장음표시 사용
61쪽
ACHILLES Pelei Thessalice regis S Thetidis filius,Grqcorum fortissimus fuit.Hic iam adultus inter Lycomedis filias, muliebri indutus ornatu latitauit, opera matris quae hac arte cauebat ne ad bellum Troianum proficisceretur,unde no esset reuersurus. Nihilominus tamen Vlysiis astu deprehensus, ad bellum perducitur. Hic Deidamiam Lycomedis filiam compressit,ex qua Pyrrhum sustulit: quinetiam ob ereptam sibi ab Agamemnone Briseida, pugnare destitit, donec Patrocli amicissimi mors nunciaretur, quam Hectoris morte compensavit. Caeterum a Paride tum demum interficitur Achilles: tandem& ipse Pyrrhus Polyxenam ad sepulchrum patris immolat. Homer.in Odyss. &Vergil.lib. Eneid. Σ.& Statius libr. Thebaid.I. item Dares, SI Dictys Cretensis. POLYXENA Priami &Hecubae filia speciosissima, ad tumulum Achillis a Pyrrho eiusdem Achillis filio,interficitur,
ad placandos Achillis manes.Ouidius lib.I3.Metamor. Placet Achillios mactata Polyxena manes. Polyxenam fertur Achilles in moenibus Troiae conspectam adamasse,eamque in uxorem petiuisse: Priamus annuit: in Apollinis templum conuenitur, ad ineunda pacis nuptiarumque foedera: verum inibi interim Achilles a Paride dolo interficitur. Vide ut supra,& Euripi.Trage.
62쪽
NAUPLIUS, Euboeae insulae Rex, quam Nigropontum hodie vocant, Palamedis pater fuit, eius inquam qui Vlxssis
commento & fraude, ab exercitu lapidibus est obrutus:Vlvssessiqhi idem oderat Palamedem, mortemque illi dolo machinatus est, quod technam suam detexisset, cum illi furorem simulanti, ut ad bellum minime proficisceretur, filium in sulco obiecit. Nauplius ut filij necem Ulcisceretur, I Xores principum
Graecorum, tum cum T roiam obsidebant, in iuuenum adulteria pellexit sperans ut in reditu mutuis se vulneribus confoderent propter Vitiatas VXore S. Praeterea Graecis redeuntibus,
ignem ex Caphareo monte ostendit: quo faetum est ut bona pars ad ignem,tanquam ad proXimum portum ad nauigans,inter scopulos naufragium fecerit. tandem doloris impatientia se ipsum in mare praecipitat, quod Vlysses & Diomedes, quos maxime obrui cupiebat, incolumes euasissent. Vide Homer. Verg.Ouid.multis in locis singulos.
PALAMEDES Nauplij filius, quatuor dicitur literas
inuenisse, praeterea ordinem aciei, symbolum bellicum, & vigilias, ad exemplum gruum : item calculorum ludum, atque aleam, & latrunculos, quos scachos vulgo dicimus,& mensurarum ac ponderum rationem, quinetiam annum ad Solis CV sum, menses ad Lunae accommodasse. Hic ab Vl3sse falso proditionis insimulatus, lapidibus obruitur. Vide Ouid.lib. I 3. Metamor.Cel. Rhodi g. lib. 2O .cap. 27.& lib.7.Ca.3s. Huius Palamedis Poemata dicitur Homerus, inuidiae stimulis agitatus, con
63쪽
IE P H T E , filius Galaad ex meretrice, iudicauit populum
Israel anno mundi 1 7 8 I. ante Christum natum III s. Hic pugnauit contra Ammonitas, quos tradidit dominus in manus eius. Vouerat autem pri US,sati S tamen imprudenter,se in holo caustum oblaturii domino eum qui primus de domo sua egrediens, sibi occurreret victori: accidisque ut filia sua unigenita cum tympanis 3c choris ei reuertenti occurreret, qua visa sci dit ipse sua sibi vestimeta,prae dolore: immolauit tamen filiam post duos menses,quos illa impetrarat ad lugendam virginitatem. Vide lib.Iudi. cap.II.& Ιχ.sex annis iridicauit Iephte Israelem. Ioseph .lib. Antiq. s.cap.I2.
