Albii Tibulli equitis rom. quae exstant : ad fidem veterum membranarum sedulo castigata : accedunt notae, cum variar. lectionum libello, & terni indices : quorum primus omnes voces Tibullianas complectitur

발행: 1708년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

11s Gaudet equum, validusque sedet moderator habenis. Te duce non alias conversus terga domator Libera Romanae subjecit colla catenae. Nec tamen his contentus eris majora peractis Instant compertum est veracibus ut mihi signis,1 1 Quis Amythaonius nequeat certare Melampus. Nam modo fulgentem Tyrio subtemine vestem Indueras, oriente die duce fertilis anni; splen-

sEN1s Habenae cur validae dicantur, non satis perspicio quinque libri habent alidusque id quod melius congruit vigori illi crudo in extrema senecta. II 6. DOMATOR Hanc vocem caliger demendo suspectam habebat neque ego tamen damnare audeo in Glossario Philoxeni legitur , Domavi, 'Eδαμα σοι paullo ante Damnator Δαιι ς,1 id quod Passeratius recte ni fallor emendavit Domator. Sed ne solis exicis nitamur, facit Ennii alictoritas cujus hos ex Medea versus servavit nobis Flavius Charisius, extremo libro . Non memoro, quod draconis saevi sopivi impetum ;Non, quod viros domavi, sesegetis armatae

manus.

Accedit Ammianus Marcellinus L. 2I. C. s. Hoc sermone Imperatoris vice alicujus oraculi comprobato, mota est incitatius omnis concio: rerum cupida novandarum , unanimanti consensu voces horrendas immani siculorum fragore miscebat, magnum elatumque Ducem , π, ut experta es, fortunatum domatorem gentium appellans e Regum. Iro. ΜYTHAONIU MELAMpus Vates sagacissimus, Qveracissimus. Papinius L. 3. Theb M.qq9 Dubio sententia tandem Sera placet, vatum mentes, ac provida veri Sacra movere Deum soler tibi cura futuri, Amphiarae , datur juxtaque Amγthaone cre

tus s

am senior , se mente virens Phoeboque, MelampM Adsectat passus dubium, cui dexter Apollo, Oraque γrrhaea satiari largius unda. Vide Apollodorum L. I. Biblioth. C. s.

L. 2. C. 2. a Muretum Schol in Properi L. 2. Eleg. 3. I 2I. NAM MODO FULGENTEM TYRI su B- ΤΕΜINE EsTE INDUERAs A. V. DCCXXII.

Consules fuere Imperator Caesar Divi F. III. M. Valerius M. F. M. N. Messala Corvinus. quo tempore Albius noster annum ferme agebat trigesimum secundum. Nam quae de divinandi scientia paullo ante jactabat, nullo modo cadere possunt in puerum duodecennem qualem tamen statuamus necesse est, si sequimur hos novos aetatium finitores, qui Hirtio Pansa Coss. natum adfirmant. Ceterum in subiequentibus describit laeta illius diei omina , caerimonias acritus anni aperiundi inito primum honore. Pulcerrime Ovidius L. . Pontic Epist. q. Ergo ubi Iane biceps longum reseraveris an

num s

Pid us e a sacro mense December erit; Purpura Pompe tum summi elabit honoris: Ne titulis quidquam debeat ille suis. Cernere jam videor rumpi penetralia turba; Ei populum laedi deficiente loco. Templaque Tarpea primum tibi sedis adiri;

Et fieri faciles in tua vota Deos. Colla boυes niveos certae praebere securi, Quos aluit campis herba Falisca suis. Cumque Deos omnes, tum quos impensius ae quos Esse tibi cupias, cum Iove Caesar erit. Curia te excipiet, Patresque e more vocati Intendent aures ad tua verba sum. Hos tibi facundo tua vox hilaraverit ore; Utque solet, tulerit prospera erba dies, Egeris C meritas Superis cum Caesare grates: Qui caussam, facias cur ita saepe, dabit. Inde domum repere toto comitante Senatu,

cium populi vix capiente domo. Locus est paullo spatiosior, sed qui boni commentarii instar habeat.

412쪽

Et sera discordes tenuerunt lamina venti, 11 Curva nec assuetos egerunt flumina cursus.

Quin rapidum placidis etiam mare constitit undis.

Nulla nec aerias volucris perlabitur auras

Nec quadrupes densas depascitur aspera silvas, Quum largita tuis sunt muta silentia votis.13 dupiter ipse levi vectus per inania curru

IABITUR AURAs Melius libri veteres, Nulla nec negatio duplex pro simplici Propertius

L. 2. Eleg I s. p. s. Nulla neque ante tuas orietur rixa fene fras; Ne tibi clamatae somnus amarus erit. Cicero Accul et in Verr C. et . Debebat Epi

crates nullum nummum nemini. I 29. QUIN LARGIΤΑ TUI SUNT MuLTA SI

LENTIA oΤ1s m Quin quomodo exponam, non invenio. Neque invenerunt alii interpretes, unice de hac vocula securi tamen Quinetiam praecesserat tertio versu superiore Nec

largita quo referatur, facile quis dixerit multa quoque silentia duriuscule dici puto. Ab ipsis poetae manu ita fuisse arbitror: Quum largita tuis siunt muta silentia votis. Hoc sensuri Quin etiam mare irrequietum placide visum fuit consistere, neque avis ulla in aere perstrepuit, neque ulla quadrupes in pastu sonum edidit motis maxillis, interea dum tu in altissimo silentio vota nuncupabas pro populo Romano Quiritium. Haec quincommode inter se cohaereant, nemo opinor negabit. Quin corruptum fuerat ex Dum. sane Cum legitur in uno Anglicano largita passive extulit, more veterum, qui largio dicebant exempla reperies apud Nonium Marcellum muta silentia habent excerpta Per- reji, cum uno Anglicano quod quin verum sit, non sinit nos dubitare Nasonis auctoritas, . . Metam. p. 84. Egreditur reditis vestes induta recinctas, Nuda pedem, nudos humeris infusa capillos: Fertque vagos mediae se mutasilentia noctis

Incomitata gradus.

