nocilem exercua monstris, Sensierat ut pulsas tandem Medea tenebras,

Rapta toris primi ubar ad placabile Phoebi Ibat, Ur horrendam lustrantia flumina noctes. Accedebat res divina. Idem inlustris poeta ejusdem libri p. 399. Dixerat haec, patriumque viam detorquet ad

amnem λ

Sacraque terri caesupplex movet inrita Nocti. Plautus Amphitr. Aci 2 Sc. a. f. IO6.

Recte dicit ut commeminit, somnium narrat tibi.

voravit.

Utrumque conjunxit divinus vates L. f. Aen. p. 4s post visum Aeneae in quiete patrem Anchisen: Haec memorans cinerem sopitos suscitat enis; Pergameumque Larem vi uanae penetraliarisae Farre pio e plena supplex veneratur acerra. Sed uterque morem tangunt peregrinum . nam turis usum vetus illa Italia ignoravit Arnobius L. . Neque genitrix mater supersitionis Etruria minionem jm turis novit aut famam, sacellorum ut indicant ritus neque quadringentis annis , quibus Albana res viguit , in usum cuiquam venit, sacra cum res feret neque ipse Romulus , aut religionibus artifex in comminiscendis Numa, aut esse sciυit aut nasci: ut pium a monserat, quo peragi mos fuit sacrificiorumsolemnium munia. Mola salsa peculiari honoris vocabulo far pium dicebatur. Servius ad ista Maronis verba Farre pio Vel quia exinde sacrificabant vel quia mos fuit apud majores, ut disinum ignem farre servarent; qui si durasset in alterum diem, eum aptum agendis rebus significabat. Far autem frumenti certa species es, sicut adoreum. Horatius, Non sumtuosa blandior hosia, Mollibi aυersos Penates Farre pio . saliente mica. Deinde subjicit hunc ipsum Albii nostri versiculum Horatii verba reperies L. . ipso fine dae 3. Pariter Asconius loquitur in Accus I in Verr C. 2. Impie nefarieque commisit nefandum , es non fandum nefarium, quod acra polluit farre pio solita celebrari. Vide sis egregium Servii locum, quem nos supra produximus ad L. I. Eleg. s. I I . II SIVE ILLI ERA MONERI Proprie loquitur. Hinc toties in Inscriptionibus antiquis, SOMNIO ADMONITUS Juvenalis

Ibi ad Auvii finem, calidaque petitas

358쪽

L 1 III. G. IV. 3I, Essiciat vanos noctis Lucina timores, Et frustra inmeritum praetimuisse velit. 1s mea nec turpi mens est obnoxia facto,

Noc laesit magnos inpia lingua Deos. Jam Nox aetherium nigris emensa quadrigis

Mundum, caeruleas laverat amne rotaM: Nec

A Meroe portabit aquas, ut spargat in aede

Isuis , antiquo quae proxima surgit ovili.

Credit enim ipsius dominae se voce moneri. Enanimam, mentem, cum qua Di nocte loquuntur Cicero orat pro dona sua C. Nemo umquam praedo tam barbarus atque immanis fuit,

qui cum fana spoliasset , deinde aram aliquam in litore deserto somnis simulatus, aut religione

aliqua, consecraret, non horreret animo, cum

divinum numen scelere violatum placare precibus cogeretur. Hinc somni, in quibus Dii adparerent, moniti dicebantur; ut praeclare docuit Nic. Heinsius ad Nason. L. I 3. Metam. x. 116. Sed ut rite tibi constet atque ordine de toto hoc negotio , evolvenda est epistola aurea disertissimi viri Augusti Buchneri, quae est vicesima secunda partis secundae. Multa istinc disces, quae volupe fuerit d dicisse.

II EFFICIA VANOS NOCTIS LUCINA I-

ΜORE. Non bene Lucinam Cyllenius pro Luna capit, sive pro Diana Lucina hic est Iuno non illa , quam parturientes invocant; sed quae lucis auctor perhibetur. Est enim ipsa sive aer, sive aeris praeses Dea. Pompeius Festus: Supercilia in Iunonis tutela putabant, in qua dicuntur Hieres etiam quod iis protegantur oculi, per quos lucefruimur, quam tribuat Iuno. Unde ipsa Dea Lucina quoque di- M idetur. Plures rationes adfert Varro lib. 4 de L. L. nempe a luce ductas. Sed Luci. nam Plinius a luco dictam ait L. f. C. q.

Romae vero lotos in Lucinae area , anno quisuit

sine magi ratibus CCCLXI urbis, aede condita, incertum ipsi quanto vetustior Esse quidem verusiorem non est dubium, cum ab eo luco Lu, cina nominetur. Potest Z hoc verum esse:

nam lucum dici a luce luminum, religionis causa ex arboribus suspensorum , satis constat. Utramque etymologiam posuit Naso L.