A B E S A N, de Beth-lehem, mortuo Iephte iudicauit IDraes septem annis. Hic habuit triginta filios & totidem filias, quas omnes maritis tradidit,simul filiis omnibus uxores dedit: foras misit filias, filiorum autem uxores domum suam intro-dUXit.Iudi. Ιχ.Ioseph.lib.s.cap.I2. Rabbi Salomon & Chaldaeus paraphrastes huc Abesan Boos esse dicunt.Post Abesan Aetolide tribu Zabulon,iudicauit populum annos decem:post quem etiam Abdon de tribu Ephraim, iudicauit Israese annOS octo. Iudicum cap.I2. post hunc Samson iudicauit, cuius meminero postea.
64쪽
LATI N V S Laurentum Rex,Fauni & Maricae, filius fuit.
Hic vel bello ab AEnea victus, vel tantum Certior factus quisinam & unde esset AEneas,antequam signa canerent,ipsi AEneae dextram fidei signum,dedit:filiam deinde in uxorem tradidit, quanquam prius pacta esset Turno Rutulorum regi. Eneas denomine uxoris Laviniae, Lavinium appellat. Turnus ob praere- riptam Laviniam sibi pactam, bellum mouet: utrinque summa contentione pugnatum est: inclinauit tamen victoria in Troianos, qui Latinum eo in prUio amisere, anno mundi 2787. ante Christum natum 117sTitus Liuius lib.I, dc Diony. Halicar.lib. item primo.
LAVINIA Latini & Amatae filia, AEneae uxor post Creusam fuit. Haec mortuo AEnea Ascanij tutelam gessit: deinde ab eodem Ascanio, Lauinio, urbe iam florente atque opulenta, donata est: noua.ipse aliam sub Albano monte condidit, quam ab situ porrectae in dorso urbis, Longam Albam appellauit. Titus Liuius lib. I. Lavinia Sylvium Posthumum peperit tertium regem Latinorum: qui sic dictus est,qubd post: patris 2Eneae fatum in sylvis natus ac educatus sit. Videto ut supra.
65쪽
AE N E A S, Anchisae & Veneris filius,ac Priami gener,pius, probus ac bellicosus a Vergilio in gratiam Augusti describitur:
aliter enim scribunt grauissimi autores. Hic patrem humerisiimpositum Troiano incendio dicitur eripuisse, Creusam uxorem in turba amisisse, in Italiam nauigasse, Turnum bello via cisia,Laviniam duxisse,oppidum condidisse Lauinium, de nomine uxoris sic dictum: Ascanium,qui Albam Longam condidit,genuisse. Adventum autem AEneae in Africam, cogressum,
societatem aut nuptias cum Didone,ut fabulosa praetereo: neque enim appulisse in Africam scribunt historici probatiores:
neque,ut appulerit,Didonem illic potuerit reperisse cum nondum nata esset. Nauigationem AEneat sic paucis describit Titus Liuius lib. I. Aeneas , inquit, domo profugus , primo in C acedoniam venit: inde in Siciliam,quaerensferis, delatin s. Ab Sicilia,classe Laurentem agrum tenuit. Troia se huic loco nomen es. De morte AEneae nil certi reperi. Constat dum cum Rutulis ac Hetruscis,
Congreditur,multos utrinque caesos, Aeneae autem corpus nusquam inuentum. id praelium commissum est postquam treis annos ab obitu Latini soceri sui regnasset AEneas,anno a capta Troia septimo. Dion.Halicar.lib. I.Titus Liuius lib.I. Verg.in libris Aeneidos. Lauinium urbem condidit Aeneas anno mum di 1 88. ante Christum natum II Zq. Τ V RN V S Rutulorum Rex, Amatae, uxoris Latini, consobrinus fuit. Huic pacta fuerat Lavinia ante aduentum Aeneae: quare praelatum sibi aduenam aegre ferens, simul Aeneae Latinoque bellum intulit. Vide ut supra. Victus singulari certamino Turnus ab Aenea, victoriam cum sponsa, rivali Aneae reliquit.Verg. lib. Eneid. .