Vox mura saepe corrupta fuit in multa id quod aliquot exemplis ostendimus ad Proper t. L. I. Eleg. I s. p. 29. flentia vocat Albius faventiam in sacris Vota sunt, quae Consul

ipsis Calendis anuariis pro salute populi in

aede Iovis nuncupabat. Naso L. . Pontic. Epist. q. p. 29.

Templaque Tarpe De primum tibi sedis adiri,

Et feri faciles in tua vota Deos. Vide eumdem L. I. Fast. p. 63. Sabinus apud Tacitum L. q. Annal. . o. Quem enim diem vacuum poena , ubi inter sacra, vota , quo tempore verbis etiam profanis absitineri mos esset, vincla 2 laqueus inducantur non inprudentem Tiberium tantam inυidiam adii seri quaesitum meditatumque, ne quid impedire credatur, quominus noυ magistratus, quo modo delubra altaria, sic carcerem recludant.

ANIA CuRR ADFuΙΤ levem dici ovis currum ait Passeratius propter quadrigas, quibus trahebatur atque huc vocat illud Plauti, Amphitr. Acst. I. Sta I. p. 94.

quadrigas si nunc inscendas Iovis, Atque hinc fugias, ita vix poteris effugere in

fortunium.

Sed currum Jovis volucrem fuisse atque ala tum didicimus Macrobius L. I. Saturn C. 23. His Ῥεrbis Plato magnum in caelo ducem Solem vult sub appellatione Ioυis intelligi, alato curru velocitarem sideris monstrans Eleganter hunc nostri poetae locum inlustravit Doriza filius Notar cap. 7. At vero currus Jovis tonantis gravis dicebatur. Horatius L. I. Od. I 2.9. a. Tu graυ curru quaties Olγmpum Tu partim casis inimica mittes Fulmina lucis.

ibidem Od. 34. g. s. Diespiter uni corusco nubila diυidens

Plerumque, per purum tonantes Egit equos, volucremque currum;

si vo bruta tellus, vaga flumina, Quo Stγx, 2 inbis horrida Taenari Sedes, Atlanteusque finis

Concutitur.

413쪽

Adsuit, & caelo vicinum liquit Olympum

Intentaque tuis precibus se praebuit aure, Cunctaque veraci capite annuit Additus aris Laetior eluxit structos super ignis acervos.

13s Quin hortante Deo magnis insistere rebus Incipe non iidem tibi sint, aliisque triumphi.

Non te vicino remorabitur obvia Marte Gal-

Pro Adfuit, unus Heinsit habebat A it sic quoque editio illa quae Regii Lepidi pro

dii A. I 8 I. quam scripturam probabat amicus meus magnus Petrus Burmannus, Iovis Fulgeratoris, eruditissimi atque elegantissimi libri, cap. ι9. p. 72. Sane Deorum gressiim nam Iovem hoc loco de curru descendisse intelligamus oportet minime humano simi. lem faciebant, sed adfluxum potius ac refluxum, sine ullo gradu pedum alternorum. Vide quae Cerda notavi ad L. f. Aen. ἰ6 9. quae Barthius ad Papin L. s. heb.

x. 267. III. CAELO VICINuM LIQUI OLYMPUM JMontem Macedoniae intelligit, ita altum, ut nubes omnes exsuperare putaretur de eo multa mira veteres tradiderunt , nec nulla inter se pugnantia. Tu lege quae docte atque adcurate Caspar Barthius notavit ad Papin L. 1. Theb. p. s. Dou Za filius Olympum cum Homero interpretatur Θεων ἔδοι; quam Iovis ac Deorum sedem poeta caelo superiorem facit recte ergo dici caelo ici. Num, quo in caelum proximus sit descensus.

IGNI ACERVos Io Marius Mattius, L. I. Opin C. 3. ex codice suo vetusto profert, Purior elusit subseratos ignis acervos. atque hanc lectionem non oscitanter adten. dendam censet Videri enim poetam nostrum intelligere de flamma innocua qualem accidisse capiti Ascanii tradit Maro . . Aen. s. 682. Ecce letis summo de vertice istes Iuli Fundere lumen apex , tactuque innoxia molli Lambere flamma comas, ta circum tempora pasci. itemque Laviniae L. . . 7 I. Ignoscant mihi manes viri doctici neutrum exemplum huc facit. Quid enim praestet flamma innocua in honore aris inlato Haliquid dixisset,

si ex libri sui diversa scriptura ostendisset ligna ultro arsisseri quale prodigium Seleuco

sacrificanti regnum portendisse tradit Pausanias in Atticis. Neque ego subseratos melius dici arbitror, quam fructos quum fruendi

verbo in hac re ferme utantur poetae Latini. Maro . . Aen. s. sq. Hunc ego Gaetulis agerem si γrtibus exsul, Argolicoυ mari deprensius, Cr urbe Mγcenae Annua vota tamen sollemnisque ordinepompas sequerer, frueremque suis altaria donis. Seneca Oedip. e. 3os. In vota Superos voce solenni voca , Arasque dono turis Eoi exstrue. Festus Struere antiqui dicebant pro adjicere, augere. Vides esse verbum sacrorum. Hinc

magnus magister nam, convivia in sacris

numerantur in L. I. Aen. y . O .

