Delectus opusculorum ad scientiam naturalem spectantium. Volumen primum

발행: 1790년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

SERIE CORPORUM NATURALIUM CONTINUA

orporum naturalium Cognitio nostris quidem temporibus tot egregiorum Virorum ingeniis versata, imo, demuS hoc saeculo nostro, illustrata est, ut intuenti nihil relictum esse videatur, de quo noui quid proferri possit, aut enarrari. Tantis vero eruditorum hominiam conaminibus, qui corpora vel noua deteXere, vel in iis accurate describendis et in aptum ordinem redigendis elaborauere, ista scientia ad summum quidem evecta fastigium; sed ita etiam in immensum aucta est, ut fere mole sua laborare videatur. Inprimis diuersorum systematum multitudo ad tantum numerum increuit, ut vel ipsa corporum cognitio facilius iere, quam systematum enumeratio absolui possit, quippe quae et ingentem sibi vim memoriae poscat, Ludis. Deleel. Opusc. ad D.narcipeci. Vol. I. A et

LIPSIAE MDCCLXXII.

12쪽

OEHME, DE SERIE

et dubitantes relinquat tirones, quem ordinem praestantiorem, quem ad disponenda corpora aptiorem iudicent. Hacce igitur incertitudine commoti sunt aliqui praestantioris ingenii viri, ut in naturae contemplatione philosophiae studium adhiberenti Sicut autem reliquas philosophiae intuitiuae disciplinas huic fini inseruire apud omnes certum est, sic posteriorum inprimis saeculorum hominibus reseruata fuit gloria intelligendi, quanta 'et illius doctrinae, quam μετοι τα φυ κα inscripsit ΛRIsTOTELEs curri historia naturali sit cognatio, quantaue in hac illustranda praestantia. Quid enim laudabilius, quid naturae scrutatore dignius,

quam non solum mare et Coelum, et terraS, qUaeque in his nutriuntur animantia, plantasque scire, sed et cognita summa causa, eX qua, immenso tanquam eX fonte, omniS nostra natura emanauit, finem omnium , quae creata sunt animo attingere, quorum tanta varietaS nisi oculis perlustrari, mente tamen concipi, atque inter se comparari potest.

Ea enim est cognitio vere philosophica, quae nobis uniuersi thesauros aperit, et eos quidem sapientissimo ordine dispositos, et inde a simplicis limo atomo, ad supremum Vsque angelum miro quodam et continuo transitu inter se neXos. Haec est series illa rerum in uniuerso, quae nunc a philosophis, naturae simul studio deditis, maxime illustrata est. Quanquam Vero, quantum illae meditationes intelligentiam nostraria superent, in aprico est; tamen eas et philosophum et naturae amato-xem decere, nemo non perspiciet. Quare hasce pagellas conscripturis cum eligendum esset eu multis, quae in animum inciderent, quid potissimum scriberemus, visum est horum aliquid litteris rradere, ut et eorum, quae hac de re iam didia sunt,

13쪽

CORPOR . NATURALIUM CONTINUA. 3

et eorum, quae pro ingenii viribus de istis sontire mus, epitome conspiciatur. Ne autem angustos instituti limites transgrediamur, satius putauimus seriem illam continuam, missis, quae supra nos sunt, per tria natUrae regna, quibus ea, quae in terrae confiniis inueniuntur, disponi solent, in primis vero per animale continuare, et regnum illud

amplissimum spirituum iis relinquere, qui philosophiae magis quam n OS vacare possunt. Quanquam ante LEIn NIT ZIvM valde obscure de serie corporum continua locuti sunt veteres, nostrum tamen esse putamus nonnulla eorum testimonia hac de re allegare. Primus igitur An 1-STOTELEs de continua progressione naturae ab

imperfeci is ad perfectiora dixisse videtur. Ille

enim, Natura, inquit, contiMM0 tra; sit ab inanimaris ad auimaritia, tum per ea, qtiae Diuunt, tum per ea, quae Π0H Uiu ut, ut proxima sibi minimum inter je disserre Dideantur. a Quid unquam clarius de continuitate animalium et inanimatarum rerum scriptum est, et quid conuenientius, ut pateat has notiones non nostro demum saeculo deberi y quid iniustius accusatione recentiorum, qui methodo artificiali nimium adsueti, cum in scriptis ARISTOTELIS nullam talem dispositionem conspeXerint, eius ingenium, tanquam ordinis prorsus expers vituperare conati sunt 3 Quare hos monendi cum clarissimo historiae naturalis veterum scrutatore Io. BECKM ANNO, b occasionem praemittere non possumus, tale de veteribus iudicium valde praematurum esse. Non autem solum vividum ARISTOTELI ingenium,

