장음표시 사용
31쪽
29 monstrabant discrimen, in quo aegrotus versabatur, nisi ei tempestiue sectione succurreretur. Prostant
quidem obseruationeS a magniS ViriS omnino communicatae, de quorum fide dubitare religioni duco,
quae incuIcare videntur, hernias in carceratas Conclamatas quamuis, variis tamen remediis adhibitis, iterum reserari et aegrotos pristinae sanitati restitui
posse, quales suppeditant FORESTVS obs miae libr. XX. obf. XLIV. et AZr. XXL obs XX. XXVII. XXVII L. XXIX. et TVLPIus libr. III. c. XIV. et XIII. ubi aegrotum, qui tredecim dies
stercus euomuit, nihilominus facta repositione conualuisse obseruat.ὶ Ast, pace eorum, has inter rarissimas et singulares admodum reputo, eX quibuSconclusio non valet; nec vitam hominis ob exempla rara periclitandam existimo, praeprimis quia indubie constat, operationem hanc, dolorificam quamuis, nec discrimine carentem, periculo tamen certo non ita obnoxiam esse, dummodo ea, qua par est, circumspectione instituatur, vel malum iam eousque non processerit, ut medelae prorsus expers factum sit. Quas in operatione adhibui encheireses et re liquas cautelas in historia data inculcatas, eas ad normam artiS et praescriptionem optimorum in illa
32쪽
3 magistrorum, me intento animo direxisse et ossicio meo saltem quomodocunque satisfecisse sperauerim, hinc de vulgaribus illis et communi suffragio receptis multa verba facere superuacaneum foret. Ast quia variae a variis methodi et dissensus, etiam quoad circumstantias principaliores occUrrunt, medrum utique partium esse crediderim, rationeS reddere, cur sic, nec aliter processerim. Ad haemorrhagias, quae incisiones maiores insequi et operationes haud parum retardare solent, quin nonnunquam periculosae fiunt, inprimis si arteriae maiusculae dissecantur, compescendaS, plura a rei chirurgicae scriptoribus remedia commendantur. Nam alii compressionem cum linteo carpto, alii styptica varia, fungum quercinum, spongiam praeparatam, immo suturas arteriarum, si capaciores sint et cum impetu multum sanguinem fundant, extollunt. Sunt, qui solam impositionem apicum digitorum, quantum sufficit, continuatam indicationi satisfacere asseuerent. De certo futura, post incisiones tam magnas et profundas, in corpore robustissimo et plethorico, haemorrhagia largiori minime dubitans omnia parata habui, ut si unum deficeret, alterum illico praesto esset. Nec euentus metum fefellit conceptum. Nam
disiems integumentis, ex cellulositate multa, crassissimis,
33쪽
3Isimis, praeprimis in inguine, ubi incisio supra annulum nonnihil extendi debuit, quatuor statim in conspectum venerunt aperturae arteriarum, quarum
maxima, calami fere straminei crassitie cum laetuvehementissimo cruorem vibravit altissime, ita ut de breui sistendo fluxu hoc periculosissimo serio cogitandum esset. Orificium eius profunde admodum in cellulositate ipsius inguinis inter labia vulneris duos transuersos digitos alta, situm et in adipem
prorumpentem moX retraditim nulla prorsus Comprehendi, Comprimi, nec acu attingi potuit arte. Vnicum itaque supererat auxilium, applicatio nempe styptici essicacissimi. Ad manus ergo, quam habebam, solutionem vitrioli de Cypro arripio, globulos
