장음표시 사용
81쪽
O C H O SI A filius Achab, regnare coepit stuper Israelem
in Samaria anno mundi 3o 9. ante Christum natum 913. Hic impius, prauus,dc utrique parenti persimilis extitit:atque teger ex lapsu, misit consultum Deum Accaron, an conualesceret: reuertuntur nuntij,dicentes occurrisse sibi hominem pilosum, renibus accinium Zona pellicea, qui dixerit ut reUerterentur, renuntiarentque minime conualiturum. Ochosias Eliam esse qui nuntios impedivisset ratus, misit ad eum Tribunum cum quinquaginta militibus,ut eum adducerent,quos omnes ignis Coelitus demissus, consumpsit: cum totidem iterum misisset Ochosias,eode fato correpti sunt: Tribunus autem qui tertius
missus est,supplex Eliam deprecatus est: qui Elias, ab Angelo
praemonitus, Cum hoc Tribuno ad Ochosiam perrexit. Tandem ab Elia increpatus est Ochosias, apud quem idipsum locutus est, quod per nuntios primum praedixerat. Itaque ex hac infirmitate obiit, nullis relictis liberis: quare successit ei frater suus Ioram. Vide 3.Reg.22.cap.& 4 Reg. Ι.cap. item Ioseph .lib. Antiq. 9. Cap. 2. regnauit annos duos. Fuit alter Ochosias filius Iora Rex Iuda,cuius infra meminero:hic vero Rex fuit Israel.
IO R A M frater Ochosiae, & filius Achab, successit praedicto Ochosae fratri suo in regno Israel, regnauitque in Samaria duodecim annis. Huius temporibus Rex Syriae Ben-adab obsedit Samariam , ubi fames magna inualuit, adeo Vt Venundaretur caput asini octoginta argenteis. Vide 3. lib. Reg. cap. 2o.
Item Ioseph. lib. Antiq 9. cap. . huic successit Iehu. Fuit quoque alter Iorani filius Iosaphat, de quo supra, Rex Iuda: hic
82쪽
Ioram qui fuit Rex Israel occessit patri in regno Iudae anno Ia. Ioram filij Achab Regis Israel.annos natus erat ZO.cum regnare coepisset,& imperauit Ierosolymis anno latum uno, qui erat annus mundi 3o6 o. ante Christum natum ' o 2. Impie egit, secutusq; est domum Achab: iniit societatem cum Ioram filio Achab,de quo supra proxime metionem feci: & cum eo gessit hellum aduersiis Hazael, Regem Syrorum. Iste Ochosias iussu Iehu, qui in Regem unctus fuerat, interfectus est. Vide lib. . Reg 8.& 9.cap. item lib Σ.Paral. 22.ca. Fuit alter Ochosias filius Achab,& frater Ioram,Regum Israel,de quibus supra mentionem fecimus,& nunc quoque commonefactum candidum lectorem voluimus.
ATHALIA , mater huius Ochosce cum videret mortuum Regem filium suum, interfecit omne semen regium, praeter paruulii nomine Ioas,silium huius Ochosiae Regis Iuda: quem Iosaba filia Ioram,Regis Iudae, patris Ochosiae proxime supradicti, absconderat. Athalia itaque usurpauit regnum Iudae, re-XItque septem fere annos: nam hoc eodem anno septimo Ioas unctus est in Regem a Ioiada Pontifice, &occisa est Athalia. Videto lib. .Reg.cap. i.item Ioseph.lib. Anti .9.Cap.7.Vbi hanc vocat Gotholiam. Caeterum quatenus attinet ad annorum supputationem, Athalia haec,uti apud Chronologos comperio, regnare incepit super Iudam,anno a mundo condito 3O6Ι. ante vero Christum seruatorem natum, 9 o 1.&imperitauit,Vt prae' dixi, annis fere septem.
