장음표시 사용
31쪽
AGAR cum grauida esset spreuit dominam suam Saram: quam ob re eam Sara asperrime coarguit & amixit,cum habuisset ius in illa a viro suo: quare Agar fugam arripuit: ab Angelo autem commonefacta,ad dominam rediit,& peperit Ismael. IS M A E L, filius Abraham ex Agar,natus est anno mundi 2 o 36. ante Christum natum I926. Hic in desertis locis habitauit, quado iuuenis una cum matre ab Abraham dimis iis est factusque est sagittarius: dedit illi mater uxore de terra Aegypti ,ex qua liberos duodecim sustulit,unum queque principem tribus suae. Obiit Ismael, anno aetatis 137. Vide Genes. I 6. &2s cap.item Ioseph. lib.antiq.I.Cap.I8.& ΣΙ. Anno duodecimo a natiuitate IsmaH,Sodoma, Gomorrha, Adama,& Seboim,ciuitates, propter peccata incoletium,funditus euersae sunt cum incolis, igne & sulphure diuinitus immis . Solus Lot cum duabus filiabus euasit, diuina clementia ut discederet praemonitus:cuius uxor in statuam salis versa est, anno mundi zo48. ante Christum natum I9I4. posthaec anno vno atque altero,natus est Isaac. Vide Gene. cap. 19.Iosephum,
Circa haec tempora Arius, sextus Assyriorum rex, collecto exercitu post patris Niniae obitum, Bactrianos ac omnes Casipios subiecit. Bero.lib.I.
32쪽
ΡARS PRIMA. 2IIS A A C , filius Abrahae & Sarae, natus est Iq. annos post
Ismaelem: oblatus anno aetati S I 3. Vt alij Volunt 2y. qui erat annus mundi zo73. ante Christum natum I 889. anno aetatis 4o.
uxorem duxit Rebeccam filiam Bathuelis Syri, de Mesopotamiasororem Laban,ut Abraham pater eius statuerat. anno 6o. nati sunt illi ex Rebecca gemelli,prior Esau rufus, & totus lais pidus: alter, Iacob, protinus egrestus est, plantam fratris mana tenens. anno aetatis Ι 8o. mortuus est, & appositus populo suo. Vide Gene. 21. SI 3 s.cap.item Iosep .lib. Anti. I. cap. 26.& 28. REBECCA nupsit Isaac anno mundi et o 9 o. ante Christum natum 18 7 2.haec effecit ut Iacob benedictionem a patre praeriperet, quae Esau promittebatur.Nam cum seni Isaac oculi caligaret obtrusit et Rebecca Iacob indutum vestibus Esau, ac pelliculis haedorum circunfulisi manus & collum,interea dum venatum isset Esau, ut pulmetum patri pararet:mΟX autem re diens Esau,ut audiuit se praeuentum,interminatus est mortem fratri Iacob.Id dum rescit Rebecca, mittit Iacob ad Laban,donec furor & indignatio Esau temperetur. Tandem mittens Iacob munera fratri,placatus est. Vide Gene. 27. 32.33. cap. IOse. lib. Antiq.I.a cap. 26. ad calcem Vsque.
33쪽
IA C O B filius Isaac, fugiens fratrem Esau, ipse in Haran,
ab avunculo Laban benigne ac hilariter eXceptus est. Cumque mensem unum apud eum comoratus esset,conuenit inter illos
ut pro Rachel in uxorem habenda, seruiret Iaco b ipsi Laban, patri Rachelis, septem annos: quibus exactis, Lia pro Rachele
supposita est : dolusque consuetudine excrisatu S: nempe non licere Ut minor natu praenubat. Seruiit itaq; Iacob pro Rachele alios iterum septem annos. Sicque ambas sorores in uxores habuit: ex his ambabus,atque ex duabus ancill is,filios duodecim sustulit, ac filiam unam. Natus est ei Ioseph ex Rachel, anno mundi Σχoo. ante Christum natum II 62. obiit diem annos natus I 7.in Aegypto,Vbi erat Ioseph, qui patrem accersi uerat durante sterilitate septe annorum.inde asportatus in Hebron, cum patribus sepultus est. Gen.29.ca.dc inde Usque ad calcem. Iosephus lib.I.cap. 27.
LΙΑ fuit uxor Iacob cuius silij fuere Ruben,Simeon,Leui, Iuda,Issachar, Zabulon, & Din a faemella. Zelpha ancilla Liae, peperit ipsi Iacob Gad,& Aser.Gene.29.6c 3O .ca. RACHEL quoque uxor Iacob fuit: huius silis fuere Ioseph dc Beniamin,in cuius partu periit. Genes. 29. O. & 3 S. Cap. Balam ancilla Rachel, peperit item ipsi Iacob, Dan, & Nephthalim.
