Bartholomaei Beverinii Annalium ab origine Lucensis urbis volumen primum quartum

발행: 1829년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Maebat , quam novum senatum legissenι. Ead- . conitiorum legendis .consulibus, Praetorique ratio erat . quinquageni senatores, ea qua dictum sorma est, lecti conveniebant; istae praeloraut Consul renunciabatur, qui e suffragatoribus quinos et quadragenos tulisset . quod si intra id spatium, quo sol diurnum orbem conficit, non

consensissent. Senatus maior , minoresque Bdvocabantur , ad eosque electio reiiciebatur. Praetor renunciatus iurisconsultum secum d

cebat , qui illi a consiliis esset: eique in . publicum pirodeunti gladius pileusque praeserebatur ;tanquam iustitiae ac Iibertatis insignia: ipse umro manu seipionem argenteum, potestatis insignegi'stabat . quae ad hano diem manent. Eodem

ordine caeteri magistratus minores Creabantur,

erantque at , consules justitiae , Procuratores reipublicae, iudices appellationum, quaeStores, qui pecuniam publicam tractabant. quibus I gendis ut unius reipubIicae cura esset nemini patrem filium fratrem e nominare fas erat, aut probro aliquo eo honore indignum. Militarps magistratus , eodem quo civiles ordine Iecti. imperium armorum ad praetorem, eoque impedito aut absente, ad primum consulem spe ctabat. praeter eum duo praesecti, alter peditum, asser equitum creabantur: ac demum is,

quem. Praepositum appellabant, qui fulgenti-

282쪽

x3obus armis tectus, equoque Cataphracto instilens , insignem currum, . quem carrosium: Vocabant, quoties. in aciem esserretur, anteiret. Erat is

currus ingens, quatuor grandibus rotis imposi tus a super quem tabulatum in. modum turris eductum assurgebat . in medio prodera. arbor, in morem Nautici mali , in subIime evecta I rudentibus hinc inde contabulationi villisabatur: in cujus summo crux aurea longE lateque sulgebat . . infraque eam' vexillum populi, universo exercitui conspiciendum explicabatur prope aedicula extructa, erat; in qua maximo Eultu augustum Christi corpus, in morientium militum opem Servabatur: ejusque custodiae gemini sacerdotes adstabant . pendebatque eodem loco aereum tintinnabulum ingens , quo signum

ineundi praelii dabatur: quodque, ubi pugna

commissa essot, crebro pulsu avdorem, animρο-

que militi addebab. Ipse vero' currus pu ureo panno ad speciem majestatemque late constra ius, .midiis boum iugis, .eximio corpore aci albo colore praestantibus agebatur: qui et ipsi pumpureis pannis veIati conspiciebintur. Eam in lem non uisi in maximis praeliis , et cum summa rerum in discrimen daretur, educi mos erat. . quotiesque in aciem procederet, 'ante illam, ut dixi, magno tubariam clangore . iS. Praesectus incedebat: promptissimis militum ad latera a

283쪽

a3rtergum , in praesidium dispositis . eieca eum currum , - manus consererentur, acorima pugna exar: his eonatu desendere , illis occinpare laborantibus: cum et summum dedecus amittere , parque decus capere existimaretur I. nullumque magis superbum Upimumque spolium, hostili curru, in triumphum. duci posset . quam molem ab Heraeberis mediolanensi antistite olim inventam Tusciae urbes aecepere. Ea tunc apud rudem antiquitatem opinio erat: hi pacis , bellique in civitate mores: quos nec me heimsisse, nec legisse quemquam poeniteat. Nunc, ut ad institutum rerum ordinem revertamur , ut lucensem populum a Friderico. stetis- Se concesserim , collegia certe sacerdotum Cum Alexandro sensere: quod . egregio eorum iacto ostenditur. Victor, quem imperator pontificem colebat, e Gallia Cisia pina Romam revertens, in itinere Lucum intravit, ubi morbo correptus aprili mense extinctus est. ab ipso valetudinis exordio aemota mente: si tum primum insani set. Mortui cadaver, cumi illi ritu Pontificum honorem funeris habituri eius assectae in basilieam martinianam esterre meditarentur, saee do es exclusere. cumque idem apud D. Frigdiani basilicam tentatum esset, eadem constantia insa- me cadaver rejectum: profitentibus eorum col- , legiorum sodalibus, se potius sedibus migratu-