Quinquaginta intus famulae r quibus ordine longo Cura penum struere, G flammis adolere G

Nec tirior mihi magis blanditur, quam Laetior etsi scio Tragicum Romanum sic loqui Oedip. s. 3IO. Utrumne clarus ignis his nitidus selii, Rectusque purum verticem caelo tulit, Et summam in aura fusus explicuit comam 'Laetus ignis dicitur, qui est ominis laeti ac secundi , clarus, hilaris , nec fumo ullo sordidus idem qui lucidus Propertius L. 3. Eleg. 8. . 2 O. Inde coronaim ubi rure piaυeris aras, Luxerit se rota famma secunda omo. Naso L. 4. Pontic. Eleg. 9. s. q. Atque utinam, cumjam fuerispotioraprecatus, O mihi placetur numinis ira, roges fSurgat ad hanc vocem plena pius ignis ab aras

Detque bonum voto lucidus omen apex. I 37. NON TE VICINO REMORABITUR OBVIA

MARTE GALLIA His verbis , quasi praesagientis animi quodam vaticini, illum Messa. lae triumphum auguratur, quem quarto post

anno

414쪽

L 1 IV M. I. Gallia, nec latis audax Hispania terris: Nec sera te Tyrio tellus obsessa colono.

Nec qua vel Nilus, vel regia lympha Choaspes

anno egit de subactis Aquitanis. Erant autem Galliae populi vel maxime formidolosi populo Romano Sallustius Iugurth. C. II 4. Peridem te in advorsum Gallos ab ducibi nostris Se Caepione M. Manlio male pugnatum quo metu Italia omnis contremuerat. Illique usque ad noram memoriam Romani sic habuere, adia omnia virtuti suae prona esse , cum Gallis pro salute , non pro gloria , certari. Cicero Orat pro Fontejo C. I 6. Denique, ut oportet bello Gallico, ut majorum jura moresque praescribunt , nemo est civis Romanus qui fibi ulla excusatione utendum putet. Inibi plurascitu digna ex aliis notavit vir praeclarus

RIs Et hae quoque gentes maximo terrori fuerunt, serae videlicet ac feroces , neque ullo bello edomabiles Horatius L. q. Od. s.

p. 27. guis Parthumpaveat quis gelidum cγthen

aeuis, Germania quos horrida parturit Foetus, incolumi Caesares quis ferae Bellum curet Iberiae' ibidem Od. 14. p. o. Te non paventis funera Galliae , Duraeque tellus audit Iberiae. Sed melius id evicit virorum longIssimis bellis indomita virtus, .mulierum supra sexus naturam bellicosa ferocia, crebraeque ac magnae clades exercituum Romanorum quae omnia praeclare exsecutus est inabericis suis Appianus Alexandrinus. Unde non frustrahas nationes haud quaquam armorum Viri bus fuisse devictas, sed Romana pietate ac religione fatetur ipse Tullius , orat dema,

rus p. respons C. 0. Duam volumus licet, Patres Conscripti , ipsi nos amemus: tamen nec numero Hispanos, nec robore Gallos, nec calliditate Poenos, nec artibvi Graecos, nec denique

hoc ipsi hujus gentis ac terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos a Latinos , sed pietate ac religione, atque hac una sapientia , quod Deorum immortalium numine omnia regi gubernarique per peximus, omnes gentes nationesque D-peravimus Hispaniam noster quod audacem Vocat, id fere tantumdem est, ac si vocasset exlegem ac scelestam Cato , apud Hirtium

F. Tuus pater, istuc aetatis quum esset, nima ertisset rempublicam ab audacibus sceleratisque ciυibus oppressam , bonosque aut intemfectos, aut exsilio multatos patria civitateque carere gloria es animi magnitudine elatus, privatus, atque adolescentulus , paterni exercitis reliquiis collectis, pene oppressam funditus e deletam Italiam, urbemque Romanam in libertatem vindicatit Cicero orat in L. Pison. C. 2 o. Nolite putare, Patres Conscripti , ut in scena videtis , homines consceleratos impulsu Deorum terreri Furiarum taedis ardentibus. Sua

quemque fraus , suum seim , sua audacia de

sanitate a mente deturbat Seneca ippol.

O ita fallae abditos sensus geris, Animisque pulcram turpibus faciem induis.

