Promtvarii iconvm insigniorvm à secvlo hominvm, subiectis eorum vitis, per compendiũ ex probatissimis autoribus desumptis, editio secunda : illustrium virorum, qui à prima successerunt, imaginibus aucta atque locupletata

발행: 1578년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

PROMPTU ICONVM

DIONYSIVS cognominatus Liber pater, deinde Bacchus,filius fuit Iouis ex Semele, Dionysius ab Ioue &Nysa dictus: Nysa autem antrum est in quo a Nymphis nutritus dicitur. Liber pater dictus est,uel a libertate patriae, qua armis etiatutatus est,uel quod vinum,cuius inuentor extitit, reddat linguas liberas ac faciles. Bacchus dictus est, vel a Bacchantibus mulieribus quae ipsum sequebatur,vel a baccis, quas in torculari premere docuit. Hic quorum regio vites ferre non posset, docuit potum ex hordeo conficere.In Boeotia iussit,in gratiam patriae,omnes urbes liberas esse. Exercitum virorum & mulierum circunducens, nefarios homines merita mulctauit poena. In Indiam transcendit, ac militauit, anno mundi a s o 8. ante Christum natum I s 4. triennio post,in Boeotiam multis Cum

spoliis rediit. Consule Diodorum Siculum de fab.antiq.gestis lib.I. DIONYSIVS alter longe illo antiquior, ac aeuo prior, a nonnullis Sebasis dictus,filius dicitur Iouis & Proserpinae:primus hic boves sub iugum misisse fertur ad colendam terram: quare illum cornibus finxerunt. Videto Diodorum Siculum libro quo supra.

42쪽

OTHONIEL filius Cenes,& frater Caleb minor natu, de tribu Iuda, iudicauit populum Israel anno mundi a s 3 8. ante Christum natum I 2 . In eo fuit spiritus domini:egressusq; est ad pugnam,& tradidit dominus in manus eius Chusam-rasathiam Regem Syriae, cui Israelitae seruierant annis octo, & oppressit eum .Hic iudicauit Israele quadraginta annis,& mortuus est. Iudicum 3.Iose.antiq.lib.I.cap.7. A X A filia Caleb fuit, atque uxor Othoniel. Haec a viro praemonita petiit a patre agrum,ac obtinuit,Iudicum cap.I.

iudicauit annos octuaginta a morte Othonieliprimus annoruhuius principatus fuit 2s 8. a creato mundo:& ante Christum natum 1 38 q. Hic populum liberauit a tyrannide Eglon regis Moabitarum,cui seruierat annos decem & octo, propter legistransgressionem.Iudi.3.Iose.lib.antiq.s.cap.8.S Α M G Α R, filius Anath,iudicauit populum post Aod annum unum.hic percussit de Philisthiim sexcetos viros vomere, alij legunt stimulo boum.Iudicum 3.

43쪽

PROMPTV. I CONVM

P E L O P S Tantali regis Phrygum filius fuit,qui Hippodamiam Pisae regis filiam deperibat:atque in VXOiem petes eam, a patre virginis elegatissimae, Oenamao,iniquis propositis con ditionibus est reiectus.quae res bellum suscitauit: Oenomaus, Myrtilo praefecto su o prodete victus est.Pelops itaque sumpta in uxore Hippodamia, Pisae regnUm tenuit, anno amUndo con dito 1617. Christum natum I 3 6. Hic viribus aC prudentia insignis,cum plurimos in Peloponnesum accolas deduxisset,eam patria Peloponnhsum ab se denominauit.Diod. lib. s. circa finem. regnauit annis 1 9 in Pisa, quae est in Elide,iuxta Archadiam,cuius incolae eam quae eiusdem nominis est in Italia,condidere. Vide Strabone lib. Geographiae 7.& 8.item Rapha. Volaterranum lib. q. Hippodamia filia fuit unica,eademque formosissima Oenomai Elidis regis: hanc a multis procis ambitam, nemini voluit collocare pater: quam tamen Pelops accepit in VXOre,victo patre virginis, fraude Myrtili, qui in mare praecipitatus, nomen Myrtoo mari dedisse dicitur. Hinc illa Poetarum fabula , de Myrtilo auriga, pecunia corrupto, & de curru vitiato,& deficiente. Vnde Ovidius epist.8. Vecta peregrinis Hippodamia rotis. Facit autem Ouid. Hermionem loquentem, quae erat Pelopis proneptis:nam PelOPS erat ei proauus.

