Bartholomaei Beverinii Annalium ab origine Lucensis urbis volumen primum quartum

발행: 1829년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

hiat, ut etiam editis , vulgatisque carminibus , illum testarentur. quare Pisas reversi, Pudore

simul ac dolore irriti incepti: quodque navali-hus Praeliis, regumque ac insularum victoriis Clari, . Lucensibus Pares non essent, inionem omni ope QOmparabant . quamquam Paci intersas nationes conciliandae, Villanus Pisarum,

Ugo Genuensium, Henricus Gregorium iam d

sanctum Tro ius perperam nominat Lucensium antistes, digna sacerdotibus cura laborarent : .ej usque rei causa in certum locum con- ven eat . Sed rebus insectis discessere: cum assiduis cladibus, quibus mutuo atterebantur, vastitate agrorum , oppidorum, villarumq*e incendiis, ruinisque, plus in animis odia valerentia quae- dum. Explerentur, nihil Praeterea. pensierat: libenterque aviditate ultionis . aurum, Symguis, spiritus effundebatur . Itaque . insequenti anno Lucenses Versiliam ingressi, cum quingentis equitibus, peditumque ingenti niunero

vicum Brancalimium depopulati, solo aequavere Guastatis iterum ad mlungum, agris r. corruptisquequao priori populationi superfuerant. et ne Prosperum fortunae cursum desererent, inserinniensem provinciam exercitum duxere: duce ejus expeditionis Turchio Malcera, cum duobus praesectis militatibus', altero oriandorum, alimro Stregorum stirpe . Erat, ut ante me em i,

292쪽

a o tunc civitas in quinque regiones divisa : iura que eum. ordinem, honores munera domi militiaeque distribuebantur Itaque adversus Feronienses, eo imi e DD. Petri ac Gervasti regionum milites educti qui cum. ad Novoca-Strum, una cum praetore urbano aliquandiu substitissent erat is Bemardus Boianensis , d

nec ex caeteris partibus copiae colligerentur , Castellionem perrexere et quod oppidum Vellercoryariensis Pisanorum foederatus, Lucensibus ademptum, valido Praesidio, novisque operibus munitum obtinebat. ac Ater eo Ioco utrinque bellatum, cum oppidum situ et operibua validum, ac praeterea Propugnotorum virtute sortiter. illatam vim Arret, nostrique summis viribus Connixi, omni telorum tormentoriarnque genere idua oppugnarent. rati id quod ire postea cognitum est, .in ea eXpugnatione tutius proviticiae vici viam venti. Sessi Cum ab utraque Parte par petie virtus staret, seriuna Lucensibus accessit: oreiadumque tandem vi expuguatum direptumque , multis hostium captis; inter quos vester ipse iunostrorum potestatein venit . Ea victoria ιerriti caeteri Feroni Muin populi qui a Lucensibus rebellaverant, arripue . in tergis,quo-vum nostri haeres ins Fraxinorum usque talium ena persequili; iude ad cae inraorein capienda. sa converinre pi aeter Ea. capta

293쪽

a et sunt quoque quorumdam regulorum oppida, qui Pisano foedere impliciti erant: omnibusque praesidium impositum : jussique Bargae, quibus praecipuum in Feronienses odium , quibusque tunc lucensis populus, fidelibus stipendiariis

utebantur , eorum oppidorum moenia diruere; quo iterum rebellandi eis materia adimeretur. Nee interim Pisani cessabant, quippe adjecta Arnoe lucensis ditionis oppida adorti, corruptis frugibus , quae tunc in agris erant, excisisque vineis arboribusque, magnam cladem intulerer aliisque copiis cum Ubaldo praetore , in lucensem agrum a Libra factae parte immissis, paria circa Cerasuinmam id Pago nomen audebant. quibus cum Lucenses ad Flexum oppidum eo tempore ad Aesarem situm, ubi nunc Montolium vicus est occurrissent; signis collatis atrox pugna commissa est . in qua cum Lucenses succinbuissent, superato numine, Nuptianum Se se rincipientes, Pisani insequuti, locum variandi somtunae praebuere. Nam Lucenses pudore male gestae rei fuga inhibita, tantis animis pugnam

integravere,. ut cruentam victoriam hosti fac rent : multis utrinque caesis vulneratisque, nec minus multis captis : ex eoque praelio aequo marte discessum. tentavero quoque eo anno Pisarai Guid ingam arcem Agnanumque; sed occursu Lucensium prohibiti, cum se impares

294쪽

a4a pugnae cernerent, irrito in pto Pisas rediero. Per idem tempus , cum Furnulum inter Aesarem Limamque in montanis oppidum, lucensis Populi hostibus receptus esset; ad Comprimendam incolarum perfidiam, regionum D. Frigdiani ae Donati copiae equitum peditumque immissae .

