장음표시 사용
191쪽
MDCVII LEGA ΤΙ Ο alij foederati in rem tam necessariam
Interea Hispanica factio, quae Cu-
ris ad omnes occas1ones intenta esset, missitare nuntios ad caeteras commu-Ditates, easque vehementer hortari, ut
Curiam suos milites mittant. Ex hoc inuitatu prodiit ille tot cohortium numerus , quibus & Curia, & propi qua urbi loca redundarunt. At ipse eos omnes, quos nobis fidos existimarem, praecipue transalpinos, ne id facerent, dehortatus sum. Omnes diligenter monui, ne suam famam sed1tioso
rum hominum contactu collutulatum irent. Dedi quoque literas ad senattim Tigurinum, qui, meo monitu , in eamdem sententiam scripsit communitatibus. Aliis modis tenta
ui, si ex illis tot cohortibus uni alicui aut duabus domum uti redirent, persuaderi posset. Hoc exemplo sediti nem mitescere posse spes erat. Vertim ille aestus tunc quidem tantus fuit, Vti
192쪽
R H AE T I C quo denique euasurus esset, metui facilius, quam mitiora sperari possent. Maior tamen pars communitatum ea seditione intacta fuit. E foedere quidem Grisaeo omnes, excepta Dissentina, Longanezza, & iis, quae Rositu mio parent, quiete egerunt. E domo Dei quatuor, Praegallia, Vtraque Engadina, Posclauium. E' decem iuris. dictionibus, quod est tertium foedus,
Vnae quatuor Curiam tuerant. Non tamen deerant qui existimarent, reliquas quoque omnes Curiam conuocari oportere , ut earum praesentia bonis fiducia, seditiosis terror accederet. Melius vistim, ne domo excederent,
usque ad uniuerse gentis concilium, quod ad diem tertium Aprilis futu-
Per eosdem dies a furentibus violatu est fas gentium in persona secretarij Veneti. Cum is in equumasse endisset, ut se Tusium conferret, obuius ei fit militum globus. Hi fraeno manu ini
193쪽
MDCVII LEGA ΤΙ Οcta, cogunt eum ex equo descende
xe, & in urbem regredi; ubi militari custodia aliquandiu circumseptus fuit. Ad postremum , omnes' Rhaeticae
communitates suas cohortes Curiam miserunt, duabus exceptis, quarum
o fuit Mezaucum ; E domo Dei vallis monasterij. Curiae pittagum decernit , uti contextus ipse Ioederum
pellegantur. Sic sciri posse,ad quarum
rerum praestationem se Rhaeti obstrii
xerint.Hunc aiunt sexe terminum o nium certaminum. Sed cum duces
seditionis hinc suas artes deprehςnsum iri viderent, nec tamen id impedire
possent, submiserunt quosdam, penei quos essent falsae literae, & his impressa falsa signa, seu sigilla. Hi inferunt se in
confertos, & per circulos ostendunt diplomata , siue literas, quaS Vocant, patentes , refertas clausulis absurdis,
fictis & mentitis. Qira limprobitate
194쪽
R Η E Τ Ι C A. 9 confestim patefacta, eae communitates , quarum ea seditione intemerata
modestia fuisset, continuo mittunt qui iubeant , sibi ex archivo Curiensi Venet1 foederis autographum promi. in medium allato , & lecto, ij, quibus persiladeri non posset, eo se
dere transitum Venetis esse conces sum, adgnito, oc posito errore, se in turbidis adiunxerunt. Alij obstinatae mentis homines, dum eae literae recitarentur , de industria , aut aliud agebant , aut legentibus obstrepebant.
Factiosissimus quisque istis adiunctus
per vicos urbis alta voce clamat, Quicquid ibi scriptum reperiatur, numquam se passuros, ut Alpes Rhaeticae Venetis pateant. Eas clausulas, quibus fit mentio transitus , falsas assirmant. Et se ab iis , qui eas ei foederi inserue
rint, ut a falsariis, poenas expetituroSatrociter minantur. Illae tertij foederis comunitates, quas quiete egisse initio dixi hic caeteris atrocioreS repertae.
195쪽
MDCVII LEGA ΤΙ Ο Die decima octava Aprilis secretarius V cnetus ad Curiensem magistratum suos questus detulit. Praesen tibus capitaneis, & aliis cohortium officialibus , exposuit, in sua persona ius gentium fuisse violatum. Veneti S
natus verbis eos omnes, qui adessent, contestatus est , & meminisse voluit , quanta eius iniuriae atrocitas esset.
