Promtvarii iconvm insigniorvm à secvlo hominvm, subiectis eorum vitis, per compendiũ ex probatissimis autoribus desumptis, editio secunda : illustrium virorum, qui à prima successerunt, imaginibus aucta atque locupletata

발행: 1578년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

NICOSTRATA, Euandri Archadis mater, turorum vaticinatrix fuit,quq a carminibus, quibus Phoebi oracula enu-tiabat,Carmentis latine dicta fuit. Hanc quidam aiunt latinis primum literas dedisse. Diony. Halicarnaseus lib. quid e 1. Antiq.Rom. scribit ipsos Archades primos literas in Italiam attulisse, qui post Pelasgos venerant. Tit. Liuius Euandrum ipsum,

autorem vocat, lib. ab urbe condita I. Euader inquat tum ea,profugin ex Peloponneso,autfritate magis quam imperio regebat loca, Venerabilis vir miraculo literam,rei nouae inter rudes artium homines. Huic

concinit Cornelius Tacitus, qui tradit Aborigenes ab Euadro Archade didicisse literas.Vide Poly. Verg. li. I. Cap. 6. HaC quo que scribit Textor Graecas literas impense doctam, plerasque ex latinis primum reperisse: quo coniectare licet muliere versatili ingenio,variaque doctrina fuisse praeditam.

E V A N D E R huius Nicostratae, seu Carmentis, filius,

cum patrem imprudes interfecisset,relicta Archadia in Italiam venit,& pulsis Aborigenibus in Palatino monte cossedit: agroque a Fauno iuniore Aborigenum Rege donatus, collem elegit, qui nunc in medio ferme urbis est,in quo castellii seu oppidum extruxit cui Pallantium,seu Pallanteu, nomen dedit, vela Metropoli Archadi ,vel de Pallantis proaui sui nomine circa annum mundi 272 s. ante Christum natum 1237.paulo nempe ante quam Hercules in Italiam ab Hispaniis aduentaret. Pallantium,Rom. postea Palatium dixere.Vide Diony. Halic.lib.I. N Caeli. Rhodi. lib. II.cap. II.& Vergi .lib. Enet. 8.ubi sic inquit: Archades his oris genin Pasiante profectum, Regem Euandrum comites,qui signasecuti, Delegere locum,ct posuere in m cntibus urbem, Paliantis proaui de nomine, Pallante xm.

52쪽

P RI A M V S Laomedontis filius,interfecto patre ab Hercule,Troiaq; vi capta,regnum patris recepit,quod ei Hercules tradidit ut viro iusto,amic6que. Solus enim filiorum patri consuluerat equos diuino semine procreatos si credere fas est)Herculi,ob liberatam Hesionem promissos,tradendos. Haec Diod. Si c. lib.1 . Sunt tamen qui scribant Priamu captiuum ab Hercule abductum in Graecia, postea auro a vicinis redemptum, Vnde a redimendo nomen obtinuerit. Habuit filios quinquaginta:vnde Vergi.

inquaginta illi thaiami, des tanta nepotum: ex his dece & septe sustulit ex iusta uxore Hecuba: inter quos insigniores fuere Hector, Paris, Deiphobus,Helentis,Polites, Polydorus. Capta urbe a Graecis, interemptus est Priamus senex, a Pyrrho Achillis filio: 1dque ad aram Iouis,in sanguine etiam Politae filij sui. autor Dictys Cretensis.Troiae Priamus re

gnat anno mundi 272 1 .ante Christum natum I 237. quam ita ampliauit AI ornauit ut nulli maximarum Vrbium ornatu & potentia cederet.

H E C V B A Cissei regis Thracum filia, uxor Priami fuit,

Haec cum Paridem in utero gestaret,somniauit se parere facem ardentem, quae patriam exureret.Hanc in canem Versam fabulantur,qubd cum Vrbe capta,captiua abduceretur,ac Polydori filij corpus in mare proiectum agnosceret,Graecos inanibus lacessiverit conuiciis. Vergil. Aen. io .lib. Ouid.I3. Metamorpho.

