Bartholomaei Beverinii Annalium ab origine Lucensis urbis volumen primum quartum

발행: 1829년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

299sus , ratum habuit, ut civitatis antistes, orario

albo , pullis crucibus distinςto , quod pallium. vocant , iam ante ab Alexandro , Paschalique

Concessum, inter Sacra, majorum pontificum more uteretur : so id lucentium nobilium procibus dare professus i . Pontificum beneficentiae cumulum adiecit Conradus Etruriae regulus qui Nuptianum circumiectosque late. agros , Iacum paludesque, omnemque eius regionistractum Lucensibus consulibus remisit: unius dominatu paulatim exolescente, ae Iibertati pinpulique imperio locum concedente. Is qui successit annus Honorio II. pontifice, novum equestris militiae ordinem tulit: cui templi Hierosolymorum custodia, Templariorum nomen dedit. qui ex oriente , in ulla quoque regna Provin- . Ciasque propagati, Lucae etiam consedere, din. mo, hortis , praediis, civium liberalitate aucti. quae deinde, iis a Clemente V. sublatis, ad rh dios equites, qui nunc Melitenses appellantur; transiere : hortorum parte , propinquis praedicatorum ordinis monachis attributa . Interim , quam inter Lucenses Pisanosque Henricus im- Perator Sanxerat. pace rescissa, odiisque iterum recurrentibus, Lucenses insequenti anno exer-

DTabulae. hasilicae martinianae. Ptolem. Luceus.

262쪽

citu comparato, Agrinolphum clarum VersiIlao

regionis oppidum., cujus ruinae non proca noso monstrantiis, Pisanis ademere: Bulano etiam capto , eversoque . inter Pisanos, qui Aghinolso capto in Lucensium Potestatem v nere , Rogerius Pisarum antistes fuisse mei ratur i , qui in libertatem a suis vindieatus est. Hoc anno tanta annonae vilitas extitit, ut frumenti modius sex quadrantibus, et semi se a aestimaretur. Idem annus et externa victoris , et clade domestica memorabilis sitit, imbulario , fortuito igne, incenso ; qua clade publicae, privataeque memoriae iactura ingens facta. Calamitas longe maior per idem tempus christianum orbem afflixit. Nam Honorio pontifice defuncto, cum scissis Patrum studiis, se res melioresque Innocentium II. pauciores factiosique Petrum Leonis e romana nobilitate, Anacteti ΙΙ. nomine legissent, omnia in armiserant. hinc Lothario imperatore pro Innocentii

causa , hinc Rogerio , qui Siciliam et Calabeos obtinebat pro Anacleto bellum comparantibus, Lucenses pro Innocentio stetisse, illud argumento est, quod in ipso eius dissidii calore ,

263쪽

RI I

Iltibaldum lucensem ,, Limatae suburbano pago ortum . in collegium cardinalium adscivit altero etiam Hubaldo, Allucingorum stirpe, quae tunc inter principes civitatis erat, in Idum cotilegium cooptato. nec minoris momenti ad eam fidem est, quod Lotharius, qui Innocentii camsae savebat , cum in Tusci si ad eum Pisas, atque inde Lucam venisset, vetera ab Henrico privilegia Lucensibus concessa, rata esse jussit: adjecto insuper libero aesaris fluminis comme tu , marisque ad Mutronem lunensemque oram usu, nullum horum profecto iacturus , nisi Lincenses ejus partis suissent. Nec interea hostilia inter Lucenses, Pisanosque cessabant. Phocenses ad vigesimum circiter lapidem ab urbe Luca in colle habitant, ad radiees cuius Arnus flumen praeterfluit. id oppidum Ingilberto Tusciae r gulo ereptum , Lucenses everterant; cum illum commisso praelio insigni victoria nidissent . ea clade fractus regulus, Vulnere etiam in praelio

accepto ad Pisanos se contulit . quem ab 'eis vindicatum, vetus Pisanarum rerum auctor scribit.