44쪽

anno a mundo Condito 2636. ante Christum natum I 31 6. hic tam insignis musices extitit, ut testudinem a Mercurio acce

pisse dicatur:cuius etiam modulamine fingitur a Poetis saxa ad extruendas Thebas illexisse, ac traxisse:quod sic interpretatur Eusebius in Chro. Fuerunt, moluit, duro corde,se ut ita dicam saxei quidam auditores. Cui concinit Horatius in arte Poetica,dicens, S luestres homines Sacer interpressue deorum. dc caetera. Ac paulo post sequitur: Dictus Amphion Thebanae conditor urbis, Saxa moueresono testudinO,se prece blanda Ducere quo vellit. fuit haec sapientia quondam Publica pris itissecerneresacraprofanis, Concubitu prohibere vago, dare iura maritis: Oppida minri,leges incidere ligno. Hic, vi eloquentiae, suasit rudibus ac sparsim degentibus, in

unum Vt conuenirent , ciuitatemque mUro Cingerent: Vel, Ut

interpretatur Palephatus , lyrae beneficio Thebanum murum

NIOBE filia Tantali, soror Pelopis uxorque Amphionis fuit,cui elegantissimae formae filios septe ac filias totidem peperit: unde se Latonae praetulit: quare indignata Dea hanc in saxum mutauit ut fabulantur Poetae occisis prius ab Apolline omnibus suis liberis. Ouid.6. lib.Metamorph. Diodor.lib.sPalephatus inde datu locum fabulae scribit, quod supra natorum suorum sepulchrum suam ipsius lapideam imaginem Niobe collocarit, eamq; se esserit ipse quoque Palephatus inspexisse imaginem.

45쪽

D E B O R A Prophetissa, uxor Lapidoth, Israeliticium populum iudicauit anno a mundo Condito 26 19. ante Christum natum Is o 3. Haec Barac eXermi tui suo praefecit,atque una cum eo aduersus Sisaram,duce exercitus Iabin , Regis Chananaeo rum,commigrauit: fusa a C prostrata aduersariorum acie,Sisara

ipse praeceps de curru delapsus,fugam arripuit, atque a muliere Iahel susceptus,& statim epoto lacte obdormiens, defixo per tempora clauo,ab eadem caput Cosuitur , somnoque soporiferum lethum adiicitur. Vide librum Iudicum,capite tertio.

BARAC filius Abinoam,de tribu Nepthalim, praefectus

fuit exercitui Deborae, sicuti supra dictsi a me est. hic Dux fortissimus,decem hominum millibus tantum assumptis, exercitum Sisarae, longe copiosiorςm, imo bis decies ampliorem ad Vnum confecit,ac deleuit. Verum enimueris,spes ac fiducia in Deum obfirmatissima, praecipua ac potiora erant arma & Vires, quibus freti Debora& Barac , insolescetes hostes eneruariant. Videto lib. Iudicum ca . .& Iosephum li. Antiquitatum I. Ca.'.

46쪽

PARS PRIMA.

G E D E O N, qui de Ierobaal, filius fuit Ioas,de tribu Manasse iudicauit populum qO. annis,quorum primu S,annus erat mundi 1699. ante Christum natum 1263. Hic priusquam ad uersiis Madianitas contenderet, bis signum a Deo petiit, quo certior fieret se ab eo mitti. duobus itaque miraculis c5firmatur: prius fuit in holocausto quod totum ignis absumpsit:posterius in vellere primum humido, deinde sicco.Sic roborata fide, in proelium descendit, ac Oreb & Zeb, Madianitarum Duces, item Zebee seu Zeba & Zalmana, caecidit,ac internitioni de dit,asserens in libertate Israeliticum populum qui sub illorum iugum ante annos septem missus fuerat. Vide lib.Iudi.cap. 6.I.& 9.dc Iosephum lib. Antiq. S.Cap.IO. ABIMELECH Gedeonis filius ex Droma Concubina,