34쪽
231O S E P H filius Iacob ex Rachel, odiosus erat fratribus, quὁd patri esset charissimus: quare ipsi eum in cisternam coniecerunt. At vero consilio fratris sui Iudae, Ismaelitis venundatu ipsi quoque eunucho Pharaonis,Phutiphari, magistro militum , venundant. Poso aliquantum temporis falso accusatus stupri a domina sua,in carcere detruditur:cum haec illum, non ille hanc cocupisset,ac pressisset.In carcere dum agit,pincernς, pistor1sque Pharaonis somnia interpretatur.Post hςc e carcere educitur, ut ipsius etia Pharaonis somnia exponat: qui constituit eum super uniuersam terram Aegypti: verti que nomen eius, & vocavit eum Saluatorem mundi: anno aetatis suae 3 o. anno a mundo condito 223 O. ante Christum natum II 3 2. obiit tandem annos natus II o. Vide Genes. 37. cap. & inde ad calcem usque.item Iose.lib.antiq.2.a cap. 2.ad 9.
A s E N E T H filia Phutipharis sacerdotis Heliopoleos, fuit uxor ipsius Ioseph, quae peperit illi Manassen & Ephraim.
35쪽
PROMETHEUS, Iapeti atque Asiae filius, propterea
fertur de luto formasse homines, quia optimus sapietiae doctor fuisse perhibetur,ut sentit Augustinus Huic inuentione ferrei anuli tribuebat antiquitas,uinculumque id, non gestamen intatelligi volebat. Lactatius re Vera primum omni hi simulachrum hominis formasse de pingui & molli luto Prometheum scribit ab eoque natam primo artem, statuas,& simulachra fingendi. Hic ignem Ioui dicitur furatus, quod ex ferro, & silice tonem extundere docuerit, seruareq; in ferula. Videto Augusti nude
ATLAS , , Promethei frater , primus Sphaeram Astrologiamq; inuenis e dicitur. inde locus fabulae datus, quod coelum
humeris fulciret. Vergil.6. Aeneid OS, Vbi coelifer Atlas xem humero torquet, eltas ardentibus aptum. Vide Plin.lib. 2. cap.6.& lib. .Cap.j6. A L T A D A S XII. Assyriorum rex,horum temporibus extitit x t ait Cassiodorus .Hic regnare coepit anno mundi 2263. ante Christum natum 1609.Huius institutum fuit ut diuitiis Mgloria,aliena stultitia & miseria a maioribus suis partis, quoad viueret,seueretur. Vide Bero. lib. s. Huius aetate Galates apud Celtas,& Vandalus apud Thuyscones regnauit.
36쪽
CECROPS Diphies Atheniensium rex primus,coepit re gnare anno mundi 2 o 8 ante Christum natum iss . Hic Athenas condidit, ut ait Cassiodorus. De hoc quoq; sic inquit Iustinus lib. 1. Deucalionis tempora Athenienses regem habuere Cecropem,quem,ut omnis antiquitas fabulata est, biformem prodidere, quia primm mare a minae,matrimonio iunxit. Suh hoc rege Athenae urbs vel instaurata,vel codita fuit. Vide August.lib.de civi. Dei 18.cap.8. Berosum lib. s.Euse.in praesa. Chro.
DEVCALION Promethei filius, sed non eius de quo
supra,ut supputatio indicat,apud eos regnare coepit, qui circa Parnassum morabantur, anno a mundo Condito 2 28. ante Christum natum Is 3 . Hic annos duos & octoginta natus, Thessaliam vidit inundatam. ipse cum uxore Pyrrha in Parnassi sum montem nauicula delatus,seruatus est. Vide Bero. lib. s.in Sparete rege .Xeno .de aequi.de hoc fabulantur etia Poetae. Caeterum Archilochus de tempor.&Ioan. Annius,natum Deucalionem scribunt an. 2. Spheri,is. Assy.regis,TO .an .a diluvio.
IASIVS Ianigena, tempore Deucalionis imperabat Italis,in cuius nuptiis affuit Io Aegyptia. Vide Bero.lib.1. CVRETES M Coribantus circa haec tempora Gnosson condidere. Hi modulatam SC inter se cocinentem in armis sal
ASCAT ADES XVIII. Assyriorum, seu Babyloniorum rex, omnem Syriam suae ditionis fecit:huius anno I 3. vitis inuenta apud Graecos,narratur. Vide Bero.lib.F.
37쪽
MOYSES primus Hebraeorum dux fuit, anno mundi
243 3. ante Christum natum Iso9. quo anno fili) Israel ab Aegyptiaca liberati sunt seruitute:ac post amaum Vnum atque alterum, Aaron summus creatur Cacerdos, & cosecratur. Hic Moyses inter Hebraeos,Deo atque hominibus charissimus extitit: erat siquidem natura mitis ac candidus. Inter Prophetas
summum se historiographum praestitit. Hic decem legis praecepta,digito Dei in duabus lapideis tabulis scripta, in mole Sina
sibi tradita, populu Israeliticum docuit, & caeremonias ac ritus veteris legis. Obiit anno aetatis Ia O. Isi ael reXit 4 O. annis, quos per mare rubrum in desertum duxit: huic successit Iosite. Vide Exo.Leui.Nume. Deute.nam omnibus fere cap.de Moyse tractant.