53쪽

PROMPTV. I CONUM

H E C T O R Priami filiorum fortissimus fuit , quo sospite

Troia nunquam potuit a Graecis expugnari. Hic permultos ex Graecis occidit,inter quos Protesilaum & Patroclum: in cuius vltione ab Achille demum occiditur,a quo bigis alligatus,circum Patrocli sepulchru trahitur. post I 2. dies corpus eius auro a patre redimitur.autor Dares Phrygius .HOme. lib.23 Ilia.Ver.

ANDROMACHE, Eetionis Regis Thebarum, quae in

Cilicia sunt, filia,Hectoris uxor castissima, & Astyanactis mater fuit: quem peperit post inchoatu bellum Graecorum, & admodum paruulum abscodit:at vero ab Vlysse repertus, de tu ri ab eodem praecipitatur.mater aute a Pirrho abducta in Graeciam,Molossum ex eo parit, deinde Heleno in uxorem datur: eique regni Epiri portio assignatur. Vide Volaterran. lib. 8. M13. Strab. lib. 7. Vergil. lib. 3. Aene. Porro de supputatione annorum facile est cuiuis vel mediocriter docto, rationem inire quo tempore gesta sint nonnulla,quibus annoru numeros non inserui,cum iidem numeri annorum hinc inde paulum absint. id te semel monitum volui,candide lector, ut 'ne mihi succenseas, aut vitio vertas, si singulis epitomis aut paginis,supputationem hanc in nonnullis quidem minime neces artam sunt enim multa quae in ide tempus coincidunt anxie non obseruo,

nec iterato repono.

54쪽

PARS PRIMA.

4 THESEUS AEgei Athenarum Regis filius, ex AEthra

Pithei filia, regnauit Athenis anno mundi 27 3 O. ante Christum natum I 2 3 2. Hic Herculem imitatus,mare ingressus est: ad ea certamina adiecit animum, quae laudem dc gloria' sibi essent allatura : iuuenis adhuc Creontem tyrannum occ1dit praeterea taurum vastantem Atticam, Minotaurum item Scyronem,Procrustem,& Schynin latrones, in Attica trucidauit. Cum Hercule aduersus Amazonas strenue militauit, quarum reginam Hippolyten abduxit, ex qua filium Hippolytum sustulit. Iustin lib. i. Diodor.lib. .Plutarc. in vita Thesei,Ouid. epist. .SE Io. Hic firmam amicitiam cum Pirithoo iunxit. MINOTAVRVS, filius fuit Pasiphae, & iuuenis cuiusdam formosissimi,nomine Tauri,qui, morbo laborante Minoe marito Pasiphaes,cum hac concubuit, peperisque Pasiphae ipsa ex eo concubitu filium,qui inde Minotaurus dictus est,quod cum Minois filius putaretur, revera tamen Tauri filius esset: quem ideo Minos relegauit,atque insectatus est:ad quem tandem Theseu misit, qui accepto ense ab Ariadne, eum occ1dit. Haec Palephatus libro de non credendis fabulosis narrationi bus. De hoc Minotauro multa fabulantur Poetae, quod semiuir, ac semibos fuerit, unde Ovid.

quod Labiryntho, a Daedalo fabrefacio inclusus, obiectos sibi homines deuorarit. V ergil.lib. 6. AEnei.Ouid.epist. IO.

55쪽

PROMPTV. ICONVM

MARI HESIA, siue Marpesia, & Lampedo, siue Lampeto, Reginae fuere Amazonum, regnante Theseo Athenis nempe anno mundi 2734. ante Christum natum Iaautoribus Iustin. lib. Σ. & Oros. lib. I. cap. II. & I6. Funccius vero reiicit ad annum mundi 27 sq. ante Christum natum 1 et o 8. hae in duas partes exercitu diuiso,inclytae iam opibus, vicissimbella gerebant:& ne successibus deesset autoritas,generatas se Marte praedicabant. Itaque maiore parte Europae subacta, Asiae quoque nonullas ciuitates occupauere. ibi Ephesum, multas- qiae alias urbes codidere:tandem ibi Marthesia incursi barbarorum interficitur,in cuius locum Orithya filia succedit.Iustin. lib. 2. Oros.lib.I.cap. IS.