66쪽
o R E S Τ E'S occiso AEgistho imperat Mycoenis, quae urbs
est in Peloponneso, anno mundi 2789. ante Christum natum I 17 3. Fuit hic Agamemnonis & Clytemnestrae filius: matrem adulteram cum adultero suo Atigistho interemit,quod patrem suum etiam interemerat. Deinde Pyrrhum quoque interfecit, quod Hermionem sibi prius desponsatam, quae & Pyrrhum Oderat,rapuisset,vique eam in uxorem sibi retinuisset. Ob haec scelera furiis agitatu vagabatur: habuit interim Pyladem fidum itineris comitem ac periculorum socium. Peruenit itaqtu: Orestes in regionem Tauricam, ubi inuenta sorore Electra, cum ea, iam furore purgatus, migrauit in Italiam. Orestes pro Pylade, Pylades pro Oreste, uterque pro altero mori minime recusauit: sicut nec Nysus pro Eurialo, nec Eurialus pro Nyso, uti est apud Verg.quare numeratur inter insigniora amicorum paria. Vide Sophocl. in Electra,Euripid in Oreste,Cicer.de amicitia,& lib. a.de finib.Ouid.Epist.8. Heroidum. HERMIONE Menelai Sc Helenae filia fuit. Haec a Tyndaro auo materno primum pacta est in uxorem Oresti, interea dum pater in bello Troiano militaret: qui etiam eandem Pyrrho, mortuo patre Achille, promittit. Pyrrhus reuersus eam rapit,ac retinet inuitam: quamobrem indignatus Orestes Pyrrhum in templo Apollinis, ope Macarei sacerdotis interficit, uxoremque suam Hermionem recipit. Videto Vergil. libr. 3..Hneid. Ouid. epist. 8. supradicta, quae inscribitur, Hermiono Oresti. Ee si
67쪽
AsCANIVS AEneae filius , Latinorum Rex fuit, anno a mundo condito 2789. ante Christum natum III 3. Hic a fluuio Phrygiae Ascanius dictus est: praeterea Ilus, ab rege Troianorum Ilo: quinetiam Ilitus, a prima barbae Lanugine. Vergil.
Ammus, cui nunc cognomen Iulo Additur, Iim erat, dum rebeiit Ilia regxo. Huic puero flammula quaedam supra caput apparuit, quae necvrebat,nec manibus extingui poterat:hinc sumptum omen est, futurum ut aliquando imperaret: idem narrat de Servio Tullio Liuius lib.I. Caeterum Ascanius cum 2 s. annos in Lauinio regnasset,Longam Albam condidit,ac nouercae,quae antea restituta fuerat nam priuignum Ascanium metuens,in sylvas se receperat) Lauinium reliquit: regni haeredem fecit Posthumum fratrem suum ex diuersa matre,cum nondum esset Itilus eius filius ad regendum idoneus per aetatem. Imperauit Ascanius 38.andis,cum Lauinio,tum Longae Albae. Ab Iulo eius filio Iuliorum familia orta est.Eutrop.auctuS. SYLVIVS Posthumus AEneae ex Lavinia filius, regnum Latinorum tenuit post Ascanium, anno mundi 28 27. ante Christum natum II 3 1. Imperauit apud Latinos annis 2 9. de ratione nominis huius, dictum est supra in Lauinia. huius temporibus agebat Homerus, ut autor est Calliodor. Vide Diony. Halicarn.& Eutro.lib. I.
68쪽
don, populum Israeliticum annos 2o. quorum initium fuit anno mundi 28 18. ante Christum natum II 4. Hic vir fortissimus leonis catulum saeuum ac rugientem,qui ei occurrebat,in
frusta dilacerauit quasi hoedum, nihil omnino gladij habens
prae manibus .post aliquot dies inuenit in ore huius leonis examen apum ac favum mellis. Hic propter ablatam VXorem, segetes Philisthinorum excussit, ligatis facibus ad caudas tercentum vulpium. Maxilla asini mille Philisthinorum interemit: Israesitas a seruitute eorum liberauit, quibus 4o. annis seruierant.in Gara cum circundaretur custodibus in porta urbis stantibus, ipse Consurgens circiter medium noctis, apprehendit ambas portae fores cum postibus& sera, imposuitque humeris suis,& portauit ad verticem montis. Vide Iudi .I4.M IJ .cap. Ioseph. Antiq. lib.f. cap. I3. post Samsonem Heli fuit summus sa- Cerdos ac iudex populi per o. annos, cui successit Samuel, de quo postea mentionem faciemus.