Pudor inpudentem celat , audacem quies Pietas nefandum. I 39. TYRI TELLus opsΕssA COLONO Africa, quam coloni Tyro profecti tenuerunt. Ita recte caliger possessa habet Cyllenius; quomodo meinsius malebat. Sed nulla opus est mutatione. Vide supra ad L. 2. Eleg. .

amne solo Persarum reges bibebant , etiam peregre profecti, etiam in bellicis expeditionibus. Rem omnem docte atque operose exposuerunt duo praeclari viri, Rarnabas Bris nius L. I de Regno Pers. p. 9. Franc. Fernandius de Cordoua Didascaliae multipl. C. 3I. ibi tu invenies, quidquid ex antiquitate huc congeri potest. Scaliger non bene hunc Choaspem confundit cum iaspe , eo quod in libris scriptis iaspes hoc loco invenerat sed fuit error librariorum cujus erroris originem acute deprehendit magnus Salmasius Exerc. Plin. p. 418 699 ed Pari L. Isaacus ossius iaspes legebat, pro Idaspes et nam Idaspem Romanos appellasse etiam Coo- pem Not ad Iustin. L. II. C. I . In uno meo est regia D ha, quod nestio quomodo adblanditur di videtur enim significare, aquam Choaspis regibus Persarum non solum esse in deliciis, verum etiam in amoribus. Ipsum Choaspem, ut Malios magnos amneS, in Deorum numero fuisse habitum ostendit

415쪽

ALBII IBυLLI Profuit, aut rapidus Cyri dementia, indes Radit Arecteos haud una per hostia campo S. Nec

Duid Latagum ' quid si amnigenam mirere Choaspem fBellatoris equi potantem cerne cruores:

Nec tamen inmigis hic segnior ibit habenis. I I RAPIDU CYRI DEMENTIA INDΕs JInsignem illam Cyri insaniam luculentis verbis descripsit Sapiens Romanus . . de Ira C. 11. Sed nos Paullum Orosium audiamus,

qui tempus notavit furiosi facinoris, L. 2. C. s. Eodem tempore γrus rex Persarum, quirun Asiam, Scythiam, totumque Orientem armis pervagabatur, cum Tarquinius Superbus urbem et rex et hostis aut servitio premebat aut bello, 3rus ut dixi cunctis, adversum quos ierat, perdomitis AsBrios C Babγloniam petit , gentem urbemque tunc cunctis opulentio. rem sed impetum ejus Ginde subius, secundae post Euphratem magnitudinis, intercepit. Nam cum unum regiorum equitum l. quorum candore formaque excellentem, transmeandi fiducia persuasum, qua per rapacem alteum o sensi vado ortices attollebantur , abreptum praecipitat que mersisset, rex iratus ulcisci in amnem satuit, contesatus eum, qui nunc tam praeclarum equitem l equum voravisset, feminis vix genua tingeἡzib permeabilem relinquendum. Nec in peragendo segnior, totis copiis perpeti anno Gγndem uvium perim n s conca sum deducitumque fossvi in trecentos sexaginta alveos comminuit. Hoc Herodotus tradit L. I. C. 189 2O2. ac L. C. sa cujus auctoritate ducti, itemque Senecae, Orosium emendavimus. Putatur nec odi exaruisse hujus fluvii alveus. Sic enim Petrus delia Valle, scriptor prudens, eruditus, Peregrinationis Persicae Epist. I. Ad uis hora di giorno in circa arrivammo ad ui me non

grande, a me, come credo, attre uolt a V. S.

nominato, che si chiam Diali, nIra et Tigre e per passario, perche ut era solo una barca, ut consumammo An a mero giorno. Ho

Ginde, in cui assogatosi uno di que caualli sacri candidi i Ciro, quando an ua con Uercito so-pra Labilonia, egi per dispello lo diuis in recento sessanta rivi, da potersi uae re da clascuno a pleri, cui consum tuita a sate, come

Hosp1TA CAMPIs locus varie tortus, non una interpretatione a viris magnis expositus. Quamcumque ex illis sequi libuerit , vide, bis orationem hiare, & voculam qua desiderari quae tamen abesse non debebat in discretione fluminum diversorum. Itaque -mnium optima est vis Nic. Heinsit emenda. tio, sic scribentis: aut rapidus, ori dementia, Gindes Radit Areditaeos haud una per hostia campos.

nempe indes tam contumeliose a Cyro comminutus, trecentis sexaginta ostiis evolvebatur Verbum autem radendi eleganter de aquis dicitur. Lucretius L. f. p. 2s7. Pars etiam glebarum ad diluυiem revocatur Imbribus; ta ripas radentia flumina rodunt. Horatius Epod. 16. M. q. ut neque areis Aquosus Eurus arva radat imbribus.

Lucanus L. 2. p. 2 s.

umbrosae Liris per regna Maricae Vesinis impulsus aquis, radensque Salerni Culia Siler. Hoc fringere,is mordere lambere alii vocarunt. Virgilius L. 8. Aen. s. 63.

Ego sum pleno quem flumine cernis Stringentem ripas, i, pinguia culta secantem ,

Caeruleus Th)bris, caelo gratissimus amnis. Festus Avienus L. 1. Ora Maritimae Scruposum ut alti verticem montes levent, Stringatque nemora ut i da cani gurgitis.

Priscianus Perieg. p. 68. Flexibus in artis qua frangitur aequore Pontus, Has fringens pelago terras, circumfluus illis, Montibus radens supposasque urbibus oras.

Horatius L. I. Od. 3Ι. p. 8. Non rura , quae Liris quieta Mordet aqua taciturnus amnis.

ibidem Od. 22. p. 8. vel quae loca fabulosus Lambit 'daspes. Ne vero lambendi verbum putes inbecillius vetat idem poeta L. I. Sat. . 7 . Nam vaga per veterem dilapse flamma inlinamVolcano summum properabat lambere tectum. Festus Avienus Descript. Orb. Terr. 2.9ῖ.

