Bartholomaei Beverinii Annalium ab origine Lucensis urbis volumen primum quartum

발행: 1829년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

cap tivitate ; et quod licerbius est, hostis Iudibrio.. optimis profecto principuin adnuinerandiis , si quot sepulcralis ejus lapis , tot illa virtutes habuissetis elatus est regio lauere,

conditusque in basilica martiniana ambitioso titulo , qui adhuc legitur. Adalberto Etruriae. imperante, anno DCCCXCVL Sigilaodus, gente aliis Malespina , aliis Estensi utraque nobilissima, et virorum principum seminario Luca in Galliam Cisalpinam migravit cum liberis Sigisredo Attone , ac Gerardo': sive ob. potentiam Adalberto suspectus ; sive privatae fortunae impatiens, et imperii cupidus . nam . ibi, magnis quibus abundabat opibus, Pli ires civitates ac oppida suae ditionis secit;

interque eas, Parmam metu Saracenorum Perculsam: cum italis regibus non satis trium es-Set , , ad eam tuendam , pellendosque barbaros, in deditionem accepit. Hunc Sigilaedum sanguine Adalberto conjunctum, quidam no- Strorum existimant: ea conjectura quod Adul-berti prole extincta , non multo post in eius nepotem Tedaldum Attone genitum Iucensis principatus reciderite atque inde in Bonifa-cuim Tedaldi filium, ejusque prolem Mathil-dim, sama celebrem: quae annalibus' nostris uberem materiam datura est.

162쪽

- Ρost Adal ertum , Guido ejus situs mitti maximus , a Berengarici imperatore lucensis regii- Ius constitutus est: potentia et malis artibus patri non absimilis . At non cum viro cupido regni in Beria extincta est. nam impotens animi semina , et minoris fortunae impatiens, filio imperante assequuturam sperans, quod marito vivente nequiverat, λrmae fidens, et quibus pollebat blanditiis, Italiae principes contra

Berengarium sollicitare , ac res novas moliri co

Pit . quibus ille compertis, exercitu in Etruriam immisso, una cum filio captam, ao Mantuam Perductam in custodia habuit. Sed ea λit in tantae fortunae inclinatione, subjectorum erga suos principes fides; ut Berengarii duces, nullam civitatum, ac ne oppidorum quidem, ex iis, quae captivis regulis parebant, aut expu- gnare vi, aut ad deditionem Pertrahere potu rint . quare Berengarius , ne se novis dissicultatibus implicaret, si in ultionem suorum prinCipum Etruria ad arma concurreret, impune abire liberos iussit: ut beneficio saltem Vinceret, quos' vi et armis nequisset. Sed serox animi semina , ultra insitam dominandi cupidinem, et veteres in Berengarium iras; insuper recentis iniuriae dolore accensa, omnes se in Partes Veriare coepit, ut illum ab Italiae cervicibus depelleret . nec instrumenta quaerenti desuere.

163쪽

Nupta erat Λdalberis Eporediae regulo. Cuius post Tusciae. princities, primam in Italia opes erant, Ermingardis Bertae ex Adalberto silia ,

quae maternis artibus. potens egregia forma ,

pari impudicitia , audax . dolisque nectendis a ti sex ; alios donis, alios precibus, multos Spe

allicere assueta ; non viri. tantum, Sed omnium

Italiae principum animis imperabat. igitur moblem Adalberti animum, cum una nimium m mentum foret, icior socrusque uno impetu aggressae eo impulere, ut arma in Berengari uincaperet: duobus Praeterea regiae aulae proceribus Oiderico et Gileberto , aliisque Italiae

regesis in eum concitatis. Sed cum primi conatus improspero exit . fuissent, Adalbertus majoribus auspiciis rem aggredienda miratus, Rodulphum Eduorum, quos Burgundos appellant, regem excivit, quem. Berengario OPPO-neret. Sed Berengarius Hunnorum ope victor, Olderico in acie interfecto , Adalbertum et Gi- Iebertum in potestatem redegit. verum Prior vulgari habitu gregarium militem, ementitus , Parvo redemptus : alter agnitus virgisque Cae-Sus , ab eaque castigatione , insigni socordia dimissus . nec diu Berengacius vecordiae bonitatisque suae distulit poenas . . Nam Adalberti Gilibertique ope intra trigesimum diem, Ro-dulpho in Italiam adducto , ipse Paulo Post