munita etiani adversus Pisanorum Proditorumque impetus Corvaria e in eamque arcem, tolerandae diuturnae obsidioni alimenta Congesta . nec inanem eam curam fuisse, Pertinax Pisariorum rabies ostendit . quippe Paulo post ad vastandos Versiliae montes progressi, eo consi- Iio ut inde in seroniensem provinciam universam belli molem converterent; XX. peditum millibus, D. equitum manu educta , cuncta igni serroque populabantur. Ad eum nuncium Lucenses , missis qui Mogani fauces saltumque DC- euparent; unde in seroniensem provinciam per angustos culles iter est; inde editis rupibus , hinc Aesare numine in arctum compellente: Cum XI. peditum millibus , D. equitibus, in occursum hostium processere. ibi conserta pugna, Lucenses quamquam dimidia serme peditum parte minores, tantis viribus animisque conflixere; ut Pisani susi fugati pio , Lucensium finibus excederent. Lucenses prosequendam victoriam arbitrati , seroniensem provinciam ingressi, belli terrorem iis gentibus ostentavere. Primi Ghivi-

295쪽

zanenses , non eXpectata oppugnatione, exercitum prompti excepere. inde in eos qui desinc tionis contagione Peccaverant, milites educti, serroque ae flammis in obsistentes saevitum . quemadmodum Bertingo, Gallicano, Segio, ac Lupinariae contigit: quorum agros populabundus exercitus vastando incolas ad deditionem Compulit . quarum rerum fama alii populi victoriam ducibus per legatos gratulati, se imp rata iacturos Promisere. receptique in fidem , ae in verba lucensis populi adacti. iuravere illustria oppida Castrum novum, Castrum Vetus,

Pallerosvin. Caesarana : Bargaeique, quam piam ea labe immunes, sacramentum renovavere. CR- stellionensibus praeteritorum veniam deprecantibus, clementer ignotum. eadem clementiae ostentatione regulis Glio ardensibus venia data,

quamquam eorum cespa ii populi rebellassent, cum in ejus iacti piaculum, oppida quibus im- Peritabant, ipsique sacramento adacti, in fidem lucensis populi concessissent . in qna deinde

Constanter mansere. quare duces praefectique, Lucam inter populi plausus, trilin phantium minro ingressi, civitatem selicium armorum succeMulaetitia implevere. quippe eorum virtute au tum

lucensis populi imperium, fracti rebellantium SPiritus , pacata seroniensis provincia Pisani clade fugaque intra sinos compulsi, illorum o

296쪽

44.riam commendabant. aliquot dies ob eam v ἱ-ctoriam publicae laetitiae dati, quibus expletis,

ut speciosius oculis civium reportatae victoriae spectaculum esset, vocati ex singulis seroniensis provinciae municipiis cum publicis mandatis., qui popularium nomine, Sacramentum Coram praetore urbano in verba lucensis populi renovarent . Templum ei spectacula D. Petri in Comtina lectum, ubi coram praetoro, qui missi sum rant iuravere: confluente ad visendum inta civitate . quo tempore quinque vexilla, albo pumpureoque distincta , totidem municipiis tradita; ut veluti caeterorum capita ac Principes ess mi.

Ea, quibus is honos habitus, Barga, Castellio , Corellia , Caeserena , Ghivi anum , extitere . missus, qui eam provinciam, praetoris imperio regeret Gualterotus Castagnaeius: cui judex additus Aliprandus Dala gallia. Secundum haec minuendis serocibus eius gentis animis , plures a ces dirutae: Darari fiducia ante rebellaverant. quod idem de Pedona arce in Versilia iactum .

qua causa pleraeque munitiones, in caeteris Praefecturis, ac etiam intra sex mille ab urbe passus in collibus eversae: novaTum rerum ma Leriam quaerentibus opportunae . Aerior multo, circa finem sequentis anni, belli vis exarsit. Pisani septembri mense, navim Genuensium Lucensiumque, ex Sicilia venientem

297쪽

eupaverant. moxque ad Prohibendum Lucensibus libertun maris commeatum versi; arcem

oppidumque ad Mutronis portum tollendum suscepere : ita Tati, Genuenias sacilius a Lucem sium societate discessuros, sublato loco, recipiem dis , eorum classibus , auxiliisque submittendis adeo opportuno. Itaque XV. Kal. decembris ,cum duobus .ferme armatorum misibus Versiliam ingressi, circa Mutronem positis castris Consedere. quo intellecto Lucenses, raptim eductis copiis ,

ad Viaregium id maritimae arci vicoque nOmen prope turrim ligneam maximi operis, in

tutelam loci extructam, et ipsi castrametati sunt: ad arcendam vim, si quae fieret, instructi et intenti. ibi eollatis castris, quatriduum Per mintua colloquia abs amplum . cum Consules Floremtinorum aliique, quos earum cladium taedebat, sequestres pacis, finiendas discordias suscepissent. Sed Lucensibus, qui spe iam victoriam

praesumpserant, quieta consilia aspernantibus, Pisani se ad pugnam comparavere: copiis intres acies hoc ordine divisis. in prima omnis peditatus ac sagittarii cum quingentis equitibus locati: cum sex castellis ligneis, quorum unumquodque quatuor curribus agebatur. in ea duces fuere Sigerius Gualandus, ot Albertus comes pratensis. secunda acies septingentis equitibus constabat: in eam pisanae nobilibatis nore conje-