En tibi rursum Aequoris Hesperii tractus loquar istius unda Lambit terga soli, qua se vagus explicat orbis; Nam vel caeruleo loca circumplectitur esu, Tel

416쪽

L 1 n. IV. M. I. 373 Nec qua regna vago Tomyris finivit Araxe;

Impia nec saevis celebrans convivia mensis 14s mi ima vicinus Phoebo tenet arva Padaeus; Quaque Histrus Tanaisque Getas rigat, atque Mosynos. Quid moror Oceanus ponto qua continet orbem, Nulla tibi adversis regio sese fieret armis.1 e manet invictus Romano Marte BritannuS,1 eque interjecto mundi pars altera Sole. Nam circunfuso considit in aere tellus, Et quinque in partes toto disponitur orbe.

At- Euxinum Irrumpere tradidit Arrianus in Periplo QOvidius L. 4. Pontic Epist. Io. p. s s. ubi plurimos nobiles fluvios enumerat, in hoc mare se exonerantes. Sed quid Hebro Thraciae fluvio cum Getis metas enim a tripas Danubii inferioris habitasse scimus vel ex unius Ovidi Tristibus , ac Ponticis Epistolis. Scribendum igitur, Quaque Hister Ianaisque aut verius fortasse, Luaque frus. sic enim eander dicebant , d Leandrus, atque alia ad hanc formam compluria. Sed sive hoc, sive illud scripsi frus more antiquo: nam certe antiqui adspirabant. Terentianus, p. 2388. d. Pulsch ubi dem sive nota, sive literat

calibus apte sedi antepos cunctis, Haseas , Hederm quum loquor, reser Hospes,

Hujus.

Casmodorus lib. de Orthogr. . . I vel sequente , post quam eri P et , cum adspiratione proferuntur: ut V ani , Hispo,

spidus insoria miserio , Hister , seu proprium suminis sit , seu gentis vocabulum. c. Scholiastes Iuvenalis ad Sat. . . I 69. Armeniam Tigris proluit, Euphrates Parthos, Hister Sarmatas, Ponto influit. sic in arcu triumphali Drusi Neronis apud Gruter. p.

CCXXXVI. s.

I 9. BRITANNus Variis modis hoc nomen exaratur Britanus hic loci habet Wittianus prior, codex non spernendus Brittannicus scriptum fuit in Arca Septimii Severi , in foro Boario, apud Gruterum Inscr. p.CCLXV. a. risiani , per duplex it, .dimplexn, in nummis Commodi, auctore Petro assen do L. 1. de Vita Petreskil. Is I CONSISTI IN AERE TELLus HeInsius considii legebat quod ego verum arbi

tror.

Aa 3 ass. ET Vel celso demissa jugo confinia radit, Moenia et fusi perfringit gurgite ponti.

143. NEC QUA REGNA VAGO TOMYRIS

FINIVI ARΑxΕJ Justinus L. I. . . Cγrus subacta Asia , uniυerso Oriente in potesarem redanto, cγthis bellum infert. Erat eo tempore cγtharum regina Tomγris, quae non muliebriter adventu hostium territi, cum prohibere eos transitu Araxis fluminis Vse , transire

permisit, γε sibi faciliorem pugnam intra regni sui terminos rata, O hostibus objectu fluminis fugam di cilioren; In nomine hujus reginae multum discordant libri scripti sic tamen, ut plures Tamiris agnoscant. Bongarsi quoque codices, in verbis Justini, omnes constanter Tamiris habebant , uno excepto, in quo Tomeris erat Herodoto ομυρμ dicitur L. I. C. 2Os.sqq. ιυ αυρις autem Luciano in Charonte Valerio Maximo Thamγris L. 9.C. Io Tomγris vero Paullo Orosio L. 2. C.7.

VIVIA MENSI. Nec pia qui saevi , legebat olim Ludov. Carrio Scholiis in Valer Flacc. L. 6. . so quam ego emendationem mi nime necessariam arbitror. Audio est Herodotus L. 3. C. 99, Padaeos, Indiae populum Versus Auroram , si quis aegrotaret , eum mactare solere , atque ejus carnibus vesci, viri quidem viros, mulieris autem mulieres. tum si quis sanus ad senium perveniret, eo itidem caeso epulari atque ob eam caussam perpaucos istic senes reperiri. I 6 QUAQti HEBRus , TAMAIsau GETAS RIGAΤ, ATQUE MAGYNos Mo nos habent multi libri. Plinius eos in Ponticis populis numerat L. F. C. . sed gemino si, non simplici Gentes Genetarum , Chalγbum. Oppidum Cotγorum Gentes Tibareni, Mossoni noris signantes corpora Sane Tanaim in Pontum

417쪽

ALn 11 ΤIBULLI Atque duae gelido vastantur frigore semper. Illiein densa tellus absconditur umbra, Isue Et nulla incepto perlabitur unda liquore; Sed durata riget ensam in glaciemque nivemque. Quippe ubi non umquam Titan superingerit ortu S. At media est Phoebi semper subjedia calori, Seu propior terris aestivum fertur in orbem, 16, Seu celer hibernas properat decurrere luces. Non ergo pressis tellus consurgit aratro, Nec frugem segetes praebent, nec pabula terrae. Non illic colit arva Deus, Bacchu Sue CereSVe, Nulla nec exustas habitant animalia partes. 16s Fertilis hanc inter posita est, interque rigentes, Nostraque & huic adversa solo pars altera nostro, Quas utrimque tenens similis vicinia caeli

Temperat, alterin alterius vire necat aer.