83쪽
IE H V , Dux exercitus Ioram, Regis Iudae, imperante in Israel loram filio Achab , S Ochosia filio alterius Ioram in uda unctus est in Regem Israel, regnauitque his duobus interfectis, anno mundi quo Athalia, de qua proxima pagina superiore a nobis dictum est. Hic omnem domum Regis Achab e terminauit: Ioram Regem Israel sagitta transverberauit. Ochosiam occidit Iezabel praecipitari iussit. Consulito lib. q. Reg. a. io.& Iosep . lib. Antiq.9.Cap.6. Hic sacerdotes Baal occidit, idolum, & templum succendit, in quo loco cloacas fecit: nec tamen a peccatis Ieroboam recessit, nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel,& in Dan. imperauit annos 28. S suC- cessit ei Ioachas filius eius. IO IA D A summum obtinuit apud Iudaeos Sacerdotium: hic Ioas Ochosiae Regis Iudae filium,in regnum rcstituit, occisa Atalia, quae tyrannide regnum inuaserat. pepigit Ioiada foedus cum Ioas, quo foedere Rex Ioas SC ipse populus polliciti sunt obedire Deo, & populus etiam Regi. inito hoc foedere, demoliti sunt aras Baal,idola contriuerunt.& Mathan sacerdotem Baal,occiderunt, etiam coram altari. Vide li. .Reg.Cap. II. nihilommus tamen mortuo Ioiada, Ioas ipse ad idololatriam deflexit. Vide lib. 1. Paral.2 . cap.& Iosep.lib. Antiq.9.cap.7.
84쪽
IO A S filius Ochosiae Regis Iudae, a nno T. regni Athaliae
matris, qui erat annus mundi 3o67. ante Christum natum 8 9 s. a Ioiada pontifice ungitur in Regem Iudae. De hoc superiori pagina in Athalia dictum est,qubd a Iosaba filia Ioram sorore Ochosite absconditus sit, ne interficeret eum Athalia. hic magnam vim pecuniae misit ad Rege Syri re, ut recederet: nam cum eXercitu pugnabat contra Iudaeos. Templum Domini instaurauit pius ipse in Deu & homines. At vero mortuo Ioiada Zachariam Prophetam filium Ioiadae interemit, beneficiorum
Ioiadae immemor, aut ingratus peccatum Vltio secuta est, nec diu moram traXit: nam elapso vix anno ascendit contra Ioas eXercitus Syriae venitque in Iudam & Ierusalem: primores occiderunt, praedas abeger u nti Denique insurgente, etiam serui in ipsum Ioas, eum occiderunt in lectulo suo, in ultionem sanguinis Zac hariae filij Ioiadae bi Reg. D. M 12. cap a Paralip. 2 q. 2 .loseph. lib. 9. Cap.7.& 8. imperauit annos o. fuit alter Ioas,
filius Ioachas filij Iehu, Rex Israes. A M A S I filius Ioas successit patri in regno Iudae anno
mundi 3io 7. ante Christum natum 8 s s. is erat annUS sectin-dus regni Ioas filij Ioachas Regis Israel .Hic vindex fuit patemnae Caedis in eos qui homicidium perpetrarant: non aute in filios eorum. Idumaeos vicit, decem millibus occisis-totidem praecipitatis. Posthaec deos Idumaeorum adorauit: quare indignatus Dominus tradidit eum in manus supradicti Ioas,& occisus est anno regni sui 19. .Reg. 13 & I . 2. Paralip. 2S. item IO seph lib.Anti .9.ca. 9.successit ei Ogias,qui & Azarias dictus est.
85쪽
SIC HAEV S, Didonis auuculus & vir,Herculis Sacerdos
fuit, qui honos secundus a rege erat. Hic opes non tectis, sed terrae crediderat, quam rem etsi homines ignorabant, fama tamen loquebatur: qua incensus Pygmalion, Didonis frater, hunc sacrificiis intentum interfecit, cuius meminit his versibus VergiliuS. Huic coniux Sicham eras, a s Phaenicum sed regna Tyri germanin habebat malion, felere ante alios immanior omnes, mos inter medim venissuroν: Me Sic m
pius ante aras, atque auri caem amore,
Clam ferro incautum Derat Vide Iustin. lib. 18. & Vergil. lib. AEnei.I. & q. DIDO Beli Phoenicum seu Tyriorum Regis filia,Pygm
lionis soror, ac Sichaei uxor, occiso marito, astu usa in Asia camnauigauit, cum thesauris quibus inhiaverat Pygmalion. Carthaginem condidit anno mundi 3o76. ante Christum natum 8 8 ab aedificatione templi Salomonis 143. iuxta Iosephum libro primo contra Apionem.huius Castitas,cui notam inurere tentauit Vergilius,eximie laudatur a Boccacio,atque etiam ab Ausonio: si quidem emori maluit quam cum Hiarba Rege secundis nuptiis coniungi. haec proprio nomine Elisa dicta est, Dido autem cognominata a rerum magnitudine,quasi Virago. Culta est ut Dea,templis,arisque eius nomini dicatis.Vide I stin.lib.18.Boc.lib.a.de casibus illustr.