LAM PEDO, siue Lampeto Amazonum Regina,Epheso

multisque aliis urbibus in Asia conditis,domu cum parte eXer- Citus remittitur,ut patria tueatur. Caeterum de huius gestis , Mnto nil apud autores reperi, quemadmodu nec ipse etia Boc- Cacius. De Amazonibus aute in genere pauca dicere lubet.Hae ex Scythis ortae, in Cappadociae ora,ad amne Thermodoonta consedere:ibi mariti, qui sp0liare finitimos consuerant,conspiratione populorum per insidias trucidatur:ipsae, quarum exilio

addebatur orbitas,arma sumunt:remp.sine Viris augent. matrimonium seruitutem appellant. tandem pace armis quaesita,ne gens interiret,sinitimorum c5 cubitum ineunt: si qui mares nascuntur,occidunt:virgines armis exercet, dextris mammis inustis, ne sagittarum iactus impediatur,unde Amazones dictae. Iustin.lib. 2.

56쪽

MEN ALIPP E,Orithyae ac Antiopes hae ambae AmaZonum reginae erant soror,ab Hercule bello superata,captiua ab ducituri quam tandem sorori reginae red dii: S pretium, arma eiusdem reginae Baltheum fuisse dicut accipit:atque ita mandato functus ad Regem Eurystheum Hercules ipse,reuertitur. Vide Iustinum libr. 2. HIPPOLYTE, soror orithyae, Antiopes,dc Menalippes, eode ipso bello quo soror Menalippe ab Hercule capta,ac abducta est,haec quoque a Theseo capitur ac abducitur: Sed tamen eam in uxore Theseus accipit, ex eaque gignit Hippolytum,uti iam a me dictum est supra,in Theseo.Iustin.lib 2. Nec Vero nesciendu est, Hippolytum omnium castissimum fuisse,eundemque venationi deditissimu: de quo multa legere licet apud autores:maxime apud Ovidium ii. 11. Metamorpho item Heroidum epist. .

57쪽

PROMPTT ICONVM

O RI T H Y A, Marthesiae filia,Amazonum post matrem

Regina tum ob belli industriam,tum ob perpetuam virginitatem,C5spicuam se,ac mirabilem praestitit. Haec ubi coperit bellum,uim quoque sororibus suis illatam ab Hercule & Theseo hortatur comites in ultione, frustraque Ponti sinum S: Asiam domitam esse dicit, si Graecorum non tam bellis quam rapinis pateant. auxiliu a Rege Scytharum capit. Sed ante proeliu dissensione orta,ab auxiliis desertae Amarones, belloq; ab Athentesibus victae, receptaculum tamen habuere castra sociorum, in regnumque reuersae sunt. Iustin.lib. 2.

PENTHESILEA post orythiam Amazonis imper

uit.Haec Troianis aduersus Graecos opem tulit.Verg.lib.Aen.I. Ducit Amazonidum luna tu agmina peltis Penthesis urens,medirique in mistibin ardet, urea subnectens exertae cingula mammae Besiatris,audetque viris concurrere virgo.

Interfecta demum ab Achille , exercituque eius absumpto, paucae quae remanserant usque ad tempora Alexandri Magni durauerunt: quem Thalestris, Amagonum Regina,adiit,ad sobolem ex eo generandam. Hunc cum ter centum feminis salutauit,caeteris iussis subsistere,copiam sui fecit ei Alexander per tredecim dies .Haec coram illi in os ingenue fassa est se tantum ad suscipiedos liberos venisse:steminini sexus se retenturam, marem patri redditura. reuersa in regnum,breui pbst tempore cum omni Amazonum nomine intercidit. Quint. Curt. lib. 6. Iustin.lib.2.de hac vide etiam infra in Alexandro.