Hinc

Iss. E NULLA INCEDT PERLABITu UNDA LIQuoRE J Hoc dicit , quam incipientem labi, statim gelu vinciri , ac conge-Iascere. Festus Avienus Descript Orb. Terr.

Hi densata sali stant marmora pigraque ponii

Se natura tenet numquam ruit ostius humor.

Certe incepto liquore quod ferri non posse contendunt , in eo cogor seorsium ab istis sentire, quum plurima talia legantur vel apud unum Maronem inceptus labor exstat L. 2. Geor. 39. inceptus somnus . . ejusdem operi s. I . incepti 'menaei L. q. Aen. . I 6 incepta sacra ibid. p. 638. incepti honores L. f. p. 9 . inceptum iter L. 6. . 384. a. . . io inceptus sermo L. 6. 7o inceptus clamor ibid. M. 493. inceptus furor L. I a. p. 33. itaque nihil mutare consultius erit. Is 7. QuIpΡE 4BD NON NMQuA TITANSuPEREGERI ORTus Eamdem rationem reddit Macrobius L. I. Somn. Scip. C. 2 o. Cur

vero, TEMPERATIO MUNDI dictussit, ratio in aperio est. Ita enim non solum terram,

sed ipsum quoque coelum, quod ere MUNDUS

vocatur , temperari a Sole certissimum est, ut extremitates ejus , quae a via Solis longissime recesserunt , omni careant beneficio caloris

una frigoris perpetuitate torpescant. quod sequentibus apertius explicabitur. Et Festus

vienus , Macrobii amicus , Descript Orb. Terr. p. 6 2. Vix hebes has oras ardor Titanius ad trVix evecta Dies inluminat omneque laete Pingue tenebrosa caelum subtexitur aethra. Vide sis Varronem L. 1. de Re Rust. C. a. in libris fere est superingerit e rectius, ni fallor nam ingerere est infundere. Atque hoc imitatione sua comprobavit jucundis limus Lotichius L. I. Eleg. I. Nunc autem tepidos Phoebus superingerit ortus, Blandaque Riphaeum temperat aura gelu.

CuRRERE LuCEs noctes habent libri nonnulli sed perperam. Virgilius L. 2. Geor. aeuid tantum Oceano properent se tinguere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obsiet. Verbum decurrendi elegantissimum est sic supra .s I. Vixerit ille senex quamυis , dum terna per

orbem

Saecula fertilibus Dian decurrerit horis. Poeta magnus libri laudati p. 39. Tuque ades, inceptumque una decurre laborem, O decus, o famae merito pars maxima nostrae , Maecenas, pelagoque volans da vela patenti. 17 I. Er

418쪽

Et lenta excelsos vitis conscendere ramoS.Τondeturque seges maturos annua partus, Et ferro tellus, pontus confinditur aere:

Quinetiam structis exsurgunt oppida muris.173 Ergo ubi per claros ierint tua facta triumphos, Solus utroque idem diceris magnus in orbe.

DERE RAMos loquitur de Italiae vitibus, quarum erat principatus ei solo peculiaris. Plinius L. I . . I. In Campano agro populis

nubunt maritasque complexae, atque per ramos earum procacibm brachiis geniculato cursu scandentes, cacumina aequant, in tantum sublimes, ut vindemitor auctoratus rogum ac tumulum excipiat. Nullo me crescunt , dividique aut potius avelli nequeunt. Villi a domos ambiri singularum palmitibis, ac sequacib loris memoria dignum inter prima Valerianus quoque Cornelius exsimamit. Una itis Romae in Liviae porticibin subdiales inambulationes umbrosis pergulis opaca , eadem duodenis musti amphoris secunda. Ulmos quidem ubique exsuperant. Miratumque altitudinem earum Ariciae ferunt legatum regis 'rrhi Cineam, facete lusisse in au- seriorem usum ini, merito matrem ejus pen

dere in iam alta cruce. 172. TONDET uRQu SEGE MAΤuROS AN-

Nu A PAR Tus sic L. a. Eleg. r. q. 7. Rura ferunt esse , calidi quum sideris aestu

Deponit flavas annua terra comas. hoc est, tondetur Maro L. q. Geor. x. I 3 s.

de sene illo Corycios Et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa

Rumperet inglacie cur frenaret aquarum, Ille comam mollis Iam tum tondebat acanthi. L. I. p. 289. Nocte leves melius sipulae nocte ari prata

Tondentur.

Columella L. . . a I. Sin aliqua earum vel perfracta, vel parum procera fuerit, locumque idoneum obtinebit, unde vitis anno sequenti renovari debeat , in pollicem tondeatur quod quale sit, ipse statim docet. Plinius L. q.

C. I. Hae ite tonsura annua coercentur, quis earum omnis evocatur in palmites, aut δε-

primitur in propagines Sequitur seges, quae hic pro terra sata ponitur, edente partus maturos suo tempore. Varro L. I. de Re Rust. C. 29. Seges dicitur, quod aratum fatum es arvum, quod aratum, necdum satum es. Cicero Accus 3 in Verr C. 86. Videbatur id perdere arator, in quo elaborasset, quod agri se getesque extulissent. Cicero L. et Tusc. Quaest. C. s. Ut agri non omnes frugiferi sunt , qui tantur, falsumque illud Attii Probae etsi in segetem sunt deteriorem datae Fruges, tamen ipsae suapte natura enitent. sic animi non omnes culti fructum ferunt. Vi gilius L. I. Geor. l. 47. Illa seges demum oti respondet avari Agricolae si quae solem, bis frigora sensit. Horatius L. I. Od. I. . q. non opimae Sardiniae segetes feraces. sic enim legitur in optimis Graevi membranis, codicibus quibusque praestantissimis. Vide Helenium Acronem ad I Q. Od. I 6. I. 3o. Servium ad L. I. Geor. . I. ad L. 3. Aen. x. I 2 ad L. . . 26. Philargyrium ad L. q. Geor. I 29. Festum, ac Nonium, in voce Seges. Primus e recentioribus hanc se ei significationem observavit Laurentius Valla L. . Elegant. C. dis ni illo fortaue prior fuerit uarinus Veronensis, apud Angelum Decembrium L. 3. de Politia iter.