septuaginta fratres suos, lepto nasu minimo,interfecit: populum administrati it ac iudicauit annos tres, quorum primus,an nus erat mundi 27 39. ante Christum natum ΙΣ23. Hic v bem Sichem expugnauit,incolas occidit,quorum urbe diruit, ita ut sal in ea euersa spargeret. C terum turrim oppidi Thebes dum oppugnat,ostiumque exurere nititur, a muliere, quae illi fragmen molae in caput deiicit,opprimitur:& ne a foemina trucidatus dicatur,quenda ex suis militibus rogat ut gladio trans. fodiatur: quod Mille perficit. Sic misere occumbit,qui fratrum suorum caede pollutus,tyrannide principatum arripuerat.Vide Iudi .9.cap.

THO L A de tribu Issachar,iudicauit populum an . 23. post

Abimelech.Iudicum cap.IO.'I AIR Galaadites populum iudicauit ann. 22. post ipsum Thola.Vide ut supra S Iose.lib. Anti .F.ca.I2.

47쪽

PROMPTV. I CONUM

36E V R O P Α Agenoris Phoenicum regis filia fuit, quam

Iuppiter fingitur in formam bovis rapuisse,ac per mare in Cretam trasu exisse: ex qua treis genuerit liberos, Minoem,Rhadamanthum, Sarpedonem. Vide Diodo. Sicu. lib.y.Ouid. li. 2.Metamor. circa finem. Interpretatur fabulam Palephatus de Cretensi quodam,cui nomen erat Taurus,qui Europam captiuam abduxerit. Ab hac Europa, fertur tertia orbis pars denominata, quanquam non assentiat Herodotus,qui neminem copertum habere dicat, unde id tertiae orbis parti nomen datum. Vide Herodotum lib. . MINOS , Iouis Asterij &Europae filius, anno a creatione mundi 171 o. ante Christum natum I 2 s 2. Classem comparauit,mare obtinuit, & insularum Cycladu dominus primus, in earu plerisq; colonias posuit, Caribus eiectis,fili6sq; suos constituit principes latrones e mari sustulit.Thucyd.in praefatione historiae suae. Hic omnium cosensu habitus est vir iustus,&probatae vitae, tradunt persuasisse primum scriptis uti legibus, finxisse autem eas Mercurij datas praecepto,autore Ioue. Diodor. Sicul. lib. 2.& 6. De huius Sapientia. vide Diony.Halica.lib. 2.ingestis Numae. Volater. lib. 33.sic ait: UMinos certe obsummam lom mortem iudex apud inferos dictin e una cum Rhadamanthostatre.

ANDROGEUS , Minois filius , praeclarae indolis adolescens,ab Atheniensibus,qubd in athletica superasset,occidiatur: idque causa belli extitit.Volater.lib.33.

48쪽

ΡΑRS PRIMA.

HERCULES Iouis&Alcmenae, Amphitryonis VXOris, ut fertur filius, natus est anno mundi et II s. ante Christum natum Ι2 7. ViXit annos y2. periit igne, primus e maximis pyratis. autor Manetho. De hoc Hercule quem Graeci suum vendicat,multa ipsi praedicant aut potius fabulantur,quae nunc locus enarrandi non est: huic suo,omnium aliorum Herculum egregia facinora tribuunt, vias let.Huius labores duodecim, qui diculur fuisse prςcipui,a Diodoro Siculo amplissime describuntur libr. s. Hic ab Hispaniis in Italiam venit anno s s. ante aduetum Aeneae: Cacum interemit: Italis leges tradidit Ilium cepit: Laomedonta,ob minime persolutum praemium, interemit:Priamum interempti filium,Troiae Regem constituit. tan dem ob remedium morbi ardentissimi,in ardentes flammas se praecipitem dedit. Sic fato functus est virorum omniti fortissimus. Diony.Halic.lib. I.dicit optimum hunc duce tyrannis ombem purgasse Dis dor.Herodo.Verg. Ouid. singuli multis in locis multa de Hercule narrant. DEIANIRA, Oenei Calydoniae regis filia, uxor Herculis fuit.Haec cupiens virum ab alienis amoribus auocare,misit ad illum venenata tunicam,iuxtaNessicosilium tandem Calamitatis mariti certior facta, ipsaq; doli huius minime coscia, laqueo vitam finiuit,ut scribit Diodor.lib.s.