Nostri Ingilberraim ex vulnere Pisis mortuum tradunt. Fusius rem gestam, immodicus gentis suae laudator Troncius narrate aitque copiarum Pisanarum adventu, oppidi obsidionem solutam, Lucensibusque inhoneste Lucam reversis, regulum rursus oppido potitum, contra Ptolemaei, inco

264쪽

ruptae fidei scriptoris auctoritatem , qui illis eversum ' dirutumque post victoriam , disertis memorat. Nec bello tantum eo tempore civitas laborabat; sed incendio etiam casu excitato, iam tertium in suburbiis ad D. Frigdiani basilicam deformata est. omen illius flammae, quae eo . e sequentibus annis, acrius inter Pisanos, Lucem sesque exarsit: dum ilIi erepti Aghinolphi inimriam concoquere nequeunt, hi victoria egregia partum decus tuentur . Ante tamen quam ad arma iretur lucensis populi imperium liberalitate virorum principum auctum. quippe gemini dymnae, ex eorum numero , quos vicecomites appellabant , Ugutio , et Velier, consulibus Itacensibus Corvariam, nobile in maritimis Versiliae regionis oppidum , saepiusque in Etruriae

antiquitatis monumentis memora trim , C sem, cum omni Circa montana , campestrique regiinne i , ut eo jure ea lucensis popidus possideret, quo quae optimo. Beceptos quoque in civitatem, aut hoe, aut alio tempore nobiles Comvarienses, ex antiquis tabulis constat. Templumque D. Laurentii haud procul basilica mam liniana, ex eius familiae nomine appellatum , tabularum fidem adjuvat. Triennio igitur post,

265쪽

li 3 Pisani bellum Lucensibus intulere . causa Ago nolpham occupatum , iniuriaeque in via, quam Francorum , seu Franci genarum veteres tabulae appellant, a Lucensibus acceptae. Praecipua toteladium in vetustis annalibus suisse traditur Balduinus Pisarum a stes t qui alioqui sanctus, et e D. Bernardi disciplina, humano errore deceptus , quae pacare ac extinguere

debuerat odia, incendit lavitque a . Ut propterea illius spiritus, corpore jam exsolutus, cuidam se videndum miserabili specie praebum rit : fassus se tamdiu in cruciatibus suturum , quamdiu ipsius instinctu motum inter Lucenses Pisanosque bellum conquiesceret . quippe tam tam extitisse horum populorum rabiem, inter se belligerantium, serunt , qui oculis hausere, ut nihil divini humanique iuris , sanctum inviolatumque esset a , nullum Prophanorum , sacrorumque locorum discrimen, quae passim rapinis caedibusque polluebantur . nec ipsis peregrinorum , mystarum, antiStitumque corporibus abstinebatur: quorum alii occisi , alii spoliati, pretioquo redempti suere e tantaque

csὶ ManHq. in Annal. Cistere. Ann. 4 46. eap. 4 n. 3 e. an. 2 et seqq. 2 Peir. Cluniacensis lib. 4. epist. 37.

266쪽

214 mole utrinque bellatum , ut Othone Frisigensi. qui haec speetabat , reserente, murine suris omnes musciae, vitres is licuerint . quae verba in honorem Florentinorum Ammiratus detorquet cum Florentini non summa , sed L eensis, Pisanique belli accessio scierint Post Ingilbectum Tusciae imperaverat Henricus, cui qui successit Utricus, adjunctis sibi Florentinis, bellum Senensibus intulerat: qui cum se imp

res cernerent, ad opem Lucensium confugere δLucenses praeclarum sibi rati, si tam nobilem

Etruo ' Populum, supplicem defendissent, S nemitus auxilium polliciti , Florentinos hostes

pronunciant: cuinque iis, ac Guidone Guerra , qui ad opem postulandam adversus Florentinos , quibuscumque atrox bellum gerebat , Lucam venerat, vires suas iunxere. Florentini cum

ingruentem belli molem, sustinere posse dissiderent , foedere cum Pisanis icto, ad vastandos Lucensium agem , Guidonisque oppida ferro . flammis , rapinisque excindenda progressi; in insidias a Senensibus a tergo positas praecipi- taVere, paucis, tantum fuga elapsis. Sed ubi atrociora odia, major etiam clades erat . quippe e Lucensibus Pisanisque, non modo plurimi

267쪽

llis

eaesi vulneratique; sed innumerabiles utrimque capti, longa inedia ac squallore carceris macerati, lacrymis dignum spectaculum humanos casus reputantibus praebebant, ut ii selices censerentiu , qui compendio mortis , eam calamitatem evasissent. Nam satali quadam rabieesserati animi, ac in mutuam perniciem accensi, non de imperio . ac victoria, sed de vita ac

salute certabant. Quare Eugenius III. qui post breve Caelestini, ac Lucii imperium, Innocentio Sue esserat, patriae miseratione quippe Monte