CTA TRIuMΡΗos Haec est libri caligerant scriptura melior quam vulgata, ubi praeclaros poscent. Naso L. 3. Art. Amat p. 87. ite per exemplum genus o mortale Dearum. Papinius L. I. Achiil. s. q. nos ire per omnem, Sic amor est, heroa velis. 176. SoLus ΤROQti IDE DICERIS MGNus IN ORBE Multum aestuat Passeratius,. varieque se torquet in utroque orbe. At poeta

Asiam intelligitis Europam nam ita omnem

419쪽

18oALn II IBULLI Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis, Ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus.

Est tibi qui possit magnis se accingere rebus

Valgius Aeterno propior non alter Homero.

Lan terrarum orbem diviserat Eratosthenes, Africa Europae adjecta. Varro lib. . de L. L. Ut omnis natura in coelum is Terram divisa est, si coelum in regiones, Terra in Asiam crEuropam Asia enim jacet ad meridiem Ur u frum Europa ad septemtriones . Aquilonem. Asia tela est ab γ ha , ex qua, Iapeto trahitur Prometheus Europa ab Europa Agenoris lia, quam ex Phoenis Manlius scribit au. rum exportasse : iιorum egregiam imaginem ex aere 1thagoras Tarenti fecit de Eratosthenis divisione iterum loquitur L. i. de Re Rust. C. x. hanc moratius est secutus L. 3. d. 27 ipso fine, ubi Venus ita ad Europen: Uxor inυicti Iovis esse nescis Mitte singulius bene ferre magnam Disce fortunans tua sectus orbis

Nomina ducet.

Inibi Helenius Acro: eo im divisus, eo quod

una pars orbis Europae nomen accepit , altera Asia dicta est Minus recte Lambinus tertia pars orbis terrarum tuo nomine appellabatur non enim ista mens Horatii, Moschum sequentis Idyli cui nomen Europae Atque tiamsi noster. Nec tamen defuerunt, qui orbem in tres partes dirimerent , rejecta divisione Eratosthenis Sallustius Iugurth. C. 7. Indiυisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere pauci, tantummodo Asiam, Europam esse; sed Africam in Europa Paullus Orosius L. I. C. 1. Majores nostri orbem totius terrae Oceani limbo circumseptum triquadrum saluere ejusque tres partes Asiam, Europam, Africam vocaυerunt quamvis aliqui duas, hoc est, Asiam ac deinde Africam in Europam accipiendam putarint.18o. VALGIus T. Valgius Rufus isthoceum cognomine codices Horatii veteres cohonestant quantus poeta fuerit, vel ex hoc uno loco adparet quid enim poterat noster aut praeclarius , aut magnificentius λ Ipse quoque Flaccus inter eos numerat, qui ingenii atque eruditionis gloria tum maxime

florebant, L. I. Sat. o. g. 8 I.

Plotius, O Varius, Maecenas, Virgiliusque,Valgius, cir probet haec Odravius optimus,atque Fuscus haec utinam Viscorum laudet uterque. deinde Pollionem hIs jungit,&fratres Messa. las, LBibulos Servios Furnium, florem popilli delibatum ac Suadae medullam. Valgium autem epico carmine plurisnum potuisse, hinc docemur Docet moratius L. a. d. si quae est ad ipsum Valgium perscripta: Desine mollium Tandem querelarum Que potius nova Cantemus Augus tropaea

Caesaris rigidum Niphatem, Medumque flumen gentibus additum

Victis minores volvere vortices Intraque praescriptum Gelonos Exiguis equitare campis.

Merito igitur Angelus Politianus utric. Et qui mγrnaei poterat contendere pleritris Valgius, ut eis memorat pia Musa Tibulli. Scripsit multa sed omnia interierunt. Junius Philargyrius binos laudat versiculos, ex lusu aliquo pastorali, ad L. 3. Geor. . I76. Legitur e mulgaria, ut Valgius ait Sed nos ante casam tepidi mulgaria lactis. Et sinum vini cesamus ponere Baccho 'Elegos quoque ejus conmemorat Servius ad Eclog. 7. P. 22. Quale meo Codro J Codrus poeta ejusdem temporis fuit, ut Valgius in Elegis suis refert Mada. II. Aen. st Padusa pars est Padi. nam Padus licet unus sit fu-υius, habet tamen uenta plurima , e quibus

es Padus , quae quibusdam locis facit paludem, quae plena est crinorum. Alii Padum tribus fontibus nasci dicunt, ex quibus sium sit vocabulum Padusa, qui dissusus in modum sagni in amnem heri r nam ideo per stagna loquacia. Alii pariem fluminis Padi, in quam descenditur ossa Valgius in Elegis Ei placidam ossa qua jungunt ora Padusam Navitat Alpini flumina magna Padi. Isidorus L. I9. Origin. C. . REMULCUM,

funis, qua deligata navis trahitur vice remi. De quo Valgius: Hic mea me longo succedens prora remulco Laetantem gratis sit in hospitiis. Epigrammatum meminit Charisius L. I.Instit. Grammat. p. q. Neutraliter hoc margaritum

420쪽

L I n. IV. M. M. 377Languida nam noster peragit labor otia , quamvis

Fortuna, ut mos est illi, me adversa fatiget. Nam

dicere itiosum es ζ tamen multi dixerunt, ut Valgius in Epigrammate,

Situ rugosa, rotunda margarita.