164쪽

Flamberti manu , per insidias occisus est ;princeps clementia et itistitia, nec minus pedisidia et odio populorum memorabilis . ejus mortem tam manifesto prodigio superos ave satos constat , ut lapis sanguine morientis pollutus, nulla arte elui potuerit. cadaver in porticu basilicae veronensis conditum tumulo , qui ad hanc aetatem manet. Berengarium sequutus est Adalbertus turbarum in illum auctor , qui P ximo anno mortem . Occubuit. continuato Bertae sunere . quae VIII. Idus. Μa iii anni DCCCCXXV. Lucae vitae et cupidita-' ti sinet 1 imposuit. brevi semper. scelerum si'uctu. condita est iuxta mariti tumulussi in basilica martiniana . non minus ambitioso litulo, et pro illiteratae aetatis ratione , satis eleganti , qui adhuc legitur . pari mariti, et coniugis sato , ut plus defuncti laudarentur . ad eius sepulcrum sacro lanebri, facibus et Iugubri can- in , ad haec, usque tempora a sacerdotibus eius hasilicae parentatur . . qui eius virique opibus aucti, inque eorum gratiam ab Hugo ne Beriae silio, qui post in itidia regnavit, dominatione pagi, cui Massagrogia nomen , iuxta Tyrrhenum mare donati , piam beneficii memoriam eo cultu testantur. unde subit mirari qua ratione illius cadaver in ambrosiana basilica conditum, antiquitatum ejus templi scri-

165쪽

o ii aptor memoriae .. Prinliderit i) quemadmodum etiam opinio illorum evincitur . qui errore Dinmitiis eam Arnulpho imperatore genitam assirmant: cum disertis verbis , s pulcralis-im, scriptio, regio Francorum sanguine ganus duxissa : Lotharii siliam, Caroli regis neptem asserat . beet eorum temporum actis negligentius perscriptis, non ita promptum sit expedire, cuinam Lothario tribuenda sit. nisi sorte Loinario Caroli Calvi filio genita est, ς patris avique

nomino congruente. Sed in re incerta ac vetustate obliterata; coniecturam meam interrernere non ausim. Bertae sororem non levi auet

vitate motus a mingardim illam credulerim, quae divino . cultui in colimio sacrarum virginum ad D. Salvatoris Iustinaeque aedem dia: in , ibidem iacet. Nam ou regio Francorum sanguine , et Lotharii silia, inscriptione sepulcri

seritur .: Stylus Iue carminum , et. literarum

ductus iis qui in Bertae sepulcro leguntuu si millimi, eiusdem artisicis manum, vatis pae ingenium iudicant. Desuncta Berin, Guido post

mantuanum carcerem Lucam Teversus, Cunota

principis agebat. potentiaeque Per quascumque artes augendae cupidus, Marogiam olim patris

166쪽

amicam, incestis nuptiis in matrimonium accepit . Eo connubio Guido ita. crevit, ut patris potentiam aequaret P. Scelera etiam vinc ret. Praeter paternum avitumque principatum, uxorisque assinitates et clientelas , cum ea romanos proceres Stupro, tamquam Sacramento devinctos teneret, validum etiam locus reddebat. quippe Hadriani. sepulcro ad Tiberim o cupato , quae nunc pontificum arx est, eo munimento tutus, Romam vel uti si aeno ad voluntatem circumagebat. Intercedebant . illi simultates cum Petro Joannis X. fratre germano et eoque odia processere, ut Guido collecta manu illum adortus e insigni audacia in oculis pontificis trucidaverit. nee eas aede contentus; quippe semper, timendum sibi ratus, d nec ultor existeret; . crimen crimini innectens, Lateranum advolat; palatioque vi capto, Jo-nem in custodiam tradit; quem , etiam injecto ad os pulvino , intercluso spiritu exanim Sse, fama vulgavit. divinae ultionis ita disponente consilio ,' ut quem Pater per nefas extulerat, filius maiori scelere everteret. n me hic sces ribus modus iactus . nam in impii Ioannis. I Cum , ' nequiorem alterum s dicit; .privignum videlicet, immatura aetate adolescentem, quem MaroZia nefario concubitu ex Sergio pontifice sustulerat. Quare horum malorum artifex M

167쪽

scinas incendebat . quae dum, . tot Ηna Samulorum spatio Onenso , aiyino, ac stylo subiicio, Digida ac em tua, luctu quodam ab ea. - latione mens et calamus refugi : ex quo licet aestimare qui bonis fuerit. animorum habitus, cum haurirenti oculis. recentia et , flagrautia . sed non diu facinoris sui fructμm. Guido . ce'pu. Nam paulo post rebus humauis exem t0β, vivendi ac peccandi sinem .secit. incertum auuxoris fraude , iam amplioris sortustae sustigium . et regias nuptias meditantis. Proporutae certe cum Hugone rege, nuptiae, εus cinui locum secere.. Guidoui .Lainbertus.. Pater in Etruriae principatu successit. . Princeps bHli Sus, et qui .. pares fortunae ac nobilitatis spiritus gerereb: sed. aequo insolix . Hugonis rogis ac fratris invidi, . Nat . erat. Ilugo ex vis, .ut supra dictum est, et priore illius

coniuge Lothario. Illum .principes itali, et pra cipue Guido Tusciae , ,et Eroungardis illius soror , quae deiuncto iam Adiaberio Eporediae

regulo, virili animo principatum. administrahat, in Italiam paulo ante exciserant: pulchr ibi rati. eadem matre genitum Italiae regnare. Eoruni favore, nec non Lamberti . Mediolane sium , ac Ioannis X. Romanoiram antistitis, Hu-