Monte sub Esquilio multis incaeduus annis Iunonis magnae nomine lucus erat. tum 2 4 9. Gratia Lucinae dedit haec tibi nomina lucus, Aut quia principium tu, Dea, lucis habes. Quam noster Lucinam, eam illus simplicitur lucem vocavit, hoc est diem, L. Io M. Attonitum isis, majoraque bellia paventem

Post confisa sopor Iunonia jussa reliquit

Ne lux terribili purgavit imagine mentem. I . PERTIMUIssE Acule Gebhardus prae- timuisse r nec dubito quin vere , Fuit meta thesis literarum Plautus Amphitr. prolog '. 29. de Jove comico:

Humana matre natus, humano patre,

Mirari non es aequum, sibi si praetimet. Seneca Epist. 98. Potest fortunam cavere, qui

potes ferre e certe in tranquillo non tumultuatur. Nil es nec miserius nec sultius, quam praetimere quae ista dementia es, malum suum antecedere ρ Utrobique simili modo , atque hic peccatum fuit ante ruteri manum sa

lutarem.

SA QUADRIGI MuNDuM Melius scribemus aetherium quo modo vetustisssimae atque optimae quaeque bonorum auctorum membranae Mundum etsi absolute pro coelo ponunt poetae, tamen gaudent uncto aetherii

epitheto quasi proprio ac solenni Senecia Hippol. x. 32.

qua terra salo Cingitur alto, quaque aetherio Candida mundo mera currunt. auctor Culicis '. IOI. Tendit ineberius radios 'perionis ardor, Lucidaque aetherio ponit discrimina mundo.

de curru Noctis diximus quod satis sit ad L. 2. Eleg. I. M. 87. is simul monuimus , solum Albium nostrum quadriga ei dedisse.

Sane non vidi qui sequeretur, exina unum O.

Baptistam Marinum in prologo Phyllidis Scyriae, quae est fabula multo emistissima Comitis Guidobaldi Bonarelli Roborei. Sic enim Nox ipsa illic loquitur: Rr a Chiun.

359쪽

Nec me sopierat menti Deus utilis aegrae ΣΟ Somnus sollicitas deficit ante domo S.

Di mi condition plena contedda,

Lusa bruma quadriga Miri, e questi aurei fregi e sura pol

fuatne, quanta P mi ia. Sed hanc quadrigam , tamquam rem nihili, intactam praeteriit interpres Gallus quod e quidem non possum probare.

Iibri ferme caeruleo habent sed ego istud verius arbitror nam caeruleus frequenter ponitur pro nigro. Atque ita veteres accepisse docet nos Servius ad L. 3. Aen. 64. Ideo hic color nocti tribuitur, ciebus nocturniS. Virgilius L. 3. Aen. p. 93. Tum mihi caeruleus supra caput adsilit imber, Noctem hiememque ferens inhorruit unda

tenebris.

L. 6 9. Io de Charonte: Caeruleam advertit puppim, ripaeque propin

quat.

Papinius L. I. Silv. s. '. s. Vix dum caerula Nox subibat orbem; Descendit media nitens arena Densas flammem orbis inter umbras Vincens Gnosiacae facem coronae. idem poeta L. Σ. Theb. 2. 27. Coeperat humenii Phoebum subtexere palla

Nox , ta caeruleam terris infuderat umbram.

Claudianus L. I. de raptu Proserp. 276. sparso Nox humida somno Languida caeruleis invexerat otia bigis. Qui sequitur amnis, est Oceanus de quo dictum ad L. 2. Eleg. s. p. 62.

solicitas, unico habent libri quidam. Et sic Festum praecipere videbis in voce Solici- rare id quod variis rationibus adstructum ivit Claudius Daus quius parte secunda Orthogra- hiae addens , numquam geminari debere iteram L solis hoc poetis concedi, quo prima syllaba extendi possit. At Vosistus noster ex solium, quod Oscis erat totum , citare compositum sollicitare arbitratura atque hac ratione duplici recte efferri. In altero hemistichio Nicolaus Heinsius deficit ille domos scribendum putabat, Not. ad Ovid. L. 2. Metam. st 3 81. Sed consideremus verbi significatum nam pro eo quod est desero, re

tiscor, des sto, vincor. Servius in L. I. Geor. M. 29o noetes lentus non deficit humor non deserit. Unde . qui deserunt exercitum ad ho- se transeuntes , defectores vocantur. Priscianus L. . p. o I. scio quando pro relinquo accipitur , habet passivum quando vero pro δε- fetiscor, neutrum es Iuvenalis in III. Sio Matho defecit. Est hic mendum : nam Iuvenalis ita habet Sat. 7. P. 29. Si Pedo conturbat, Matho descit. Pergit Grammaticus,

p. 8o4. Sunt alia, quae una voce 2 una con

jugatione diversas tamen habent significatio. nes. -- - scio , pro desis min- cor Sallustius in Iugurt. Ab rege defecerant. i. e. desiterant. Iuvenalis in IV. fragor aurem Percutit, eventum viridis quo colligo panni. Nam si deficeret, c. id est, si inceretur. Priore notione, deficit hic sumi non potest, nisi dicamus Somnum habitare in domibus mortalium , atque eaS, simul ac curis Maegrimonia opplentur, deserere. Ille vero in speluncis Cimmeriorum nidulatur, & cum nocte provolans demulcet curas .corda oblita laborum nisi sicubi in foribus excubat deformis sollicitudo, eumque a limine atque ingressu arcet