49쪽

SIBYLLA Persica Chaldaea ac Hebrea dicta, sed proprio

nomine Sambetha, ad mare rubrum nata est, patre Berosis, matre Erymantha: libros scripsit 84. ac de Christo innumera cecinit, cui caeterae Sibyllae concinunt: nam omnium primam fuisse perhibent. huius meminit Nicanor, qui res gestas Alexandri magni scripsit. Vide Lactan. diuina. instit. lib. I. cap. 6.MAugust.de Civit. Dei lib. i8. cap. 23. Huic Sibyllae haec tribuitur prophetia: Ecce bestia conculcaberis, o gignetur dominus in orbe temrarum,se gremium virginis eximatu gentiumres pedes eius in valetudine hominum, o inu bile verbum palpabitur. SIBYLLA Libyca,seu Libyssa, secunda fuisse scribitur a

Marc. Varrone, in libris rerum diuinarii, qui Sibyllinos libros ait non unius tantum fuisse Sibyllae, sed Sibyllinos appellari, quod omnes foeminae vates,Sibyllae sint a veteribus nucupataei vel a consiliis Deorum enuntiandis,iuxta etymologiam, more quidem loquendi Aeolico, enim Deos, ac βυλὴν consilium vocant Aeoles: vel ab unius Delphidis nomine. Vide ut supra Huic Sibyllae liaec tribuitur Prophetia: Ecce seniet dies, ct illumImbit dominus condensa tenebrarum, se noxu nagogae soluetur, o dement labia hominu m,cum iiderint Regem viventium res tenebit illum in gremio virgo domina gentium, se regnabit in misericordia o Oterus matris elis erit ater a cunctorumcinde in manus iniquas veniet o dabunt Deo alapas manibus incestis: miserabilis, ct igDominiosin erit, miserabilibu uestem praebcbit.

50쪽

SIBYLLA Delphica,Delphis nata,proprio nomine Themis dicta , ante Troianum excidiu extitis e fertur,cuius etiam versus plurimos operi stio Homeruinseruisse credunt. Sunt tamen interim qui censeant Sibyllae propriu id illi fuisse nomen, quod in reliquas manarit:vti supra in Libyca Sibylla leuiter attigi. Vide supra in Sibyllis Persica,& Libyca. Huic haec tribuitur Prophetia: sum tuum cognosce dominu,qui vere Deis.Hanc item Chrysippus ait vaticinatam esse, debere Prophetam abrique maim vel maris coim,de virgine. SIBYLLA Cumaea, ex Cimerio Campaniae, vicino Cumis oppido,fuit:Italica proinde ac Cimeria dicta. prope Cumas

spelunca inhabitauit,unde oracula edere solita:vt Aeneae quoque adeuti,futura pr dixerit omnia .huius carmina apud Aenaciuitatem Iuliano imperante cobusta scribit Am. Marcellinus: quae sane carmina,quibus Rom. fata conscripta erant, in arcanis apud Rom. habebantur,nec ab ullo nissi a Quindecim viris inspici fas erat: cum aliarum interim Sib3llaru carmina circun- ferre liceret.audi Verg. Eclog. q. Vltima Cumaei venit iam carminis aetaΥ:&C.

Scilicet inquit Viues) tempus etiam quo vaticinium tende-sat, Certis erat literis insertum: &solitas Sibyllas aliquid per initia versuum significare,scribit Cice. lib.Σ.de diuina Huic haec tribuitur Prophetia:

In prim acie virginis ascendit puella, pulchra facie, prolixa capillis fedens supersede ratam nutritpuerum, dans ei ad comedendulus pro

prium, id est lac de caeso missum.

SEARCH

MENU NAVIGATION