298쪽

cto. inter quos Gerardus, Raynerius, Ugo, Tindinus, Bisemus, Ugutio, et Tegrimus C ornini comites eminebant. In tertia quingenti equites

stabant, omnes serme nobiles; quos 'vola terr rum antistes, a sacris ad arma transgreMusis Submiserat , duce IIenrico Cane , qui militari laude ea tempestate insignis habebatur. quo ordine aut numero, qui usque copiarum ducibus Lincenses Contra steterint, nec a nostris, neo ab externis proditum: t nta in insigni re literarum parsimonia extitit. Utroque igitur exercitu in aciem . educto , ingenti virium animorumquo contentione praelium commissum , sustentatumque per tres horas, in neutram partem vergente fortuna. donec inclinata. Primum Lucensium

acies , deinde in fugam passim versa, illustrem victoriam hostibus dedit. magna pars ferro caesi, alii paludibus hausti obrutique , alios silvae texere. quibusdam saluti classis Genuensium filii, quae in proximo litore stabat, in quam sosagientes recepere. Pars ad urbem , murosque tuendos, celeri cursu delati, CCC. equites, ac ingens Peditum numerus, Cum tribus consulibus: ac praeterea Castra cum impedimentis amissa . Eaque clade adeo trepidatum, ut in consessosuerit, si Pisani victoriae impetum sequuti, non ad legenda spolia, . sed insequendos hostes jam perculsos, urbemque obsidendam se conve

299쪽

tissent, cum diem lucensi urbi suturiim aut ultimum , aut Prope supremum. Sed superi, ac lucensis pol illi fortuna, aliam illis mentem inimcere: gaudio lite Praedae, ac avaritia retardatis, solidae victoriae Ductum abstulere. Caeterum tantus utrinque ardor pugnandi extitit, tam strenua ducum, militumque opera , tanta in victis victoritasque virtus; ut palam fherit, intra annos centum nullum praelium in Etruria extitisse quo par nobilitatis nos , aut aequale robur vir rum, et in quo duae acies , ad Iaudem gloriamque magis incitatis animis, iam callide instrinctae, tantaque militaris artis scientia connix rint . proximo die Pisani ligneo castello ad Via- regium expugnato , spoliandis quos paludes sib

aeque absumpserant , reliquum tempus dedere.

Post triduum vero ,- qui fuit dies III. Kal. decembris , ad oppugnandum Mutronem . cum machinis , ligneisque turribus exercitus ductus .

orat Mutro, tum situ et operibus, tum Propugnatorum virtute tuti simus . quippe ad mare Situs, altera parte mari, altera ingenti lassa cimgebatur . ipsum vero oppidum quadrata forma extructum ad singulos angulos elatam turrim habebat: in medio autem turris in quadragenum cubitorum altitudinem educta attollebatur . ballistae XX. numero in muris turribusque , ad arcendos hostes dispositae stabant: cum valido

300쪽

LXXX. sortissimorii in militum praesidio. Pisanicum oppidum corona cinxissent, Per quatuor dies omni telorum genium oppugnavere: Propu gnatoribus die noctii lue omnia strenuo obeuntiabus, Sed ciun niuri jam crebro arietis impiusulabarent, Et alibi etiam testudine i perfossi

transitum hostibus aperirent, turri etiam laxatis compagibus ruinam minitanto, IV. nonas de em bris, cum nullum auxilium submitti posset egre gio bellicae virtutis edito opere , qui intus erant arcem hostibus tradidere. eam victoribus diruore visum , ne Lucenses iterum potirentur. triduum ei labori impensum. Mutronis arce wIoaequata, ligneam quoque turrim ad Via regium, subjectis flammis incendere, ne usui LucensibuS rursum esset. Pisasque reversi cum insigni pompa pridie nonas decembris urbem intravere. Haec, ex Pisanorum annalibus, ad Uiuregium Pugna extitit a r quam aliter Ptolemaeus multo majoris ad sidem momenti in annales retulit 5 . quippe primo conssrctu Lucenses ad Viaregium victos, oppido amisso, tradit. Sed postea collectis animis viribusque , impetum in exercitum victorem fecisse; acemmaque utrinque edita pu

SEARCH

MENU NAVIGATION