Est, aliquid apud Senecam , fortasse ex Heroicis, Epist. I. uomodo quisque potes,

mi Lucili tu sic hales Aetnam , illum nobiligimum Siciliae montem quem quare dixerit Messala uinicum, sive Valgius, apud utrumque enim legi non reperio. Neque hoc quo pertineat, io, apud Diomedem L. I. p. 382. Didius ait de Sallustio, COMESTO PATRI MONIO. Valgia autem de Tralatione , COMESA PATINA . Ceterum poeta T. Valgius Rufus non debet confundi cum C. Valgio Saturnino' uso consulari, id quod a Joanne Glandor pio factum est in Onomastico, atque etiam a nostro Pighio ad A. V. DCCXLI, praeeuntibus Acrone ac Porphyrione Wacio. Henr Meibomio in Maecenat C. 8. nam Ca)um versibus quidquam conscripsisse ostendi nequit de oratione soluta satis constat. Plinius L. f. C. r. ubi recenset eos , qui Latine usus herbarum scripserinici os eum M. Catonem unus illustrium tentavit C. Valgiin, eruditione spectatus , imperfecto olumine ad Diυum Augusum , inchoata etiam praefatione religiosa, ut omnibus malis humanis illius potissimum princi is semper mederetur majestas. Fuit autom hic Cajus consul suffectus in locum M. Valerii Messalae Barbati, in magistratu mortui, A. V. DCCXLI, vel quinto vel sexto post obitum Tibulli anno. Unde colligitur, veteres Grammaticos nullo illum jure consularem fecisse A. V. DCCXXXI v. quum victoriae illae Augusti Parthicae atque Armeniae, nova ut Horatius disertim vocat

tropaea, inciderint in A. V. DCC xxx III. M.

Appulejo, P. Silio Nerva Coss. Vide Dionem Caslium L. q. Suetonium Aug. C. 2I. Velle jum L. 1. C. 94. Iustinum L. 2. C. s. Horatius in compendium misit L. i. Epist. a. Ne tamen ignores quo sit Romana loco res: Cantaber Agrippae claud virtute Neronis Armenius cecidit :jus imperiumque Phraares Caesaris accepit genibi minor aurea fruges Italiae pleno studii Copia cornu.

xABOR OTIA Verius excerpta Lipsit, Langui-

a nam se . id eo enim Valgi humeros illi oneri subjicit , quod ipse laborem refugiat

conscius sibi virium exiguarum, atque otium potius sectetur , quamvis in re non lautis Γ-

ADvERs FATIGET Ecce caussam paupertatis Tibullianae quam ipse prudenter re)icit in Fortunam, non ausus palam accusare scelera rapinas bellorum civilium , praesertim Augusto jam rerum potiente Plura in hanc rem bono judicio disseruit ocellus nostrae gentis anus Dou Za Praecidan. C. et o Tamen alii non desinunt veterem illam suam cantilenam videlicet Albium nostrum coactum fuisse ruri vivere, ni mallet Romae a creditoribus suis secari , propter inmensum aes alienum in luxu Mnepotatu contractum. In his erat Scaliger , cujus semper aucti oritas magna fuit. Sed aliorum omnium solertiam

in describenda Tibulli nequitia is prodi gentia in nugis, longe superavit Andreas Da-cerius Comment ad Horat L. I. Epist. . ibi tu prolixam historiam videbis rei familiaris Tibullianae cujus historiae vestigiis fideli.

ter haesit nuperus Horatii ab artem interpres. Illortim ego hominum temeritatem non refutabo , ea adfirmantium , quae ex nullo vetere scriptore probari queunt quinimo largiar potius, recte eos calculum posuisse ut tanto certius corruant. Nimirum queritur poeta apud Messalam consulem de sua paupertate , A. V. DCCxXI ; ipse natus A. V DCCX unde colligitur, non vlesimo secundo, ut Dacerius exputabat, sed duodecimo aetatis anno praeclaram rem paternam

ingluvie ac libidinibus turpiter jam strinxisse. Nam profecto inter Hirtii ac Pansae consulatum, eumque quem Messala gessit , non nisi duodecim anni interfluxerunt. Hic autem ipse Panegyricus quin scriptus cierit in consulatu Messalae, si quis negaverit, cum eo homine verbum ego nullum commutandum existimo. Tamen si qui pertendent in vetusti erroris defensiones, dabo iis advoca. tum tam bella caussa condignum Grammaticus is est emi priscus, cujus glossam ad Horat L. I. Epist. Α, talem nobis exhibuit Cas- paris Barthii sedulitas , L. 37. Adv. C. I9. Ad Albium Elegium scriptorem. Fuit hic Albius eques Romanus, qui primus in amatorio carmi-

SEARCH

MENU NAVIGATION