284쪽

ros, quam detestabilis viri sumis. rcciperent i quem apud inferos impietatis suae poenai luero non dubitarent. quare a Caesaris satellitibus monachorum templo quorum unus Octavianus olim fuerat, pyr viin illatum loci sanctitatem incestavit Statim a funere, ab eius factionis homini-hus, comitia Lucae habita, subrogatusque est ejusdem furoris socius Gilido. cremetiris , qui Paschalis III. inane nomen arripuit. Sed e tu

censium sacerdotum numero, maximum labo-Dantis Alexandri columen erat Hubaldus Alluc imgus ostiensi sacerdotio roman0 fastigio proximus : qui dum alterius maiestatem tuestir, viam sibi ad pontificatum maximum inuuiebat. Cujus illud insigne sacerdotalis animi sa Ium memoratur , quod Ticinum ad Fridericum ab Alexandro legatus , in publico procerum principumque Convqntu, salutationem ei, tamquam diris ac detestationibus obligato negavit: quod in hac disciplinae inclinatione, vix quisquam in plebeio aliquo audeat. Tanto augustior apud majores, sacerdotii Sanctitas , caesarum sastigio habebatur. Ipter mala, quibus ex hujusmodi imperatorum pontificumque discordiis, christianus orbis, sed Italia praecipue assiicta; vel maximum

285쪽

fitere pestilentes Guelphorum, Ghibellinorum quo factiones: quorum nominum, ut origo Varia, et incerta aliis alia tradentibus ; ita certi Sima p/rnicie, non modo provincias urbesque , sed etiam privatas domos pervagata, omnia mutuis cladibus ruinisque implevere quarum sinctionum vocabula per Alexandr , ac Fridoricidissidia, in Italia primum audita: cum ii, qui a pontisicibus starent. GueIphi; qui vero Caesarum partes tuebantur, Ghibessini appellarentur. Inter

haec male saeta apud Lucenses Pisanosque PS rescissa; licet nondum induciarum tempus exisset. Occupaverant Lucenses Castellionem, a cum ad Aesarem in finibus Pisanorum: cumque Pistini Aldobrandum Familiatum e numero Con Sulum , Cum exercitu ad eam recipiendam misissent; siguis collatis, nostrorum impetum non tulere. Sed adventu Germanorum, qui in subsidium accurreriant, cum sese collegissenis verSa sortuna, victores adorti iis fugam vertere, captis

quibusdam nobilium: inter quos Banerius Bicci ardus suisse memoratur . nec Pisani ea victoria contenti, paulo post in Iucensem agrum transgressi, oppidum Agathense vi captum evertere : Quiesaeque, ac MassactuccoIi fines depopulati , usque ad D. Petri pontem , vicumque, Praedas agendo pervenere . ibi a Lucensibus , qui eo loco castra communierant, iterum eo

286쪽

pti; sessi ab integris passim' caedebantur; nisi

consuP inclinatam iam suorum aciem castigando verbis, a fuga inhibuisset. itaque aedintegrato praelio, cum fortiter utrinque dimicaretur nostri tandem cessere. Pisani fugientes usque ad ei vitatis moenia persequuti, minime tentata oppugnatione, cui pares non erant, castris. positis aliquandiu ibi substitere. octo continuos dies sub Lucae moenibus Pisanos haesIsse narrat no-

vns Pisanorum annalium scriptor. qui in suae gentis Iaudem addit, 'eo tempore in portis p cuniam ab ipsis signatam, aequorum cursus, aliosque ludos in. Lucensium ludibrium editos: ac novissimo a recedentibus , ingemem iacularum sagittarumque vim intra urbςm excussam. cum Lucenses toto eo tempore , incertum viventes an mortui, se se intra moenia continuissent. Quae a solita hominis 'vanitate prosecta minime dubitaverim: cum neque Ρtolemaeus , neque Pisanorum antiqui annales pridem oditi, de tam magnificis robus. ullam memoriae Prodiderint. Secundum eam pugnam , si ' quidem pugnatum sit, aliquandiu utrinque cessatum . cum demum Lucenses, collectis undique suorum copiis; cum 'frustra alias Etruriae civitates in societatem belli pertrahere tentassent, . Iulianum montem transgressi, pisanum agrum invasere . Sed Pisanis in occursum' festinantibus ,

287쪽

retro sima conversa: nec ducibus experiri somtunam belli visum. quo. tempore Fridericum im- Peratorem, ad horum populorum inveteratam rabiem sedandam, e principibus unum in Tusciam destinasse , in actis eorum . temporum memoratur i . Nec . armis magis quam auro, rempubli-Cam augere Lucenses ea aetate laborabant. Nam hoc anno a Guelpho Tusciae regulo , ius omne, quod intra sex mille ab urbe passus ad regulos Etruscos antea spectabat XC. millibus solidorum lucensium argentei nummi genus est in posterum redemere: in annos XC. aequis pensionibus solvendis. Dum' paulisper ab armis Cessatum, im sequenti anno urbs incerulio deformata : quod in caldoriae vico excitati tin, sparsa latius clade , Arnaldorum aedes corripuit; et usque ad D. Salvatoris in Mustolio, atque indo Saginarum domos , ad curtis oriandingorum transgressum, ibi stetit. Sed longe maiori clade, eo qui sequutus est anilo, Pisanum bellum exarsit. Vetus inter Genuenses, Pisanosque de maris insularum que imperio aemulatio erat: quam Pisani per imi emperantiam linguae, maris se dominos superbe jactando. hoc tempore mitiorem esse erant .Unde Genuensibus odia in dies Crescere, preinendique