168쪽

6go 'adversus Rodolphum, chi Ermi ardis a tea studuerat, rΦgium titulum obtinebat. magno sortunae lusu , iis,' si quando alias , temporibus , reges et sacere et . destruere , gaudentis . Novus rex; confirmandae potentiae inccestis Marogiae nuptiis se se maculaverat: pr

caci semina duabus acerrimis iacibus ambiti ne ac libidine stimulata, illum ultro ad comnubium invitante, in suum illud Hadriani so-Pulcrum , ne quis funestum dubitaret. non iniuria Herodias eorum temporum dicta , quae duobus fratribus denupsisset. Rex huic flagitio

velando; sive Lamberti potentiam metuens , quem et sua virtus, et Italorum favor ad regnum vocabat, Bosonis Patris instinctu. , qui Tusciae principatum sibi concupierat, C pit sinistros rumores in vulgus spargere ; jactans Lambertum salso praedicare se ex Berta

conceptum, cum Adalbertus natu jam grandis etaeto corpore gignendi' liberis impar.esset. Sed cum simul cum Gui dono, et Εrmingardi,

a Berta retinendae Potentiae cupida suppositos , et Pro Suis educatos . edixitque ne in Posterum Lambertus, regis Patrem se, ut hon ris causa facere consueverat, appellaret: e dem tempore in fratres matremque impius', quam maxime eo crimine dehonestabat. Acer ex tanta

. . Itijuria Lamberia animum stimulabat dolor: qu

169쪽

re, ut erat ingenio serox , et contumellae impatiens regem iit quam verbis ambiguam saceret, rem secum ferro decerneret, provocavit.

barbarieb more per Longobardos in Italiam

invecto . quem nec principes metu, nec Pontifices religione , hactenus excIndere valuerunt: quique adversus divinas leges humanasque contumax et vetabitur 'semper , et retinebitur . Se vero eam conditionem accipere Hugo re spondit . ratus eam honestam perdendi Lamberii occasionem, quam ipse tulisset. verumne se in .discrimen daret, Vitato certamine, Teduinum quenidam armorum scientia , et ζωbore corporis validum illi' opposuit, qui ringio nomine pugnam iniret. Sed Lambertus, ut causa, ita etiam fortuna melior , Teduinum Succumbere , Seque victum sateri coegit. Η go super invidiam , Pudore etiam et ira sti- . mutatus, quasi insolita pugnae exitu tum primum mendax esse coepisset, nunquam sibi sore Placatum sperans , quem tam insigni injuria violasset, fraude , ac vi captum, ac saevo il-Iorum temporum exemplo, paulo post effossis oculis, perpetuis tenebris damnavit. in qua calamitate infelix pri nceps fortunae atque adeo vitae superstes usque Othonis magni aetatem

aegit. Hunc exitum habuit Adalberti domus , quae tanta potentia gloriaque, tamque ampla'

170쪽

doini natione tot annis 1loruerat. huc tot calliditates artesque , 'huc vis et arma reciderunt, quibus tot reges, tot' sacerdotes impositi, ac deiecti; Italia omnis tumultu vexata , ut ejus posteritas tam . miserabili fine , carcere ac tenebris clausa a stirpe interiret insigni documento , potentiam, cui virtus ac religio non

subeSt, raro esse mansuram . Post Lambertiani

Bosoni 'fratri, Beria ac Lothario genito , Τusciae impersum Hugo detulit: quem tradito xc-gulo um eius provinciae more, Lucae habitasse ex illius actis constat. novi principatus initia circa annum UTCCXXXII. contigere et unde colligitur , miserum Lambertum , paulo amplius anno Etruriae dominationem tenuisse . Potitus imperio Boso , ut proditionem specioso aliquo facto velaret, regem admonuit, ut maP-tinianae basilicae pagum Massagrogiam ad D vhenum mare in agro Iucensi, adiectis aliis la- . te fundis dono daret. Ratiri ita circumventi

mitris i ii sum iam aboleri posse. causa obtendebatur Berta communis parens , et Adalbertus vitricus tu ea basilica s pulti a tamquam illorum manes co piaculo solverentur , si quis suo scelere aliena expiaret . Tamen utcumque D. Maulino cui offerebatur, grata ea libertalitas suit, adhuc manet: majorun quo MCerdo-

iiiiii eius hasilicae collegitim t. in ultra septiri

SEARCH

MENU NAVIGATION