D A LID Α, siue Dalila meretrix fuit, quam amauit Samson. Haec argento a principibus Philisthinorum accepto corrupta,amasium Samsonem tonsum prodidit, qui ab hostibus captus, erutis oculis in carcerem detrusus est. Postea inde Voc tus est ut luderet coram eis,qui excaecato Sc ligato volebant illudere : at ille cum venisset ,& coram illis luderet inuocat Domino ait : Domine Dein mem memento mei, se redde mihi nunc fortitudinem pristinam, vivi fur me de hostibis meis. Tunc apprehendit columnas ambas ambabus manibus,& cecidit domus, quae cadendo interfecit ad tria millia utriusque sexus Philisthinorum,una cum ipso.Consulito lib.Iudi. cap. I6.
69쪽
B R V T V S Ascanij IEneae filij ex Sylvio nepos quari quam alij censeant Sylvium AEneae filium Posthumum fuisse) fertur
proceros quosdam, atque immanes viros sede sua expulisse: insulamque eam de suo nomine Britanniam cognominasse, quae prius vocabatur Albion, ab Albina quadam Syriae regis filia, quae una cum 32. sororibus, interfectis ab se viris, a patre expulsa, in haec loco appulerat. Post annos circiter s O. ab excidio Troiae, id est circa annum a mundo condito 28 32. ante Christum natum II 3 o. coepit in ea insula,quam magnam Britanniam vocant, regnare Brutus iste, illicque fertur liberos genuisse tres, qui totidem sibi regna constituerunt: Locrum a
quo Locria:Cambrum a quo Cambra, nunc Vuallia: & Alba- nactum, a quo Albania,quae Scotia postea dicta est.Locrus se tribus superstes, solus Britannia potitus est: post quem Mad-dan annos quadraginta regnauit. haec Raphael Volaterranus in Geographia, lib.3. de populis ac regibus Britanniae, quam
nunc Angliam vocant. Supputationem annorum potes etiam
colligere,ac deprehendere in Ascanio AEne filio,de quo a nobis dictum est supra, paulo ante, terria ab hinc pagina. I G N O G N E Pandrasi Leo-graeciae Regis filia,huius Bri ti x xor fuit, ex qua tres, qui supradicti sunt, liberos sustulit. Videto Supplementum Chroni.lib. . Item Chronica Chroni'
70쪽
Η O M ER V S Graecus Poeta percelebris,clarebat circiter
annum mundi 28 38. ante natiuitatem Christi iΙΣ . secundum Cassiodorum. nam Cornelius Nepos in libris Chronicorum refert ad longe posteriorem aetatem, puta ad annum mundi 3os I. ante Christum natum 9 II. ante Romam conditam 16 o. annos. Natum itaque Homerum, ut inquit Plutarchus,
belli Troiani tempore, eiusdemque spectatorem fuisse, quidam scribunt, alij Io o. annis pbst, alij iso. Mater ad Meletem fluuium eum peperit, ob idque Melesigenes appellatus est:postea caecus factus, Homeri nomen accepit. Duo praecipua poemata scripsit Iliada& Odysseam. Ilias gesta Graecorum& Ba barorum propter Helenae raptum, sed praecipue Achillis praeclara facinora complectitur. Odyssea vero, Vlyssis ex Troiano bello in patriam reditum. Scribunt eum obiisse prae ingenti moerore, cum aenigma a piscatoribus propositum non posset dissoluere: ipsum autem aenigma erat huiusmodi: Maecunque 'muου, reliquimine quae vero non cepimus, habemus. Vide Plutarc. in vita Homeri.
HESIOD Vs Poeta, paulo praecessit Homerum, imo MCoaetaneus eius,& sanguine illi iunctus fuisse perhibetur.Certe Herodotus scribit Hesiodum atque Homerum OO. non amplius annis ipsum praecessisse: extitit autem Herodotus circiter annum mundi 27 2 o. &ante Christum natum I 42. erat Hesiodus ex Ascra,vico Boeotiae, unde & Ascraeus dictus. Hic primus ac princeps omniu, de agricultura versibus scripsit, quem imitatus est Verg. in Georgicis. Scribebat in Boeotia Helladis, ut inquit Plin. lit, 18 .cap. 14.de eius morte misera, curque a Locrensibus quibusdam adulescentibus sit occisus, vide Plutarc. in conuiuio sepima sapientum.