58쪽

MENELAUS, Atrei salij dicunt Plisthenis) de Aeropes

filius , in uxorem accepit Helenam formosissima quidem mulierem,attam e quae bis rapta est,primum a Theseo,postea a Paride. Hic Menelaus regnauit apud Lacedaemonios anno mudi 27s 8. ante Christum natum Izo . aduersus Troianos bellum gessit pro recuperanda VXOre, quam non nisi capta Troia recuperauit.bellum gessit decem fere annis .praeterea conscendens navim in reditu,non nisi post octauum erroris annum patriam attigit, Tantae molis erat infame reducere scortu.scribit nihilominus Dictys Cretensis non tam animo Consternatum fuisse Menelaum ob raptam uxorem,quam ob Aetram Sc Clymenam, affines suas. Sustulit ex Helena Hermionem. Dares

Phry. Ouid. lib. II. Metamorp. Caeterum Menelaum Atrei filium Homerus scribit,Hesiodus autem,Plisthenis. AGAMEMN ON regnauit Mycoenis anno mundi 2 7 6 8. ante Christum natum 1194. hic frater fuit Menelai: MOmnium consensu Graecorum dux praecipuus aduersus Troi nos declaratus est: classem habuit nauius exaginta supra centum : uniuersa Graecorum Classis erat nauium plus mille. Tandem reuersus ab expeditione illa, & bello Troiano confecto, ipse, insidiis Clytenestrae uxoris , ab Aegystho adultero interficitur: Orestesque filius eius hanc iniuria ulciscitur, interfectis adulteris matre scilicet Clytemnestra ac Aegystho. Euripid.in Oreste, Seneca in Agamemnone. Dares Phrygi. Dictys Cre.

59쪽

P A RIS , qui & Alexander dictus, Priami filius fuit & Hecubae. Hunc pater exponi iussit, quod mater praegnans somni aD set se facem ardentem parere: attamen HeCuba materno affectu ducta curauit ut in Ida mole a pastori bus nutriretur. A dolescens Oenonem amauit,ex qua Idaeum & D aphnidem sustulit. Tandem a parentibus agnitus ac receptus,si is cepit legationem in Graeciam ad repetendam Hesionem, ubi Helenam rapuit, Troiamque abduxit anno mundi 27 6 8.ante Christum natum II 9 . nempe primo anno regni Agamemnonis. Propterea bellum Graecorum aduersus Troianos exarsit Scribit Herodo ius renitentem abduxisse, Spartenque expugnasse,ob id a viro

recipi meruisse. Achille sagitta interemit Paris,uicissim quoq; interemptus est a Pyrrho Achillis filio. Herodo. lib. 2. Dares, Dictys Cretensis. HELENA, Iouis & Ledae filia. a Theseo primum rapta, nec multo post Castori & Polluci fratribus reddita , Menelai

uxor fuit,cui Hermionem peperit:hanc Pari s seu volentem seu nolentem abduxit,uti dictum a me supra est,ac in uxorem duxit. Haec proditionis Troiae coscia fuisse dicitur,cum Greci armis dissidentes ad dolum se couertissent:ac facem,proditionis signum, ex arce sustulisse,& cum priore viro in gratia rediisse. De simulachro ac templo Helenae,in quo mcilier ex turpissima, speciosissima facta est, vide Herodotum libr.6.Capta est Troia

deficiente iam vere,17.diebus ante conuersionem aestiuam,anno mundi 2783. ante Christum natum Ix79. Vide Diony. Halicar.

60쪽

ΡARS PRIMA.

Troiae fuerunt. Hic insaniam simulans comitatum negat,nempe irretitus amore iuuenculae coniugis Penelopes:Verum Daude a Palamede detecta, Cogitur cum caeteris in bellum proficisci. Detectus ipse, Achillem vicissim detegit, qui etiam in Tro ianos contendit,anno mundi 2773. ante Christum natum II 89. Vlysses multa tum fraude tum virtute peregit annis decem in obsidione Troiae: qua capta,per decennium itidem hac atque illac stuctibus marinis iactatus, tandem ad uxorem in patriam peruenit: procorum iniurias ulcis itur. Postea a Telegono, quem ex Circe susceperat, spina trigonis piscis venenata,incognitus transfigitur.Homer. in Odyss. SI Vergil. in AEne. multis in locis.

Icarij dc Periboeae filia, Vlysi1s uxor fuit ca-1tissima. Haec totos viginti annos maritum illibata pudicitia expectauit,nec unquam adduci potuit ut alteri nuberet:quanquam pater Icarius cogeret, & proci valde solicitarent, quos

egregio commento fefellit si credere licet) quanquam alitercle huius pudicitia scribat Lycophron.Vide Ouid. epist. Heroidum prima, quae nomine Penelopes inscribitur. Ee

SEARCH

MENU NAVIGATION