86쪽
IO A C H A S filius Iehu regnauit super Israelem in famaria anno Σ3.Ioas filij Ochosiae Regis Iudae,qui erat annus a mundo condito 3o 89. ante Christum natum 873. Hic secutus est impietatem Ieroboam filij Nabat,& peccare fecit Israel: quare iratus Dominus tradidit Israelitas in manu Hazael Regis Syriae, & Ben-adab filij ipsius Hazael. imperauit annos I& successit ei Ioas filius eius.Consulito li. 4.Re.ca.I3. item Iosephum li. Antiquitatum 2.cap. 8.IO A S, filius Ioachas mortuo patre regnauit super Israesem
anno mundi 3 Io s. ante Christum natum 8s7. Hic impie egit, nec declinauit ab omnibus peccatis Ieroboam: recuperauit urbes de manu Ben-adab,filh Harael, quas iure belli de manu Ioachas patris sui ille abstulerat: & tribus vicibus eum vicit: quinetiam contra Amasiam Regem Iuda pugnauit, quem Mcepit,& templum Domini diripuit: reuersus tandem in Sam riam, obiit : & sepultus est in Samaria cum regibus Israel. Successit ei filius suus Ieroboam. Vide 4.lib.Reg.I3.& I .cap. item Ioseph. lib. Antiq.9. cap.Io. imperauit hic Ioas annos sedecim.
fuit M alter Ioas filius Ochosiae & Athaliae,de quo a me dictum est supra, pagina ab hinc tertia.
87쪽
LYCURGV S apud Lacedaemonas leges sanxit, imperante Latinis Aremulo, Circiter annum mundi 3O9 O. ante Christum natum 8 7 2. alij referunt ad annu mundi 3I 8 I. ante Christum natum 7 8 1. Primum omnium 2 8. seniores instituit, qui Regibus assisterent, & populari principatui repugnarent, rursusque populi iuribus aduersus tyrannidem faueret. Secun- db agros aequaliter diuisit. nummum aureum argentetim ex usu sustulit: ferreum solum utendum imperauit: priuatum luxum inhibuit. Caetera qui cupit nosse,adeat Plutarchum in vita Lycurgi .Fuit oratione breuis:quas tradidit leges,finxit se ex Apollinis Delphici oraculo tenere, ne reiicerentur, quod seuerae es ent: indotatas iubebat accipi uxores, Ut prolis non a genti gratia nuberent viri:tum ut ne puellae pauperes, innuptae relinquerentur. non inuentione legum magis quam exemplo clarior extitit: siquidem nihil lege ulla in alios sanxit, cuius n5 ipse primus in se documenta daret. Iustinus multis in locis. August.de Ciui. Dei .lib. 2.cap. 16.& lib.IO.cap. I 3. Plutar.in Vita L
curgi. Xenophon,in Atheniensium politia. DIR C E V S, Atheniensis Poeta, deformis quidem, attamen tubae inuentor fuit. Lacedaemonij etenim cum responsum accepissent ab Apolline, non alio quam hoc duce superaturos se aduersarios Messanos, hunc ducem elegerunt, qui in Campano agro clangore tubarum Messanos ita eXterruit, Vt animo
Consternati,ac in fuga versi,facile victi sint.Vide Mag. Elucida.
88쪽
IEROBOAM filius Ioas Regis Israel, successit patri anno 1 s. Amasiae filij Ioas Regis Iudae,qcii erat annus mundi 31ro. ante Christum natum 842. Hic quoque imitatus est impietatem Ieroboam filij Nabal,qui peccare fecit Israel: restituit te minos Israel ab introitu Emath usque ad mare solitudinis,lux ta sermonem Domini, quem locutus est per Ionam filium Mmathi Prophetam. .Reg.I .cap. Ionas enim huic prophetauerat oportere ut Syros vinceret, S regnum proprium dilataret, in partibus quidem Aquilonis usque ad Hemathi ciuitatem: a meridie vero usque ad Asphaltiten paludem,quod mare mortuum hodie vocatur.vide 4.lib. eg.cap.i .M Ioseph.lib. Knti. 9. Cap. I I. imperauit annos I. successit ei Zacharias filius eius. Fuit etiam alter Ieroboa filius Nabat, cuius supra meminamus.