AARON Moysis frater, inter Hebraeos praestans ac dise tus extitit,summusque sacerdos in populo Dei. ad huc spectabant primitiae & decimae a filiis Israes Deo oblatae. Cum summum sacerdotium gessisset annos 3 7. obiit, anno aetatis 123. Hoc semel orante pro populo , cessauit plaga incendij coelitus missi. Videto Nume. 16.cap.item Iosep. lib. antiq. .cap. I. & secundum,diu desideratum ac recens excusium Iosephum,cap.3.
38쪽
27 E L E Α S A R Aaronis filius, mortuo patre,summus Sacerdos creatur, anno a mundo condito 2 9 I. ante Christum natum 14 I. Iste & Iosue terram Chanaan obtinuerunt, quam vocarui Iudaeam.Haec in duodecim tribus filiorum Israel diuisa est,quarum nomina sunt,Tribus Ruben,Simeon,Leui Iuda, Issachar,Zabulon,Gad, Aser,Beniamin,Dan,Nepta thalim,M nasses. Obiit Eleasser eodem quo Iosue anno. Vide EXo. 6. cap. item Iosue 2 .cap.
I O S V E , secundus populi Israelitici dux, anno mundi
2 93. ante Christum natum 1 69. filios Israel per Iordanem, iuxta praeceptum Domini, in terram duxit promissam: Iord nem fluuium,ut Moyses mare rubrum, sine ullo periculo,Ver bo Dei fretus,pertransiit:obsidione urbem Iericho Cepit,& incendit, attamen Raab cum suis seruauit, minime ingratusmam haec nuntios exploratores receptos, celarat: Vrbe quoque Hai
succedit Iosue ac Regem suspendit. Dum pro Gabaonitis bellum gerit,sistitur Sol, & prolongatur dies: quinque Reges suspenduntur. In summa 3I.reges vicit,victoriq; suo populo Chananaeorum terra partitus est. Hic pius,bello & pace clarus, rexit populum annos 28. Obiit diem anno aetatis II O. post eum seniores rexerunt populum annos II. quibus Othoniel successit.Videto lib.Iosue ab initio adfinem.item Iosep . lib. Ant.f.
39쪽
p E R S E V S Iouis filius ex Danae, Medusam Gorgonem
occidit, anno mundi 24 9 7. ante Christum natum I 6s. Hic a Graecia in Asiam transuectus est : ibi Barbaras gentes graui, diuturnoque bello domuit: & nouissime victor, nomen superatae genti dedit:nanque a Perseo Persae dicti sunt. Vide Oros. lib. I cap. iΙ. De hoc quoq; sic inquit Herodotus lib.7. Posteaqua Persem ad Cepheum comeauit, se Andromedam ei liam duxit υxorem,tulit ex eas lium,quem Perfn appestauit eumque istic reliquit nam Cephem carebat virili prole a quo cognomen sertiti sunt Perse. De Perseo,Poetae multi multa fabulantur. Vide Diodo .lib.I.& 4.
ANDROMEDA Cephei regis Aeth iopum & Cassiopes filia uxor fuit Persei, quam scopulo alligatam ac monstro marino,propter matris superbiam,Vt aiunt,expositam, liberauit liberatam in uxore duxit,occisis Phineo, reliquis aduersantibus. Acrisiu qui Danaen turri incluserat,occidit Perseus, imprudens tamen. Vide Herodo.lib.7. & Diodorum Siculum multis in locis.
40쪽
PHOENIX, Agenoris filius,& Cadmi frater fuit. Ambo fratres de Thebis Aegyptioru in Syriam profecti,apud Tyrum& Sy donem regnauerunt, anno mundi et so6. ante Christum natum I s6. a Phoenice itaque Phoenicia regio dicta. Hic Phoenix Bithyniam condidit: Phoenicibus quasdam literas ad scribendum dedit. Vermiculum instituit,unde sit color puniceus iDe Phoenicibus Lucanus,lib. 3.sic ait: Phoenices primi amae si creditur,a ansuram rudi vocem signarefiguris. Euse.Chro.inspice. C Α D M V S frater Phoenicis e Phoenicia in Graeciam literas numero sedecim intulisse fertur, quibus Palamede Troiano bello adiecisse quatuor, totidemque post eum Simonidem Melicum. Hic quoque lapidicinas,auri metalla,& coflaturam reperisse dicitur. Plin.lib.7.cap.16.De Cadmo multa Poetae fabulantur,praecipue Ouid .lib.3.M .Metamorphoseos. CORAX XVI. Sycioniorum rex hisce temporibus regnare occipit,nempe anno a mundo condito asor. ante Christum natum I 4 y y-R O M V S etiam apud Celtas regnat anno mundi 2SIS.ante Christi natiuitatem I 44 7.Circa haec quoque tempora Delphicum Apollinis temptu Phlegyas incedit,ob filiam ab Apolline vi ferunt compressam.