Iisdem diebus Tigurini duos e Senatu , Glaronenses totidem lega runt ad Rhstos. Hi in pittagum i
ducti , illum ordinem accurate mΟ-nuerunt , ne suas controuersias armis terminent. In primis, ne quam fidemtaderatis obligarunt, hanc frangant. Monitis minas miscuerui. In eamdem sententiam apud cohortes orationem
habuerunt in ea planitie, cui nomen piarena, haud procul ab urbe Curia. E cohortibus nonnullae eis audientiam non fecerunt. Aliae dixerunt, ab his legatis extorquendum , cuius missu huc
196쪽
R H AE T I C A. 93 venerint. Nec enim Helveticos pagos ullum ius habere in Rhaetos. Ipsi legati nullo nec honore, nec ulla comitate excepti Curiae fuerunt. Nec modo nubium in iis hospitale ius est seruatum, sed ne eos quidem quilquam viritare ausus est. Denique, nullo accepto res ponso, ad shos redierunt. Ipsis quidem tunc certum fuit, ea quae vidiDsent, in proximo Badens concilio re nuntiare. Ibi enim de rebus Rhaeticis actum iri fama crat. Statuerunt quoque rem frumentariam, quae ex Hel uetia in Rhaetiam quotidie supportari
solet, si quid eius ipsi in patriam re
deuntes in itinere ostenderent, edicere ne ulterius conveheretur,donec reme dia fortiora decreto pagorum adue sus hunc Rhaeticum furorem in promptu essent. Cum omnium Rhaeticarum communitatum cohortes , aut nuntij Curiae
essent, singulae seorsim a caeteris,quid a cunctis fieri, aut decerni vellent, scri-
197쪽
MDCVII LEGA Τ Io pto complexς sunt. Omnium denique
suffragiis numeratis, compertu est,eas quae in ossicio manerent, a turbidis, &
seditiosis quatuor suffragiis ibisse stipe
ratas. Ergo cuiusmodi illae iusserui,de cretum ni in hunc modum, Nullu nec delectum, nec transitum Venetis permitti. Tribunal erigi iubent nomine Strofriclitum, & iudices in eo sedere octo & quadraginta. Singulis octo milites attribui. Statuitur, ut hi iudi
ces rerum capitaliu cognitioneS exerceant. . In . primis, animaduertalitin eos, qui aut iam sunt in vinculis, aut carceri posthac mancipati, aut ad iudicem vocati fuerint. In eum iudi cum numerum quemquani cooptari vetant, qui aliquod in Repub. munus administrarit, aut aliquam legationem obierit, aut pensiones acceperit. Q Tes eo pertinuit, ut, experientibus &honestioris notae hominibus exclusis, iudicia ad foecem redigerentur , qua
semel mota nihil agitat, nisi atrox
198쪽
R H AE Τ Ι C A. 26 uum,certe rapinas, & alienorum botanorum direptiones. Quae est coniuetudo eius factionis, quae ibi in dissensione ciuili praepollet, &superior habetur.Nam specie puniendi noxios in alterius exitium insistit. Id totum nihil aliud est, quam tyrannis insolentisii ma, cui infelix illa libertas ultro se excarnificandam praebet. Nec enim dici potest, quanta ultionis libidine mota illic & armata plebs ardescat. Huic
tanto furori Strofriclitum minister est, Strofriclito trecenti sexaginta quatuor
satellites. Quid multa Huic potentiori factioni nomen libertatis est omnis
audaci , crudelitatis, omnium scelerum occasio , velamen, infirmiori merς seruitutiS nota. Caeterum quae nox proxime sequuta est eum diem, quo legati Helvetici Curia discesserunt, ea coetibus miΩcendis, tum itionibus, id reditionibus, multisque clandestinis consiliis con sumpta est , usque dum lucesceret.
199쪽
MDCVII LEGA ΤΙ Ο Tunc aliis, si qui quieuissent, excitis,
ubi omnes conuenerunt, turbidissimus quisque multa disseruit in hanc sententiam , De nihilo Venetis adimi transitu,si regi relinquitur. Eum enim a regeVenetis concessum iri,ut amicis. Omnia aequari oportere , nec plus uni foederi dandum, quam alteri. Ergo Gallicum foedus esse redigendum ad veterem formam, eam, qua primum cum Francisco Primo initum fuerit. Nullam tunc transitus mentionem factam aiunt. Hac sententia scribitur decretum, bonis moerentibus, ac tristi silentio illa flagitia probantibus. Caeterum illς communitates,ρος integrae,& syncerς haberentur, me, & Vene- tum scire voluerunt, Nunquam se in tantam improbitatem una cum aliis esse prolapsas , ut fidem mutarent,
quam constanter tueri in animo habent. Haec sunt earum communitatum nomina, Valles urgum, Laxium
200쪽
R H AE T 1 C A. 97 Sesamum, Mezaucum, Praegallia in fra portam , Utraque Engadina, vallis monasterij, Pos clauium, Borgonium,
Die decima octava Aprilis, ut nubium cuiusquam est in turbidos regi i men, sed quo quemque Φmpetus prae cipitem impellit, ed fertur,a quadam horum seditiosorum manu temere conglobata in duos, qui huius tumultus autores perhiberentur, quod mirere, impetus fit. Vtrique manus inibcitur. Vterque in carcerem compi
gitur. Horum alter fuit Lucius ille Beli, cuius supra mentio facta. Huius consiliis furens& armata multitudo ad ea flagitia accendebatur. Quod magis mirere,a nemine protectus ab illis ipsis quos in fraudem induxisset, trahebatur , Episcopo suae iurisdictioni vim fieri nequicquam queritate. Haec enim intra septum murorum Episcopatus acta. In ipsum Episcopum intentae