288쪽

236 omni arte Pisanos consilia exquiri. itaque ad Lucenses versi , quos haud minore in Pisanos odio flagrare, satis norant; amicitiam foedusquo

cum eis renovant; et ad capessenda secum arma

bellumque hortantur. ut hinc Lucensibus, inde Genuensibus, communi consilio bellum gerentibus .. Pisani terrae, marique intercepti de summa reipublicae periclitarentur. huic societati cum Lucensibus conciliandae, Genuenses pollicebantur se geminas aedes in Veneris portu

ad usum mercatorum' lucensium extructuros: suis impensis turrim ad Mutronem .eXCitaturos: transvecturosque classe Lucenses, codem quo

cives iure. Itaque dum Genuenses in mari gallico ad Atacis ostium . inito certamine cum Pisana classe insignem victoriam reportassent, Septem

triremibus hostium captis; Lucenses ex condicto Idib. maii cum exercitu pisanos sines ingressi, Quorum oppidum ad tertium lapidem, saminis injectis incendere. inde parati , instructi que Ascianum pergentes, multa vi oppugnare institnunt. Pisani ad eum nuncium, raptim ac te mere incompositi, inominatique in , praelium ruunt , primoque impetu Lucenses fundunt 1 .gantque, qui cum Se a ' Paucis imparatisqu pulsos aernerent fugam statunt, signisque repente conversis, Pisanos tanta vi adorti sunt; ut iis ultra oppidum longe repulsis, sugaxisque, amiS-

289쪽

sum decus ingenti cumulo receperint. capti EO praelio plures Pisanorum inter quos XX. e priama nobi Iita ter quorum duodecim nuncium simul, donumque victoriae, Genuam sociis missi. eos fuisse memorant Lambertum Maiorem, Sigerium Gualandum, Bulgarinum Belierum, Gerardum Barutulum, BOnaecursum Magnanum, Ugolinum

Grignatum, Lambertum Battepaleam, Ubertum Carbonem . filium Ugonis Badiernae, Bonaccu sum viae majoris, Silvanum, ac silium Petri ADtilii . quo facto Lucenses haud magnam laudem adepti; quod nobiles viros, velut hostibus deditos , arbitrii alieni secissent . ea clade moti Pisani, ut ipsi quoque alienis auxiliis vires suas auge rent ; Qtun Vallechiae dynastis, ae plerisque se

roniensis provinciae gentibus foedus sanxere, Spe, ac promissis oneratis , si in Lucenses arma Coepissent. Eorumdem Pisanorum opera Velier Corvari e regulus , qui aliquot ante annos una

Cum Ugutione fratre, in lucensis populi sidem

Concesserat: unaque .caeteri Versiliae reguli, a Lucensium amicitia alienati. primus eorum impetus in Flamingam archm fuit: quam ex imp rato aggressi Lucensibus abstulere. Ad eam recipiendam confestim, quamquam Summa hyeme, copiae submissae: brevique expugnata, et Captum hostium praesidium. inde Corvariensis persidiae ulciscendae, ducti ad ejus oppidum militus: '

290쪽

23squod cum vi et armis coepissent, arce incolumi servata, relictoque ad ejus custodiam praesidio, in caetera aedificia ruinis ac incendiis saevitum. Eodem ultionis ardore, Versiliae ager praecipuEad Filiungum, populationibus ad solitudinem redactus, ut permagni eis gentihus pisana soci Lah constiterit. Super recentem cladem alia quoque res Pisanorum animos turbavit. Praeerat

Agnano quod in Asciani vicinia pisani agri oppidum est Tanc redus vicecomes . hune LucΡnses num. Corruptum Perpulero 'ut oppidum proditione traderet. Quod ubi Pisas uunciatum, Pisani rei indignitate moti, si nivi in Lucenses, simul in proditorem ira , collectis copiis ad P cipiendum oppidum raptim advolavere. ianique diruta muri parte , prope erat ut oppidum Caperetur, oppidanis intus oppugnationem juvantibus: cum Luca subsidiarii milites submissi adventu suo victoriam pene Partam hostibu ad mere . num commisso praelio, Pisani Artium' usque susi, fugatique ; qui nostris insequendi illis iugi hodi finis suit. capti ex oquitibus XVII. vi jor longe peditum numerus: Plures limo P

ludum hausti t amissis praeterea machinis , tormentisque, quae ad OPPugnandos muros advexerant. cum a Lucensium Parte XI. equites, XV. pedites in hostium potestatem venissent. Ea iaci ira tantus Pisanorum animi moeror inCu-

SEARCH

MENU NAVIGATION