Magno pisani agri oppido ortus ad eos populas

pacandos , Petrum ciuniacensem a celebri sanctimonia, in Italiam accitum, Lucam Pisasque destinavit, ut ipse testatur, retulitque in annales clarissimus historiae sacrae auctor Baronius a . In eadem Pace componenda, idem Eugenius, insequenti anno laboravit, cum ob romani populi tumultus , veterem libertatem repetentis , Roma egressus, Pisas Lucamque praesens ac

cessit 5 , gallico itinere, quod celebrando

Rhemis sacerdotum concilio susceperat, exitu utriusque conatus incerto . Dum Lucae esset,

268쪽

basilicam D. Frigdiani totius civitatis concursu , solemni ritu dedicavit: sacrumque eius divi corpus suis inanibus sub ara composuit; Alexandri III. ciui illi successit, ineluctabili testiuisenio i . Traditur quoque ab eodem pontifice dedicatam aedem D. Laurentii ad Vaccillum Pisanae viae appositam -- Satis benigne, pontificibus maximis, ea tempestate , his caeremoniis . laborem operamque impendentibus. Quem tamen exitum Eugenii studia, in Lucensibus Pisanisque pacandis habuerint, incompertum. illud constat tribus consequentibus annis, adhuc incendio armorum , eos Populos conssagrasse; cum ne quidem sanctioris hebdomadas diebus, Pugna ac caedibus abstineretur Q . pacem demum Conradi imperatoris iussu, insequenti anno firmatam, recens Pisanorum annalium scriptor 5 antiquis silentibus, ex occultis quibusdam tabulis commentus est: duris, ut ipse scribit , quod ad Lucenses attinet , legibus. Nam iussos, ait, a Caesare, diScordiarum materiam, Vurnum oppidum diruerer quod a Mansredi Solaedum antiqui annales vocant nepoto iam-

269쪽

runt: Corvariam Ugutioni; Pisanis Aghinolphum

reddere: castellum, magnum nomine evertere , nec in posterum restituere. quorum fides p nes ipsum , et arcanas tabulas esto . Caeterum

hujusmodi occultarum tabularum fidem, arguit scriptor vetus piranarum rerum: qui ait, Lucenses a Sosredi nepote V urnum, decem lucensis monetae libris ea tunc peeuniariae rei inopia erat emisse, ipsumque sunditus diruisser quod insequenti anno iactum, Ptolemaeus lucensis memoriae prodidit. Ex quo patet, Lucenses non Conradi iussu, neque e pacis legiticis, sed sponte id oppidum evertisse; belli seminarium, et Pisanis vicinitate opportunum . ruinac illius adhuc extant, in montis iugo qui Vurni Co sellique valles interjacet; tusca voce Q, qua hujusmodi veterum castellorum rudera appellatitur , notae. Dum Lucenses assiduis bellis a teruntur, fortuna , ipsis ignaris id moliebatur, utide suturis saeculis, opibus divitiisque supra caeteros Etruriae populos florerent. Intulerat Bogerius Siciliae rex Graecis bellum, ob Iegatos , quos Constantinopolim miserat, in carcerem conjectos, commune gentium ius ulturus,

270쪽

et classe victrici Graeciae oras depopidatuς Corcyram , Corinthum, Thebas , Chalcidemque sui iuris secerat. Ea expeditione, Sericae artis opifices primo in Italiam invecti: qua arte deinde Lucenses, mirum in modum sortunas suas auxere ; amorumque Ductus luxuria extitit. Iam inde a Iustiniani temporibus, ex India in Graeciam semina advecta erant, quae temperato calore exclusa , magno rudium talis rei miraculo , vermes ediderant: qui, ita monstrantibus, qui advexerant, mori soliis pasti , d mum mirae tenuitatis Ianugimen ac fila ore proferrent; quibus arcano ingenio inter se implexis , solliculum in ovi morem contexerent , eoque Se in arctum collectos includerent. inde alati papiliones facti, extra solliculum se Pr rumperent; mutuisque conjugiis , foecunda ovorum agmina, reparandae soboli effunderent. iisdem, qui attesere, docentibus, binos monachos fuisse tradunt ratio inita, quemadmodum iis solliculis serventi aquae infusis fila devolverentur ; quae versatilibus rotis excepta , ac deinde machinis torta, coloribus sucata, in pretiosi panni opiscium texerentur. primi Lucenses eam artem magno studio excepere et tanto prosectu , ut brevi multa iugorum millia non holosericis modo , sed attalico more vestibus auro intextis conficiendis erigerentur . quae per Germaniam,

SEARCH

MENU NAVIGATION