Z Α C H A RI A s filius Ieroboam Regis Israul, successit
patri anno 3 8. Aetariae siue Oziae Regis Iudae, qui erat annus mundi 316 I. ante Christum natum sor. Hic impie egit quemadmodum patres eius. Sexto imperijsui mense Sellum filius
Iabes, aduersus eum coniurauit percussitque eum palam, MinterkCit, regnavi1tque post eum mensem unum. Consulito lib. .RCgum is cap.Fuerunt sane ath Zachariae,nempe Zach rias Propheta filius Ioiadae, qui a Ioa Rege Iuda occisus est,2.li. Paralip. cap. 24. fuit item alius Zacliarias filius Barachiae, qui populum monuit, Vt Conuerteretur ad Dominum. Zachar. I. ca.praeterea fuit dc Zacharias pater Ioannis Baptistae,Lucae 1 .ca.
89쪽
O ZI Α S, qui & Azarias,filius Amasiae, constitutus est Rex
Iudae ab uniuerso populo,& in locum patris subrogatus annos tantum natus sedecim.Coepit itaque regnare Viuo patre, anno mundi 31ΣΑ. ante Christum natum 8 3 8.imperauit s 2. annis:
nempe I I.Viuo patre,aduersus quem coniuratum fuerat. dein
de I. annos post patrem occisum. Hic initio pius, auxilioque diuino fretus,Philisthaeos, Arabes, Animonitas deuicit,tribu tarios fecit: ciuitatem Ierusalem rcstaurauit: tandem CX opust lentia in superbiam lapsus, dum sacerdotis munuS Vsurpat, Vo Iens sacrificare atque adolere ingensum super altare, dumque sacerdotibus ipsum corripientibus minatur, in lepram incidit: atque a sacerdotibus e templo pellitur: mansitque leprosus ad. obitum usque.successsit ei Ioathan,yide lib.q. Reg. Ιε& II.cap.& ΣAb.paral.26.cap. Item Iosep lib.Anti.,.cap. Il.
I O A T H A N filius Oziae seu Aratiae Regis Iudae. ccessiepatri, eodem integrio, anno secundo Phaoeae si ij Romeliae
Regis; Iiraer: qui ctat annus inutidi 3176. ante Christum natum 786. Hic pietatem coluit: portam domus Domini excelsam aedificauit: urbes quoque in montibus Iuda, & in saltibus eastella & turres. pugnauit contra Regem filiorum Amm0n, quem Vicit,seritque tributarium imperavit annis i6.dc succesti ei filius eius Achas. Videto ut supra.
90쪽
S interfecit Sellum, qui mensemVnii impexauerat, postquam occiderat Zachariam Regem Israel. Itaque qui tyrannide lini perium Israelitarum inuaserat, a tyranno quoque intra mensem oppressus est.Manahen igitur tyrannus,qui tyrannum imteremit,regnum Israel occupavit anno mundi 3162. ante Christum natum annis goo. Secutus est hic impietatem Ieroboam fili, Nabat. Thapsam ciuitatem quae nolebat eum intro admittere,usque adeo persecutus est,Vt praegnantes quoque eius v bis scinderet. Posthaec Phul Assyriorum rex Thersam obsedit Manahen mille ei talenta argenti dedit. . Reg.IJ.cap. imperauit annos decem Iosep.lib Antiq.9.cap.II.
Ρ Η Α c E A filius Manahen regnauit super Israel in Samaria anno so. Azariae siue Oziae regis Iudae,qui erat annus mundi
3I73. ante Christum natum 789. Hic quoque impie egit, secutus vestigia Ieroboam filij Nabat. coniurauit aduersus eum Phacea filius Romeliae dux eius,& percussit eum in Samaria,int turre domus regiae, & cum eo so.Viros de filiis Galaaditarum,l regnau1tque post eum. Consulito lib.q.Reg cap.II, item Iosep. lib. Antiq.9.cap.II.imperauit hic annos duos.