A a sed

Q De pari. animal. Lib. t V. cap. s. M De hist. nat. vett. Gotting. 1766. c. II. I. I. seq.

14쪽

sed et talis fuit constantia et certitudo, Vt, quae ante eum, qUantiam ad nos peruenit, dicta non essent, iisdem fere verbis e X presserit, quibus multis postea saeculis misera docti industria philosophi

utebantur.

Nec PLATO eandem sententiam diuersis operum suorum in locis fouere dubitauit. Philosophorum autem apud Romano S prinCepS CICERO, licet tam clare nos non doceat, locum tamen inscriptis reliquit, ex quo pateat, eum saltem principia cognouisse, e X quibus recentiores, in primis scholastici, suas de serie eorporum continua opiniones deduXerunt, PH0t igitur, inquit, et qua-ies animalium furmas vicus diuina,) iu speciem

rerum itituens, pote at certiere, totidem et tales tu

hoc mundu secum cogitauit e gere. e) Clarius multum quarti p. C. N. saeculi scriptor NEM s1 vs, Emelanus in Phoenicia Episcopus d , de continua, inprimis animalium serie, loquutus est Diuersas etlim, inquit, ita turas sei sim coniunxi JeCidetur Creat0r, ut et ita si et c0guat0rum inter jecreatis. - Cum Nero ab auimalibus ratione dejstitutis ad rationale, h0minem traiore vellet, illud nouis directe fecit, sed phimum reliquis animalibus naturalem quodam tutelligetitiam, artificia modosque Jalutis couseruaudae indidit, Uet rati0ualibues nullas fuit, sic demum homiliem Uerum a Mimal rationale produxit. e) Iis porro temporibus ubi philosophia intensis quidem studiis tractata, sed ab obscuroruin virorum ingeniis turbata luit, ex iisdem forte, quae

15쪽

CORPOR . NATURALIUM CONTINUA. s

quae allegauimus veterum locis, Dacuum formarum introduxerunt scholastici, et tale in rerum natura inesse constantisti me negarunt. Hac senrentia era presserunt, Omnia, quae possibilia essent, existere, neque ullam rem cogitari posse , quae non a sum-1no Creatore producta sit. Quod assertum egregie eXaminauit atque correxit purioris philosophiae restaurator LEIANIT ZIVS f). Hic cum videret multa absurda eX eo deduci posse, illud eum in modum limitauit, ut ea tantum existere statueret, quae Deus harmonia uniuersi suaque sapientia dignatore praevidisset. Restricta hunc in modum scholasticorum doctrina et sententia, atque combinato cum eadem indiscerni bilium principio, cuius ille primus inuentor extitit, in i stis notionibus paulo ulterius progressus et insigni rerum varietate stabilita, continuitatem eorum comprobare annisus est. Aperuit suas hac de re meditationes in epistola, quam cum aliis ad litem Cl. KOENI G cum Cel. DE MAUPER TUIS dirimendam ex manu scriptis editam accepimus g). Hancce autem continuitatem ex Geometria in Philosophiam transtulit: eamque tum ad successua , tum ad sit Dultanea applicavit. Sicut enim in Geometrarum lineis, iis praesertim, quae coni sectione reperiuntur, perpetuum quendam alterius in alteram transitum animaduerterat, sic et in uniuersa rerum natura omnia si,1 iuncta, et continuo vinculo conneXa iudicauit.