ex linteo carpto varia magnitudine contortoS Cele
rime illa imbibo et minimo supra ostiolum applicato, mox alium et alium maiorem impono digitisque per paruum temporiS spatium comprimendo, effluuium sisto. Reliquis quoque arteriis minoribus et magis in superficie vulneris sitis, eadem cum linteo carpto mollius conuoluto solutione adhibita, ab ad tutoribus fuit prospectum. Nullum exinde, praeter moram aliqualem et Colorem pinguedinis nonnihil alteratum, gnarum inCommodUm, nec applicatio dolorifica fuit. Ex disiectione integumentorum ra-
34쪽
32 mi cruralis, quae postea insequebatur haemorrhagia, utpote multo leuior, eodem modo et quidem citius compescebatur. Quod portionem omenti in saccis herniosis contentam, totam, quamuiS sanam adhuc, resecare non dubitauerim, multae et quidem sat praegnantes me impulerunt rationes. Subiit illico animum, massam hanc enormem, quae in hospitiis hisce tantam acquisiuit molem, si in cauitatem abdominis
retruderetUr, Uti CorpUS CX traneum, commodum
vix sibi inuenire locum; nec sine sequelis grauissimis reliqua viscera comprimere posse; ut taceam, repositionem eius, si non impossi bilem plane, noxi am vero ob dilacerationes visceris huius tenerrimi, nullo negotio, etiam si quam blandissime tractaretur, praeuertendaS, futuram. Disruptae namque hinc illic membranulae et vasa adepSque eXsudans multa et quidem grauissima pericula et tandem mortem post se necessario traxissent. E contra ipsa ligatura maximam praestare debuit utilitatem. hac potissimum ex caussa, quod extremitas omenti resecta, in annulo restitans, reiectis portionibus sub ligatura in corruptionem abeuntibus, cum partibus vicinis breui adnascens obturamentum praeberet eX
35쪽
optatissimum, quo relapsus contentorum abdominalium, per annulum tam insigniter hiantem, alias vix praecauendus, auerti posset. Opinionem meam non male fundatam fuisse, euentus postea docuit. Nam licet grauissima postea ex nimia patientis, ut iam supra retuli, voracitate, insequuta fuerint symptomata, CX quorum numero Vomituritiones, et inquietae aegroti iactationes periculosissimae certe fuerunt, nullus tamen eXinde euenit exitus sinister, nihilque, violentissimis quamuis, hisce abdominis compressionibus amplius ex ventre protrusum fuit. Non sum quidem ignarus, celebres omnino Chirurgos ligaturam omenti abhorrere magnaque eXinde perti-1itescere discrimina, hinc potius suadere, ut portio omenti prominens, si in cauum abdominale refundi nequeat, vel in vulnere relinquatur, donec possinsequutam corruptionem sponte decidat, quale consilium suppeditat LE DRAN, operat. de Chirurgi p. m. Ur. vel nulla adhibita ligatura, in regione annuli simplici sectione abscindatur, quae sententia est
de P academ. royal de Chirurg. T. III. p. 39 . sqq. Ast opinioni eorum, quamuis in reliquis maxime suspiciam, subscribere anceps haereo; saltem in hoc E Casu,
36쪽
Casu, dum tanta portio Omenti, magnis omnino Vasis sanguiferis pertexti, resecanda fuit, sequelae perniciosissimae, utpote haemorrhagia largior, qUae etiam pos h ligaturam arctam hic non defuit, inflammatio et spha celus visceris huius tenerrimi, saniel in
cauitatem abdominis extrauasatio, hinc certa morS, pertimescenda erant.