haud nolentem. Hac ratione corruit emendatio Heinsiana. Sed probabilius idem Vir magnus in Adversariorum reliquiis legebat, sollicita desit is ante domos. Sane videri poterat provocabulum is aut ille hoc loco desiderari. Neque tamen insolens est, nec sine exemplo , provocabuli omissio in hac brevitate. Ita frequenter Naso in Fastis uno exemplo defungemur, L. T. Augur erat nomen longis intercidit annis. Nuper as Etrusca venerat eout humo. Sed nec vitii quidquam est in verbo deficit. Maro LQ. Geor. 2.9 s. Hunc quoque, ubi aut morbo gravis, autjam segnior annis

Deficit , abde domo , nec turpi ignosce sene

ctae.

Propertius L. 2. Eleg. 2I. p. s. Deficiunt magico torii sub carmine rhombi. in lusibus liberis Carm. 2 s. Defecit latus, 2 periculosam

Cum iussi miser exspuo salivam

360쪽

L 1 s. III. E IV. 3 Τandem quum summo Phoebus prospexit ab ortu, Pressi languentis lumina sera quieS. Hic juvenis casta redimitus tempora lauru Est visus nostra ponere sede pedem. 1: Non illo quidquam formosus ulla priorum Aetas humanum nec videt illud opus.

spExIT AB ORTu J Est in quibusdam cum somno id quod in Vaticano inventum comprobare visus fuit Achilles; quasi diceret poeta, Phoebus oriens QSomnus tandem me prospexere , quasi miserati consopivere. Perperam profecto nec effugit hoc Geb hardi dentem. Sed non potuit tam inprudenter labi vir doctus, nisi deceptus a libris qui cum scriberent pro quum Parem errorem deprehendimus supra L. I. Eleg I p. 6 . Neque tamen desunt, qui Veram scripturam ac rectam e finibus Latii eliminatam velint.

Sed tu consule doctissimi viri Christophori Cellari Orthographiam Latinam p. I O.

Q HEs quies sera, quae inciperet cum Sole oriente quo tempore alii mortales ad consueta quisque munia jam consurrexerant. Sed pro sera, in libris nonnullis fessa reperitur. quod si recipimus , ad lumina erit reserendum. Sic L. I. Eleg 9. p. 72. Et tua jam fetu lumina fessa tument. Sed ego receptam scripturam non sollicito. Pariter ferme Andromache apud Tragicum Romanum Troad p. 38. Partes fere Nox alma transierat duas Clarumque septem verterant sellae jugum: nota tandem enit Uictae quies

Brevisque fessis somnm obrepsit genis.

lauru scribendum videtur siquidem credimus veteribus magistris. Flavius Charisius

L. I. Instit Grammat. p. II O Lauro, Maro:

faciemque simillima lauro. Sed ablatiυum singularem dativo non habet similem ait enim Plinius, huic lauro , G tamen ab a lauru , C lauruum fecere. Haec autem arbor cur casa dicatur, exponit Naso in fabella Daphnes, L. I. Metam. I. P p. de Apolline: Complexusque suis ramos, ut membra, lacertis

Oscula dat lignori refugit tamen oscula li-

Cui Deus, At conjux quoniam mea non po-ies esse, Arbor eris certe, dixit , mea semper habebunt Te coma, te citharae, te nostrae laure pha

retrae.

24. EsT Isus solennis locutio in re somniorum. Sic Ennius , sic Attius, apud Ciceronem L. I. de Divinat C. zo sqq. Plautus Merc. Adt. a. c. I. y. s. ubi Demiphos omnium suum denarrat: Mercari vim mihi sum formosam capram, Et ne noceret , quam domi ante habui capram sNeu discordarent, si ambo in uno essent loco, Poserius quam mercatus fueram, vises sum In custodiam eam simiae concredere. Atque ita Virgilius L. 2. Aen. p. 27 I. . .' p. 67. . s. p. 22. Horatius L. I. at Io. 33. Propertius L. 3. Eleg. 2. p. I. . . Eleg. . . 3. Ovidius L. M. Metam. . 673. Valerius Flaccus L. I. Argonaut p. 3o I. Pulcre Tullius L. 4. Acad. Quaest C. I 6. Omnium

inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus .sio in quiete , sive per vinum, sive per insaniam nam ab omnibm ejusdemmodi visis

perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus,

abesse dicemus mi enim, cum sibi flagii aliquid , Cae cogitatione depingit, non, id a se ipse commovit, atque ad se revocaυit , sentit quid intersit inter perspicua C inania ρ Eadem ratio es somniorum. Num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba vicino suo ambulavisset,

dixisse, Vise sum mihi cum Galba ambularer

At cum somniaυit, ita narravit: visus Homerus adesse poeta. idemque in Epicharmo: Nam videbar somniare med ego esse mor

tuum.

Itaque , simul ut experre ii sumus visa illa contemnimus neque ita habemus, ut ea quae in

foro gessimus. Rr 3 27. IN

SEARCH

MENU NAVIGATION