Oeuvres philosophi lues latines et francoisses de seu

16쪽

OEHME, DE SERIE

Utque quam certus sit de huius opinionis veritate luculentum posteris testimonium relinqueret, ea,

inquit, principii Dius apud me est certitudo, ut flsubj tantiae detectae fuerint, quae propter attributa

plurima v. c. m0dum sese nutrie idu et pr0pagaudi cum animalibus aeque ac cum vegetabilibus conueuirmi, tau trim abjῆ, Ct mirarer, ut p0tius certus smi tales existere, quas igitulas adhuc tunc fui te cognsscerithsuriae naturalis cultores, quando animalcula Omilia detexerilit, quae propter minutiem trudis oculis risu c0Mspiciuntur, aut si h terra et 'aquis habitant. Cui Vaticinio cum exitus polyporum inuentione iactatam feliciter responderit; illud sane non parum

menti affert. Idem vir Ill. in operibus posthumis h) schema systematis ad principium continuitatis exstruim tradit, in quo formas rerum e Xternas pro norma assumit, quod an iustum sit intra erit disquirendi occasio. Denique dolendum est

LEI BNIT ZI v M cogitationes suas de hac materia

non uberius eX posuisse, quia saeculi sui dissensum metueret i . Non enim dubium est quin tantum ingenium multa eXponere potuisset, quae et scientiis aliis illustrandis et naturae studio egregie inseruiissent. Ex iis, qui LEIn Ni et Ziv M hac in thdoria

sequuti sunt, primus eminet ANTONIVS V Α LLIS NIERI, nobilis Italus, qui in operibus suis V non modo iugitiuo quasi stylo multa quae huc pertinent, protulit, sed inprimis in epistola ad Ill. Co-

17쪽

CORPOR. NATURALIUM CONTINUA,

mitem Eouso VALLIS NIERI I) totam mentem suam explicat, et systema scalae naturae secundum LEIs Nia a II ideas exstruXit. Incipit a puriss-ma terra, quam Virgineam appellare solent, et per immensas terrarum, lapidum et minerarum diuer-

states secundum smilitudinem dispositas, lapides

fguratos ut transitum ad corallia assumit, per quae gradatim ad plantas adscendit, quas per Zoophyta cum animalibus connecti, et ad testacea primum transire tradit. Terrestres plantas idem per mimosam cum animalibus connecti arbitratur. Testacea vero, ut hormaphroditas considerata, per longam seriem diuersarum formarum ducit, donec ab istis naturam ad insecta progredi ostendere possit, per quae eandem uniuersum cum omnibus animantium generibus taedium moliri, idem autumat. Transit inde ad pisces, quos nimia forte sui saeculi credulitate seductus per homines marinOS aiabulosa aetate essictos ad hi manam progeniem traducit. Nec non pisces cum auibus per pisceS VO-lanteή, aues cum quadrupedibus per struthionem, cum insectis per cicadas connectere studet. Aquadrupedibus ad hominem vulgari scala per simiam

ascendit. RICHARDVS BRADLEY m) Anglus, item 1 Si g NI TEII vestigia secutus, de ea re copiosiusquam praecedens et curiosius exposuit. Opus eius

nescio quo iure, FRANCIs Co PALA O tribuatur.

η0 A philosophical account of the works of nature bΥ

18쪽

s OEHME, DE SERIE

nes notasque compendii historiae naturalis loco adhiberi potest. Corpora inorganica regni mineralis primum considerat, iisque quia crescant, Vitam aliquam adscribendam esse iudicat. Lithophyta spongiae et iungi eum ad regnum Vegetabile ducunt. Plantis' vita magis conuenit; facultate tamen locomotiua destituuntur. Qua in re cum illae nonnullis animalibus ex testaceo genere similes sint; en transitum in regnum animalet Atestaceis autem ad pisces pergit, et ab his ad amphibia nantia, serpentia, reptilia progressus, quia

haec Ouipara sunt, ad aues transit. Indeque ducente vespertilione et sciuro volante ad quadrupe- da venit. Miro autem ordine ab his per hippopotamUm ad ranas, bufones etc. indeque ad insecta et ea animalcula reuertitur, quae non nisi microscopii ope deteguntur.

tum historiae naturalis hunc in modum dispositae reliquit, 'quod tamen omni iure inter optima conamina eruditorum referendum est. Deleribit gradus, quibus natura a plantis ad animalia transit et quidem ex ea classe, quae fundum maris incolunt. Inde a plantis marinis, fucis praesertim, orditur, iisque physiologice cum coralliis comparatis, ostendit, haec cum illis eiusdem naturaeesse. Polyparia ob autem Vt primum gradum considerat, quo natura a plantis ad animalia ascendit, hisque corallia, scilicet madreporas, escharas, Cet.