Ex his ria supra data patet, me in tota hac operatione, si quae alia magna et periculosa, praeter scalpellum vulgare rectum, nullum aliud adhibuisse instrumentum, quamuis annulus abdominis ex utroque latere, intestini S et omento mo e turgentibus et in quamuis locum sese insinuantibus, incidendus et consequenter maximum ob viscera praedicta facile laedenda, periculum adesset. Volui certe, quod ingenue fateor, tum scalpellum reconditum, bis fouri cache) tum quoque specillum at tum in usum vocare, sed profunditas. vulneris in subiecto hoc obesissimo, quae, dum unum Uel alterum
instrumentorum horum applicare volui, omnem abstulit cognitionem certam, qUOUSque penetrauerim et num ne ParteS Vulnerarem, quae incidendae minime erant, metum haud iniustum incussit et ab usu. eorum,
ab sterruit. Malui methodum sectari simplicissimam
37쪽
3set tutissimam, quae in eo consistit, ut scalpello angustiori lamina praedito, in manubrio bene firmato et immobili reddito, sub indice manus dextrae ita
recondito, ut apeX eiuS in extremitate digiti delitesceret, remotiS, quantum licuit, omento et intestinis protuberantibus, digitum in annulum quam blandissime intruderem; tunc, eXplorato per tactum loco strangulationis, aciem scalpelli, ubi prima obuenit resistentia, caute impegi et sic ulterius pergendo dilatationem, quantum sussicere putaui, peregi. Enchei resin hanc simplicem sat depraedicare non
possum, optaremqUe eX animo, ut operationeS grauiores omnes sine magno apparatu instrumentorum, quae aegrotis et adstantibus non nisi terrorem
Iugent et operanti saepius confusionem pariunt, ia- sntui possent. Iam dudum de superfluis et noxiis ex Chirurgia eliminandis a magnis viris cogitatum fuit meoque iudicio tam scalpellum reconditum, quam specillum alatum, saltem ex hac operatione, CXulare deberet. Certe ars inueniendi et reformandi nullibi tam ferax fuisse videtur, quam circa instrumenta dilatationi annuli et vulnerum abdominalium itisse
utentia. DION Is illam supra specillum sulcatum cum scalpello incurvo in extremitate globoso perfici
38쪽
36GEoae specillum suum alatum extollit: T,. des instrumens P. I. p. 225. Μ ORAND, cultrum sic dictum gastroraphicum et ΡΕΤΙΤ cultellum acie limatum in eundem usum excogitarunt. vid. not. de las se in Dionis p. 88. L E DR AN scalpellum suum reconditum maximis encomtis collaudat des operat. p. z26. quod ipsum instrumentum a s ANF-FIo emendatum fuisse, tradit et delineat ΡLATNE-
nvs Di Chirurgia sua M. XVII. alii scalpellum sic
didium regium in hunc usum traxeruUt, et ne quid deficeret, ipse quoque HEIS TE RUS suum eXcogitauit et descripsit instrumentum proprium in Chirurgia siua T. V. f. s. Ipsa vero multitudo
haec instrumentorum, quid aliud euincit quam defectum et insussicientiam eorum, 'quam alius post alium emendare conatuS fuit λ nam alias vix perspicio, cur in uno, si omne tulisset punctum, reliqui
non acquiescerent, nec pruritum solum inueniendi hic unice culpandum esse existimauerim. Vereor, ne quis mihi vitio Vertat, quod a nutum abdominis a mole tanta omenti et intestini iam maxime distentum, ex utroque tamen latere incisionibus, et quidem sat amplis, dilatauerim, credatque, me cautelaS, quaS autoreS varii pro sacili
39쪽
3 tanda, sine incisione annuli, repositione inculcant, vel ignorasse, vel ea, qua par est, dexteritate hoc efficere non potuisse. Sed bona fide, testimonio
amicissimorum me adiuuantium fretus, asseuerare possum, me, antequam ad sectiones illas dolorificas et periculo plenaS me accingerem, omnem mouisse lapidem omnesque tentasse Encheireses, qua S sana ratio et consilia magnorum virorum in mentem ingerere potuerint, antequam ad sCalpellum, tanquam sacram anchoram, Confugerem. Volui quidem portionem intestini anum respicientem ex abdomine blande educere, inclusaque, quae expansionem illam effecerunt. dissipare, sed immobilem omnino ct renitentem se praebuit, nec viscus ob subtilitatem membranarum violentius tractari potuit. Immo prima incisione versus lineam albam, quantum ob metum laesionis arteriae epigastricae licuit, sat ampla peracta, nec dum τα ex voto successit, hinc etiam alteram ex Opposito latere instituere coactus fui. Vt, quae de hernia haC singulari disseruimus,
eo Iuculentius intelligantur, sequentes figuras ad naturam exactissime, quantum potuit, delineataS, ap
40쪽
Herniam, qualis ante sectionem, quoad sis tum, magnitudinem, et peculiarem bifurcationem conspiciebatur, exhibet. A. Inguen lateris dextri, a contentis abdominali-hus in hernia inclusis, valde eleuatum. B. Inguen lateris sinistri.
D. Ramus herniae scrotalis. E. Ramus femoralis, in tumorem magnum hae sphaericum CleuatuS. F. Penis valde retractuS. G. Raphe, portionem scroti ab hernia intumefactam, ab altera sana diuidens.