M Storia naturale marina deli Adriatico. Vene1. I75O. 4. cf. Comment. ds rebus in historia nat. et medicina gest. Vol. I. p. 47S.

ob Sic dicta, quia pro habitaculis polyporum habentur, ut apum domicilia apiaria vocantur.

19쪽

CORPOR. NATURALIUM CONTINUA. 9

annumerat. ProXimum his, secundumve gradum Plantanimalia Biante - animali) faciunt, quae spongias et alcyonia LINNAEI Complectuntur. Tertium gradum sistunt ea animalia marina, quae sensu quidem et motu praedita sunt, sed organis et visceribus, quibus perfectiora animalia instructa sunt, destituuntur Animali - piante). Huc inter alia alcyonium arantium Cl. PALLAS refert. CAROLUS EONNET historiam naturalem cum philosophia puriori coniunctam coluit. Ex praesitantissimis eius operibus Contemplatio naturae in primis huc pertinet, quae et in italicam linguam ab Abbate sp ALANE ANI, et in Vernaculam a Celeberr. TITIo tranStata est q). Initium catenae facit a simplicissimis atomis, quos non visu sed ratiocinio consequimur. EX his componuntur ea, quae Ρhysici et Chemici elementa appellare solent. Corpora, ex his conflata, vel solida sunt vel fluida. In iis prima ponit inorganica, terras, metalla, salia, lapides determinatae figurae, lithophyta, quae transitum in vegetabile regnum faciunt. Vegetabilia, ut organica, varias formae modificationes a simpliciori ad magis compositam. ab hac iterum ad simplicem Ostendunt, donec per sensitivam ad polypos progrediantur. De hinc ad mollusca pergit natura, quorum proXimi insectis termini sunt; haec iterum cum Vermibus caeteris contigua , annulum ad amphibia reptilia per limaces ei iciunt. Amphibia propter colubri et muraena-

20쪽

OEHME, DE SERIE

rum similitudinem piscibus vicina, hi ob pisces volantes auibus contermini sunt. Hae quadrupedibus per vespertilionem et sciuruin volantem iunguntur. Quadrupeda autem mira serie, struc furaet perfectione diuersa, usque ad istud animal ducuntur, quod omnium perfectissimum iudicatur, hominem. Vlterior scalae huius progressus, in regno spirituum a soNNET O praeclare illustratuS, HOS non moratur, cum angustis nimium limitibus circumscribamur, quam ut audaci volatu ad altiora tolli cupiamUS. Nuperius Celebris D. PALLλs, studiosus naturae indagator, docho operi, quod Eleuchtim Z00-phytorum ic inscripsit, praefatus, scalam naturae, diuersa ab ante relatis methodo, delineauit. Finxit autem sibi Natu am ut arborem, ab in organicis corporibus duplici trunco adscendentem , quorum alter regnum vegetabile, alter a Mimale repraesentaret; qui a simplicissimis animalibus pergeret ad molitisca, hinc, latera i inse forum ramo emisso, tenderet ad pisces et pmphibia, tandemque iterum auium laterali ramo edito, su1nmo in cacumine in quadrupeda desineret. Simili modo plantas a simplicissimis ad magis compositas arboris in speciem

adscendere, variisque ramis animalibus iungi imaginatus est. Iubet etiam in scala corporum naturalium conficienda, ad physiologiam magis quam ad formam eXternam attendere, quo de monito inferius e Xplicaturi sumus. OptamuS eX animo, ut Celeberr. auctor promisso suo s) satisfaciat, suasque collectas obseruationes de scala naturae orbi

SEARCH

MENU NAVIGATION